Collectio decretalium/LII

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
LII. Collectio decretalium

 LI LIII 

EPISTOLA DIONYSII PAPAE AD SEVERUM EPISCOPUM.

DIONYSIUS episcopus SEVERO episcopo salutem.

Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali Ecclesiae auxiliante Domino subvenire et quidquid noxium est auctoritate apostolica corrigere et emendare. Ad hoc enim divinae dispensationis provisio gradus et diversos constituit ordines esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio, et recte officiorum generaretur administratio singulorum. Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit, quia dum sint angeli, sint archangeli liquet quia non aequales sunt, sed in potestate et ordine sicut nosti differt alter ab altero. Si ergo inter eos qui sine peccato sunt ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere? Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordiae in alterna et Deo placita dilectione sinceritas. Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurrere praepositus. De ecclesiis ergo parochianis unde apostolicam sedem consulere voluisti, qualiter sint custodiendae per Cordubensem provinciam ac dividendae sacerdotibus, nihil tuae charitati melius nobis videtur intimare, quam ut sequaris quod nos in Romana Ecclesia nuper egisse cognoscitur. Ecclesias vero singulas singulis presbyteris dedimus, parochias et coemeteria eis divisimus, sed unicuique jus proprium habere statuimus, ita videlicet ut nullus alterius parochiae terminos aut jus invadat, sed unusquisque suis terminis sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni judicis ex omnibus sibi commissis rationem reddat et non judicium, sed gloriam pro suis actibus accipiat. Hanc quoque normam, charissime, te et omnes episcopos sequi convenit, et quod tibi scribitur, omnibus quibuscunque potueris notum facias, ut non specialis, sed generalis fiat ista praeceptio. Crimina vero quae episcopis impingere dicis, per alios non sinas ullo modo fieri nisi per ipsos qui crimina intendunt. Si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis docuerint publicis omni se carere suspicione et inimicitia, et irreprehensibilem fidem conversationemque ducere. Nemini enim de se confesso credi potest super crimen alienum, quoniam omnis ejusque rei confessio periculosa est, et admitti non debet. Similiter alieni erroris socium vel a sui voluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris patrum regulis et constitutionibus inobedientem, suscipere non possumus, nec debemus, nec impetere recte credentes vel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes permittimus, quia infames omnes esse censemus, qui suam aut Christianam praevaricantur legem, aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem. Haec itaque, frater charissime, quae pro affectu sacerdotalis nominis et honoris impendimus, tibi tuisque subditis et omnibus tenenda et aliis nuntianda atque praedicanda mandamus, quibus et pietas ad utilitatem, et sit ad fructum dilectio. Unde objurgando, hortando, suadendo, blandiendo, consolando, prodesse quibus possumus festinemus. Lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus. Tumidos retundat, iratos mitiget, pigros exacuet, desides hortando succendat, refugientibus suadeat, asperis blandiatur, desperatos consoletur, ut quia doctores dicimur, viam salutis gradientibus ostendamus. Simus in custodia vigilantes, aditum contra hostis insidias solliciti muniamus. Et si quando perditam ovem de commissis gregibus error abduxerit, toto illam annisu ad caulas dominicas revocare contendamus, ut de pastoris nomine quod habemus, non supplicium sed praemium 44 consequamur. Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adjutorium opus est, omnipotentis Dei assiduis precibus clementiam exoremus, quatenus ad haec nobis operanda et velle tribuat et posse concedat, atque in ea nos via cum fructu boni operis quam se pastor pastorum esse testatus est dirigat, ut sine quo nihil agere possumus, per ipsum implere omnia valeamus. Data V Idus Septembris, Claudio et Paterno IV cc. consul.