LV | LVII |
INCIPIUNT DECRETA EUTICIANI PAPAE. (Anno Domini 276, Aureliano et Tacito imperantibus.)
Charissimis fratribus JOANNI et omnibus per Beticam provinciam constitutis episcopis, EUTICIANUS episcopus in Domino salutem.
Hortatur nos aequitas postulationis desiderio fraternitatis tuae gratanter annuere, et consultis tuis breviter respondere. Et quamvis dilectionem tuam sciam ad omne opus omne bonum esse devotam ut tamen efficacior fiat ad illos qui sane non sapiunt qualiter eos de Incarnatione Salvatoris nostri informare debeas, mandamus.
Unum igitur hoc immobile fundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa. Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi, tanta in se argumenta sustinens veritatis quantae perversitatis quaestiones et infidelitatis calumniae movebuntur. Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae sit. Ergo pectus et corpus, postquam crux, mors inferni, salus nostra est.
Humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine est, et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione famulante, et sua (Dei videlicet) inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit et exordia carnis instituit, ut homo factus ex Virgine naturam in se carnis acciperet, per quam hujus admistionis societatem sanctificatum in eo universi humani generis corpus existeret. Et, quemadmodum omnes in ipso per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse, per id quod ejus est, invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem patrum vagitum et cunas, omnesque nostrae naturae contumelias transcurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectu rependetur? Inenarrabilis ergo a Deo originis unus unigenitus Deus in corporis humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit, qui omnia continet, intra quem et per quem cuncta sunt humani profectus, lege profertur. Ad cujus vocem archangeli atque angeli tremunt, coelum et terra et omnia hujus mundi resolvunt elementa, vagitus infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus; haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitetur, quanto minus haec Dei convenerunt majestati. Non ille eguit homo effici per quem homo factus est, sed nos eguimus ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unus interna universae carnis incoleret: humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus honor noster est. Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. Plane vitam suam nescit qui Christum Jesum ut verum Deum, ita et verum ignorat hominem, et ejusdem periculi res est Jesum Christum vel Spiritum sanctum Deum non credere, vel carnem nostri corporis denegare. « Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32, 33). » Haec verbum caro factum loquebatur et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus existens dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est, ita tamen ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursum Deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, verbum et carnem confiteri, neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit. Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso profuturus in Deum hominem hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis filium praedicaret, et admoneret loquens et gerens, homo universa quae Dei sunt loquens et gerens, deinde Deus universa quae hominis sunt, ita tamen ut in ipso illo utriusque generis sermone nunquam nisi cum significatione hominis locutus, et Dei sit. Haec itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum divinae naturae infirmitatem mentiantur. Et quia unus atque idem est, loquens omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum de divinitate locutum esse contendant. Nec sane negamus totum illum qui ei manet naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus, et nequam cum homo sit, tum primum Deus, neque tum cum et homo sit et Deus, tum non etiam et Deus, neque post hominem in Deo non totus homo, totus Deus, unum atque idem necesse est, dicatur ejus esse sacramentum quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tunc atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteris, Dei tunc atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero ex homine et Deo rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis, si quidem illud ad demonstrationem temporis dictum est, tempori coaptatio quae dicta sunt, ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo: et Deus, aliud sit post homiminem et Deum, totus homo et totus Deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum aliud cum sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, aliud adhuc morituro, aliud etiam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus gerens et corporis nostri homo natus secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est. Nam tametsi in partu, et passione, et morte naturae nostrae rem peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit. Vides ne ita Deum et hominem praedicari ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur, non tamen alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit. Spoliata enim carne Christus est mortuus, et rursum Christum a mortuis excitans, idem Christus est carne se exspolians. Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte agnosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum, eum memento esse qui utrumque est. Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in Domino nostro Jesu Christo meminissemus, quia qui manens in forma Dei, formam servi suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit.
Caeterum, fratres, hortamur vos, ut moneatis eos converti ad Deum. Unde scriptum est: « Fili, ne tardes converti ad Deum, ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis, nihil proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via. Sic enim omnis peccator probatur duplici lingua. Esto firmus in via Dei, et in veritate sensus tui, et scientia, et prosequatur te verbum pacis et justitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia fer responsum. Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio illius. Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. Super furem enim est confusio, et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia, justifica pusillum et magnum similiter. Noli fieri pro amico inimicus proximo. Improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis. Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam, et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. Anima enim nequam disperdit quae se habet, et in gaudium inimici dat illum, et deducit in sortem impiorum (Eccli. V, 8-18; VI, 1-4). » Talibus vos exhortationibus, fratres, vicissim monetote, et bona semper sectamini, malaque vitate. Magis enim studiis secundum beatum Apostolum praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphementur. Et si illa nonnunquam sinenda sunt, quae (si caeterorum constet integritas) sola nocere non valeant, illa tamen sunt magnopere praecavenda quae recipi sine manifesta decoloratione non possunt, ac si ea ipsa quae nullo detrimento aliquoties intelligenda credentur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus accusat, quanto magis illa sunt nullatenus mutilanda quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas? Idcirco, fratres, ista praetulimus ut hae species quas non licet offerri super altare juxta constitutionem apostolorum, eorumque successorum ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et per simplicem benedictionem benedicta demum a populis sumantur, fabae tantum et uvae, et caetera quae apostoli constituerunt super altare offerantur.
Optamus igitur, fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus ut dilectionem vestram in amoris sui constantiam faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae in una vos concedat manere concordia. Admonemus etiam fraternitatem vestram, ut in commissis vobis animabus solerter invigiletis, animarumque magis lucris quam commodis vitae praesentis intendatis. In continendis vero ac disponendis rebus ecclesiasticis diligentes custodes existatis, ut ex omni parte susceptum vos condigne gessisse pastoris officium, venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat honoremque a Deo vobis collatum moribus servare concedat, atque cum multiplici fructu animas vobis commissas ad pascua aeterna adducere sibique condigne repraesentare adjuvet, vosque inter sanctos et electos suos collocare dignetur. Data II Idus Aprilis Aureliano, et Marcello IV cc. consul. io Vero IV cc. cons