Liber II, Colloquium XLI
1563

 Colloquium XL Colloquium XLII 

Personae:

Nathanael, Mercurius.

N.
Unde venis?

M.
Domo.

N.
Quid agitur domi vestrae?

M.
Nihil tua refert.

N.
Fateor; sed familiares sic rogare fere solemus, perinde quasi rogemus, ‘Ut valetis? Quomodo se vestrae res habent?’

M.
De re aliena nimium percontari non decet.

N.
Taceo: sed videris mihi pro aetate nimis sapere.

M.
Nihil meum dico; id audivi saepe.

N.
Ego quoque non semel audivi.

M.
Cur ergo non uteris?

N.
Quia non semper in mentem venit.

M.
Imo quia tu es percontator; quae res non sine causa datur vitio.

N.
Habeo gratiam, quod me adeo amice moneas: posthac, adiuvante Deo, cavebo ineptus esse.

M.
Ita paulatim sapies.