XLVI | XLVIII |
INCIPIUNT DECRETA STEPHANI PAPAE. (Anno Domini 261. Hic destruxit templum Martis, Valeriano et Galeno imperantibus, ut dicit Rauderus.)
Dilectissimo fratri atque familiari amico HILARIO STEPHANUS episcopus intimae charitatis salutem.
Quanquam sperem dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, tamen pro familiaritate qua nobis conjunctus esse cognosceris, ut tua efficacior fiat industria, congruum nobis visum est, has fraternitatis litteras tuae dilectioni debere dirigere. Monemus te, charissime, semper in bonis manere, et a malis cavere. Cum bonis et rectae fidei ac sanctae conversationis hominibus assidue esse, et a perversis ac fratrum insidiatoribus nisi ut eos convertas, et ad concordiam reducas, separari. « Quoniam, ut ait Apostolus, corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33). » Et ipsa per se Veritas dicit: Si oculus tuus scandalizaverit te, erue eum et projice abs te. Et si manus tua scandalizaverit te, abscinde eam, et projice abs te. Similiter et de pede agendum est, quia melius est tibi luscum aut claudum intrare in regnum coelorum quam duos oculos, aut duas manus, aut duos pedes habentem mitti in gehennam ignis (Matth. V, 29). Et in Ecclesiastico invenietur libro: « In bonis viri inimici illius, in tristitia vero et in malitia illius, amicus agnitus est. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. Et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Et qui communicaverit superbo induetur superbia, pondus super se tollit qui honestiori se communicat, ditiori te ne fueris socius. Quid communicabit cacabus ad ollam? Quando se colliserint, confringetur. Dives injuste aget et fremet, pauper autem laesus tacebit. Si largitus ei fueris, assumet te, et si non habueris, derelinquet te. Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te. Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter, et in novissimo deridebit te. Postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. Attende ne seductus in stultitia humilieris. Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. Advocatus a potentiore discede, ex hoc enim magis te advocabit. Ne improbus sis, ne impingaris, et ne longe sis ab eo, et eas in oblivionem. Ne retineas ex aequo loqui cum illo, et ne credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcet de malitia, et de vinculis. Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam in subversione tua ambulas. Audiens vero illa quasi in somnis, vide et vigilabis. Omni vita tua dilige Deum, et invoca eum in salute tua. Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo, proximum sibi. Omnis caro ad similem sibi conjungitur, et omnis homo simili sibi sociatur. Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pax bona diviti ad pauperem? venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitum sunt pauperes. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic exsecratio diviti pauper. Dives commotus confirmatur ab amicis, humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. Diviti decepto multi recuperatores, locutus est superba, et justificaverit illum, humilis deceptus est, et insuper arguitur, locutus est sensate, et non est datus ei locus. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper locutus est et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subvertunt illum. Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. Vestigium boni cordis, et faciem bonam difficile invenies et cum labore (Eccli. XII, 9-15; XIII, 1-32). »
Haec, frater, cave tibi, et post concupiscentias tuas non vadas. Quid vero consuluisti sedem apostolicam? qui sunt infames, aut qui ad gradus Ecclesiasticos non sunt admittendi, et nosse te credimus, et pro auctoritate sedis apostolicae te informare non denegamus. Infames autem esse eas personas dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes qui Christianae legis normam abjiciunt, et statuta Ecclesiastica contemnunt, similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos. Sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum, atque successorum eorum, reliquorumque Patrum statuta libenter violantes, et omnes qui adversus Patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur. Similiter incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis fugientes. Et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste, et qui fratres calumniantur, aut accusant, et non probant. vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia pulsos, et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames pronuntiant. Hos vero non ad sacros ordines licet promovere, nec servos ante ligitimam libertatem, nec poenitentes, nec bigamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem, vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur. Hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi, nec isti, nec liberti, neque suspecti, nec rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare. Sed et qualiter obedientia vel reverentia sit praepositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis; in qua re valde est utile, si id quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente humilitas laudanda servaverit. Omnipotens Deus in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: « Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30); » ipse te, tuosque et divina, et apostolicae sedis instituta illibata servare, et ad potiora semper conscendere, et de die in diem deteriora cavere, et meliora ac Deo placita sectari atque perficere concedat.
Vestimenta vero ecclesiastica quibus Domino ministratur, cultusque divinus omni cum honorificentia et honestate a sacerdotibus reliquisque Ecclesiae ministris celebratur, sacrata debent esse, et honesta. Quibus aliis in usibus, cum Deo ejusque servitio consecrata et dedicata sint, nemo debet frui quam ecclesiasticis et dignis officiis. Quae nec ab aliis debent contingi, aut ferri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio quae Balthasar percussit super haec transgredientibus et talia praesumentibus veniat divina, et corruere eos faciat divinae ultionis justum flagellum ad ima. Haec illis partibus quibus moraris et in omnibus quibus potueris cunctis nota facito, et observare apostolica mandato auctoritate, quia et nostri nobisque commissi in sancta apostolica et universali Ecclesia omnes haec observare, nunc et futuris temporibus professi sunt. His breviter tuis frater magnifice respondi litteris. Quibus tua dilectio ita societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur, aut segniter. Et cum tali moderatione agantur cuncta, ut nec benevolentiae partes, nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. Quod ut recta observantia valeat custodiri catholicae primitus servetur fidei integritas. Et quia per omnia angusta et arcta via est quae ducit ad vitam, neque in sinistram, neque in dextram ab ejus tramite devietur. Data quinto Nonas Maii Valeriano et Gallicano IV consulibus.