Confabulatio pia | Euntes in ludum literarium |
Venatio.
Paulus, Thomas, Vincentius, Laurentius, Bartholus.
- pa. Trahit sua quemque voluptas; mihi placet venatio.
- th. Placet et mihi: sed ubi canes, ubi venabula, ubi casses?
- pa. Valeant apri, ursi, cervi et vulpes; nos insidiabimur cuniculis.
- vi. At ego laqueos iniiciam locustis. Insidiabor gryllis.
- la. Ego ranas captabo.
- ba. Ego papiliones venabor.
- la. Difficile est sectari volantia.
- ba. Difficile,[1] sed pulchrum; nisi pulchrius esse ducis sectari lumbricos aut cochleas, quia carent alis.
- la. Equidem malo insidiari piscibus; est mihi hamus elegans.
- ba. Sed unde parabis escam?
- la. Lumbricorum ubique magna est copia.
- ba. Est, si tibi velint prorepere e terra.
- la. At ego mox efficiam, ut multae myriades prosiliant.
- ba. Quod pacto? incantamentis ?
- la. Videbis artem. Imple hanc situlam aqua. Hos iuglandium summos cortices virentes confractos immittito. Hac aqua perfunde solum. Nunc observa paulisper. Vides emergentes?
- ba. Rem prodigiosam video. Sic olim, opinor, exsiliebant armati ex satis serpentis dentibus. Sed plerique pisces delicatioris et elegantioris sunt palati, quam ut esca tam vulgari capiantur.
- la. Novi quoddam insecti genus, quo talibus insidiari soleo.
- ba. Tu vide, an possis imponere piscibus; ego ranis facessam negotium.
- la. Quomodo? reti?
- ba. Non; sed arcu.
- la. Novum piscandi genus.
- ba. At non iniucundum. Videbis et fateberis.
- vi. Quid si nos duo micemus digitis?
- pa. Ignavum est ac rusticum lusus genus. Ad focum desidentibus magis convenit, quam in campo versantibus.
- vi. Quid si certemus nucibus?
- pa. Nuces admodum pueris relinquamus; nos grandiusculi sumus.
- vi. Et tamen nihil aliud adhuc, quam pueri sumus.
- pa. Sed quibus decorum est ludere nucibus, iisdem non indecorum est equitare in arundine longa.
- vi. Tu igitur praescribito lusus genus, sequar quocunque vocaris.
- pa. Et ego futurus sum omnium horarum homo.
Confabulatio pia | Euntes in ludum literarium |
————————
- ↑ Graecorum proverbium est: χαλεπὰ τὰ καλά.