Euntes in ludum literarium | Copiae compendium |
- Aug. Venio. Salve, mi Christiane.
- Ch. Benefactum, quod venisti. Gaudeo te advenisse. Gratulor mihi, quod venisti. Nondum quinta sonuit, credo.
- Pe. Imo iamdudum praeterita est. Haud longe sexta abest. Instat hora sexta. Mox sextam audies.
- Aug. Parvi refert, an post quintam venerim, nec ne, modo ne post coenam. Nam post festum venire, miserum est. At quorsum tantus apparatus? Quorsum tot epulae? Num me lupum existimas? Num tibi lupus videor? Num me vulturem putas?
- Ch. Non vulturem, sed tamen nec cicadam, ut rore vivas. Nihil est luxus. Mundities mihi semper placuit, sordes detestor. Nec Apitius mihi placet, nec Diogenes. Praestat aliquid superesse, quam deesse. Si praeter cicer nihil apponeretur, et fuligo forte illapsa in ollam, condiret legumen, quid tum ederetur? Nec omnia sapiunt omnibus. Itaque mihi placet moderata varietas.
- aug. Non tu metuis leges sumtuarias?
- ch. Imo peccavi frequenter in diversum. Nihil nobis opus lege Fannia.[1] Satis nos docet frugalitatem ipsa tenuitas.
- aug. Haud ita convenerat. Longe aliter pollicitus es.
- ch. Age, inepte, nec ipse conventa servas. Convenerat enim, ne quid praeter nugas inferres. Quin haec missa faciamus. Lavemus ac discumbamus. Heus tu, puer, cape guttum ac patinam, linteum ex humero suspende, ministra aquam; quid cessas? Lava, Augustine.
- aug. Lava tu prior.
- ch. Bona verba: hoc anno perpetuo illotus coenare mallem.
- aug. Ridiculum: non honoratiori, sed turpiori ante alios lavandum est: lava igitur, ut immundior.
- ch. Tu es urbanus plus satis. Es urbanior, quam sat sit, quam par est. Quorsum attinet ista urbanitas? Huiusmodi ceremonias ineptas mulierculis relinquamus, quae nunc et ab aulicis fastidiuntur, unde tamen olim profectae sunt. Lavetis terni aut quaterni simul. Ne teramus tempus huiusmodi moris. Ego nulli designabo locum; sumat sibi quisque, quem volet. Qui delectatur igni, hic commodius accumbet. Qui offenditur luce, deligat hunc angulum. Quem delectat prospectus, hic sedeat. Agite; satis morarum. Accumbite. Ego domi sum; vel stans coenabo, si lubeat, vel obambulans. Cessatis? At interim coena corrumpitur.
- aug. Vivamus nunc, curemusque cuticulam. Simus nunc Epicurei. Nihil nobis cum fronte Stoica. Valeant curae. Absit omnis livor, exulet obtrectatio. Sit mens laeta, frons hilaris, sermo lepidus.
- ch. Quinam sunt isti Stoici atque Epicurei, Augustine?
- aug. Stoici philosophorum quoddam genus est triste, severum, ieiunum, qui hominis summum bonum honesto nescio quo metiuntur. Epicurei, his longe diversi, felicitatem hominis voluptate terminant.
- ch. Tu igitur cuius es tandem? Stoicus, an Epicureus?
- aug. Zenonem laudo, at Epicurum vivo.
- ch. Quod tu ioco dicis, Augustine, id serio factitant hodie non pauci, pallio tantum et barba philosophi.
- aug. Imo isti vel asotos superant luxu.
- ch. Heus, Dromo, ades huc. Tuo munere fungere; consecra coenam.
- aug. Quicquid appositum est, et quicquid apponetur, felix ac sacrum esse iubeat, qui sua benignitate pascit universa. Amen.
- ch. Appone epulas. Quid cunctamur capum hunc discerpere? quid trepidamus hunc gallum lacerare?
- aug. Ego Herculem praestabo, ac belluam hanc conficiam. Utrum mavis de ala, an de poplitibus?
- ch. Utrum vis; nihil mea refert.
- aug. In hoc genere alis primae partes tribuuntur; in caeteris poplites lautiores putat vulgus.
- ch. Tu multum laboris mea causa capis. Tu permultum laborem mea causa sumis. Tu omnibus ministras; ipse nihil edis. Ego tibi hanc alam ministrabo; at ea lege, ut dimidium mihi restituas.
- aug. Itane agitur? At istud est tibi ministrare, non mihi. Tibi serva: ego enim sum impudentior, quam cui ministrari quicquam debeat.
- ch. Probe facis.
- aug. Eho, tu lupo cibum ministras? Vulturem invitas?
- ch. At ieiunas, non coenas.
- aug. Imo me uno nihil edacius.
- ch. Imo mendacius nihil. Proinde agito, ac si domi sis tuae.
- aug. Istud iam plane mihi persuasi. Istud iam in animum induxi. Sic stat sententia. Consilium est, istud facere.
- ch. Quid tibi hoc vinum placet? Quid hoc villi delectat?
- aug. Mihi quidem perplacet. Me certe vehementer iuvat. Me satis delectat. Me non mediocriter iuvat.
- ch. Utrum mavis? rubrum, an candidum?
- aug. Equidem utroque iuxta delector. Nihil refert, quo sit colore, modo sapor placeat. Non laboro, quantum oculis placeat vinum, modo palatum iuvet. Nihil me movet aspectus, si sapor placeat. Parvi refert, quo sit colore, quem habeat colorem, si sapiat bene. Non cupio oculos pascere, si palato satisfacere queat, modo palatum iuvare possit. Nihil moror colorem, modo gratus sit sapor.
- ch. Credo. Atqui sunt coenaticae philosophiae cum primis periti, qui negant, vinum esse probandum, nisi quod placeat quatuor sensibus: oculis, colore: naribus, odore: palato, sapore: auribus, fama et nomine.
- aug. Ridiculum; quid fama conducit ad potum?
- ch. Tantum, ut multi non stupidi palati vehementer probarint villum Lovanio vernaculum[2] quum crederent, esse Belnense.
- aug. Fortasse iam larga potatione palatum obsurduerat.
- ch. lmo nondum attigerant poculum. Tamen iudicium tuum audire cupio, hominis his in rebus peritissimi.
- aug. Album nostrates rubro praeferunt, quod rubrum paulo sit acerbius, et alterum exilius quidem, sed illud mitius, et, ut arbitror, salubrius.
- ch. Habemus et subrubrum, et flavum, et purpureum. Hoc mustum est hornum. Hoc bimum est, si quem capit vetustas. Habemus et quadrimum: sed iam vapescit ac desipiscit senio. Aetate vigor evanuit.
- aug. Luculli divitias audio.
- ch. Heus puer, ubi cessas? Nos hic plane negligis: non vides, quanta sit hic siccitas? Quid si hoc rerum statu incendium contingeret, quo restingueremus? Dato singulis plenos cyathos. Angustine, quid habes, quod parum es hilaris? Quid accidit tibi, quod sedes tristior? Quid est tibi, quod minime gaudes? Aut doles, aut carmina condis. Tu nunc Chrysippum agis;[3] Melissa tibi opus est.
- aug. Quam hic mihi fabulam narras?
- ch. Chrysippus adeo fertur intentus fuisse suis argutiis logicis, ut ad mensam etiam fame periturus fuerit, nisi ancilla Melissa cibum in os ingessisset.
- aug. Ille vero indignus erat, qui servaretur. Sed si te offendit taciturnitas, placetque convivium vocalius, est, quo id efficias.
- ch. Memini. Recte admones: liberalius bibendum: largius, copiosius, meracius oportet bibere.
- aug. Rem acu tetigisti. Recte iudicas. Scopum attigisti. Nam, foecundi calices quem non fecere disertum?[4]
- ch. Perdocte tu quidem, Augustine, ut omnia; sed quoniam in sermonem vinarium, quando in mentionem incidimus vinorum, libet interrogare, quonam consilio veteres illi Bacchum, quem vini auctorem videri volebant, poetarum Deum dixerint. Quid enim illi temulento Deo cum poëtis, Musarum virginum cultoribus?
- aug. Quaestio, ita me Bacchus amet, poculis digna: verum quorsum tuae quaestiones spectent, satis intelligo.
- ch. Quorsum, amabo?
- aug. Astute de vino disputationem iniicis gallica techna, quam didicisse Parisiis te suspicor, nimirum quo minus interim absumatur vini. Abi, virum te iudico; non frustra in tanta schola versatus es.
- ch. Accipio tua dicta; referam paria scommata, ubi erit commodum. Sed ad rem.
- aug. Dissolvam, ubi bibero: si quidem absurdum fuerit, sicco palato de quaestione vinosa disputare. Praebibo tibi, Christiane. Propino tibi hunc scyphum dimidiatum.
- ch. Accipio abs te libenter. Sit saluti. Prosit.
- aug. Iam accingor, ut me missum facias. Ego meo more praepostere faciam. Quod Baccho pueritiae effigiem tribuerint, id habet mysterii, quod vinum potum curas et sollicitudines animis nostris eximit, hilaritatemque quandam inducit. Quare senibus quoque
ipsis iuventam quandam reddere videtur, dum et hilariores facit et formosiores: id quod Horatius, quum multis in locis, tum praecipue his versibus aperte testatur:
Ad mare quum veni, generosum et lene requiro,
Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
In venas animumque meum, quod verba ministret,
Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae.
- Nam quod huic poetas dicarunt Deo, id significatum voluisse suspicor, quod vinum et ingenium excitat, et facundiam ministrat, quae duo poetae sunt aptissima. Unde frigent carmina, quae scribuntur aquae potoribus. Est quidem igneus suapte natura Bacchus, sed adhibitis Nymphis redditur temperantior. Habes quod quaerebas?
- ch. Nihil unquam audivi verisimilius dici ab homine poeta. Dignus es, qui bibas gemma.[5] Heus puer, tolle hanc patinam, atque appone cetera.
- aug. Puerum habes admodum inurbanum.
- ch. Est veterator nequissimus.
- aug. Cur non instituis alio pacto?
- ch. Diificile est canem vetulum loris assuescere. Difficillimum est veteratoris mutare mores. Vetulus canis non facile assuescit loro. Me quidem dignus est. Dignum patella operculum.
Formula.
- aug. Decerperem tibi quidpiam, si palatum tuum tenerem. Ministrarem tibi, si gula tua mihi satis cognita esset. Apponerem tibi, si, quid potissimum iuvaret, scirem. Si nossem ingenium palati tui, essem tibi structor. Equidem tantundem palato, quantum animo, sapio.
- ch. Palatum habes eruditissimum. Nihil tuo palato doctius. Nec eo te puto inferiorem, de cuius singulari peritia testatur Satyricus:
- Ostrea callebat primo deprendere morsu,
- Et semel aspecti dicebat littus echini.
- aug. Et tu mihi, Christiane, ut par pari referam, ipsum audivisse Epicurum, aut in schola Catiana institutus videris.[6] Quid enim tua gula aut sapientius, aut fastidiosius?
- ch. Si oratoriam aeque artem ut culinariam callerem, nec Cicero ipse me vinceret.
- aug. Equidem si alterutra carendum esset, culinariam, quam rhetoricam, mallem.
- ch. Subscribo tuo iudicio: graviter, acute, vereque iudicas. Quid enim oratorum confert loquacitas, nisi quod aures otiosas inani voluptate demulcet? Culinaria tum palatum, tum ventrem, tum totum hominem, quantus est, pascit ac reficit. Concedat laurea linguae, inquit Cicero: at utraque concedat culinae. Nunquam mihi Stoici illi magnopere placuerunt, qui, omnia ad suum nescio quod honestum referentes, cutis ac palati nullam rationem habendam putant. Dici non potest, quanto Diogene sapientior Aristippus mihi fuisse videtur.
- aug. Ego Stoicos cum suis ieiuniis contemno. Epicurum magis laudo ac probo, quam Diogenem illum Cynicum, qui crudis oleribus, ac simplici aqua victitabat. Quare nihil miror, si Alexander, rex fortunatissimus, se Alexandrum, quam Diogenem esse, maluit.
- ch. Nec ego sane, quamlibet vilis homuncio, cum Diogene meam philosophiam commutarem: fortassis et Catius tuus facere recusaret. Melius nostri temporis philosophi sentiunt, qui contenti Stoicorum more disputare, vivendo ipsum etiam Epicurum vincunt. At ego quidem rem in primis praeclaram philosophiam puto, si parce adhibeatur. Nimium philosophari non laudo. Est enim res perquam ieiuna, sterilis, atque tristis. Ubi in calamitatem aut begritudinem incidi, tum demum ad philosophiam, tanquam ad medicam, confugio. Ubi convalui, rursum ilii vale renuncio.
- Aug. Tuam rationem probo. Belle philosopharis. Salve igitur, philosophe non e Stoa, sed e culina.
- ch. Quid tandem habes, Erasmi, quod parum sis hilaris? Quid sibi vult corrugata frons? quid silentium? An mihi succenses, quod te frugaliore coena acceperim?
- er. Imo tibi sum iratus, quod tantum impendii mea causa sit factum. Interminatus erat Augustinus, ne sua causa diem festum faceres: vis nos posthac redire nunquam. Nam talem coenam dare solent ii, qui unam duntaxat dare constituissent. Quos tandem convivas videris accepisse? Non amiculis, sed satrapis coenam parasse videris. An nos helluones esse credis? Hoc non est dare coenam, sed triduanam saturitatem.
- ch. Etiam tu pergis esse Demea? Cras, ut lubet, disputa: hodie Mitionem te praebeas, oro. De impendio cras sobrii disputabimus; nunc nil nisi meras nugas audire libet.
- aug. Christiane, utrum de bubulis an de ovillis carnibus mavis?
- ch. Bubulis quidem magis delector, at ovillas magis salutares arbitror. Ita ingenium est hominum, ut perniciosissima quaeque appetant vehementissime.
- aug. Galli suillas carnes mirum in modum amant. :ch. Galli amant, quae parvo constant.
- aug. Hac una in re Iudaeus sum: nam nihil aeque odi atque carnes suillas.
- ch. Nec iniuria; quid enim insalubrius? Ego in hoc non cum Gallis, sed cum Iudaeis sentio.
- er. At ego ovillas pariter amo, et suillas; sed diversa ratione. Nam ovillis, quod amem, libenter vescor: suillas prae amore non attingo, ne quid offendam.
- ch. Bellus homo es, Erasmi, ac festivus. Equidem mirari mecum soleo, unde tanta in palatis humanis diversitas. Nam, ut Horatiano carmine utar:
- Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
- Poscentes vario multum diversa palato.[7]
- er. Quamquam, ut ait Comicus, quot homines, tot sententiae, et suus cuique mos; tamen nemo me adduxerit, ut credam, plus ingeniis inesse varietatis, quam palatis. Ita vix duos reperias, quos eadem iuvent. Permultos vidi, qui butyri ac casei ne olfactum quidem ferrent. Sunt, quibus carnes nauseae sint: alius elixis, alius assis abstinet. Multi aquam vino praeferunt. Et, quod incredibile est, vidi hominem, qui nec pane, nec vino uteretur.
- ch. Et quibus tandem miser ille victitabat? Quibus vescebatur?
- er. Ceterorum nihil fastidiebat, non carnes, non pisces, non olera, non poma.
- ch. Vis, ut istud tibi credam?
- er. Si lubet.
- ch. Credo, at ea lege, ut vicissim mihi mentienti fidem sis habiturus.
- er. Age faciam: modo verecunde mentiaris.
- ch. Quasi vero sit quicquam tuo commento impudentius.
- er. Quid dicet frons tua, si hominem tibi commonstrem?
- ch. Macilentum quempiam ac monogrammum[8] esse oportet.
- er. Imo diceres athletam.
- ch. Polyphemum potius.
- er. Hoc tibi mirum videri demiror, quum multi sint, quibus pisces vento durati sint panis loco: nonnullis hoc praestent herbarum radices, quod nobis panis.
- ch. Credo; sed perge mentiri.
- er. Quendam in Italia, quum illic agerem, videre memini, qui nullo neque cibo, neque potu adiutus, somno saginabatur.
- ch. Ut nihil pudet! Non possum illud Satyricum non dicere:
- Tunc immensa cavi spirant mendacia folles.[9]
- Tu poëtaris. Tu nunc poëtam agis. Nam, mentiris, dicere, mihi religio est.
- er. Mentiar, si non Plinius, auctor certissimus, scripsit, ursum quatuordecim dies solo somno mirum in modum saginari: quo tamen ita alte premitur, ut ne vulneribus quidem queat excitari. Imo, quo magis mireris, addam quod Theophrastus scribit, per id tempus ursorum carnes coctas quoque, si asserventur, reviviscere.
- ch. Vereor, ne Parmeno ille Terentianus ista non contineat. Mihi facile fidem facis. Ministrarem tibi de cervinis carnibus, si satis essem urbanus.
- er. Unde tibi nunc venatio? Unde ferina?
- ch. Midas, homo hominum, qui vivunt, liberalissimus, nostrique amantissimus, mihi misit dono: dono quidem, sed sic, ut ego minoris emam saepenumero.
- er. Qui sic?
- ch. Quia famulis plus dandum, quam daretur in macello vendenti.
- er. Quae res cogit hoc facere?
- ch. Tyrannus omnium violentissimus.
- er. Quis iste?
- ch. Mos.
- er. Profecto tyrannus iste frequenter iniquissimas leges obtrudit mortalibus.
- ch. Idem suo more nudius tertius hunc cervum venatus est. Quid tu, qui soleas istius studii esse amantissimus?
- aug. Equidem hoc studio plane relicto, iam praeter literas nihil venor.
- ch. At mihi videntur literae quovis cervo fugaciores.
- aug. Duobus tamen potissimum canibus assequimur, admiratione scilicet, atque improbitate laboris. Nam et admirari plurimum discendi ardorem ministrat; et, ut facundissimus poeta scripsit,
- ch. Amanter admones, Augustine, ut soles: propterea non desistam, non conquiescam, non defatigabor, donec consequar.
- aug. Carnes cervinae sunt nunc admodum tempestivae. Meminit Plinius de hoc animante quiddam admirabile.
- ch. Quidnam obsecro?
- aug. Quoties arrexere aures, acerrimi esse auditus: at contra quum remisere, surdos.
- ch. Istud ipsum mihi saepenumero evenit. Nam si quando fiat sermo de recipiendis aureis, nihil tam auritum. Hic enim cum Pamphilo illo Terentiano aures arrigo. Ubi de numerando verba fiunt, illico demitto.
- aug. Laudo te; facis, ut te decet.
- ch. Vis de his leporinis clunibus?
- aug. Tibi sumito.
- ch. An de tergo mavis?
- aug. Hoc animal praeter ilia et clunes nihil habet appetendum.
- ch. Vidistine unquam leporem candidum?
- aug. Saepenumero. Plinius in Alpibus candidos reperiri scribit, quibus hibernis mensibus nivem pro cibatu esse, sit creditum. An verum sit, Plinius ipse viderit. Quodsi leporis cutem candidam reddit nix, stomachum habeat candidum necesse est.
- ch. Mihi verisimile non fit.
- aug. Accipe magis admirandum, at fortasse tibi non inauditum. Idem utramque vim singulis inesse testatur, maris et foeminae, ac foemellas sine mare aeque gignere. Istud ipsum multi asseverant, praesertim venandi studiosi.
- ch. Est ita, ut dicis. Sed hos cuniculos, si placet, tentemus, quia pinguiusculi sunt ac tenelli. Ministrarem illi Nymphae, si propius assiderem, Augustine, istius tibi vicinae curam age, si libet: calles enim, quo gestu sit ministrandum istis Veneribus.
- aug. Teneo quid dicas, nasute.
- ch. Quid? te anserinae carnes delectant?
- aug. Me quidem non mediocriter iuvant, ut sum minime fastidiosus. At hic anser, nescio quo pacto, nihil me iuvat: nihil enim in vita vidi siccius: siccior est pumice, aut etiam noverca Furii illius, in quem Catullus multum iocatur. Ligneus mihi videtur. Et mehercule, quantum suspicor, veteranus miles immodicis excubiis sese maceravit. Aiunt enim anserem inter omnia animalia longe esse vigilantissimum. Et profecto, nisi coniectura fallor, hic anser ex eorum numero est, qui, canibus una cum excubitoribus somno sopitis, Romanum olim Capitolium defenderunt.
- ch. Verisimile (ita me Deus amet) dicis: nam ex eo seculo relictum arbitror.
- aug. Haec quoque gallina aut parcum saginatorem habuit, aut amavit, aut certe zelotypa vixit, quo quidem morbo hoc animantis genus maxime laborat. Hic capus longe melius pinguit. Vide, curae quid faciant. Quod si ex Theodorico nostro Gallo faceremus capum, multo citius pinguesceret.
- ch. Non sum gallus.
- aug. Fateor, non es Gallus Cybeles, neque gallus gallinaceus, at forte Gallus gallaceus.
- ch. Quid hoc verbi est?
- aug. Hoc aenigma tibi coniectandum relinquo: ego Sphingem praestiti, tu Oedipus esto.
- ch. Dic mihi bonafide, Augustine; nulla tibi cum Gallis unquam fuit necessitudo? Nihilne affinitatis tibi cum Gallis contraxisti? Nullum fuit commercium?
- aug. Nihil, nihil sane.
- ch. Tanto es nequior.
- aug. Sed cum Gallabus nonnihil.
- ch. Libetne de iecore anserino? Quod apud veteres in deliciis cum primis habebatur.
- aug. Non sum reiecturus, quoda tua manu venerit.
- ch. Non est, quod exspectes Romanas delicias.
- aug. Quas?
- ch. Carduos, cochleas, testudines, colubros, fungos, boletos, tubera.
- aug. Istis omnibus ego vel rapam praeferam. Liberalis es, benignus es, Christiane.
- ch. Has perdices nemo attingit, ne columbos quidem. Cras est dies ieiunii ab Ecclesia indicti; adversus hanc esuriem munite vos. Onerate saburra navim adversus imminentem tempestatem. Bellum instat; instruite ventrem commeatu.
- aug. Utinam isthuc verbi tacuisses, hilariores surrexissemus a coena. Miseros nos reddis ante tempus.
- ch. Quid ita?
- aug. Quia minus anguem odi, quam pisces.
- ch. At non tu solus.
- aug. Quis hoc taedii nobis invexit?
- ch. Quis commoastravit aloën, absynthium et scammonium dare in remediis?
- aug. Sed ista dantur aegrotis.
- ch. Sic haec dantur, nimium reete valentibus. Aliquando praestat aegrotare, quam plus satis valere.
- aug. At mihi videtur minus oneris olim impositum Iudaeis. Equidem ab anguillis et porcis facile temperarim, modo liceat capis et perdicibus expleri.
- ch. In plerisque non res, sed animus nos discernit a Iudaeis. Illi manum abstinebant a certis cibis, velut ab immundis et animum inquinaturis. Nos quum intelligamus omnia munda esse mundis, tamen carni lascivienti, velut equo ferocienti pabulum subducimus, quo magis dicto sit audiens spiritui. Nonnunquam immoderatum suavium rerum usum abstinentiae molestia castigamus.
- aug. Audio: sed eadem opera defendi posset circumcisio praeputii. Moderatur et illa coitus pruritum, et cruciatum adfert. Si omnes itidem abhorrerent a piscibus atque ego, vix a parricida tam atrox supplicium exigerem.
- ch. Quorundam palato gratior est piscium, quam carnium esus.
- aug. Congruunt igitur his, qui gulae serviunt, non valetudini.
- ch. Equidem audivi quondam apud Aesopos et Apitios praecipuum luxum in piscibus fuisse.
- aug. Qui conveniunt igitur deliciae cum supplicio?
- ch. Non omnibus sunt muraenae, aut scari, aut acipenseres.
- aug. Ergo tenues soli discruciantur, quibus satis male est, etiam quum vesci licet carnibus. Fit enim non raro, ut quum licet vesci per Ecclesiam, non liceat per crumenam.
- ch. Durum mehercle interdictum.
- aug. Quod si interdictus carnium esus divitibus vertitur in delicias; et, si pauperibus saepe non licet vesci carnibus, etiam quum licet, ac ne piscibus quidem, qui fere carius emuntur; cui igitur bono erit interdictum?
- ch. Omnibus: nam tenuibus, cochleis aut ranis licebit vesci, aut cepe, porrumve arrodere. Mediocres detrahent nonnihil quotidianis opsoniis. Quod si quid divites deliciabuntur hac occasione, suae gulae imputent, non incusent ecclesiae constitutionem.
- aug Pulchre dixti, sed interim a tenuibus, qui summis sudoribus alunt familiam, et procul absunt ab amnibus ac lacubus, exigere carnium abstinentiam, est indicere famem, aut βουλιμίαν magis. Atqui si quid Homero credimus, longe miserrimum mortis genus est, perire fame.
- ch. Sic visum est Homero caeco: at apud Christianos miser non est, qui bene moritur.
- aug. Esto sane: sed tamen durum est, a quoquam exigere, ut moriatur.
- ch. Nec hoc animo pontifices interdicunt esum carnium, ut intereant homines, sed ut vel affligantur moderate, si deliquerunt, vel subducto laetiore pabulo, corpora minus ferociant adversus spiritum.
- aug. Isthuc ipsum efficiet moderatus carnium esus.
- ch. Sed in tanta corporum varietate certus carnium modus praescribi non potest, cibi genus potest.
- aug. Sunt et pisces, qui multum addant alimenti: sunt carnes, quae minimum.
- ch. Sed in genere plus alunt carnes.
- aug. Age, dic mihi, si quo tibi foret iter, utrum malles equum alacriorem ac sublascivum, an morbidum, qui subinde collabens sessorem deiiciat in terram?
- ch. Quorsum istud?
- aug. Quia piscium esus corruptis humoribus corpora nostra reddit magnis morbis obnoxia, ut iam spiritui non possint subservire.
- ch. Quibus morbis?
- aug. Podagrae, febri, leprae, morbo regio.
- ch. Qui scis?
- aug. Credo medicis: id malim, quam experiri.
- ch. Id fortassis in paucis accidit.
- aug. Equidem arbitror in pluribus. Porro, quoniam animus agit per organa materialia corporis, quae malis aut bonis humoribus afficiuntur, vitiatis instrumentis non potest, ut vult, exerere vim suam
- ch. Scio, medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus visum est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est.
- aug. Religiosum erat et olim, non violare sabbatum: sed prius erat, servare hominem sabbato.
- ch. Suae quisque saluti consulat.
- aug. Imo, si Paulo volumus auscultare, nemo quae sua sunt, quaerat, sed quisque, quae alterius.
- ch. Sed unde hic novus theologus in convivio? Unde novus hic ac subitus magister noster?
- aug. Quia mihi male convenit cum piscibus.
- ch. Quid igitur? An non abstines a carnibus?
- aug. Abstineo, sed obmurmurans, nec sine meo magno malo.
- ch. Charitas omnia suffert.
- aug. Verum; sed eadem quam minimum exigit. Si suffert omnia, cur non ferunt nos his vesci cibis, quos indulsit libertas evangelica? Cur hi, a quibus Christus toties amorem sui stipulatus est, patiuntur tot hominum et corpora periclitari moris capitalibus, et animas aeternae damnationis periculo, ob rem nec interdictam a Christo, nec per se necessariam?
- ch. Ubi aliud suadet necessitas, cessat humanae constitutionis vigor, cessat et voluntas nomothetae.
- aug. At non cessat offendiculum infirmorum. Non cessat scrupulus meticulosae conscientiae. Postremo non satis constat, quibus limitibus finiatur ista necessitas. An quum coeperit ichthyophagus agere animam? Sero morienti porriguntur carnes. An quum totum corpus habet epialus? Non tanti erat ciborum delectus.
- ch. Quid igitur tu velles praescribi?
- aug. Scio, si quis mihi credat ecclesiasticae rei dictaturam.
- ch. Quid isthuc verbi est?
- aug. Si summus essem Pontifex, hortarer omnes ad perpetuam vitae sobrietatem, sed praecipue sub diem festum. Ceterum ius facerem cuique vescendi quibus vellet, pro corporis salubritate, dum moderate et cum gratiarum actione: daremque operam, uti hoc, quod detraheretur observationibus huiusmodi carnalibus, accresceret ad studium verae pietatis.
- ch. Nimirum istud mea quidem sententia tanti est, ut te faciamus Pontificem.
- aug. Rides: sed tamen cervix haec sufficeret vel triplici coronae sustinendae.
- ch. At interim vide, ne ista scribantur inter articulos Parisiensium.
- aug. Imo quicquid dictum est, scribetur in
vino, sicuti par est dicta inter pocula. Sed satis iam theologiae in convivio. In coena sumus, non in Sorbona.[10]
- ch. Quid vetat dici Sorbonam, ubi bene sorbetur?
- aug. Sorbeamus igitur, non disputemus, ne nobis a sorbis dicatur Sorbona, sed a sorbendo.
- ch. Agite, hospites humanissimi, quaeso ut coenulam nostram, licet tenuem, aequi bonique consulatis. Praebete vos hilares ac lubentes, quamvis convivium tenue sit et frugale: ego, vestra facilitate fretus, familiariter vos vocare sum ausus. Et est sane vester mihi adventus conspectusque noh modo gratissimus, verum etiam iucundissimus. CONVIVAE. Coena tua, Christiane optime, multis modis elegans lautaque nobis videtur. Quod excusas, id unum habet accusandum. Nam magnificentior fuit, quam sat est. Siquidem hoc convivium opiparum in primis ac lautum iudicarim, quod primum simplicibus epulis, deinde hilaritate, risu, iocis, salibus sit conditum: quae omnia nostro convivio non defuerunt. Verum de convivarum numero hic mihi quiddam in mentem venit, quos neque pauciores tribus, neque plures novem esse oportere scripsit Varro. Tres enim sunt Charites, id est, Gratiae, humanitatis ac benevolentiae praesides: et novem sunt Musae, honestiorum studiorum duces. At hic decem convivas esse video, virginibus exceptis.
- aug. Nihil convenientius accidere potuit. Nos sumus Varrone ipso paulo sapientiores. Nam tres puellas lepidissimas, tanquam tres Charites adhibuimus. Deinde, quia a novem Musarum choro Apollo abesse nunquam credendus est, iure decimum adiecimus convivam.
- ch. Poëtice dixisti. Si mihi laurus adesset, laurea corona caput tuum cingerem, fieresque poëta laureatus.
- aug. Si malva coronatus essem, malvatus. Tantum honoris mihi non arrogo. Honor hic maior est, quam ut mihi conveniat. Haud equidem tali me dignor honore.
- ch. Vultisne singuli tantundem mea causa facere, quantum vestra sum facturus?
- co. Volumus, ac lubentes quidem.
- ch. Ebibetis igitur ordine suum quisque calicem; a me exemplum capietis. Tibi hoc primum propino, Mida.
- MI. Accipio abs te libenter. Pro quo vulgus, praestolor, dicit. Equidem non recuso. Nihil tua causa recusabo.
- ch. Tu deinde ceteris propina.
- mi. Erasmi, praebibo tibi dimidiatam pateram.
- er. Precor, ut sit tibi bono. Sit tibi bonum atque commodum. Prosit tibi. Proficiat, durius dicitur.
- ch. Sed cur cessat patera? Cur non obambulat? Defecit nos vinum? Ubi sunt oculi tui, furcifer? Vola, adfer eiusdem generis sextarios duos.
- PUER. Erasmi, salve; quidam pro foribus te conventum expetit.
- er. Quisnam est?
- pu. Mori famulum se dicit; herum eius ei Britannia advenisse: cupere, ut se visas, quandoquidem prima luce iter parat in Germaniam.
- er. Christiane, subducatur ratio: nam mihi quidem abeundum.
- ch. Rationem, Erasmi doctissime, huius coenae ego confecero. Non est, quod calculum frustra teras: gratiam habeo, qui dignatus sis, nostro adessse convivio. Sed avocari te, molestum est, nondum peracta fabula.
- er. Quid superest, nisi ut dicam, Valete et plaudite?
- ch. Age, boni consulemus, quando tu non ab equo ad asinos, sed ab amicis ad amicissimos properas.
- er. Ego pariter tibi gratias ago, quod pro tua humanitate ad hoc convivium longe suavissimum me vocaris. Valete, sodales optimi. Bibite non segniter, et vivite suaviter.
- ch. Heus Dromo. Sedetis iamdudum otiosi omnes. Libetne cuiquam quicquam amplius?
- co. Nihil omnino. Strenue munus nostrum administravimus.
- ch. Tolle igitur haec, ac bellaria appone. Muta quadrulas atque orbes. Tolle cultrum meum, qui humi decidit. Pira vino perfunde. Adsunt mora praecoqua, etiam domi nostrae nata.
- co. Tanto erunt suaviora, quod vernacula.
- ch. En pruna cerea, en Damascena, rarum apud nos spectaculum. En mitia mala. En mali novum genus, cuius matrem ego hisce manibus consevi. Nuces castaneae, omne deliciarum, quas horti nostri benigne effundunt, genus.
- aug. Sed flosculi desunt.
- ch. Isti Gallici sunt apparatus, qui magnificentiam eam potissimum amant, quae minimo constat. Nobis non est ea mens aut ingenium.
- aug. Non apud Gallos tantum reperies, quibus ea placent, quae minimo constant.
- ch. Sed heus tu, Augustine, num tu credis, te hic immunem bibisse? Egone te meis immunem tinxero poculis? At interim propinatori tuo dimidium scyphi debes.
- aug. Is iamdudum me missum fecit. Is mihi huius debiti gratiam fecit.
- ch. Unde ille sibi vendicat tantum auctoritatis? Vix Romanus pontifex hoc vinculi relaxet. Nosti priscam conviviorum legem, Ἢ πῖθι, ἢ ἄπιθι.
- aug. Remittendi iurisiurandi ius habet, cui factum est, et cuius intererat servari.
- ch. Sed omnium convivarum interest, servari leges inviolabiles.
- aug. Age, quando haec est Germanorum religio, exsorbebo, quod reliquum est. Sed quid tibi rei mecum est?
- ch. Impendium reddas oportet unus nomine omnium. Quid expalluisti? Ne verere; perfacile poteris. Fac, quod saepe fecisti, ut aliqua elegantia doctiores a coena surgamus: neque enim clam te est, veteres illos in secundis mensis hilariora quaedam disputare solitos. Age igitur: quibus et quot modis haec oratio potest enuntiari, indignum auditu?
- aug. Dixti pulchre per posterius supinum. Auditu minime est dignum. Indignum est audiri. Haud dignum est, quod audiatur. Est, ut audiatur, indignum. Levius est, quam quod audiri debeat. Vix operae pretium est referre. Non tanti est, ut audiatur. Ineptius est, quam quod audiatur. Non est operae pretium narrare.
- ch. Quot modis haec sententia verti potest, Magno mihi constat?
- aug. His verbis: impendo, insumo, impertio, constat, ut: Multum in te docendo insumpsi laboris. Plurimum ea in re operae insumpsi. Non minus pecuniae quam curae in eam rem impendi. Non parum insumpsi pecuniae, temporis permultum, laboris plurimum, ingenii nonnihil. Multum lucubrationis impendi. Multis vigiliis haec res mihi constat, multo sudore, multa opera, plurimo labore, sumptu ingenti, pecunia magna. Pluris mihi constat, quam credas. Minoris mihi constat uxor, quam equus meus.
- ch. At quid sibi vult, Augustine, quod verbo isti, Constat, modo ablativum, modo genitivum casum apponis?
- aug. Quaestionem perutilem ac late patentem movisti. Verum ne convivas loquacitate mea premam, paucissimis absolvam. Sed cupio singulorum hac de re audire sententiam, ne cuiquam, ut dixi, sim molestus.
- ch. Quidni cupiant idem vel puellae?
- aug. Illae sane nihil aliud quam audient. Accingar igitur, grammatica bene fortunante. Scis, verba emendi ac vendendi aliaque esse consimili significatu, quibus apponantur hi genitivi, solidi, tanti, quanti, pluris, minoris, tantidem, quantivis, quanticunque; at ita, si substantiva non apponantur: quae si accedant, utraque in ablativum casum vertuntur. Quodsi pretium certum apponatur, pones in ablativo. Si per adiectivum substantive positum, in ablativo pones, nisi per adverbia loqui malis.
- ch. Quaenam verba sunt, de quibus praecipis?
- aug. Haec fere sunt, emo, mercor: redimo, id est, aut captum, aut perditum: vendo, venundo: revendo, i.e. rursus vendo, quod mihi venditum erat. Veneo, id est, vendor: cuius praeteritum venivi vel venii, supinum venum: hinc venalis. Ab illo, id est, vendo, vendibilis manat. Mereo, pro inservio et stipendium facio. Comparo, id est, emo vel committo. Commuto, muto, permuto. Cambire penitus barbarum in hoc sensu. Aestimo, taxo, indico pro aestimo, censeo. Liceor, liceris: licitor, licitaris: addico. Distrahor, id est, circumferor ut veneam. Metior pro aestimo aut taxo. Constat, pro emitur. Conducere, locare. Foenero, ad foenus do. Foeneror, ad foenus accipio. Paciscor, pactus sum; pango, pepigi, id est, pactum facio.
- ch. Da exemplum.
- aug. Quanti istum agrum in singulos annos locas? Respondebimus: vigenis libris francicis. Hui, nimio locas. Imo locavi olim multo pluris. At ego tanti non conducam. Si conduxeris minoris, peream. Imo iam vicinus tuus Chremes agrum obtulit, ac rogat. Quanti? Tantidem, quantum tu petis. At multo meliorem. Mentiris. Facio, ut solent, qui licentur. Tu ipse tanti posside. Quid liceris, vel licitaris, quum nihil sis empturus? Quanticunque addixeris, solvam optima fide.
Congrum istum, Syra, quanti vendis? Decem obolis. Nimio, turpissima. Imo minimo; nulla tibi vendet minoris. Emoriar, si non tanti mihi constat, aut certe hon multo minoris. Mentiris, venefica, quoniam duplo vis vendere, aut triplo. Et centuplo, si queam: sed fatuos non invenio. Quid si liciter te ipsam? Quanti aestimas te? Ut lubet. Quanti me liceris! Quanti indicas te? Dic, quanti te taxas Quanti te ipsam inscribis? Decem scutatis. Hui, tanti? Eho, an tu minoris me aestimas? Ego olim non semel pluris in unam noctem sum conducta. Credo: at nunc non paulo minoris aestimo, quam piscem. Abi in malam rem, ganeo; tantidem te aestimo, quanti tu me. Qui te teruncio emerit, nimio emerit. Aut pluris emar, aut non vendar. Si magno venire cupis, larva tibi opus est: nam rugae istae non sinunt, ut carius vendaris. Ei, qui tanti me nolit, non sum venalis. Ego ne culmo quidem te emero. Constiti pluris.
Auctioni hodiernae interfui. Ain’ tu? Licitatus sum vectigalia. Quanti tandem? Decem millibus. Hui, tanti? Ne mireris; erant, qui multo pluris licitarentur, pauci, qui minoris. Cui tandem addicta sunt vectigalia? Chremeti, uxoris tuae summo et maximo amico. Sed divina, quanti sunt addicta. Decem. Imo quindecim. Deus bone, ego mihi hominem ipsum cum tota familia dimidio addictum nolim. At ille uxorem tuam duplo emtam cupit. Animadvertistine in his orationibus, ubicunque adsit substantivum pretii, id in ablativo poni, ceteris aut in genitivo positis, aut in adverbium mutatis? Comparativum nunquam audisti sine substantivis, exceptis illis duobus, pluris et minoris. Sunt et alia verba, de quibus sumus loquuti, non admodum dissimilia, sum, facio, habeo, duco, aestimo, pendo, quae idem fere significant: fio itidem. Iunguntur autem his fere genitivis, multi, parvi, magni, pluris, plurimi, minoris, minimi, maximi, tanti, quanti, flocci, pili, nihili, nauci, huius, et si qua sunt his similia. ch. Da exempla.
- aug. Scis, quariti te seiriper fecerim. Tanti fies apud homines, quanti virtutem facies. Praeceptores meos semper feci plurimi. Aurum hac tempestate magni venditur, literae nihili sive pro nihilo ducuntur. Aurum minoris habeo, quam credas. Tuas minas flocci facio. Promissa tua duco minimi. Non pili te facio. Si tanti sapientia penderetur, quanti pecunia, nemo auro egeret. Pluris apud nos fit aurum sine sapientia, quam sapientia sine auro. Hoc pluris te habeo, quod doctus sis. Minoris hic fies, quod mentiri minime calleas. Hi multi fiunt, qui nigrum in candida vertunt. Hoc mihi pluris es, quod literas amas. Tanti apud omnes eris, quantum possidebis. Tanti ubique habeberis, quantum habebis. Non quanti habearis, sed quanti sis, interest. Tanti Christianum meum facio, quanti alium neminem. Inveniuntur et alia verba cum his genitivis et ablativis, quae natura sua non significant emptionem, aut aliud simile. Petrus osculum puellae scutato emit. Sit illi faustum; nolim ego basiare tanti. Quanti luditis? Quanti coenastis? Quosdam sexcentis sestertiis coenasse legimus: at Galli saepenumero liardo coenitant. Faustus quanti docet? Parvo: at pluris, quam Delius. Quanti igitur? Undeviginti aureis. Non discam mentiri tanti. Phaedria apud Terentium et rem, et seipsum perdidit. At nolim ego amare tanti. Quidam magno dormiunt. Demosthenes pluris siluit, quam alii loquebantur. Aequi bonique consulas oro. Est et aliud verborum genus, quae accusativum una cum genitivo aut ablativo casum exigunt, quae sunt: Accuso, id est, oblicio crimen, aut culpo, etiam absentem. Incuso, culpo extra iudicium. Arguo, reprehendo. Insimulo, impingo suspicionem culpae. Postulo, in ius voco. Accerso, defero, damno, condemno, pronuntio, illum esse in culpa. Admoneo, commonefacio. ch. Exempli causa.
- aug. Scipio accusatus est ambitus, aut de ambitu. Arguis me impudentiae, ipse impudentissimus. lepidus postulatus est repetundarum. Accersitus est capitis. Si hominem insimulabis avaritiae, male audies. Admoneto eum pristinae fortunae. Mortales ipso vocabulo suae conditionis admonentur. Commonefacito Lepidum promissi. Sunt pleraque, quae accusativum geminum admittant. Doceo te literas. Exorat te veniam. Dedocebo te istos mores. Poposcit me mutuum. Hic eius rei mihi admonendus es, quod in his secundum accusativum etiam passiva obtinent, in aliis genitivus manet. A me doctus est literas. Postulant me furti. Postulor furti. Accusas me sacrilegii. Accusor sacrilegii. Scio, te nondum expletum. Scio, animo tuo nondum esse satisfactum. Quando enim tantus elegantiarum helluo satietur! Sed convivis parcendum est, quos haec non omnes perinde delectant. A coena inter deambulandum, id quod rationi deerit, persolvemus, nisi quid aliud censes.
- ch. Fiat ex tua sententia. Agamus gratias benignitati divinae, deinde paulisper deambulaturi.
- mi. Pulchre dicis. Nihil enim hoc vespertino coelo amoenius, nihil salubrius.
- ch. Petre, adesdum. Tolle suo quaeque ordine, ac vinum cyathis infunde.
- pe. Iubesne agi gratias?
- ch. Age.
- pe. Graece mavis, an Latine?
- ch. Utroque modo.
- pe. Gratias agimus tibi, pater coelestis, qui tua ineffabili potentia condidisti omnia, tua inscrutabili sapientia gubernas universa, tua inexhausta bonitate cuncta pascis ac vegetas: largire filiis tuis, ut aliquando tecum bibant in regno tuo nectar illud immortalitatis, quod promisisti ac praeparasti vere diligentibus te, per Iesum Christum. Amen.
- ch. Dic eadem Graece, ne ceteri, quod dicas, intelligant.
- pe. Ἐυχαριστοῦμέν σοι, πάτερ οὐράνιε, ὁ τῇ ἀῤῥήτῳ σου δυνάμει κτίσας τὰ πάντα, ὁ τῇ ἀνεξερευνήτῳ σου σοφίᾳ κυβερνῶν ἁπαξάπαντα, ὁ τῇ ἀνεξαντλήτῳ σου χρηστότητι ἕκαστα τρεφόμενός τε καὶ αὐξάνων. Χαρίζου τοῖς υἱοῖς σου τὸ μετὰ σοῦ ποτὲ πιεῖν τὸ τῆς ἀθανασίας νέκταρ, ὃ ὑπέχου καὶ ἡτοίμασας τοῖς ἀληθῶς ἀγαπῶσί σε, διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ, τοῦ υἱοῦ σου, τοῦ κυρίου ἡμῶν, τοῦ μετά σου ζῶντος, καὶ βασιλεύοντος ἐν ἑνότητι τοῦ πνεύματος ἁγίου, εἰς τοὺς αἰώνας. Ἀμήν.
- ch. Habeo vobis, hospites candidissimi, gratiam, qui ad hoc conviviolum venire dignati sitis; oro aequi bonique consulatis.
- co. Nos vicissim gratiam referre volumus, non tantum habere. Proinde ne multis agantur gratiae. Quin potius surgamus et exspatiemur.
- aug. Ducamus nobiscum virgines; nam eo minus molesta erit demibulatio.
- ch. Recte sentis. Ne desint nobis flosculi, si forte locus flores non habebit. Utrum mavis nostris in hortis more poetico reptare, an foris ad amnem exspatiari?
- aug. Habent quidem horti tui amoenitatis permultum, verum eam voluptatem matutinis deambulationibus serva. At sole inclinato amnium aspectus oculos mirum in modum iuvat.
- ch. Antecede igitur, Augustine, ut poëta dignum est: latus tuum claudam.
- aug. Bone Deus, quantum comitum, quantam pompam nobiscum ducimus! Dici non potest, Christiane, quantum mihi placeam. Satrapes mihi videor.
- ch. Age, nunc promissum praesta. Solve, quod recepisti.
- aug. Quid me potissimum vis dicere?
- ch. Ego quondam in Pollionis oratione quum multa, tum illud inprimis solebam admirari, quod tam facile, tam crebro, tam venuste orationem verteret: quae res non modo singularis ingenii, verum etiam multi usus mihi videtur.
- aug. Haud iniuria istud in Pollione admiratus es, Christiane. Ille enim tum hac in re divinam quandam vim obtinet, quam quidem illi cum ingenii dexteritate quadam, tum plurimo et dicendi, et legendi, et scribendi usu contigisse opinor, potius quam ratione aliqua, aut praeceptione.
- ch. At ego rationem aliquam istius rei, si fieri potest, exspecto.
- aug. Ita, ut dixi, res habet. Verum quia te tantopere video velle, quantum potero, morem geram, easque ratiunculas, quas in Pollionis orationibus mihi visus
sum animadvertere, ut potero, reddam.
- ch. Age, percupio.
Euntes in ludum literarium | Copiae compendium |
- ↑ Lege sumtuaria, quam tulit Consul Fannius Romae, sub bellum Punicum tertium. Lata fuit in haec verba: Permittuntur diebus festis centeni aeris: ceteris deni.
- ↑ Lovanium urbs Brabantiae primaria. Belna, quae est in Burgundia , gallice Beaune.
- ↑ Qui fuit severus Stoicus.
- ↑ Verius est Horatii in epist. 5. lib. 1. ad Torquatum
- ↑ Id est, e gemma, seu poculo gemmis ornato; pars pro toto.
- ↑ De Catio Epicureo, eruditissimo coenarum structore et auctore vide Horat. serm. lib. 2. sat. 4. Unde et quo Catius? etc.
- ↑ Horatius lib. 2 epist. 2. v. 61 et 62.
- ↑ Monogrammi dicuntur homines praetenues ac pusilli, a picturis, in quibus unica linea notantur homunculi, velut procul apparentes.
- ↑ Verba sunt Iuvenalis in satyra 7.
- ↑ Gymnasium, seu collegium a Carolo Magno Parisiis institutum anno post Christum natum 791.