Collectio decretalium/XLVI

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
XLVI. Collectio decretalium
258

 XLV XLVII 

INCIPIUNT DECRETA LUCII PAPAE. (Anno Domini 258, Gallo Hosuliano imperatore regnante.)

Dilectissimis fratribus omnibus episcopis in partibus occidentalibus tam Gallis quam et Hispanis consistentibus, LUCIUS episcopus in Domino salutem.

Litteras dilectionis vestrae quas ad beati Petri apostoli sedem pro vestri causa negotii misistis, libenter suscepimus, sed de vestris afflictionibus non modice contristati sumus. Significastis enim vos tam a quibusdam non rectam fidem tenentibus, sed erroribus implicitis, quam et ab aliis eos imitantibus vos persequi et infamari, atque vestras ecclesias suis dotibus, et fidelium oblationibus exspoliari, vestrosque ministros nimis vexari, et ideo multos a vobis et a recta fide discedere, quoniam eis non potestis defensionem impendere nec ea quae necessaria sunt ministrare. Nolite mirari, fratres, si vos malevoli et impii persequuntur, cum ipsum Christum caput nostrum sint persecuti, unde et consolatricem ipsam habetis Veritatem, quae ait: « Si patremfamilias Belzebuth vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)! » Ipsa iterum consolans nos, loquitur dicens. « Si de hoc mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret, sed quia non estis de hoc mundo, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Joan. XV, 19). » Propter tales, fratres, hortamur vos sicut et in hac sancta Ecclesia constitutum habemus, ut semper testes vobiscum sacerdotes et diaconos habeatis, et licet conscientiam sufficere possit propria, tamen propter malevolos, juxta apostolum etiam testimonium vos oportet habere bonum ab his qui foris sunt. Quoniam in hac sancta sede constitutum habemus, ut duo presbyteri, vel tres diaconi in omni loco episcopum non deserant propter testimonium ecclesiasticum. Episcopi ergo non sunt leviter accusandi vel detrahendi, quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice et legatione funguntur in Ecclesia. Unde vobis omnibus et qui vobiscum sunt in nostro solatio, sicut et olim factum invenimus, constitui placuit, ut criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi et digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis docuerint publicis, omni se carere suspicione atque inimicitia, et irreprehensibilem fidem ac conversationem 39 ducere. Unde placuit ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas (si fuerit provocatum), audientia non negetur. Item constituimus sicut et a sanctis apostolis, eorumque successoribus decretum reperimus: si quis metropolitanus episcopus nisi quod solummodo ad propriam pertinet parochiam sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de comprovincialium coepiscoporum causis eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus, aut de quibuscunque communibus causis agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed concordi et humillima administratione, sicut Dominus ait: « Non veni ministrari, sed ministrare (Marc. X, 45) » Et alibi: « Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. XXIII, 11), » et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cuncta cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant juxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula. Similiter auctoritate fulti apostolica, praecipimus, ut nullus metropolitanus episcopus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt, et ipse causam pro facto dabit. Episcopi vero per singulas provincias observent ne posteriores se prioribus suis praeferant, nec eis inconsultis, nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant, sed omnes de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent, quoniam aliter acta nullas vires habebunt, nec ecclesiastica reputabuntur.

Bonum esset, fratres, et valde Deum timentibus, et pie vivere volentibus necessarium, si intra catholicam Ecclesiam nullius mali aut infestationis alicujus erga Domini sacerdotes aut juste et pie volentes vivere germen exsurgeret. Sed quia praevalente invidia, quod deterius est, surgit et crescit atque nimis se in omnes partes extendit, idcirco necesse est illud ecclesiastico et apostolico abscindi mucrone, ne servos Dei ac Domini sacerdotibus valeat nocere aut perdere. « Exhonoravit enim Dominus, ut in Ecclesiastico legitur libro, » conventus malorum, et destruxit Deus eos usque in finem. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. Arefecit ex ipsis et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum de terra. Perdidit Deus memoriam superborum, et reliquit memoriam humilium sensu. Non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum. Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum, semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini. In medio fratrum rector illorum in honore, et qui timent Dominum, erunt in oculis ejus. Gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est: noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. Magnus est Judex, et potens est honore, et non est major illo qui timet Deum. Servo sensato liberi serviunt, et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. Noli te extollere in faciendo opera tua, et noli cunctari in tempore angustiae. Melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget pane. Fili, in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum. Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum, et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. Qui gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Sapientia humiliati exaltabit caput ejus, et in medio magnatorum considere illum faciet. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa et absconsa et invisa opera illius. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe juste. Priusquam audias, ne respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui. De ea re quae te non molestat ne certaris, et in judicio peccantium ne consistas. Fili mi, ne in multis sint actus tui, et si dives fueris non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris non apprehendes, et non effugies si praecucurreris. Est homo laborans et festinans et dolens impius, et tanto magis non abundat. Est homo marcidus, egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltabit caput ejus, et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum. Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebunt in aeternum. Est qui locupletatur parce agendo, et haec pars mercedis illius in eo quod dicit: « Inveni requiem mihi, et non manducabo de bonis meis solus (Luc. XII, 19); » et nescit quod tempus praetereat illum, et relinquet omnia aliis et morietur. Sta in testamento tuo, et in illo colloquere et in opera mandatorum tuorum veterasce. Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo; facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in honore veloci processus illius justificat. Ne dicas: Quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona? Ne dicas: Sufficiens mihi sum et quid ex hoc pessimabor? In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum, quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir. Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim insidiae sunt dolosi. Sicut enim eructant praecordia foetentium et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. Bona in malum convertit insidiator, et in electis imponit maculam. A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Homo vero peccator sanguini insidiatur. Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum. Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis (Eccli. X, XI). »

« Tales, charissimi, valde sunt cavendi usque dum aut convertantur, aut abscindantur verbo divino Beatus autem est ille qui non est lapsus in verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habet animi sui tristitiam, et non abscedit ab spe sua (Eccli. XIV, 1-3). » Scriptum est enim: « Melior est unus timens Deum quam mille impii (Eccli. XVI, 3). » Sapiens vero non est omnis qui nocet. Res quoque ecclesiarum vestrarum et oblationes fidelium quas significastis a quibusdam irruentibus vexari, vobisque et ecclesiis vestris auferri, indubitanter maximum est peccatum, testante ipsa Scriptura, quae ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidae particeps est. Pater ergo noster sine dubio Deus est, qui nos creavit, et mater nostra Ecclesia quae nos in baptismo spiritualiter generavit. Et ideo qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, fraudat et rapit, homicida in conspectu justi judicis esse deputabitur, unde scriptum est: Qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem facit, qui autem pecunias vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit. Unde et Judas qui pecuniam fraudavit, quae usibus Ecclesiae, id est pauperibus quos Ecclesia pascere debet, distribuebatur jussu Salvatoris, cujus vicem episcopi tenent, non solum fur, sed fur et sacrilegus factus est. De talibus enim, id est, qui facultates Ecclesiae rapiunt, fraudant, vel auferunt, Dominus comminans omnibus, per prophetam loquitur, dicens: « Deus, ne taceas tibi, ne sileas et non quiescas, Deus, quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te levaverunt caput. Contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversus arcanum tuum, dixerunt, venite et conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra. Quoniam tacuerunt corde, pariter contra foedus pepigerunt tabernacula Idumaeae et Ismaelitarum, Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalech, Palestina cum habitatoribus Tyri. Sed et Assur junxit se cum eis, facti sunt brachium filiorum Loth. Fac illis sicut Madian, sicut Sisare, sicut Jabin in torrente Cison. Contriti sunt in Endor, fuerunt quasi sterquilinium terrae. Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb, sicut Zebee, et Salmana. Omnes principes eorum qui dixerunt, possideamus nobis pulchritudinem Dei. Deus meus, pone illos ut rotam, quasi stipulam ante faciem venti. Quomodo ignis comburit silvam et sicut flamma devorat montes, sic persequeris eos in tempestate tua et in turbine turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Confundantur et conturbentur usque in aeternum, et erubescant, et pereant, et sciant quia nomen tuum Dominus, solus tu excelsus super omnem terram. Haec fieri prophetae, haec apostoli, haec successores eorum et omnium catholicorum Patrum vetant decreta, et tales praesumptiones sacrilegium esse dijudicant. Quorum nos sequentes exempla omnes tales praesumptores et Ecclesiae raptores, atque suarum facultatum alienatores, una nobiscum a liminibus sanctae matris Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui consentiunt facientibus, par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. Vos ergo, fratres, vigilate et orate, viriliter agite et confortamini in Domino, et omnia vestra juxta Apostolum, in charitate fiant. A recta ergo fide et apostolico tramite propter ullam perturbationem nolite recedere, scientes quia juxta Salvatoris sententiam, beati sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Haec est apostolorum viva traditio, haec vera charitas quae praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda atque fiducialiter ab omnibus tenenda. Haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei apostolicae percepit ab auctoribus suis, apostolorum Christi principibus illibata finetenus manet secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis: « Petre, inquiens, ecce Satan expetivit, ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum, ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 38, 32). »

Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et nunquam a veritatis tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit, quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum. Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissequa cupit existere. Vae enim erit nobis qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus, vae erit nobis si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est, christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi 40 sumus examine si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Dominus noster districtam exegerit? Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a sanis mentibus ne pestis haec latius divulgetur, severitate, qua potestis pro viribus extirpetis. Quoniam ut habebit a Deo dignae remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. Data Kalen. Aprilis Gallio et Volusiano IV cc. consul.