Colloquium XXXIX | Colloquium XLI |
Personae:
Emericus, Baldus.
E.
Cur solus rides?
B.
Quid tua?
E.
Quia fortasse rides me.
B.
Unde tibi orta est ista suspicio?
E.
Quia malus es.
B.
Omnes quidem mali sumus; at ego te peior non sum. Nemo igitur ridet, nisi aliquem irrideat?
E.
Non sic intelligo; sed qui solus ridet (ut saepe audivi) aut stultus est, aut aliquid mali cogitat.
B.
Ista sententia cuius sit nescio; sed cuiuscunque sit, non est perpetuo vera: tamen admonitionem tuam in bonam partem accipio, teque moneo vicissim, ut caveas suspiciosus esse; ‘Nam timidis et suspectis aptissima mors est’, ut est in morali nostro carmine.
E.
Memini: boni tamen consulo admonitionem tuam.