There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium XXXVII
1563

 Colloquium XXXVI Colloquium XXXVIII 

Personae:

Antonius, Daniel.

A.
Euge, audivi sororem tuam nupsisse.

D.
Verum audisti.

A.
Quis est maritus eius?

D.
Quidam civis Londinensis, honestis parentibus progenitus.

A.
Estne dives?

D.
Sic habetur; sed tamen pater meus haec longe pluris facit: primum, quod ille sit bene moratus adolescens; deinde, quod non solum doctissimus, sed etiam bonarum literarum amantissimus; denique, quod verus Dei cultor, et Christianae religionis summus observator.

A.
Mihi narras egregios adolescentis titulos. O felicem sororem tuam, quae Dei beneficio talem virum nacta est!

D.
Felicem sane non abs re dixeris, siquidem bonum illud perpetuo sic agnoscat, ut semper meminerit ex Dei bonitate profectum esse, ob idque immortales agat eidem gratias.

A.
Credo id facturam.

D.
Ita spero quidem: sic enim a parentibus semper instituta est in doctrina Christiana. Sed me iam alio revocant domestica negotia. Ergo vale, mi Antoni.

A.
Tu quoque bene vale, suavissime Daniel.

D.
Nunquid vis?

A.
Ut verbis meis dicas salutem plurimam tuis omnibus, praecipue patri matrique, et ipsi novae nuptae, meque illi gratulari faustum illud coniugium.

D.
Ego vero id faciam, et quidem libentissime.