XLII. Collectio decretalium

 XLI XLIII 

EPISTOLA CUJUS SUPRA AD OMNES EPISCOPOS.

FABIANUS episcopus urbis Romae omnibus Orientalibus episcopis, et cunctis fidelibus in Domino salutem.

Exigit dilectio vestra sedis apostolicae consulta, quae vobis denegare non possumus, nec debemus, hoc autem et praedecessores nostros multarum regionum episcopis egisse liquet, et nos qui in eadem sede Domino largiente collocati sumus, agere debere fraterna charitas et obedientiae debitum compellit. Cura est ergo vestrae sollicitudini adhibenda, ut ea quae sunt ab apostolis eorumque successoribus ordinata, et instigante sancto Spiritu instituta, nec dissimulatio negligere, nec aliqua praesumptio valeat perturbare. Sed sicut hoc quod rationis exigebat utilitas oportuit definire, ita quod definitum est non debet violari. Litteris vestris vero inter caetera insertum invenimus quosdam regionis vestrae episcopos a vestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos annos in coena Domini chrisma conficere, sed duos aut tres annos confectionem sancti chrismatis semel actam conservare. Dicunt enim, ut in memoratis apicibus reperimus. nec balsamum per singulos annos posse reperire, nec necesse fore per singulos annos chrisma conficere, sed dum una confectio chrismatis abundat, aliam fieri necesse non habere. Errant enim qui talia excogitant, et mente vesana potius quam recta sentientes, haec dicunt. In illa enim die Dominus Jesus, postquam coenavit cum discipulis suis, et lavit eorum pedes, sicut a sanctis apostolis praedecessores nostri acceperunt nobisque reliquerunt, chrisma conficere docuit; ipsa enim lavatio pedum nostrorum significat baptismum, quando sancti chrismatis unctione perficitur atque confirmatur. Nam sicut ipsius diei solemnitas per singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti chrismatis confectio per singulos annos est agenda, et de anno in annum renovanda et fidelibus tradenda, quia novum sacratum est per singulos annos, et jam dicto die innovandum, et vetus in sanctis Ecclesiis cremandum. Ista a sanctis apostolis et successoribus eorum accepimus, vobisque tenenda mandamus. Haec sancta Romana Ecclesia et Antiochena a tempore apostolorum custodit; haec Hierosolymorum et Ephesianorum tenet, in quibus apostoli praesidentes haec docuerunt, et vetus chrisma incendi, et non amplius quam uno anno uti permiserunt, atque deinceps novo frui, et non veteri, jubentes docuerunt. Si quis ergo his obviare tentaverit, omnem sibi per vos et per omnes recte intelligentes, indulgentiae aditum intelligat obseratum, quia pravissimarum mentium perversa doctrina, dum indulgentius frenis utitur, in praevaricationem praesumptionis delabitur. Et nullatenus eruitur, nisi prudentium sustentatione et correctione liberetur. Illa autem quae circa divina mysteria et erga baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplanda sunt intuitu, ne locum supervacuis intentionibus et superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere, quia docendi potius sunt quam illudendi. Ad nostram enim laetitiam bene facta perveniunt, et moeroris aculeis nos quae fuerint male facta compungunt. Hic vero inter manus latronum et dentes luporum furentium utcunque versamur, et contumaces sunt subditi atque oves. Nam latratu canum baculoque pastoris luporum rabies deterrenda est; illa vero quae fomentis non sanantur vulnera ferro abscindi necesse est. Nec silere possumus ut cum hic ab illicitis revocemus aliquos, officii nostri provocemur instinctu, in speculis a Domino constituti, ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes, et quae coercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt censeamus.

Consulere etiam nos, ut in praedictis litteris vestris invenimus, super accusatione sacerdotum voluistis, quae oppido apud vos, ut in eisdem apicibus reperimus, crebrescit. Significastis insuper plerosque attendere, multos in ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter vivere sermonibus et sacramentis quae per eos populis ministrantur. O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur, qui et multo ante praedixit, ut legi Dei potius obtemperetur quam imitandi videantur illi qui ea quae dicunt non faciunt et traditorem suum tolerans usque in finem ad evangelizandum cum caeteris misit. Nam apostoli talem consuetudinem non habuerunt, nec habendam docuerunt; similiter et successores eorum, quanquam multa de talibus, praevidentes Spiritu Dei futura, statuerunt. Porro, ut legitis in Actibus apostolorum, erat eo tempore inter fideles cor unum et anima una, neque aliquis eorum aliquid suum proprium dicebat, sed erant illis omnia communia. Nulla enim inter eos accusatio nisi familiaris erat, nec unquam inter imitatores eorum aut fideles fieri debet, dicente Domino: « Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. » Et idem: « Diliges proximum tuum sicut teipsum, et dilectio proximi malum non operatur. » Ipsi ergo apostoli et successores eorum olim statuerunt eos ad accusationem non recipi qui sunt suspecti vel qui heri aut nudiustertius vel dudum fuerunt inimici, quoniam suspecti facti sunt, et qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, aut dubii in recta fide. Similiter quorum fides, vita et libertas nescitur, vel qui infamiae maculis sunt aspersi, aut sceleribus irretiti; neque eos sacerdotes debere vel posse aut clericos accusare qui rite sacerdotes fieri non possunt, nec sui sunt ordinis. Quoniam sicut sacerdotes vel reliqui clerici a saecularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excluduendi et alienandi criminatione; et sicut isti ab illis, ita et illi ab istis non recipiantur, quoniam sicut Domini sacerdotum segregata debet esse conversatio ab eorum, ita et litigatio, quia servum Dei non oportet litigare.

Tales, charissimi fratres, accusationes et injustas aut nocivas aemulationes pro viribus prohibete, quia contentio summopere est vitanda: septies enim cadit justus in die et resurgit, impii autem corruent in malum: « Cum ceciderit inimicus tuus, ait Salomon, ne gaudeas, et in ruina 36 ejus non exultet cor tuum, ne forte videat Dominus et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios, quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum exstinguetur, nec aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis, quia rapinam meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur, » haec cavete, charissimi.

Haec meditamini et fratribus in omnibus solatium praestate, quia in hoc cognoscent omnes, ut ipsa per se Veritas ait, quoniam mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Si enim in rebus saecularibus suum cujusque jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis disputationibus nulla debet induci confusio! Quod ista observatione observabitur si nihil potestati, sed totum aequitati retribuitur.

Unde constat episcopos locorum singulorum omnium qui sub eorum degunt moderamine curam habere sollicitam, et causas utilitatesque eorum cum Dei timore disponere. Valde ergo iniquum est, ut alii quilibet, omissis suis, se illorum causis admisceant, sed illi eorum vitam et judicium competenti regularique debeant moderamine disponere, qui eos in sacerdotium ordinant, et a quibus jam ordinati sunt, quoniam, ut lex loquitur, maledictus omnis est qui transfert terminos proximi sui; et dixit omnis populus: Amen. Deus ergo, fratres, ad hoc praeordinavit vos, ut omnes qui summo sacerdotio funguntur, ut injustitias removeatis, et praesumptiones abscindatis, et in sacerdotio laborantibus succurratis, et opprobriis et calamitatibus eorum locum non praebeatis, sed ei qui calumniam et opprobrium patitur adjutorium feratis; illum vero qui calumniam vel opprobrium facit, abscindatis et Domino in suis sacerdotibus opem feratis.

Sacerdotes quoque Dominus sibi elegit ut sacrificent ei et offerant oblationes Domino; levitas quoque sub eis esse jussit in ministeriis eorum, unde ad Moysen loquitur dicens: « Princeps autem principum levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores ecclesiae sanctuarii: » de his enim locutus est Dominus ad Moysen. « Tolle levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora levitarum pro pecoribus eorum, eruntque levitae mei, ego Dominus (Num. III, 34, 44, 45). » Si levitas suos esse Dominus voluit, quanto magis sacerdotes sibi ascivit? De quibus ait, si quis externorum accesserit morietur. Omnia vero quae Domini sunt caute tractanda sunt et non leviter praecipitanda, quoniam et inter homines pro fidelibus habentur qui dominorum suorum causas bene custodiunt, et fideliter tractant atque praecepta dominorum suorum bene custodiunt et non transgrediuntur. Pro infidelibus vero reputantur hi qui dominorum suorum causas incaute et negligenter tractant et praecepta eorum despiciunt, et non, ut debent, custodiunt. Ideo haec praemisimus ut cognoscatur ab his quibus incognitum est quod et sacerdotes (quos sibi Dominus de omnibus ascivit, et suos esse voluit) non sunt leviter tractandi nec lacerandi nec temere accusandi, aut reprehendendi nisi a magistris suis, quoniam eorum causas sibi Dominus reservare voluit, et suo judicio vindicari. Nam in his et in aliis praeceptis Domini et fideles cognoscuntur et infideles reprobantur; tolerandi enim hi sunt potius a fidelibus quam exprobrandi, veluti palea cum tritico usque ad ultimum ventilabrum, sicut pisces mali cum bonis usque ad segregationem quae futura est in littore, hoc est in fine saeculi. Nullatenus ergo potest condemnari humano examine quem Deus suo judicio reservavit, ut propositum Dei quo decrevit salvare quod perierat fiat immobile. Et ideo, quia voluntas ejus non immutatur, nullus praesumat ea quae sibi non sunt concessa; unde est illud quod Apostolus loquitur dicens: « Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum, quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? (I Cor. VI, 7.) » Ad illud redeatur quod Dominus ait: « Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et in judicio tecum contendere, dimitte ei et pallium (Matth. V, 40) » Et alio loco: « Qui aufert quae tua sunt, ne repetas (Luc. VI, 30). » Sunt autem quaedam quae levissima putarentur nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis unquam dicenti fratri suo fatue reum gehennae putaret nisi ipsa Veritas diceret?

Illi vero qui illa peccata perpetrant de quibus Apostolus ait, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur, valde cavendi sunt et ad emendationem, si voluntarie noluerint, compellendi, quia infamiae maculis sunt aspersi, et in barathrum delabuntur nisi eis sacerdotali auctoritate subventum fuerit; similiter, et illi de quibus ipse ait, cum hujusmodi hominibus nec cibum sumere, quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate sanentur, et in gremio sanctae matris Ecclesiae redintegrentur; quia qui extra nos sunt, nobiscum communicare non possunt. Manifestum est enim quod hi extra nos sunt et a nobis discreti esse debent, cum quibus nos nec edere, nec cibum sumere licet; similiter et omnes personae quibuslibet turpitudinibus ac scurrilitatibus subjectae infames sunt effectae, et omnes qui adversus patres armantur, infames cfficiuntur.

Arenam vero et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem imprudentem et fatuum, atque impium; quoniam qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta; multos enim supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. Cor durum male habebit in novissimo, et qui amat periculum in ipso peribit, cor ingrediens duas vias non habebit requiem, et pravi cordis in illis scandalizabitur; cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

Talia cogitantes sancti apostoli, eorumque successores Spiritu Dei repleti, malos homines praevidentes et simplices considerantes, difficilem aut nunquam voluerunt esse accusationem sacerdotum, ne a malis potuissent everti aut submoveri, quia si hoc facile concederetur saecularibus et malis hominibus, aut nullus aut vix perpauci remanerent, quoniam semper fuit et est, et, quod pejus est, nimis viget, ut mali bonos persequantur, et carnales spirituales infestent; idcirco, ut praedictum est, statuerunt ne accusarentur, aut si aliter fieri non possit, perdifficilis eorum fieret accusatio, et a quibus, supradictum est, non praesumeretur, neque a propriis sedibus aut Ecclesiis episcopi ejicerentur; quod si quomodo praesumptum fuerit, antequam et proprius locus et sua omnia eis legibus redintegrarentur, nullatenus a quoquam accusarentur, aut criminarentur, et nisi sponte elegerint, cuiquam pro talibus non reprehenderent, sed postquam, ut praefixum est, restituti fuerint, et sua omnia eis legibus redintegrata, dispositis ordinatisque suis magnum spatium tractandi causa eis concederetur. Et postea, si necesse fuerit, regulariter vocati venirent ad causam, et si justum visum fuerit, accusantium propositionibus sustentationem fratrum reprehenderent. Nulla enim permittit ratio, dum ad tempus eorum bona, vel Ecclesiae, atque res ab aemulis aut a quibuscunque detinentur, ut aliquid illis objici debeat, nec quisquam potest eis quoquo modo quidlibet majorum vel minorum objicere dum Ecclesiis, rebus aut potestatibus carent suis.

Similiter statutum est, et nos eadem statuta firmantes, statuimus ut si aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator fuerit, eosque criminari voluerit, aut conspirator fuerit, ut mox ante examinatum judicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus vitae suae deserviat, et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat.

Nec ullus unquam praesumat accusator simul esse et judex vel testis, quoniam in omni judicio quatuor personas necesse est semper adesse, id est judices electos et accusatores, ac defensores, atque testes. Similiter statuentes apostolica auctoritate jubemus, ne pastorem suum oves quae ei commissae fuerant, nisi in fide erraverit, reprehendere audeant, quia facta praepositorum oris gladio ferienda non sunt, neque potest esse discipulus super magistrum, dicente Veritatis voce: « Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. » Odibilis autem coram Deo et hominibus est superbia, et exsecrabilis omnis iniquitas; perdit Deus memoriam superborum, et relinquit memoriam humilium sensu. Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum. Semen autem hoc exhonorabitur hominum, quod praeterit mandata Domini. In medio fratrum rector illorum in honore, et qui timent Dominum erunt in oculis ejus. « Fili, ait Salomon, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem cui honor competit. Priusquam interroges ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe juste. Priusquam audias ne respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui. » Exemplo Cham filii Noe damnantur, qui patrum suorum culpas in publicum produnt, aut eos accusare vel detrahere praesumunt, veluti Cham qui patris sui Noe pudenda non operuit, sed deridenda monstravit. Similiter et illi exemplo Sem et Japhet justificantur, qui reverenter operiunt, et non produnt ea quae patres suos excessisse cognoscunt. Si enim a fide deviaverit episcopus, erit corrigendus prius secrete a subditis suis; quod si incorrigibilis, quod absit, apparuerit, tunc erit accusandus ad primates suos aut ad sedem apostolicam.

Pro aliis vero actibus suis magis est tolerandus ab ovibus et subditis suis quam accusandus, aut publice derogandus, quia cum in eis a subditis delinquitur, ejus ordinationi obviat qui eos ei praetulit dicente Apostolo: « Dei ordinationi resistit qui potestati resistit (Rom. XIII, 2). » Qui vero omnipotentem Deum metuit, nec contra Evangelium, nec contra apostolos, nec contra prophetas, vel sanctorum patrum instituta aliquid ullo modo agere consentit; sacerdotes ergo honorandi sunt, non lacerandi vel exprobrandi sunt; legitur in Ecclesiaste: « In tota anima tua time Deum, et sacerdotes illius sanctifica; in omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus non derelinquas. Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis; da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia purga te cum paucis. Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offerens Domino, et initia sanctorum; et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua (Eccli. VII, 31 et seq.). » Haec non tantummodo vobis, sed omnibus fratribus per vos nota fieri volumus, ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, non hominibus, sed Deo Salvatori nostro placentes, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.