Collectio decretalium/XCIV

This is the stable version, checked on 7 Septembris 2021. Template changes await review.
XCIV. Collectio decretalium

 XCIII XCV 

INCIPIUNT DECRETA ANASTASII PAPAE.

ANASTASIUS episcopus, cunctis Germanicis et Burgundiae regionis episcopis, in Domino salutem.

Exigit dilectio vestra, charissimi, ut ex auctoritate sedis apostolicae vestris deberemus respondere consultis, et quamvis non prolixe, sed succincte, hoc agere propter quasdam alias occupationes festinaremus. Denuo tamen si necesse fuerit ob has vel alias occupationes quasi ad caput mittere charitative non dubitetis, quia vestras preces et nunc et tunc acceptas habemus. Significatis enim quosdam sacerdotes in ecclesia quando leguntur Evangelia sedere, et Domini Salvatoris verba non stantes, sed sedentes audire, et hoc ex majorum traditione se accepisse narrant. Quod nullatenus deinceps fieri sinatis apostolica auctoritate mandamus, sed dum sancta Evangelia in ecclesia recitantur, sacerdotes et caeteri omnes non sedentes, sed venerabiliter curvi in conspectu Evangelii stantes Dominica verba intente audiant, et fideliter adorent.

Similiter et transmarinos homines, de quibus nos consuluistis, in clericatus honore nolite suscipere, nisi quinque aut eo amplius episcoporum chirographis sint designati, quia multa per subreptionem solent evenire. Et ideo haec summopere sunt cavenda.

Manichaeos vero quos in urbe Roma invenimus, et sequaces eorum nolite recipere, neque eis communicare, aut ullam cum eis participationem habere, priusquam ad rectam convertantur fidem, nec eorum male pullulantia semina quae a nobis in urbe exstinguntur, pessimis vobiscum radicibus seminentur vel germinentur. 170 Plurimos vero eorum et suae sequaces impietatis, atque illorum doctores investigatio nostra reperit, vigilantia divulgavit, auctoritas et censura coercuit, quos potuimus emendare correximus. Et ut damnarent Manichaeum cum praedicatione et disciplinis suis publica in Ecclesia professione, et manus suae subscriptione compulimus, et ita de voragine impietatis suae confessos poenitentia concedendo levavimus. Aliquanti vero qui ita se demerserunt, ut nullum his auxiliantis remedium posset subvenire, subditi legibus secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati et omnia quae tam in scriptis quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid refugeret, aut vitaret, oculis Christianae plebis certa manifestatione probavimus, adeo ut ipse qui dicebatur episcopus a nobis tentus proderet flagitiosa in suis mysteriis quae teneret, sicut gestorum vos series poterit edocere. Ad instructionem enim vestram etiam ipsa direximus, quibus relictis, omnia quae a nobis deprehensa sunt, nosse poteritis. Et quia aliquantos de his quos ne absolverentur, arctior reatus involverat cognovimus aufugisse, hinc ad dilectionem vestram epistolam misimus, ut effecta certior sanctitas vestra sollicitius agere dignetur et cautius, necubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi, et hujus sacrilegii possint invenire doctores. Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos qui sunt perversi doctores et perditi, zelo fidei Dominicae persequamur, et a suis mentibus (ne pestis haec latius divulgetur) severitate qua possumus abscindamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut quae debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, necubi occultandi se reperiant facultatem. Hi fratres valde cavendi sunt, ne Dominicum gregem perversitatibus quibus possunt contaminare valeant. Sunt ergo quidam eorum veste sua oves significantes, interius vero lupi rapaces existunt, quos juxta Veritatis vocem ex fructibus eorum debemus agnoscere (Matth. VII, 20). Quando autem coeperint assumere impietatem, illud quod occultabitur in illis aperitur, et dolus omnis fit omnibus manifestus. Inveniuntur quoque infirmae fidei homines, et qui divinas lectiones sitiunt, secum eos in perditionem praecipitant, dissipant enim et vituperant Patrum disciplinas, et relinquunt sanctas Scripturas ad suam perditionem, quos (ut praedictum est) debemus providere, et ab his multum cavere, ne in malitia sui aliqui occupati concidant de sua firmitate. Saluto itaque vos, fratres, et omnes quae vobiscum bene sentiunt Ecclesias. Nos quoque, ut modo facitis, et alloquamini peto crebrius litteris, et frequentius de fide et de bona intentione vestra atque sospitate laetificate, ut gaudium commune habeamus et Domino pari voto fideliter serviamus. Data Nonas Octobris, Archadio et Bautone IV consulib.

Anastasii papae Neriano nobilissimo viro directa epistola.

Dilectissimo fratri NERIANO, ANASTASIUS.

Multa mihi in omnibus fidei et bonitatis tuae litteris causa gaudii est, quod tantum studium circa religionis cultum exhibes, et Domini sacerdotes tuis in partibus adjuvare studes. Unde et Domino gratias ago qui te ad hoc instigat, et ut perseverabilem in bonis operibus te faciat exoro. Nos tamen et in prosperis, et in adversis Deum laudare magnifice oportet, « ejusque sub potenti humiliari manu, ut in tempore vos tribulationis juxta beatum Petrum apostolum confortet et exaltet (I Petr. V, 6). » Fraternitatis ergo vestrae afflictio quam de amissione parentum vestrorum vos habuisse audivimus, tantam nobis causam moeroris injecit, ut quia nos de duobus charitas unum fecit, cor nostrum in vestris specialiter tribulationibus sentiremus. Sed in hoc dolore multum me consolata est sanctitatis tuae ad animum res deducta, quia et patienter ferre tristitiam decet, et de morte plebis tuae ulterius longam non habere moestitiam. Ne tamen aliqua adhuc tribulatio in vestra mente resideat, hortor quiescere a dolore, quia indecens est de illis taedio afflictionis addici, quos credendum est ad veram moriendo vitam pervenire. Habent forsitan illi justam longi doloris excusationem qui vitam alteram nesciunt, qui de hoc saeculo ad melius esse transitum non confidunt. Nos autem qui novimus, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc nobis magis in culpa fiat. Nam diffidentiae quodammodo genus est contra hoc quod quisque praedicator quaerit justitiam amans, dicente Apostolo: « Nolumus autem vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent (I Thes. IV, 12). » Hac itaque, frater charissime, ratione perspecta, studendum nobis est ne (sicut diximus) de mortuis affligamur, si affectum viventibus impendamus, quibus et pietas ad utilitatem, et sit ad fructum dilectio. Depone ergo, charissime, moerorem, et assume spiritualem fructum laetitiae ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae, servorumque ejus profectum, et vitae ejus quaecunque sint spatia aeternis divinisque officiis illustrare contende, ut qui insignem te praestitit reddat sibi per saecula saeculorum clariorem. Data VII Idus Junii, Theodosio, Augusto, VII et Palladio IV consulibus.