LVI | LVIII |
ITEM EPISTOLA EUTICIANI PAPAE UNIVERSIS EPISCOPIS PER SICILIAM CONSTITUTIS DIRECTA.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Siciliam constitutis EUTICIANUS.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificatus est nobis in dilecto Filio suo in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus quae abundavit in nobis, in omni sapientia et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso: in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem et gloriam ejus qui ante speravimus in Christo, in quo et vos cum audissetis verbum veritatis Evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius. Propterea et ego audiens fidem vestram in Domino Jesu Christo et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus illuminatos oculos cordi vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed in futuro. Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem quae est corpus ejus et plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et caeteri. Modo, fratres, quia ex filiis irae sua gratia et gratuita miseratione fecit nos Deus filios suos, et nos, qui digni servi non eramus nullis meritis praecedentibus, sed sua, ut diximus, gratia facti sumus filii ejus, in quo clamamus: abba pater, sequentes ejus exempla, simus filii misericordiae et justitiae, atque dilectionis, ut veri filii Dei et dici et esse ipso auxiliante valeamus. « Deponentes igitur, juxta apostolum, omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, etc. (I Petr. II, 1). » Hi vero qui talia agunt non filii Dei sed potius filii nequam esse comprobantur, sicut idem ait Apostolus: « Manifesta sunt opera carnis quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Gal. V, 19-21). » Grave, fratres, verbum et horrendum nimis, quod ait, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Et ipsa per se Veritas dicit: « Quid prodest homini universum mundum lucrari, animae vero suae detrimentum patiatur? » (Marc. VIII, 36.) Gravia sunt nimis quae praetulimus et pervalde cavenda. Quibus enim regnum Dei excluditur procul dubio et Ecclesia denegatur, de quibus Dominus in Evangelio potestatem apostolorum eorumque successorum annuntians, ait: Quorum dimiseritis peccata dimittuntur eis, et quorum alligaveritis alligata erunt, id est, quibus ecclesiam interdixeritis nisi reconciliati per satisfactionem fuerint ipsis et janua regni coelestis clausa erit.
Unde ista praecaventes et stultorum animos praevidentes, cura pastorali, cum omnibus episcopis et sanctae Romanae atque universalis Ecclesiae utriusque ordinis fidelibus, statuimus non ita in ecclesiasticis agendum esse negotiis sicut in saecularibus. Nam in saecularibus legibus postquam vocatus quis venerit, et in foro decertare coeperit, non licet ei ante peractam causam recedere. In ecclesiasticis vero dicta causa recedere licet si necesse fuerit, aut si pergravari viderit.
Accusationes vero ordinem talem et didicimus et servari debemus, id est, si quis clericorum in crimine impetitur non statim reus aestimetur, quia accusari potuit ne subjectam innocentiam faciamus. Sed quisque ille est qui crimen intendit, in judicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat, similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione, patiatur. Nec fore sibi noverit licentiam mentiendi cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii. Haeretici enim omnes et suspecti, et excommunicati, homicidae quoque, atque malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem sunt admittendi. Nulli infami unquam atque sacrilego de quocunque negotio liceat adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit testimonium dicere, nec de qualibet re actione vel inscriptione Christianum impetere. Omnibus quoque similiter accusandi vel testificandi licentia denegetur qui Christianae religionis et nominis dignitatem et suae legis vel sui praepositi normam aut regulariter prohibita neglexerint. Similiter prohibemus ut nullae causae a judicibus Ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. Haec non solum Ecclesiasticae, sed et saeculi leges observare praecipiunt. Non enim passim vageque sacerdotum accusatio debet fieri. Nam, si facile admitteretur, perpauci nimis invenirentur, quia omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Beati tamen qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Unde et ipsa per se Veritas ait: « Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo: Tui erant et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt, quia verba quae dedisti eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut unum sint sicut et nos. Cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate; non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexi eos sicut me dilexisti. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti; et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis (Joan. XVII, 6-26). » Et idem Joannes apostolus et evangelista in prima epistola sua loquitur, dicens: « Charissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus, et credidimus charitati quam habet Deus in nobis. Deus charitas est et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, et quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit, mendax est. Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, et diligat fratrem suum. Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus ex Deo natus, et omnis qui diligit cum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus, haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus, et mandata ejus gravia non sunt (I Joan. IV, 7-21; V, 1-4). »
Et per prophetam Dominus monendo ne laedantur discipuli sui, eorumque successores, inquit: Circumdat angelus Domini in gyro timentes eum, et eruet eos. Gustate et videte quoniam bonus est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Leones indiguerunt et esurierunt, quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum. Ambulate, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est vir qui velit vitam, diligit dies videre bonos? Custodi linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo et fac bonum, quaere pacem et persequere eam. Oculi Domini super justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem Domini in facientes malum, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos Dominus. Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit. Multa mala justo, et ex omnibus illis liberavit eum Dominus. Custodit Dominus omnia ossa ejus, unum ex his non confringetur. Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur. Redimet Dominus animas servorum suorum, et liberabit eos. Vos ergo, fratres, super Dominum ponite corda vestra, et ipse enutriet vos, quia non dabit in aeternum fluctuationem justis. Deus autem Dominus noster deducet 48 inimicos nostros juxta prophetae vocem: « In puteum interitus, quoniam viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24). » Vos autem semper sperate in Domino et fiduciam habetote in eo, quia ipse liberabit nos, ipse est enim benedictus a saeculo usque in saeculum, et regni ejus non erit finis. Data XIII Kalend. Octobris, Caro Vero et Carino IV cc. consul.