XLIV | XLVI |
ITEM EPISTOLA CORNELII PAPAE ORIENTALI EPISCOPO DIRECTA. Ne sacerdotes Domini jurare praesumant vel compellantur.
CORNELIUS episcopus RUFO coepiscopo in Domino salutem.
Exigit dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae tuis deberemus consultibus respondere. Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus propter quasdam importunitates quae nostris praepedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen per reliqua sanctorum patrum instituta studiis perquirere latius, et investigare permittimus. Non enim potest mens attrita et oneribus atque importunitatibus gravata tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus tuae Sanctitati velimus denegare, sed quod hic minus invenitur, latius perquiratur. Sacramentum autem hactenus a summis sacerdotibus vel reliquis exigi, nisi pro fide recta minime cognovimus, nec spontaneos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum loquitur dicens: « Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester, est est, non non, ut non sub judicio decidatis (Jac. V, 12). » Et Dominus in Evangelio ait: « Audistis quia dictum est antiquis, non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino; neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram quia scabellum est pedum ejus, neque per Hierosolymam, quia civitas magni regis est, neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester, est est, non non. Quod autem his abundantius est, a malo est (Matth. V, 33-37), » id est ab exigente et a jurante. Haec, frater charissime, ipse Dominus prohibet, id est non debere jurare, haec apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri qui huic sanctae universali apostolicae Ecclesiae praefuerunt ante nos, haec prophetae et reliqui sancti doctores per universum mundum dispersi ad praedicandum, juramenta fieri vetant. Quorum nos exempla si coeperimus enumerare, aut in schedula hac inserere, ante deficeret hora diei quam eorum exempla de hac causa prohibita. Quae nos sanctorum sequentes apostolorum eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus. Unde et ipse Dominus in tabulis lapideis quas Moysi dedit, propria manu scripsit, dicens. « Vide ne assumas nomen Dei tui in vanum (Exod. XX, 7), » et reliqua. Nos autem (ut paulo superius praelibavimus) sacramentum episcopis nescimus oblatum, nec unquam fieri debet, quoniam (ut supra memoratum est) praeceptum est nobis a Domino non jurandum, neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, neque per caput suum, quia nullus potest unum capillum creare. Unusquisque enim sicut ante altare stans Dei timorem habet prae oculis et propriam conscientiam mundam servat Deo, quod in memoriam retinet, nullatenus habet intermittere, quoniam os quod mentitur occidit animam. Et Apostolus ait: « Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra (Ephes. IV, 25). » Et alibi: « Nolite mentiri invicem (Col. III, 9). » Haec sunt praecepta Salvatoris, haec prophetarum, haec sanctorum Patrum instituta. Quae si quis in vanum duxerit, hostis est animae suae, quia nemo contra prophetas, nemo contra apostolum, nemo contra Evangelium facit aliquid absque periculo. Et summopere praevidendum est, ne pastorem suum oves quae ei commissae fuerant reprehendere (nisi a fide exorbitaverit) neque accusare praesumant, quoniam tales accusationes vim non habent, neque eis nocere possunt. « Unum vero, charissimi, » ut ait beatus apostolus Petrus, « non lateat vos, quia unus dies apud Dominum, sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies. Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Cum haec igitur omnia dissolvenda sunt, ex his potestis considerare quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent (II Petr. III, 8-12). » Vos autem, charissimi, dixit Judas apostolus, memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum sua desideria ambulantes impietatum. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu sancto orantes ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicatos, illos vero salvate de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore, odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam. Nullus enim sacerdotum causam suam alieno committat judicio, nisi ad sedem apostolicam fuerit appellatum, sed unusquisque comprovinciales judices et notos habeat, nisi aliquam vim temerariae multitudinis illic timuerit, aut infestos, aut suspectos inibi judices habuerit, pro quibus causis ad majoris auctoritatis judices, et ad alias provincias appellare et venire concessum est. Omnia ergo quae adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut judicantur omnino vacuentur, quoniam absentem nullus addicit, nec ulla lex damnat, facile ergo homo hominem fallere potest, non tamen Deum, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta. Unde ait propheta: « Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt (I Cor. III, 20). » Sapiens ergo non est qui nocet, nec quidquam mali vult qui fidelis est, aut cuiquam insidias machinatur.
Hortamur, frater, et monemus tuam dilectionem, ut omnes semper, prout melius potueris, adjuves, confortes et consoleris, et sacramenta super quibus hanc sanctam Romanam ac universalem Ecclesiam consulere voluisti, fieri prohibeas et neminem unquam infestes, aut noceas. Haec, frater ad reliquorum fratrum notitiam tua faciat sanctitas pervenire, ut omnes haec mala caveant, et sicut generaliter tam ab ipso Domino quam a sanctis et reliquis apostolicis viris, et caeteris patribus sunt prohibita, ita generaliter ab omnibus custodiantur. Bene valere beatitudinem tuam semper optamus, et sacris virtutibus proficere te desideramus, frater charissime atque amantissime. Data XI Kalendas Junii, Maximo et Decio IV consulibus.