There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium LIX
1563

 Colloquium LVIII Colloquium LX 

Personae:

Quirinus, Roinulus.

Q.
Venitne pater ad mercatum hodiernum?

R.
Hodie mane convenit me, cum adhuc e lecto surgerem.

Q.
Nihil ab eo petisti?

R.
Imo pecuniam.

Q.
Et numeravit?

R.
In praesentia.

Q.
Quantum? obsecro.

R.
Viginti asses.

Q.
Papae! asses viginti? qui fit ut audeat tibi tantum pecuniae committere?

R.
Quia novit me dispensatorem frugi: siquidem semper illi reddo rationem usque ad teruncium.

Q.
Sed aegre fortasse impetrasti.

R.
Imo facillime, atque adeo cum gratia.

Q.
O mitem parentem!

R.
Certe mitissimum.

Q.
Sed (ut ad rem) quid facies ista pecunia?

R.
Emam libros, et alia mihi necessaria.

Q.
Potesne mihi aliquid mutuo dare?

R.
Possum, si modo eges.

Q.
Nisi egerem, non peterem.

R.
Quantum vis a me accipere?

Q.
Quinque asses.

R.
Accipe.

Q.
O vere amicum animum!

R.
Amicus verus non est, nisi qui amicum iuvat in tempore, si tamen habet unde iuvet.

Q.
‘Amicus certus ’(ut est in Proverbio) ‘in re incerta cernitur’.

R.
Quando reddes mutuum?

Q.
Ubi primum pater in hanc urbem venerit.

R.
Quando venturum speras?

Q.
In mercatu proximo, nempe ad octavum diem Octobris.