There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium LVIII
1563

 Colloquium LVII Colloquium LIX 

Personae:

Fatonus, Barbarius.

F.
Quid agis?

B.
Scribo.

F.
Quid scribis?

B.
Describo dictata praeceptoris.

F.
Quaenam?

B.
Hesterna.

F.
Quid? non aderas?

B.
Imo aderam; sed non poteram magistrum dictantem assequi.

F.
Quae res te impediebat?

B.
Quod satis commode non sederem.

F.
Veneras ergo serius?

B.
Istud est.

F.
Cedo commentarium tuum; egomet tibi scribam.

B.
Quid faciam lucri?

F.
Ego citius quam tu descripsero; post ludemus una, ut concessit praeceptor. Da (inquam) libellum tuum.

B.
Libenter id quidem facerem; sed non audeo.

F.
Quid times?

B.
Edictum praeceptoris.

F.
Quod mihi edictum narras?

B.
Nescis eum vetuisse, ne quis sine permissu eius alteri scribat?

F.
Id ego probe memini: sed unde hoc sciret?

B.
Rogas? cum emendandi causa scripturae rationem exiget, tum captus ero: novit enim manum meam. Praeterea, neque fallendum est, neque mentiendum.

F.
Verbo Dei utrumque vetamur.

B.
Quid ergo responderem praeceptori, cum ille negaret me ista scripsisse?

F.
Non eo res evadet, spero.

B.
Nolo tua spe tantum subire periculum.

F.
Vah, nimium timidus es, nunquam rem facies.

B.
At tu forsitan audacior.

F.
Tu igitur scribe quantum voles; ego ad ludendum me confero.

B.
Abi, quaeso; iam unam paginam descripsissem, nisi me interpellasses.

F.
At interim aliquid proficimus, dum Latine fabulamur.