Collectio decretalium/XCVI

This is the stable version, checked on 30 Ianuarii 2022. 1 pending change awaits review.
XCVI. Collectio decretalium

 XCV XCVII 


INCIPIUNT DECRETA ZOZIMI PAPAE.

1. Quod monachi vel laici nisi per gradus ecclesiasticos non debeant ad summum sacerdotium pervenire. 2. Quod si quis interdicta despexerit, gradus sui periculo subjacebit. 3. Quae in singulis clericorum gradibus tempora sint praefixa. Episcopus ZOZIMUS urbis Romae HESITIO episcopo Salonitano, salutem. Exigit dilexio tua praeceptum apostolicae sedis in quo Patrum decreta consentiunt, et significas nonnullos ex monachorum coetu, quorum sollicitudo quamvis frequentia major est, sed laicos ad sacerdotium festinare.

CAP. I. Hoc autem specialiter et sub praedecessoribus nostris et nuper a nobis interdictum constat litteris ad Gallias Hispaniasque transmissis, in quibus regionibus familiarior est ista praesumptio, quamvis nec Africa super hac admonitione nostra habeatur aliena, ne quis penitus contra Patrum praecepta qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporum approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum sacerdotium aspirare praesumeret; et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verumetiam in ordinatores ejus, ut carerent eo ordine quem sine ordine contra praecepta Patrum crediderant praesumendum. Unde miramur ad dilectionem tuam statuta sedis apostolicae non fuisse perlata. Laudamus igitur constantiam tuam, frater charissime, nec aliud de pontificii censura veteris auctoritatis genus exspectandum fuit, quam ut talibus ambitionibus pro praeceptis Patrum in procinctu fidei constituti occurreres. Igitur si quid auctoritati tuae (quod non opinamur) aestimas defuisse, supplemus. Vos, obsistite talibus ordinationibus, obsistite superbiae et arrogantiae venienti. Tecum faciunt praecepta Patrum, tecum apostolicae sedis auctoritas. Si enim officia saecularia principalem locum non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinatis temporalibus deferunt, quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desiderat cum tiro ante non fuerit, et prius velit docere quam discere? Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus gradu, divini rudimentis servitii; nec illi vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri; nec hoc saltu, sed statutis majorum ordinatione temporibus, jam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia ante acta testentur. Jure inde summi pontificis locum sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim numerosa popularitas etiam his ubi solitudo est talium reperitur, dum parochias extendi cupiunt, aut quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur. Quod oportet districti semper esse judicii, rarum est enim omne quod magnum est.

II. Proinde nos ne quid meritis dilectionis tuae derogaremus, ad te potissimum scripta direximus, quibus in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui in vicinis dilectionis tuae provinciis adjunguntur. Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum, ut loci sui minime dubitet sibi constare rationem, si putat post tot prohibitiones impune posse tentari. Contumeliae enim studio fit quidquid interdictum toties usurpatur.

III. Haec autem singulis gradibus observanda sunt tempora, si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, et inter lectores ad vigesimum aetatis annum continuata observatione perduret. Si major et grandaevus accesserit, qui tamen post baptismum statim divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolythus vel subdiaconus, quatuor annis sit, et sic ad benedictionem diaconatus si mereatur accedat, in quo ordine quinque annis si inculpate se gesserit, adhaerere debebit. Exinde suffragantibus stipendiis per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterium poterit promereri. De quo loco si eum exactior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege servata, ut neque bigamus, neque viduae maritus, neque poenitens ad hos gradus possit admitti. Sane etiam defensores Ecclesiae qui ex laicis fiunt supradicta observatione teneantur si meruerint in ordine esse clericatus.

Data VIII Kalend. Martii, Honorio XII et Theodosio VIII Augustis consulibus. Ad clerum Ravennensem monitorium.


ZOZIMUS episcopus urbis Romae commonitorium presbyteris et diaconibus qui Ravennae sunt.

Ex relatione fratris nostri Archidami presbyteri qualiter suscepti sitis, vel quid egeritis cognovimus, vel qualiter illi suscepti sunt, qui contra canones adversum nos ad comitatum nescio qua audaci temeritate ire voluerunt. Ad vos haec quae nunc misimus, olim scripta feceramus, eorum quas injuriose miserant, respondentes epistolis. Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est in nostra Ecclesia Romana cum nostris compresbyteris commorari, hos ad vos illis tradendas litteras destinamus, in quibus decreto nostro sancimus, memoratos perturbatores omnium ab apostolicae sedis nostrae communione alienos fuisse, atque nostra subscriptione probatam sententiam suscepisse. Illos etiam qui effrenato huic facto consilioque assensum commodare voluerunt, vestrae charitatis est aestimare qualiter habeantur. Quibus hoc objicere vos debetis, quod juxta canonum praecepta fortiter incurrerunt, et qualiter presbyteros non decebat rebelles existere, tentaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, neque eorum prorumpat audacia, quos anathematizatos scit sancta apostolica Ecclesia. De his vero qui eorum se societati junxerunt, quid agere debeamus, cum reversi fueritis, consilio meliore tractabimus. Et alia manu.

Data V Kalend. Octobris, Honorio XII et Theodosio Augustis consulibus.