Collectio decretalium/XCV

This is the stable version, checked on 7 Septembris 2021. Template changes await review.
XCV. Collectio decretalium

 XCIV XCVI 

INCIPIUNT DECRETA INNOCENTII PAPAE.

Incipiunt capitula Innocentii papae.

1. De pacis osculo dando post confecta mysteria. 2. De nominibus ante precem sacerdoti non recitandis. 3. Quod non debeant baptizati, nisi ab episcopo consignari. 4. Quod rite omni Sabbato jejunetur. 5. De fermento quod civitatis tantum presbyteris dirigatur. 6. De energumenis baptizatis. 7. De poenitentibus. 8. De epistola sancti Jacobi apostoli, in qua pro infirmis orare praecipitur. EPISTOLA. INNOCENTIUS, DECENTIO episcopo Egubino, salutem.

Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis, vel ecclesiis aut teneri aut celebrari videntur, ac fit scandalum populis, quia dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesias non convenire, aut ab apostolis, scilicet ab apostolicis viris, contrarietatem inductam. Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci, aut introduci aliquid quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? Praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siliciam insulasque interjacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus, aut ejus successores constituerunt sacerdotes, aut legant si in his provinciis, alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam invenitur, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad urbem venisse ac nobiscum in ecclesia convenisse non dubium est, et quem morem in consecrandis mysteriis vel in caeteris agendis arcanis teneat cognovisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem Ecclesiae tuae vel reformationem, si praecessores tui minus aliquid, aut aliter tenuerint satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse dixisses, quibus idcirco respondimus non quod te aliquid ignorare credamus, sed ut majori auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint qui aut novitates inducunt, aut alterius Ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam.

CAP. I. Pacem ergo asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare, vel sibi inter sacerdotes tradere, cum, post omnia quae aperire non debeo, pax sit necessaria indicenda, per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur, atque in ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur. II. De nominibus vero recitandis antequam preces sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse per tuam prudentiam recognoscis, ut cujus hostias nondum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum sit nihil. Prius enim oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina sunt edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quae ante praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus. III. De consignandis vero infantibus manifestum est ab alio fieri quam ab episcopo non licere. Nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent, haec autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum quae asserit Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum, seu praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere. IV. Sabbato vero jejunandum esse ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verumetiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac si sexta feria propter passionem Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere non debemus, quod inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusum. Nam utique constat apostolos biduo in tristitia et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est in tantum eos jejunasse biduo memorato, ut traditio Ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari; quae utique forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant semel atque uno Sabbato jejunandum, ergo et Dominica, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebranda. Si autem Dominici diei, et sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est, dementis est bidui agere consuetudinem Sabbato praetermisso, cum non disparem habet causam a sexta videlicet feria in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam praecedentem. Non ergo nos negamus sexta feria jejunandum, sed dicimus et Sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam apostolis, vel his qui Christum secuti sunt indixerunt, qui die Dominico exhilarati non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse dixerunt. 171 V. De fermento vero quod die Dominico per titulos mittimus, superflue nos consulere voluistis, cum omnes Ecclesiae vestrae intra civitatem sunt constitutae, quarum presbyteri, quia die ipso propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt, idcirco fermentum a nobis confectum per acolythos accipiunt, ut se a nostra communione, maxime illa die non judicent separatos, quod per parochias fieri debere non puto, quia non longe portanda sunt sacramenta, nec nos per coemeteria diversa constitutis presbyteris destinamus, ut et presbyteri eorum conficiendorum jus habeant atque licentiam. VI. De his vero baptizatis, qui postea a daemonio aut vitio aliquo, aut peccato interveniente, arripiuntur, quaesivit dilectio tua, si a presbytero vel diacono possint aut debeant consignari, quod hoc, nisi episcopus praeceperit, non licet. Nam eis manus imponenda omnino non est, nisi episcopus auctoritatem dederit id faciendi, ut autem fiat, episcopi est imperare ut manus eis vel a presbytero, et a caeteris clericis imponatur. Nam quomodo id fieri sine magno labore poterit, ut longe constitutus energumenus ad episcopum deducatur, cum si talis casus ei in itinere acciderit, ut nec ferri ad episcopum, nec referri ad sua facile possit? VII. De poenitentibus vero qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat. VIII. Sane quoniam de hoc sicuti de caeteris consulere voluit dilectio tua, adjecit etiam filius meus, Coelestinus, diaconus, in epistola sua esse a tua dilectione positum illud quod in apostoli Jacobi Epistola conscriptum est: « Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros, et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et suscitabit illum Dominus, et si in peccatis fuerit, remittentur ei (Jac. V, 14, 15). » Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi, vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet, in sua, aut suorum necessitate inungendo. Caeterum illud superfluum videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco de presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus postea dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cujus est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus illud fundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus posse putatur concedi? His ergo, frater charissime, omnibus quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus respondere curavimus, ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem a qua originem ducit, servare valeat atque custodire. Reliqua vero quae scribi fas non erat, cum affueris, interrogati poterimus edicere. Erit autem Domini potentiae etiam id procurare, ut et tuam Ecclesiam, et clericos nostros qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis, bene instituas, et aliis formam tribuas quam debeant imitari. Data XIV Kalendarum Aprilis, Theodeosio, Augusto septies, Palladio IV, CC consulibus. Incipiunt capitula ejusdem ad Victoricum episcopum. 1. Quod extra conscientiam metropolitani non sunt ordinandi episcopi. 2. De his qui post baptismum cingulum militiae saecularis acceperunt, non debere ad clericatus ordinem admitti. 3. De causis clericorum quae in provincia juste non finiuntur, ut ab apostolica sede terminentur. 4. De uxoribus clericorum, ut virginibus socientur, et secundam non ducant uxorem. 5. Ut si laicus viduam duxerit, clericus non fiat. 6. Ut clericus non sit qui secundam uxorem duxerit. 7. Ut alterius clericum nullus episcopus ordinare usurpet. 8. Ut non rebaptizentur qui a Novatianis vel Montensibus veniunt. 9. Ut sacerdotes et levitae cum mulieribus cohaerere non debeant. 10. Ut monachus, si clericus factus fuerit, propositum suum servare debeat. 11. Ut ex curialibus clericus non fiat propter voluptates quas a diabolo inventas exhibere compellitur. 12. De virginibus sacris, si lapsae fuerint, ut publice nupserint. 13. De virginibus non velatis, si deviaverint.