Venatio | Convivium profanum |
- sy. Cur adeo curris, Ioannes?
- io. Cur lepus, ut aiunt, pro canibus?
- sy. Quid hoc proverbii est?
- io. Quia nisi adfuero in tempore ante recitatum catalogum, actum est de pelle mea.
- sy. Hac quidem ex parte nihil est periculi. Modo praeterita est quinta. Inspice horologium, manus nondum attigit punctum, quod horam ab hora aequis spatiis dirimit.
- io. At ego vix habeo fidem horologiis: mentiuntur nonnunquam.
- sy. At mihi fide, qui campanae vocem audivi.
- io. Quid loquebatur?
- sy. Horam esse quintam.
- io. Sed est et aliud, unde magis etiam timeam. Reddenda est memoriter hesterna lectio, satis prolixa. Vereor ut possim.
- sy. Commune periculum narras. Nam et ipse vix satis teneo.
- io. Et nosti praeceptoris saevitiam. Omnis illi noxia capitalis est. Nec magis parcit nostris natibus, quam si corium esset bubulum.
- sy. Verum is non aderit in ludo.
- io. Quem igitur vicarium constituit?
- sy. Cornelium.
- io. Strabum illum ? Vae nostris natibus. Is vel Orbilio plagosior est.
- sy. Verum dicis; et ideo non raro sum illius brachio precatus paralysin.
- io. Non est pium, imprecari praeceptori. Nobis potius cavendum, ne incidamus in illius tyranni manus.
- sy. Reddamus inter nos vicissim, altero recitante, altero codicem inspiciente.
- io. Pulchre mones.
- sy. Fac praesenti sis animo. Nam metus officit memoriae.
- io. Facile deponerem pavorem, si non adesset periculum. At in tanto discrimine quis possit esse securus animo?
- sy. Fateor; attamen non agitur de capite, sed de parte diversa.
- co. Scite tu quidem pingis, sed charta tua perfluit. Charta subhumida est, ac transmittit atramentum. an. Quaeso, ut appares mihi pennam hanc.
- co. Deest mihi gladiolus scriptorius.
- an. En tibi.
- co. Hui, quam obtusus!
- an. Accipe coticulam.
- co. Utrum amas scribere cuspide duriuscula, an molliore?
- an. Attempera ad manum tuam.
- co. Ego molliore soleo.
- an. Quaeso, ut mihi describas ordine figuras elementorum.
- co. Graecas an latinas?
- an. Latinas primum conabor imitari.
- co. Suppedita chartam.
- an. Accipe.
- co. Sed meum atramentum dilutius est, subinde infusa aqua.
- an. At meum linteolum prorsus exaruit.
- co. Imminge; nisi mavis immeiere.
- an. Imo potius rogabo alicunde.
- co. Praestat habere domi, quam rogare commodato.
- an. Quid est scholasticus absque calamo et atramento?
- co. Quod miles absque clypeo et gladio.
- an. Utinam mihi essent articuli tam celeres. Equidem non possum dictantis vocem scribendo assequi.
- co. Prima cura sit, ut bene scribas: proxima, ut celeriter. Sat cito, si sat bene.
- an. Belle: sed istam cantionem cane praeceptori, quum dictat, Sat cito, si sat bene.
- pe. Gratum mihi fecisti, quod aliquoties ad me scripseris. Habeo gratiam, quod ad me crebrius scripsisti. Amo te, quod interdum ad me literas dare non dedignatus es. Habeo gratiam, quod crebris literis me viseris. Ago tibi gratias, qui literarum fasciculis nos oneraris. Maxima tibi a me habetur gratia, qui nos aliquando literis lacessiveris. Pergratum mihi fecisti, quod nos dignatus sis tuis literis. Debeo tibi pro tuis humanissimis ad me litteris. Magni beneficii loco duco, quod non es gravatus ad me scribere.
- ch. Imo meum est, deprecari culpam impudentiae, qui non veritus sim, tibi, homini tum occupatissimo, tum doctissimo, meis illiteratis literis obstrepere. Agnosco solitam tuam humanitatem, qui meam audaciam boni consulueris. Verebar, ne quid offendissent te meae literae, quod nihil omnino responderes. Non est, quod agas gratias; mihi pius satis est, si sedulitatem meam accepisti in bonam partem.
- pe. Nihilne novarum rerum adfertur e patria? Num quid novi de nostratibus accepisti? Quid novi? Ecquid novarum rerum apportas? Num quid novi fertur? Num quae res novae e patria nunciantur?
- ch. Novi quidem permultum, at nihil veri. Novarum quidem rerum satis, at nihil comperti. Nova permulta, at explorati nihil. Non parum novi, at veri non multum. Nihil adfertur novi. Novarum rerum nihil prorsus accepi. Certi nihil, novi nonnihil. Rumores adferuntur permulti, sed dubii. Plurima est fama, at rerum nihil, firmi nihil. Si vana te capiunt, adfero tota plaustra mendaciorum. Fabularum totos modios apporto. Tantum mendaciorum adfero, quantum vix una navis vehat.
- pe. Exonera te quam primum, ne succumbas tanto oneri.
- ch. Nihil habeo praeter ea, quae iactantur in tonstrinis, in vehiculis, et in navibus.
- pe. Nihilne literarum accepisti? Num aliquas e patria recepisti literas? Nullae tibi sunt redditae literae? Num quid scriptorum accepisti? Num quas accepisti epistolas? Ecquas ab amiculis accepisti literas? Nihil epistolarum advolavit e Gallia?
- ch. Literarum nihil accepi. Ne pilum quidem literarum accepi. Ne tantulum quidem adfertur literarum. Nemo literam ad me. Ne verbum quidem a quoquam redditur. Tantum literarum accepi iamdiu, quantum vides in oculo meo. Equidem pecunias, quam literas malim. Argentum accipere malim, quam epistolas. Nummos recipere malim, quam epistolia. Nihil moror literas, modo veniat argentum. Equidem numerari malo mihi, quam scribi.
- pe. Facile credo. Haud difficile creditu est. Credi istud perfacile potest. Istud tibi quis non credat? Admodum incredulus fuerit, qui hoc tibi non credat. Profecto habeo tibi fidem. Istius rei mihi facile fidem facis. Credo tibi vel iniurato. Verisimile dicis. Adferunt tamen nonnihil solatii ltterae. At ego alterutrum malim, quam neutrum.
- ch. Quorsum spectant literae sine pecunia? Ad quid tandem inanes conducunt literae? Quorsum valent, ad quid conferunt, faciunt, prosunt, proficiunt literae vacuae? Cui gratae, cui acceptae literae sine nummis? Quid emolumenti adferunt literae inanes? Cui bono sunt otiosae literae? Quid iuvant? Cui sunt usui? Ad quid conducibiles sunt? Quid secum adferunt momenti? Cui rei sunt utiles inanes epistolae?
- pe. Podici tergendo utiles, idoneae, accommodae. Conducunt natibus tergendis. Si usum nescis earum, ad anum expurgandum valent. Ad nates tergendas. Ad posticum purgandum. Conferunt ad eam corporis partem mundandam, quae semet identidem inquinat. Valent convestiendis scombris. Involvendo thuri sunt accommodae. Quid? Valentne amiculi? Quid uxor agit tua?
- ch. Recte: eam apud matrem reliqui, et quidem praegnantem.
- pe. Bene et tibi et illi vertat: tibi, quod pater: illi, quod mater futura sit. Adsit Deus. Ut utrique vestrum faustum felixque sit, precor optoque. Quaeso, oro superos omneis, ut incolumis prolem vobis dignam pariat, et pulchrate faciat prole parentem. Laudo te, quod virum te praestiteris. Gaudeo, te virum praestitisse. Gallum te esse declarasti, at non Cybeles. Abi, virum te iudico.
- ch. Ludis; idque facis tuo more. Age age, est tibi ius apud me loquendi quaelibet. Audio, te patriam nuper revisisse.
- pa. Sic est factum. Nam diutiuscule iam abfueram; non ferebam tam diuturnum patriae desiderium. Non poteram a parentum conspectu abesse diutius. Torquebat me diutinum amicorum desiderium.
- ch. Pie fecisti: humanus es, qui ista cogites. Ducimur enim omnes admirabili quodam amore eius regionis, quae nos aluit atque edidit. Et,
- Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
- Ducit, et immemores non sinit esse sui.[1]
- Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
- Dic, quaeso, quonam in loco illic offendisti omnia?
- pe. Nihil non novum. Mutata omnia. Novata singula. Universa nova. Vide, quam repente tempus res mutet humanas. Videbar mihi in alium venire mundum. Vixdum decennium abfueram, et non secus omnia admirabar, quam Epimenides, somniatoriun princeps, vix tandem expergefactus.
- ch. Quaenam ista est fabula? Quid isthuc est fabulae?
- pe. Dicam equidem, si vacat.
- ch. Nihil fuerit iucundius.
- pe. Sellam igitur una cum pulvino mihi poni iube.
- ch. Recte admones; nam sedens commodius mentieris.
- pe. Fabulantur historici de Epimenide quodam Cretensi, qui deambulandi gratia solus urbem egressus, quum, subita pluviae vi compellente, in quandam speluncam ingressus obdormisset, quadraginta septem perpetuos annos somnum continuarit.
- ch. Quid narras? incredibile dictu. Non verisimile dicis. Somnium mihi narras. Non fit mihi simile veri. Monstri simile narras. Non pudet tam improbae vanitatis? Digna fabula, quae addatur veris narrationibus Luciani.
- pe. Imo rem narro a gravissimis proditam auctoribus: nisi forte tibi parum spectatae fidei est Aulus Gellius.
- ch. Mihi vero, quae scribit ille, folia Sibyllae sunt omnia.
- pe. Quid tandem theologum tot annos somniasse reris? Nam theologum fuisse, proditum est.
- ch. Audire gestio.
- pe. Quid aliud, quam quae postea prodidit Scotus, et huius farinae sodales? Sed bene cum Epimenide actum est, qui vel tandem ad se redierit: multi theologi nunquam expergiscuntur a suis somniis.
- ch. Age, facis ut poeta dignum est: sed perge mentiri.
- pe. Epimenides igitur somno solutus, e spelunca prodit, circumspicit, mutata videt omnia, sylvas, ripas, flumina, arbores, agros, breviter nihil non novum. Accedit ad urbem, percontatur, manet illic aliquamdiu, neque novit quenquam, neque a quopiam agnitus est. Alius hominum cultus, nec idem vultus, mutatus sermo, diversi mores. Nec miror, hoc Epimenidi post tantum annorum evenisse, quum mihi idem propemodum evenerit, qui pauculos annos abfuissem.
- ch. Quid uterque parens? vivuntne?
- pe. Vivunt ambo, et valent utcunque, senio, morbo, denique bellorum calamitate confecti.
- ch. Haec est humanae vitae comoedia. Haec est fatorum lex inevitabilis.
- pe. Coenabis hodie domi?
- ch. Foris coenaturus sum. Foris coenandum est mihi.
- pe. Apud quem!
- ch. Apud socerum meum, apud generum meum, apud nurum meam, apud affinem meum. Affines dicuntur, qui non sanguinis, sed matrimonii coniunctione copulati sunt.
- pe. Quae sunt igitur usitata vocabula affinitatum?
- ch. Maritus et uxor, nota sunt nomina.
- Socer uxoris meae pater est mihi.
- Gener filiae meae maritus.
- Socrus uxoris meae mater.
- Nurus filii mei uxor
- Levir mariti frater.
- Levir dicitur ab uxore, ut Helena Hectorem levirum vocat, quod esset nupta Paridi.
- Fratria fratris mei uxor.
- Glos mariti soror.
- Vitricus matris meae maritus.
- Noverca patris mei uxor.
- Privignus uxoris aut mariti filius.
- Privigna filia alterutrius.
- Rivalis qui amat eandem.
- Pellex quae amat eundem: ut Thraso rivalis est Phaedriae, et Europe pellex est Iunoni.
- pe. Ago gratias. Laudo te. In crastinum igitur te ad coenam voco. Cras ergo, ut mecum coenes, oro. Cras igitur mecum prandeas, rogo. Cras igitur te mihi convivam volo.
- ch. At vereor, ne non licuerit. Ut possim, metuo. Veniam, si quidem licebit. At metuo, ne non queam.
- pe. Cur non licebit? Qui sic? Quid ita? Quam ob rem? Quo pacto? Quid causae? Quid obstiterit, quo minus possis?
- ch. Tum quidem mihi domi manendum est. Ut domi nocte sim, necesse est. Tum certe foris esse non licebit. Cras mihi quoquam ire foras, liberum non erit. A prandio abesse mihi integrum non erit. Aliquot ipse convivas eo die operior. Aliquot amiculi constituere, ea nocte domi nostrae coenare. Ipsi mihi convivae sunt ea nocte tractandi, alioqui lubens venirem. Ni id esset, haud gravatim facerem. Quod ni esset, haud me tibi difficilem praeberem. Non excusarem, si liceret. Non paterer bis rogari, si queam. Parce rogare, vei invocatus adessem, si quo pacto liceret. Haud gravate tibi obsequerer, si possim. Frustra rogas eum, cui non est liberum: frustra item rogaturus, si liberum esset. Nunc, ut maxime cupiam, non possum: tunc supervacaneum esset, rogare volentem.
- pe. Vel perendie apud me sis, oportet. Saltem perendino die ad coenam venias, necesse est. Quarto abhinc die non gravaberis, mihi praebere convivam. Die Iovis proximo non potes effugere, quin venias.
- ch. Non possum polliceri. Affirmare istud tibi non possum. Promittere certum nequeo. Veniam, ubi utrique nostrum videbitur commodissimum.
- pe. Diem igitur mihi constituas volo, ad quem mecum sis coenaturus. Diem igitur assignes, oportet. Diem igitur promittas, necesse est. Diem certum mihi praefiniri, praescribi, praestitui, constitui cupio. Ad certum diem condicito. Diem mihi dicas velim.
- ch. Equidem non soleo dicere diem amicis. Cum quibus mihi parum convenit, iis soleo diem dicere. Praescium te esse nolim. Praescire te nolo. De improviso te opprimam. Inopinato te opprimam. Te nec opinantem oppressero. Te nihil suspicantem oppressurus sum. Non exspectatus adfuero. Adoriar te nec opinantem. Veniam ultroneus et insperatus conviva.
- pe. Biduum praescire volo. Biduum praescius se cupio. Praemoneto biduo prius, quam venias. Fac me biduo ante certiorem.
- ch. Si me urges, dico tibi diem Sybariticum, ne desit apparandi spatium.
- pe. Quid hoc verbi est?
- ch. Sybaritae convivas invitabant in annum proximum, ut utrinque esset iustus apparatus.
- pe. Valeant Sybaritae cum suis molestis conviviis: ego congerronem voco, non satrapam.
- ch. Equidem tuo detrimento. Tuopte quidem malo. In damnum tuum istud optas. Incommodo istud precaris tuo.
- pe. Quid ita? Quamobrem?
- ch. Ego instructus accedam. Ego munitus veniam. Aggrediar te paratus. Instructus multa fame accedam; tu vide, ut vulturem expleveris. Parabo ventrem ac dentes exacuam; tu vide, quibus modis lupum exsatures.
- pe. Age, ad hoc certamen te provoco. Age fac pro viribus, pro virili, si quid potes.
- ch. Veniam, sed non incomitatus.
- pe. Tanto venies gratior. Sed quo comite venies?
- ch. Umbra.
- pe. Nec secus possis, si modo luce venias.
- ch. Sed umbram adducturus sum dentatam unam atque alteram, ne tu me vocaris impune.
- pe. Age, ut libet, modo ne larvas adducas. Sed explana, si libet, quid sibi velit umbrae vocabulum.
- ch. Apud eruditos umbrae vocantur, qui ipsi non vocati comitantur eum, qui vocatus est ad convivium.
- pe. Talium umbrarum adduc quantum voles.
- ch. Veniam quidem; at hac lege, ut tu postridie eius diei vicissim apud me coenes. Faciam eo quidem pacto, ut deinde mihi quoque sis conviva. Ea lege coenam condico, ut tu rursum mihi sis conviva. Spondeo futurum, sed hac exceptione, si tu postero die itidem apud me sis. Recipio tibi, facturum me. Do fidem futurum, his quidem legibus, ut tu mecum postridie prandeas.
- pe. Age fiat. Esto. Sit ita, ut vis. Si iubes, faciam. Novi Gallorum magnificentiam. Non vis gratis apud me coenare, nisi vices retuleris. At isto quidem pacto redire solent in orbem convivia. Sic nascitur conviviorum longa periodus. Hac vicissitudine fiunt sine fine reciproca convivia.
- ch. Nihil suavius, si minimum accedat apparatui quotidiano. Caeterum ego te detineo, alio fortassis iturum.
- pe. Imo ego te opinor. Sed cras latius et familiarius confabulabimur. Verum crastino die plura nugabimur. Interim fac valeas. Interim cura, ut bene valeas. Interim valebis.
- ch. Quo tu nunc abis? Quo tu nunc properas? Quo tu tam celeri gradu tendis? Quonam te confers? Quo nunc iter est?
- ch. Domum me recipio. Domum revertor. Domum repeto. Domum me confero. Viso, quid domi agatur. Accerso medicum. Rus hinc concedo. Constitui ad hanc horam cum viro quodam gravissimo colloqui. Statui hac hora congredi cum viro gravissimo.
- ch. Quonam?
- pe. Cum Curione multiloquo.[2]
- ch. Precor igitur tibi praesentem Mercurium.
- pe. Quid opus Mercurio favente?
- ch. Quia res erit cum linguaci.
- pe. Atqui hac gratia magis conveniebat, mihi Memoriam precari propitiam.
- ch. Quid ita?
- pe. Quia patientissimis auribus opus erit potius, quam strenua lingua. At auris Memoriae dicata est.
- ch. Quanam iturus es? Qua ibis?
- pe. Hac ad sinistram, hac, illac, per forum.
- ch. Comitabor igitur te. Assectabor ac deducam te ad diverticulum usque.
- pe. Non patiar te circumagi. Nolim te tantum laboris mea causa capere. Isthuc officii serva, quum erit usus; nunc nihil opus est. Ne mea gratia facias viae tuae dispendium.
- ch. Mihi quidem compendium est, frui tantisper amico. Nihil habeo quod agam, et non sum piger, ni tibi sum molestus comes.
- pe. Nemo iucundior assecla. At non sinam, ut mihi claudas laevum latus: non admittam, ut mihi sinister ambules. Hic te superis commendo. Nolo te longius comitem. Ulterius nolo me comiteris.
- ch. Tu me Curioni magnopere commendato. Fac me Curioni multiloquo quam commendatissimum facias. Me Curioni commendatum quam diligentissime curato. Iube, ut me sibi commendatissimum habeat. Ego me illi per te commendatum facio. Me tibi etiam atque etiam commendo. Me tuae humanitati quam possum diligentissime commendo. Recommendo pro commendo, barbaris relinquito. Vide, ne pauca cum multiloquo loquaris. Vide, ne cum multiloquo sis pauciloquus.
- pe. Vis me tibi morem gerere? Vis me tibi obsequi? Vis tibi obsecundem? Te igitur imitari me iubes! Quandoquidem ita vis, faciam libentissime. Ne sis mihi diutius in mora, imo ne uterque alteri.
- ch. Sed priusquam abeas, quaeso te, ne graveris me docere, quo pacto his sit utendum, in mora, in causa, in culpa, qui soles elegantiae studiosus esse. Quare age, doce obsecro, dissere amabo.
- pe. Mos gerendus est tibi. Non est culpa in me, non est culpa in te. Mora est in te. In te causa est, grammatice quidem dicitur; at multo elegantius.
Non sum in culpa. Culpa non est mea. Vaco culpa. Quod nihil proficis, tua desidia in causa fuit, non praeceptor, non pater tuus. In culpa omnes estis. Utrique in culpa estis. Utrique culpandi estis. Ambo accusandi estis. Ambo in culpa estis. Incidisti in morbum tuo ipsius vitio, tua ipsius culpa. Itidem dicuntur in vitio esse, quibus culpa debet imputari: et in crimine esse, qui culpandi sunt: et in damno esse, qui damno afficiuntur. Hoc genus sermonis non temere licet invertere. Damnum in illo est, vitium in illo est.
Quo minus ad te scripserim, morbus in causa fuit. Quo rarius ad te scripserim, mea negotia in causa fuerunt, non negligentia. Quid in causa fuit? Quid causae fuit? Ego non sum in causa. Quod nullas a me literas acceperis, tabellarius in causa fuit. Quod tam macilentus es, amor, non studium, in causa est. Hoc est causae.
Non ero vobis in mora. Quidnam nobis in mora fuit? Tu nobis in mora fuisti. Tu semper in mora es. Quid te remoratum est? Quis te remoratus est? Habes quod petebas; tuum est, memoriae insculpere. Habes assectatiunculae tuae praemium. Vale, mi Christiane. ch. Vale in crastinum et tu, mi Petre.
- ch. Salve multum, iucundissime Augustine
- aug. Salve tantundem, mi humanissime Christiane. Felix sit tibi huius diei exortus. Prosper sit tibi hic dies. Quid tandem agitur?
- ch. Suaviter, ut nunc res nostrae sunt. Et cupio omnia, quae vis.
- aug. Merito te amo. Amo te. Amandus es. Benigne dicis. Comis es. Habeo gratiam.
- ch. At ego nonnihil tibi succenseo. At ego tibi subirascor. Verum ego tibi sum subiratus. Atqui ego sum in te stomachosior. Atqui non nihil est, vel habeo, quod tibi succenseam.
- aug. Quidnam est istud, obsecro? Quid ita? Quam ob rem tandem, oro? Quid admisi sceleris? Quid commerui? Promereor bona, aut laudem: commereor mala, aut poenam: illud in bonam, hoc in malam partem sumitur. Demeremur eum, quem nobis beneficio reddimus obnoxium.
- ch. Quod nulla mei tibi cura sit. Quod nihil nos respicis. Quod tam raro nos revisas. Quod nihil nos cures. Quod me plane negligis. Quod nostri curam videris abiecisse.
- aug. At nihil est causae, cur succenseas. At praeter meritum meum. At immerito succenses. Neque enim mea culpa accidit, quod te rarius visam. Dabis veniam occupationibus meis, per quas mihi non licet toties, quoties cupio, te revisere.
- ch. Ita demum tibi ignoscam, si hodie apud me coenes. Ea conditione purgatus mihi eris, si vesperi ad coenam venias.
- aug. Haud iniquas pacis leges praescribis, Christiane; quare haud invitus faciam. Equidem faciam volens. Istud quidem fecero perlubenter. Haud gravate faciam. Hic sane non me praebebo difficilem. Nihil hac re fecero libentius. Animo faciam lubenti.
- ch. Laudo tuam facilitatem, et hac in re , et in ceteris omnibus.
- aug. Sic soleo amicis obsequi, praesertim non iniqua petentibus. Ridiculum: an tu me recusaturum putabas oblatum, quod ultro etiam erat rogandum?
- ch. Age, at cave ne me deluseris. Cave fallas. Cave spem frustra foveam. Cave luseris exspectantem. Cave mihi verba dederis. Vide ne me frustra habeas. Vide ne me vana spe lactes.
- aug. Nihil opus iure iurando. In ceteris, in aliis time perfidiam, hac in re non fallam. Sed heus tu, cave quicquam paraveris praeter quotidiana: mea causa diem festum nolo. Scis me convivam minime edacem, bibacem multo minus. Nosti enim me convivam non multi cibi, sed ioci plurimi.
- ch. Curabitur diligenter. Ego te Pythagorica coena excipiam, aut fortasse frugaliore.
- aug. Imo Diogenica, si me delectare voles.
- ch. Certe Platonica coena te excipiam, in qua multum sit literatarum fabularum, cibi minimum, cuius voluptas duret etiam in posterum diem: alioqui, qui prolixe fuerit acceptus, fortassis eo die suaviter afficitur, sed postridie dolet caput, crudus est stomachus. Apud Platonem qui coenabat, unam voluptatem capiebat ex apparatu facili, fabulisque philosophicis: alteram postridie, quod nec capitis gravedinem, nec stomachi cruditatem sentiret. Ita prandebat etiam suaviter ex condimento coenae pridianae.
- aug. Placet, fiat ut mones.
- ch. Tu vide omnes curas tuas, ac rugas etiam istas domi relinquas. Huc praeter nugas et risum nihil adferas, et, ut inquit Iuvenalis:
- aug. Quid? literas mecum venire non vis? Musas meas mecum adducam, nisi quid aliter censes.
- ch. Tetricas Musas una cum negotiis domi claudas. Blandas Camoenas omnes, deinde sales tuos, dicteria, scommata, facetias, lepores, ridicula omnia tecum adducito.
- Aug. Ita fiet. Exporrigemus frontem. Bellos homunculos agemus. Ridebimus affatim. Curabimus cutem. Indulgebimus genio. Genialiter coenabimus. Epicureos agemus. Bonum vultum faciemus, et erimus boni socii; inelegantium elegantiae sunt, qui suam habent linguam sibi peculiarem.
- Ch. Quo nunc properas?
- Aug. Ad generum meum.
- Ch. Quid illuc? quid eo? quid illo?
- Aug. Audio, nescio quid turbae inter eos natum, ut redigam eos in gratiam, ut reducam in concordiam, ut pacem inter eos componam.
- Ch. Benigne facis, quamquam nihil te opus esse arbitror. Nam ipsi inter se melius hoc bellum composuerint.
- Aug. Fortassis et induciae iam indictae sunt; noctu de pacis legibus agetur. Sed numquid me aliud vis?
- Ch. Vocabo te per puerum meum.
- Aug. Ubi voles, domi ero. Bene vale.
- Ch. Bene sit tibi. Fac hic ad quintam horam adsis. Heus Petre, accerse ad coenam Augustinum, qui mihi hodie, ut scis, coenam condixit.
- Pe. Eo. Salve, poeta. Coena iamdudum parata est; te herus exspectat domi; ubi voles accedas.
Venatio | Convivium profanum |
- ↑ Ovidii distichon est, lib. 1. de Ponto, eleg. 4
- ↑ Respicit ad Curionem Tribunum plebis, quem ad dicendum paratissimum, Caesari in civile bellum Pompeianum non segnes stimulos addidisse, Lucanus notat, ut et eiusdem loquacitatem: Hos signa petentes audax venali comitatur Curio lingua. Pharsal. lib. I.
- ↑ Exstat versus Iuvenal. Satyr. XI.