There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium LIV
1563

 Colloquium LIII Colloquium LV 

Personae:

Moses, Olevitanus.

M.
Iamdudum taedet me toties repetere lusus Scholasticos.

O.
Quid facias igitur?

M.
Eamus in hortum nostrum.

O.
Quid agemus?

M.
Ambulabimus, colloquemur, Dei beneficia in eius operibus commemorabimus.

O.
Nihil sane iucundius: sed interim petenda est a praeceptore venia.

M.
Iam impetravi mihi, et item uni quem vellem ducere.

O.
Bene res habet; eamus, ducente Deo.

M.
Precor ut nos custodiat.

O.
Ego quoque idem precor tecum.