There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber III, Colloquium XV
1563

 Colloquium XIV Colloquium XVI 

Personae:

Grivetus, Ludimagister.

G.
Praeceptor, licetne prodire?

L.
Quamobrem?

G.
Ut emam cultellos mensarios.

L.
Ubi sunt quos habebas?

G.
Reliqui domi.

L.
Quid ita?

G.
Quia iam obtusi erant et inutiles.

L.
Habesne pecuniam ad emendos alios?

G.
Mater dedit mihi.

L.
Quis erit adiutor ad emendum?

G.
Gerardus.

L.
Ite sane, et cavete ne vobis imponatur.

G.
Cavebimus, Deo iuvante.

L.
Omnes quidem iuvat sed eos potissimum, qui ad eius honorem omnia referunt.