Collectio decretalium/LI

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
LI. Collectio decretalium
266

 L LII 


INCIPIUNT DECRETA DIONYSII PAPAE. (Anno Domini 266, tempore Claudii, ut dicit Platina.)

DIONYSIUS episcopis URBANO praefecto salutem.

Summum bonum est amare amantes se. Et econtra, pejus malum non est quam ut cives civibus invideant. Gratias siquidem agimus tuae charitati quod fideles sancti Petri bene suscipis et adjuvas, unde scias te et a nobis nostrisque diligi, et tui tuorumque non modicum curam habere. Quapropter tuam hortamur dilectionem, ut bonum quod coepisti semper implere non differas, quia non laudatur initium, sed finis. Sapientiam etiam te hortamur diligere, et scrutari, ut rationabiliter et sapienter disponas et judices ea quae tibi commissa sunt, dicente Domino per prophetam. « Erudimini qui judicatis terram (Psal. II, 10). » Time ergo Deum et mandata ejus serva, et dilige eum totis visceribus, et proximum tuum sicut teipsum. Deus altissimus creavit sapientiam in Spiritu sancto. Et vidit et dinumeravit et mensus est, et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem. Secundum datum suum praebuit illam diligentibus se. Timor Domini gloria et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum. Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur, dilectio Dei honorabilis sapientia. Quibus autem apparuerit in visu diligunt eum in visione, et in agnitione magnalium suorum. Initium sapientiae timor Domini. Et cum fidelibus in vulva concreatus est, et cum electis feminis graditur, et cum justis fidelibus agnoscitur. Timor Domini scientiae religiositas, religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. Timenti Deum bene erit. Et in diebus consummationis illius benedicetur. Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. Omnem domum illius implevit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum, et vidit et dinumeravit eam. Utraque autem sunt dona Dei, scientia et intellectus. Sapientia compartietur prudentiae et gloriam tenentium se exaltat. Radix sapientiae est timere Deum, rami enim illius longaevi, in thesauris sapientiae, intellectus et scientiae, religiositas, exsecratio autem peccatoribus sapientia. Timor Domini repellet peccatum, nam qui sine timore est, non poterit justificari. Iracundia enim animositatis illius subversio illius est. Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. Bonus sensus usque ad tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius, In thesauris sapientiae significatio disciplinae, exsecratio autem peccatori cultura Dei. Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi. Sapientia enim et disciplina timor Domini. Et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros ejus. Contumax non sis et incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad eum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris labiis tuis. Attende in illis ne forte cadas, et ponas scandalum animae tuae, et adducas inhonorationem tibi, et revelet Deus absconsa tua. Pro fide frater et justitia ac pro salute animae tuae certa semper, et pro adjutorio fratrum viriliter age, ut a Domino recipias remunerationem. Scriptum est enim: « Fili, conserva tempus, et devita a malo, pro anima tua non confundaris dicere verum (Eccli. IV, 23, 24). » Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua enim agnoscitur sapientia, et sensus, et scientia, et doctrina in verbis veritatis, et firmamentum in operibus justitiae. Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te homini pro peccato. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos, et eos evertet viriliter, noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis. Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens subjectos tibi. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta. (Ibid., 25 et seqq.) His fultus Scripturarum auctoritatibus semper, sta rectus et a via veritatis ne avertaris, ut gratiam Dei semper acquiras, et bonorum hominum amicitia semper fruaris, tantoque tua facilius ab amore hujus saeculi mens exeat, quanto et impellitur dum vocatur. Nam vos et praesentes videre cupimus et absentibus colloqui saltem per epistolam desideramus. Unde optamus ut vos beatus Petrus apostolorum princeps ad sua limina feliciter perducat, quatenus in omnipotentis gratia perfrui vestra poenitentia mereamur. Data IV Nonas Februarii Aureliano et Basso IV cc. consul.