Colloquium LXII | Colloquium LXIV |
Personae:
Marcus, Aaron.
M.
Miseret me tui.
A.
Quid ita?
M.
Quod penna tua tam misere abutaris.
A.
Quomodo abutor?
M.
Quia pessime tractas eam in acuendo.
A.
Non est culpa mea, ne quid erres.
M.
Cuius igitur?
A.
Scalpelli mei, cuius acies obtusa est.
M.
Scalpellum in culpa non est, sed tu ipse.
A.
Cur istud dicis?
M.
Quia debuisti vel scalpellum tuum acuere, vel aliud alicunde rogare commodato, saltem ad praesens negotium.
A.
Non audeo petere.
M.
Quid times?
A.
Ne mihi denegetur.
M.
Ecce tibi meum.
A.
Gratias ago.
M.
Utere quantum voles, sed recte.
A.
Sciens non abutar.
M.
Nec sis posthac tam verecundus in petendo.
A.
Sic est ingenium meum; soleo libentius dare quam petere.
M.
Utinam multi essent tui similes. Sed tamen ‘qui libenter dat beneficium, is petere quoque libere potest’. Sed ego te nimis detineo; perfice quod coeperas.