Collectio decretalium/XLI

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
XLI. Collectio decretalium
242

 XXXIX XLII 

INCIPIUNT DECRETA FABIANI PAPAE. (Anno Domini 242, Decio imperante.)

Dilectissimis ubique catholicae Ecclesiae comministris Fabianus, salutem in Domino. Divinis praeceptis et apostolicis monemur institutis ut pro cunctarum Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, unde consequens est debere vos scire, quae apud Romanam in sacro aguntur ritu Ecclesiam, ut ejus sequentes exempla, ejus veri filii inveniamini, quae vestra est mater vocata. Septem ergo diaconos in urbe Roma per septem regiones civitatis, sicut a patribus accepimus, habemus, qui per singulas hebdomadas et Dominicos dies atque festivitatum solemnia cum subdiaconibus et acolytis, ac sequentium ordinum ministris, injuncta sibi observant ministeria et parati omni hora sunt ad divinum officium et quidquid eis injungitur peragendum. Similiter et vobis, prout opportunum fuerit, per singulas civitates est faciendum, ut divinum absque ulla mora et negligentia studiose ac solemniter agatur officium. Denique septem similiter subdiaconos ordinavimus qui septem notariis imminerent et gesta martyrum veraciter in integro colligerent nobisque rimanda manifestarent, quod etiam vos omnes agere monemus, ne in posterum aliqua ex his dubitatio fiat, quaestioque oriatur, « quoniam omnia quae scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. » Et quae nostris temporibus veraciter scribuntur ad futurorum doctrinam diriguntur. Et ideo fidelissimis haec negotia committi praecipimus, ne aliqua in eis illusio inveniatur ex qua fidelibus scandalum, quod absit, oriatur, unde et charitatem vestram paterna dulcedine petimus ut in cunctis affectum vestrae charitatis sancta modo Ecclesia inveniat et favoris vestri solatiis quocunque necesse fuerit, potiatur. Et sicut bonitas studii vestri de se nobis certitudinem praebet, ut in nullo diffidere debeamus de ea, sed magis ut sapientibus filiis Ecclesiae nostrae, haec fiducialiter commendemus, ita post positas opportunitatis occasiones vestra efficacia elaborare enixius debet, atque in modis quibus possibile fuerit omni studio abigere contumelias. Hortamur etiam vos, juxta dictum Apostoli, stabiles esse et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino, et alibi: « Vigilate et orate et state in fide, viriliter agite et confortamini, omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI, 13, 14). »

Insuper et illud vos scire desideramus, quia nostris temporibus praepedientibus quidem nostris peccatis, suadente antiquo hoste qui semper, « ut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret. » Supervenit Novatus ex Africa, et separavit de Ecclesia Christi Novatianum et quosdam alios Christi confessores, et convertit in pravam doctrinam. A quibus vos, fratres, avertite et cavete ab omnibus qui alteram fidem et doctrinam tenent quam apostoli et successores eorum tenuerunt et docuerunt, ne, quod absit, post eum abeuntes, in laqueum satanae cadatis et compedibus ejus teneamini. Unde fraternitatis vestrae charitatem intimis obsecramus precibus, ut nostrae parvitatis in vestris sacris orationibus memores esse dignemini, orantes ac deprecantes Dominum coeli, ut tam nos quam sancta mater Ecclesia Christi pretioso sanguine redempta, a laqueis venantis satanae et ab importunis et malis hominibus liberemur, et sermo Dei currat et clarificetur, et prava eorum et omnium perversa docentium corruat doctrina atque deficiat. Precamur etiam ut pietatis vestrae precibus impetrare studeatis, ut Deus et Dominus noster Jesus Christus 35 qui vult omnes homines salvos fieri et neminem perire sua ingenti omnipotentia reverti faciat corda eorum ad sanam doctrinam et catholicam fidem, quatenus resipiscant a diaboli laqueis quibus capti tenentur, et aggregentur filiis matris Ecclesiae; reminiscentes quoque fratrum vestrorum, miseremini illorum quibus potestis bonis studiis vestris ne perdantur, sed et precibus et aliis bonitatis vestrae studiis Domino salventur. Ita ergo in his agite, ut obedientes filii et fideles sanctae Dei Ecclesiae appareatis, et ut mercedis praemia percipiatis.

Hi et omnes qui rectam non docent doctrinam vel rectam non tenent fidem, accusatores neminem recte credentium accusare possunt, quia infamia sunt notati, et a sinu sanctae matris Ecclesiae apostolico mucrone usque ad rectam conversationem et reversionem eorum abscisi; unde apostolica auctoritate cum omnibus ejusdem apostolicae atque universalis Ecclesiae filiis statuentes sancimus, ut omnes qui in catholica fide suspecti sunt in accusatione recte credentium non suscipiantur, quia suspiciones semper sunt amovendae. Merito ergo eorum reprobatur accusatio, qui in recta fide suspecti sunt, nec eis omnino est credendum qui Trinitatis fidem ignorant. Similiter omnes quos sanctorum Patrum statuta tam praeteritis quam futuris temporibus anathematizant submovemus, et ab omni accusatione fidelium alienamus. Discreti ergo semper debent esse fideles ab infidelibus, et justi ab injustis, quoniam infideles et malivoli modis quibus possunt semper infestant fideles et perdere nituntur, et ideo non sunt suscipiendi, sed repellendi et procul abjiciendi, ne perdere fideles aut infamare possint. Quapropter, charissimi, cavete talium foveam in quam multos cecidisse cognovimus; cavete talium jacula et antiqui hostis tentamenta, per quae etiam proprios propinquos coram nobis vulneratos cadere vidimus. Attendite laqueos insidiantium quibus notos et commilitones strangulare solent; nolite tales sequi, sed procul repellite eos. Estote, juxta Veritatis vocem, prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae. Videte ne in vacuum quoque curratis aut laboretis, sed alterutrum fulti precibus et orationibus voluntatem Dei facere contendite, et a memoratis, si incorrigibiles apparuerint, vos in omnibus separate. Similiter et ab omnibus quos Apostolus commemorat dicens, cum eis nec cibum sumere, quia et illi sicut et isti sunt repellendi et ante satisfactionem Ecclesiae non sunt suscipiendi, quoniam illi cum quibus cibum sumere non licet, manifeste apparent sequestrati usque ad satisfactionem a reliquis fratribus; quamobrem non debent nec possunt in accusationem fidelium suscipi, sed etiam ab eorum consortio usque ad jam dictam satisfactionem repelli, ne similes eis efficiantur, aut eorum excommunicationi subjaceant, quoniam sic apostoli statuerunt dicentes: Cum excommunicatis non est communicandum, et si quis cum excommunicatis avertendo regulas scienter psallat in domo, aut simul locutus fuerit, aut oraverit, ille communione privetur. Tales ergo in omnibus sunt cavendi et non suscipiendi, quia juxta Apostolum non solum qui faciunt damnantur, sed qui consentiunt facientibus. Unde et beatus apostolorum princeps Petrus, in ordinatione Clementis alloquens populum, inter caetera ait: Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque communicatione obsecundare et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem cum obedire coeperit monitis praesidentis. Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterminare Dei Ecclesiam volunt, et cum corpore vobiscum esse videatur mente et animo contra vos est, et est multo nequior hostis hic quam illi qui foris sunt, et evidenter inimici sunt; hic enim per amicitiarum speciem quae sunt inimica gerit, et ecclesiam dispergit ac vastat.

Ideoque, charissimi, his apostolicis institutis vos monentes instruimus, ut effecta certior charitas vestra sollicitius deinceps agere studeat et cautius, ne perversi et infideles homines laedendi fideles ac benevolos habeant facultatem, quoniam spes talium et omnium impiorum tanquam lanugo est quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tanquam fumus qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Summopere, charissimi, tales cavendi sunt et avertendi atque rejiciendi si nocentes apparuerint, quia non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges, si nocentes, non suscipiunt, sed repellunt. Unde scriptum est, os impiorum devorat iniquitatem, et Dominus per prophetam loquitur dicens: « Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris, et cum electo electus eris, et cum viro nocenti nocens eris (Psal. XVII, 26 et seq.); » et Apostolus inquit: « Perverterunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV, 33). » Idcirco, ut praelibatum est, jam mali sunt semper cavendi, et bonis atque benevolis est inhaerendum, ut periculum desidiae quantum possumus declinemus. Et ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscindamus, quoniam non temeritas intervenit praesumptionis ubi est diligentia pietatis. Agat semper unusquisque vestrum hac informatione apostolica fultus juxta vires suas, et fraterna dilectione et sancta religione mores proprios conservare et in commune alterutrum adjuvare et in charitate permanere, et in Dei voluntate indesinenter studeat inhaerere, ut simul laudantes Dominum indefessas semper illi gratias agamus. Valete in Domino, charissimi, et praedicta, ut melius potestis, Domino opem ferente, adimplere studete. Data Kalen. Julii, Maximio et Aphrico IV consulibus.