Collectio decretalium/LIII

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
LIII. Collectio decretalium
269

 LII LIV 

INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE. (Anno Domini 269-274.)

Charissimo atque dilectissimo PATERNO coepiscopo FELIX episcopus in Domino salutem.

Gaudere me plurimum et exsultare in Domino dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligis fidem, et quantum haereticum detestaris errorem. Haeresis quippe est nimis impia et Evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianae religionis conatur fundamenta convellere. Quoscunque enim rapit ad se, non solum in hoc vitium, sed in multa alia vitia ruere facit, et ipso suadente antiquo hoste non solum persecutores Ecclesiae, sed etiam sacerdotum ejus fiunt. Una igitur mente corrigere curemus et insequamur tales, et ab hoste suo Ecclesiam, ejusque fideles et sacerdotes Domini nitamur liberare. Praestabit vires omnipotens redemptor noster charitati atque justitiae. Praestabit nobis longe a se positis unitatem spiritus sui ipse cujus artificio quasi in arcae modum quatuor mundi constructa lateribus atque imputribilium lignorum compage, et bitumine charitatis astricta, ut nullius adversitate spiritus, nullius venientis extrinsecus tumore fluctus perturbetur Ecclesia. Sed quemadmodum illius gubernante gratia petendum est, ut nulla nos superveniens exterius unda conturbet, ita ex totis orandum est visceribus, frater charissime, ut suae providentiae dextera cumulum sentinae nobis interioris exhauriat. Adversarius quippe diabolus qui contra humiles saeviens sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, non jam ut cernimus caulas circuivit, sed ita valide in quibusdam ecclesiae necessariis membris dentem figit, ut nulli sit dubium, quia nisi unanimiter favente Domino cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne (quod absit) citius ovile dilaniet. Quapropter detractores qui divina auctoritate eradicandi sunt, et fautores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione. Similiter ne summorum quispiam minorum accusationibus impetatur, aut dispereat, neque in re dubia certa judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum, teneatur. Si quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit, in provincia in qua consistit ille qui pulsatur suas exerceat actiones, nec aestimet eum accusator alibi aut longius pertrahendum ad judicium. Illi vero qui pulsatus fuerit, si judices suspectos habuerit, liceat appellare primates. Primates quoque accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant damnationis quam apostolica freti auctoritate aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur; aliter irritam esse censemus et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis. Caveant judices Ecclesiae ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit qui etiam rationem pro actione fratrum in praesentia dabunt. Proditorum vero nec calumnia, nec vox audiatur. Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui injuriam ejusque sustinuit nequitiam. Omnes ergo qui in Christo volunt pie vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti et insani, qui praesentia bona perdunt, ut invisibilia et futura acquirant. Despectio tamen et irrisio talium in ipsos retorquebitur qui ipsos infestant, quia et abundantia eorum in egestatem, et superbia transibit in confusionem. Et quidquid justis adversitatum vel malorum irrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen. Et sicut aurum, quanto plus excoquitur, tanto melius efficitur, sic justus, quanto plus tribulatur (si ipsam tribulationem patienter portaverit) multo purior et clarior Deo redditur. Unde ipsa per se Veritas dicit: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). » De talibus Dominus per Isaiam loquitur, dicens: « Audite verbum Domini qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abjicientes propter nomen meum. Glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra, ipsi autem confundentur. Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. Antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit unquam tale, et quis vidit huic similiter? Nunquid parturiet terra in die una, aut parturietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos? Nunquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus? Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea omnes qui diligitis eam, gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam, ut surgatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis. Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Israel consolabimini; videbitis et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis et indignabitur inimicis suis, quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadriga ejus: reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis. Quia in igne Dominus dijudicat, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino. Qui sanctificabantur et mundos se putabant in ortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. Ego autem opera eorum et cogitationes eorum, venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, et venient et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum. Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes, in mari, in Africa et Lydia, tenentes sagittam in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini, et assumam ex eis in sacerdotes et in levitas, dicit Dominus: Quia sicut coeli novi, et terra nova quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato, et veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me, vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. » (Isa. LXVI, 5-24.) Quid aliud detrahentes faciunt, nisi in pulverem flant, atque in oculos suos terram excitant? Ei unde plus detractionis perflant inde magis nihil veritatis vident? Tales tamen, frater charissime, portandi sunt et corrigendi, quia caeci sunt et duces caecorum. His charissime respondi breviter consultis tuis quae te et omnes episcopos regulariter tenere mandamus. Tuam tamen, frater, monemus prudentiam, ut pro statu Ecclesiae et sacerdotum ejus pro viribus elaborare studeas, et ordinem sanctae Romane et apostolicae Ecclesiae per omnia teneas et violari sanctorum decreta non permittas, sed omnes quoscunque potueris instruas, ut fructuosos manipulos Domino repraesentes. Vale. Data IX Junii, Claudio et Aureliano IV, cc. cons.