Colloquium LXI | Colloquium LXIII |
Personae:
Orontius, Quintus.
O.
Quid ita laetus es?
Q.
Quia venit pater.
O.
Ain' tu? Unde venit?
Q.
Lutetia.
O.
Quando advenit?
Q.
Modo.
O.
Iamne salutasti?
Q.
Salutavi, cum ex equo descenderet.
O.
Quid amplius illi fecisti?
Q.
Calcaria detraxi et ocreas.
O.
Miror te non mansisse domi propter eius adventum.
Q.
Nec ille permisisset, nec ego vellem; praesertim nunc, cum audienda est praelectio.
O.
Bene tibi consulis, qui temporis rationem habeas. Sed quid pater? valetne?
Q.
Recte, Dei beneficio.
O.
Equidem gaudeo plurimum tua et eius causa, quod salvus peregre redierit.
Q.
Facis ut amicum decet: sed cras pluribus verbis colloquemur. Vidi praeceptorem, qui iam ingreditur auditorium.
O.
Eamus auditum praelectionem.