XLII | XLIV |
EPISTOLA FABIANI PAPAE.
Dilectissimo fratri HILARIO episcopo FABIANUS.
Divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, et in quadam sacerdotum ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Intantum enim in occiduis partibus quibus moraris audivimus astutiam diaboli saevire in populum Christianum, atque in multiplici deceptione prorumpere, ut non solum laicos saeculares, sed ipsos quoque Domini sacerdotes premat atque vexet. Unde in grandi moerore positi dissimulare non possumus quod corrigere atrociter debemus, quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil possit, sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter sauciatos et medentes. Ob id ergo statuentes decernimus, ut hi qui non sunt 37 bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint Domini sacerdotes accusare, ne viles personae ad accusationem eorum admittantur. Similiter qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspiciosi, vocem adversum majores natu non habeant accusandi, quia suspiciosa vox et inimica veritatem solet opprimere. Peregrina vero judicia salva in omnibus apostolica auctoritate generali sanctione prohibemus, quia indignum est ab externis ut judicetur, qui provinciales et a se electos debet habere judices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia episcopis, quia non oportet accusatum alicubi quam in foro suo audiri. Si quis vero judicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, appellantem aut non debet afflictio ulla aut detentionis injuriari custodia. Sed liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec vox appellandi denegetur ei quem supplicio sententia destinarit. Pulsatus ante suum judicem causam dicat, et non ante suum judicem pulsatus si voluerit taceat, et ut pulsatis quoties appellaverint induciae dentur. Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit per Scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse resipiscens quae pro iracundia dixit iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. Omnis ergo qui crimen objicit scribat se probaturum. Revera semper ibi causa agatur, ubi crimen admittitur. Et qui non probaverit quod objecit, poenam quam intulerit ipse patiatur. Placuit etiam ut si episcopus accusatus appellaverit ad apostolicam sedem, id statuendum quod ejusdem sedis pontifex censuerit; haec tamen omnino in sacerdotum causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo judice dicta constringat.
Occurrere quoque quisque fidelium ruinis debet oppressorum et miserorum subsidio, quo valeant ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa, unde scriptum est: « Frater fratrem adjuvans exaltabitur. » Ecclesia enim Dei sine macula et ruga debet existere, et ideo non oportet eam a quibusdam conculcari aut maculari, quia scriptum est, « Una est columba mea perfecta mea (Cant. VI, 8). » Hinc iterum Dominus ad Moysem ait: « Est locus penes me, et stabis super petra (Exod. XXXIII, 21). » Quis est locus qui non sit Domini dum cuncta in ipso per quem creata sunt continentur. Est tamen locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas, in qua supra petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur, Te, frater, et omnes fratres nostros Ecclesiam Christi sanguine redemptam regentes monemus, ut omnes a praecipitio in quo fratres et Domini pastoribus detrahendo et persequendo verbis et factis labuntur, laqueis quibus potestis retentetis, et lacerari eos in hamo irae non permittatis, quia scriptum est: « Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac., I, 20). » Hinc rursum dicitur. « Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Jac., I, 19). » Haec autem vos auctore Deo omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis exorta bonis vestris desideriis, et operibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis, quando vobis etiam admonens, additur, jam non soli faciatis. Quapropter fratres oportet vos et omnes fideles diligere invicem, et non detrahere aut accusare alterutrum. Scriptum est enim: « Dilige proximum et conjungere fide cum illo. Quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic, qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. Non illum sequeris, quoniam longe abest, effugit enim quasi capraea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus. Ultra eum non poteris colligare, et maledicti est concordatio. Denudare autem amici mysteria desperatio est animae infidelis. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet; in conspectu oculorum tuorum conculcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa audivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadit, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera; qui fodit foveam decidet in illam, et qui statuit lapidem proximo offendet in eo, et qui laqueum alii ponit peribit in illo. Facienti consilium nequissimum super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniet illi. Illusio et improperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illis. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur. Ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum. Qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti tibi, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram et a Deo quaerit medelam. In hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum. Ipse dum caro sit servat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis suis? Memento novissimorum tuorum et desine inimicari. Tabitudo enim et mors imminent in mandatis. Memorare timorem Domini et non irascaris proximo. Memorare testamenti Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite et minues peccata: homo enim iracundus incendit litem, et ut peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Secundum enim ligna silvae, sic ignis exardescet, et secundum virtutem hominis iracundia illius erit, et secundum substantiam suam, sic exaltabit iram suam. Certamen festinatum incendet ignem, et lis festinans effundet sanguinem: et lingua testificans adducet mortem. Si sufflaveris, in scintillam quasi ignis exardebit, et si exspueris super illam, exstinguetur et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit: virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres veridicas ejecit et privavit illas de laboribus suis. Qui respicit illam non habebit requiem, nec habitabit in requie. Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuit ossa. Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quomodo qui interierunt per linguam suam. Beatus est qui tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum ejus, et vinculis ejus non est ligatus.
Jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est; mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et flamma sua non comburet justos. Qui derelinquunt Deum incidunt in illam, et exardescet in illis et non exstinguetur et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet illos. Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia et seras auribus tuis. Aurum tuum et argentum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos. Attende ne forte labaris in lingua tua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem (Eccli. XXVII, XXVIII). » Ista caveant omnes et cohibeant linguas suas a malo, et labia eorum ne loquantur dolum.
De caetero, charissimi confortamini, in Domino et in potentia virtutis ejus, induite vos arma Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus, propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti lorica justitiae et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus sancti quod est verbum Dei. Haec frater quae tibi scripsimus generaliter omnibus nota fieri volumus, ut quae caeteros tangunt, omnibus nota fiant. Omnipotens Deus te, frater, et reliquos fratres nostros ubique consistentes, protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere Jesus Christus Dominus noster qui est benedictus in saecula, Amen. Data XVII Kalend. Novemb. Africano et Decio IV cc. consul.