Collectio decretalium/LV

This is the stable version, checked on 18 Octobris 2021. Template changes await review.
LV. Collectio decretalium
269

 LIV LVI 


ITEM EPISTOLA EJUSDEM AD BENIGNUM.

Dilectissimo fratri BENIGNO episcopo, FELIX episcopus in Domino salutem.

Suscipientes fraternitatis tuae epistolas quibus me super fidei documentis quae ab aliis habebatur aliter quam recte fidei contineant sacramenta, prout Dominus dedit, pro fraternitatis amore respondere non resultavimus. Semper enim dubia et majora negotia terminum ab hac sancta sede a tempore apostolorum qui eam suis documentis instruxerunt, accipere consueverunt, et ideo tu recte fecisti quod hujus sanctae sedis consultis te caeterosque firmari et instrui voluisti. Continebant enim litterae tuae fratrumque tuorum quod quidam dicunt Filium non posse proprie videre Patrem, quia scriptum est: « Deum enim nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12), » et alii fingunt. Ideo minor est Patre Filius quoniam Pater illi perhibet testimonium. Quidam autem garriunt quod ideo Patre minor est, quia invisibilis ipse dicitur, Filius vero visibilis comprobatur.

Hi enim ignorantes divinarum Scripturarum et apostolorum jura, ex proprio aut adulterino sensu talia fabricant, et seducere corda fidelium quaerunt. Nos vero ad ipsius fontis originem redeamus, ex quo Filium Patrem semper videre potuisse vel posse evidentioribus testimoniis de veteris et novi instrumenti litteris doceamus, Salomone dicente: « Est tecum sapientia quae novit opera tua, et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quod esset placitum coram oculis tuis (Sap. IX, 9). » Et Dominus in Evangelio: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). » Et iterum: « Nemo Deum vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse narravit (Joan. I. 18). » Et iterum Judaeis dixit: « Vos non nostis eum, ego autem novi eum. Quod si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax (Joan. VIII, 55). » Item ibi: « Qui ex Deo est, hic novit eum. » Et iterum. « Ego scio eum quia ab ipso sum (Joan. VII, 29). »

Ecce docuimus, quia videt semper Filius Patrem. Quomodo astruunt eum Patrem non posse videre, in cujus sinu noscitur permanere. Si sereno sensu divinas recenseas Scripturas, invenies non solum Patrem Filio testimonium perhibentem, sed totam simul inseparabilem Trinitatem ipso Domino protestante, qui ait: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Joan. VIII, 18). » Et iterum: « Si Ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est, quia scio unde venio et quo vado (Joan. VIII, 14). » Et de Spiritu sancto: « Dum venerit paracletus Spiritus veritatis ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26); » intende, quaeso, intende quoniam in quibus una testificationis virtus ostenditur, nullus ab alio neque potior neque inferior judicatur. Saepius ista jam diximus, quia secundum hominis formam Filius visibilis dicitur, secundum vero Deitatis substantiam invisibilis praedicatur Paulo attestante apostolo: « O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). » Et in Isaia: Cui similem aestimatis eum cum sit ipse invisibilis. Et item Apostolus: « Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in quibus omnia creavit (Ephes. III, 8, 9). » Item ipse: « Qui est, ait, imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15). » Et ad Colossenses: « Ego Paulus minister qui nunc gaudeo in passionibus meis pro vobis et suppleo quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei in ministerium Christi, quod absconditum fuit a saeculis et a generationibus (Colos. I, 23-26). » Item ibi ut consolentur corda eorum in charitate, in omnes divitias adimpletionis intellectus in agnitionem mysterii quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et in psalmo septuagesimo sexto: « In mari est via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur (Psal. LXXVI, 20). » Et in Salomone: « Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigabit? (Eccli. I, 3.) » Item ibi: « Radix sapientiae cui revelata est, et astutias illius quis agnovit? » (Ibid., 6.) Item ibi: « Disciplina sapientiae cui manifestata est, et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? » (Ibid., 7.) Item ibi: « Quoniam mirabilia sunt opera Altissimi solius, et gloriosa et absconsa, et invisa opera illius (Ibid., XI, 4). » Ecce sicut Pater invisibilis est, ita et jam et Filius invenitur. Quomodo ergo ab illis qui hoc dicunt quod mandastis in eo quod nobis carnaliter se videri dignatus est Patre inferior judicatur? Talibus nolite credere vos et alios ab eorum sensu avertere docete: Vos ergo servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam ne pereatis de via justa.

Haec vero apostolorum est viva traditio, haec vera charitas quae praedicanda est, et veraciter diligenda, ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda. Haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec ab haereticis novitatibus depravanda succubuit: sed, ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus illibata, fine tenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem qui suorum 46 discipulorum principi in suis fatus est evangeliis: « Petre, inquiens, ecce satanas expetivit ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum. Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31, 32). » Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit persistere in dispensatione nobis credita et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et nunquam a veritatis tramite declinare: quoniam Dominus et Salvator omnium cujus fides est qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum. Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissequa cupit existere: Vae enim nobis erit, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt praedicare neglexerimus. Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est, Christianos populos juvare et docere. Quid in ipsius futuro Christi dicturi sumus examine si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit? Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua potestis et debetis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate quam potestis pro viribus extirpetis; quoniam ut habebit a Deo digne remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis perficiat fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. Data Nonas Februarii, Claudio et Paterno IV cc. consul