Colloquium LIV | Colloquium LVI |
Personae:
Sulpitius, Munchius.
S.
Impetrastis ludendi facultatem?
M.
Impetravimus.
S.
Ad quod usque tempus?
M.
Ad coenam usque.
S.
Qui dederunt versus?
M.
Primi et secundi.
S.
Quid caeterae classes?
M.
Primus quisque decurio trium proximarum classium pronunciavit unam e Sacris literis sententiam.
S.
Nonne precati estis, ut solemus?
M.
Precati, et quidem praesente ludimagistro: tu vero ubi eras?
S.
Iveram domum, a matre accersitus.
M.
Nunc igitur quid agere cogitas?
S.
Ludere sesquihoram; deinde ad studium me recipere.
M.
Vin' tu ut tibi sim collusor?
S.
Quidni velim?
M.
Quo lusu nos exercebimus?
S.
Nullus est mihi iucundior pila palmaria.
M.
Nec mihi quidem.
S.
Visamus igitur, an caeteri partes sortiti sint: nam si soli luderemus, minus esset voluptatis.
M.
Visamus sane.