Collectio decretalium/LIV

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
 LIII LV 

EPISTOLA FELICIS PAPAE.

FELIX episcopus universis episcopis per Galliae provincias constitutis in Domino salutem.

Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum auctorem esse non dubium est, qui eorum incitat mentes et adjuvat actiones. Unde laetari me fecerunt scripta vestra ex bono studio et ex integritate fidei devotionis vitae, sed ex afflictione et contritione vestra magna ex parte tristavere. Tristis enim tristes legi litteras vestras, et scripta moesta moerore debito percucurri, quia sicut nos ecclesiarum pax sacerdotumque ejus concordia et tranquillitas plebis audire facit gaudium coeleste, ita nos affligit et dejicit fraterna afflictio. Vos tamen nolite multum tristari, quia sicut ipsa per se Veritas ait: « Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret, sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Joan. XV, 19), » id est mundi amatores. Quidquid tamen hi loquantur aut adversum vos agant, vos tamen semper integram servate fidem, et puram habetote conscientiam, ut integer spiritus et anima servetur in die Domini. Nos vero ad supplementum vestrum, fratres, et coepiscopos nostros vocavimus amplius quam septuaginta cum quibus haec quae subter habentur inserta, regulariter tractando decrevimus. Vestris enim epistolis in omnium audientia perlectis, quae multas (ut nostis) querimonias et oppressiones in se continebant vestras, decretisque quae sunt de accusationibus episcoporum sancta synodus dixit. Haec sunt quae deinceps propter malorum hominum insidias qui in Ecclesiam et in ecclesiasticos saeviunt viros indifferenter conservare firmissime volumus in saecula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur, qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore congruo, id est autumnali vel aestivo concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis inibi audiatur. Quo et ipse regulariter convocatus si eum aut infirmitas, aut alia gravis necessitas non detinuerit adesse debebit, quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit aut Ecclesiae sibi commissae rebus exspoliatus, aut (quod absit) quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice antequam in pristino restituatur cum omni privilegio suo honore et sua omnia quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerunt legibus redintegrentur, nec convocari, nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate (minime tamen judicandus) advenire sponte elegerit. Nullatenus ergo a quoquam respondere rogetur antequam integerrime omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat potestati ejus ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur; praesul vero cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere atque secure diu suis tunc regulariter, infra quatuor vel quinque aut septem menses, juxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante convocatus ad tempus concilio in legitimo et canonico veniat ad eam, et si ita juste videtur accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec omnia fiant coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum antequam causae ejus exitus appareat nulli Christiani videri jure potest, quia talis 45 praesumptio sacrilegium est, et auctor talium sacrilegus. Quod si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicium die statuta litteris evocatus minime occurrerit, hoc est, nisi alia praeoccupatione necessitatis infra spatium praedictorum mensium et eo amplius, prout causam dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in judicio cujus sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant; quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, hi videlicet qui omni suspicione careant, et bona vita clareant, neque infames existant. Quod si accusatorum personae in judicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere, non tamen criminales vel ecclesiasticas voluerint. Infamis enim persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia, absente parte alia, a judice dicta ullam obtinebit firmitatem; neque absens per alium accusari aut accusare potest, nec affinis testis admittatur. Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem judicis ad quem fuerit appellatum, id est, ut actor semper rei forum sequatur. Si quis autem judicem adversum sibi senserit vocem appellationis exhibeat, quoniam nulli oportet negari. Peregrina vero judicia generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicetur, qui comprovinciales et a se electos debet habere judices.

Haec, fratres, ad vestram et omnium coepiscoporum opem et defensionem in synodo unanimiter sunt decreta, ut si forte aliqui stultorum vos accusare (qui diabolicae deceptionis errore decepti sunt) voluerint, dum ista legerint vel audierint resipiscant, et ad unitatis concordiam revertantur, et quod prius erat in ultionem transibit in gloriam. Nam, procul dubio multi sunt qui secundum Apostoli vocem, « prurientes auribus a veritate quidem auditum avertunt, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3, 4), » et ad nocumenta bonorum transeunt. Ait autem idem Apostolus de infidelium ignorantia: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). » Similiter si hi Dominum perfecte agnovissent et amassent, nunquam servos ejus perturbassent, nec verbis aut factis persecuti essent. Quod vero idem Apostolus dicit: « Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10), » cur insequimur, fratres, cur perturbamus statum Ecclesiae Dei, et eos qui ei servire debent affligimus? Martyres enim passi sunt, non tamen animae eorum occisae sunt in corporis passione, ore Veritatis attestante. « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). » Ubi agnosci oportet quippe si animae martyrum corpore perempto suppliciis exstingui non possunt, nec animae praedicatorum et doctorum persequi debuissent aut perturbari et a Dei famulatu averti, quia cum corporibus non deficiunt. Tales autem perturbatores Ecclesiae non solum praedicta agunt mala, sed et memorias martyrum exsecrantur. Quapropter in praefata constituimus synodo, vobisque et omnibus Ecclesiis tenendum et agendum mandamus, ut super memorias martyrum missae celebrentur, ne memoriae eorum a talibus exstingui aut veneratio possit prohiberi. Vos vero, fratres, nolite multum turbari, nolite vexari, sed confortamini in Domino, et in potentia claritatis ejus. Habetote interim ista ad suffragium vestrum apostolica auctoritate decreta, et scitote nos semper paratos habere, etiam (si necesse fuerit) usque ad mortem ad quaecunque vobis necessaria fuerint (Domino opem ferente) perficienda. Illi tamen, auctore Deo, peribunt, et vos stabitis, si tamen labor vester non fuerit inanis sed plenus fide et charitate. « Vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo mittens fel suum (Habac. II, 15). » Et iterum sapientissimus Salomon ait: « Qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit: Sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet, et ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur (Sap. I, 8-10). » Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum sensum minime laberentur, sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum Patrum diffinitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservassent, quoniam dicit sacrum eloquium, consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet te. Non enim de fontibus salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus apostolus praemuniens ait: « Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3), » in definitione pietatis perdurantes. Qui enim hanc praetereunt, non tamen laesi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt domibus memoriam, ut in his in quibus peccaverunt minime latere potuissent. Gloria enim et contumelia in loquela et in loquela linguae hominis casus illius est. Ideoque conveniens est hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini seminantibus eis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur erubescant, ac talia et hujusmodi blasphemiam subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a totius Christiani populi societate divelli. Licet namque de his plura et pernecessaria quae in decretis sedis apostolicae, et ab apostolis eorumque successoribus nostris videlicet praedecessoribus statuta inveniuntur dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est ut epistolam oratione claudamus. Deus omnipotens et hujus unigenitus filius, et salvator noster Christus Jesus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris quibuscunque tribulationibus laborantibus totis succurratis viribus, et cum eis compatientes crucem ejusdem Domini salvatoris portetis ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos et qui vobiscum sunt hic et in futuro meliora possideatis quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se. Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem, et cum quo omnipotenti Deo gloria in saecula saeculorum. Amen. Valere vos opto, charissimi fratres. Data V Idus Augusti Claudio et Paterno IV cc. consulibus.