There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium XXXVIII
1563

 Colloquium XXXVII Colloquium XXXIX 

Personae:

Henricus, Gerardus.

H.
Hodie te non vidi in concione; quid id sibi vult?

G.
Quid sibi velit nescio, ego tamen interfui.

H.
Narra mihi quae mandasti memoriae.

G.
Non est tuum a me rationem exigere.

H.
Ego quidem non exigo, verum id rogo, ut memoriae causa conferamus una.

G.
Malim nunc solus recordari. Audies me (si voles) cum praeceptor ante prandium nos interrogabit.

H.
Quid mali esset, si nunc inter nos ea de re conferemus?

G.
Nihil mali esset, fateor; sed nunc mihi non libet.

H.
Tua igitur te libido regit.

G.
Omitte me; cur molestus es?

H.
Omitto sane: sed audi unum verbum, Non decet puerum esse tam morosum.

G.
Nec puerum decet esse tam molestum.