Liber III, Colloquium XVI
1563

 Colloquium XV Colloquium XVII 

Personae:

Vernetus, Ludimagister, Spatula.

V.
Praeceptor, licetne pauca?

L.
Loquere.

V.
Nos duo proponebamus, si tibi ita videretur, ire, dum caeteri ludunt, foras ambulatum.

L.
Quo vultis exire?

V.
In proxima Suburbana.

L.
Quid autem agetis ambulantes?

S.
Tractabimus Colloquium aliquod.

L.
Sed de bonis et honestis rebus.

S.
Haec temporis serenitas et tam pulchra terrae facies praebebunt nobis honestum aliquod argumentum.

L.
Nunquam deest Dei laudanda materia, duntaxat veris eius cultoribus.

V.
Nunquam profecto; sed ut ad propositum revertamur, permittis nobis praeceptor, extra urbem prodire?

L.
Nisi mihi perspecta esset vestra perpetua fidelitas, et verus amor literarum, nunquam permitterem; praesertim cum pravi adolescentes me saepe in hoc genere fefellerint. Vos igitur prodite, et mature ad coenam revertimini.