IIIprae | 20 |
COLLATIO DECIMA NONA,
recensereQuae est abbatis Joannis. DE FINE COENOBITAE ET EREMITAE.
CAPUT PRIMUM. De coenobio abbatis Pauli, et patientia cujusdam fratris.
Post dies admodum paucos, majoris doctrinae desiderio pertrahente, rursus ad abbatis Pauli coenobium summa spiritus alacritate perreximus: ubi licet plusquam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen solemnitatis quae id temporis agebatur, infinita quoque de aliis coenobiis monachorum turba confluxerat. Nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat anniversaria depositio solemniter celebrabatur. Cujus conventus idcirco facimus mentionem, ut patientiam cujusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis hujus immobili ejus claruit lenitate, breviter perstringamus. Nam licet alio hujus operis tendat intentio, ut scilicet abbatis Joannis, qui derelicta eremo illi se coenobio summa humilitatis virtute subdiderat, proferamus eloquia, nequaquam tamen putamus absurdum, si absque ulla circuitione verborum, magna, ut credimus, studiosis quibusque virtutum aedificatio conferatur. In ingenti itaque atrio subdivali illa monachorum multitudine per duodenarium numerum distinctis ordinibus considente, cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, sub occasione istius tarditatis praedictus abbas Paulus, qui inter turbas ministrantium fratrum sollicite discurrebat, exerta manu, palma eum sub omnium percussit intuitu, ita ut sonitus etiam adversorum vel longius considentium auribus resultaret. Hoc autem idcirco ab eo factum est, ut cunctis qui aderant juvenis patientiam patefaceret, et omnes qui interfuissent tali spectaculo modestiae erudirentur exemplo. Quam maturo autem id senior fecerit consilio, res probavit. Nam memorabilis patientiae juvenis tanta id animi lenitate suscepit, ut non modo nullus fuerit ex ejus ore sermo prolapsus, vel tenuissimum murmur tacita labiorum agitatione signatum; sed ne ipsa quidem oris modestia atque tranquillitas aut color saltem quantulumcumque mutatus. Quod factum non solum nobis, qui nuper de Syriae monasterio venientes patientiae hujus virtutem tam evidentibus perceperamus exemplis, sed etiam cunctis qui expertes talium non erant studiorum, ita mirum fuit, ut etiam summis viris praecipua per hoc factum conferretur instructio; quod scilicet etiamsi patientiam ejus correptio paterna non moverat, ne spectaculum quidem tantae multitudinis ullo vultum ejus ruboris tinxisset indicio.
CAPUT II. De humilitate abbatis Joannis.
In hoc itaque coenobio reperimus antiquissimum senem nomine Joannem cujus verba pariter et humilitatem, qua sanctis omnibus praeeminebat, nequaquam silentio praetereunda censuimus, scientes eum hac maxime perfectione viguisse, quae cum sit virtutum omnium mater, ac totius spiritalis structurae fundamentum solidissimum, a nostris penitus exsulat institutis. Unde non mirum est nec ad illorum sublimitatem nos posse conscendere, qui non dicam usque ad senectam sub coenobii permanere non possumus disciplina, sed vix biennio subjectionis jugum sustinere contenti, ad praesumptionem noxiae libertatis protinus evolamus, cum tamen ipso illo parvo tempore non secundum illam districtionis regulam, sed pro nostri arbitrii libertate utcumque senioris subjiciamur imperio, ut non patientiae fructum ediscere, sed tempus adipiscendae licentiae exspectare videamur. Hunc igitur senem cum in abbatis Pauli coenobio vidissemus, aetatem primum et gratiam viri qua erat praeditus, admirati, demisso in terram vultu, precari coepimus ut nobis pandere dignaretur quam ob causam, relicta eremi libertate, et illa professione sublimi qua eum prae caeteris ejusdem vitae viris fama celebraverat, subire jugum coenobii maluisset. Ille velut imparem se anachoreticae disciplinae, et sublimitate tantae perfectionis indignum, ad juniorum scholas revertisse dicebat, si tamen vel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset implere. Cujus responsionis [ Lips. in marg. professionis] humilitatem cum refragatio nostrae deprecationis excluderet, ad extremum ita exorsus est.
CAPUT III. Responsio abbatis Joannis cur eremum reliquisset.
Anachoreticam disciplinam, quam me deseruisse miramini, non solum non respuo nec refuto, sed tota potius veneratione complector atque suscipio. In qua post triginta annos, quos in coenobii congregatione transegeram [ Lips. in marg. transieram], ita alios viginti explesse me gaudeo, ut inter illos qui eam vel mediocriter appetebant non usquequaque segnitie denotarer. Sed quia degustata ejus puritas sollicitudine interdum carnalium rerum interpolata sordebat, recurrere ad coenobium commodius visum est, ut et promptior arrepti planioris propositi consummatio sequeretur, et minus esset de praesumptae sublimioris professionis difficultate periculum. Melius enim est devotum in minoribus, quam indevotum in majoribus professionibus inveniri. Et idcirco si quid elatius, imo liberius, fortasse protulero, quaeso ut non jactantiae vitio, sed aedificationis vestrae depromptum studio censeatis, quia vobis tam studiose quaerentibus nihil de veritate existimo subtrahendum. Arbitror enim instructionis vobis aliquid posse conferri, si, paulisper humilitate seposita, simpliciter omnem propositi mei patefecero veritatem. Confido enim quia nec apud vos de libertate dictorum cenodoxiae notam, neque apud conscientiam meam de suppressione veritatis quoddam mendacii crimen incurram.
CAPUT IV. De virtute praedicti senis, quam in anachoretica exercuit disciplina.
Si quis igitur secretis eremi delectatus, oblivioni tradere potuit humana consortia, ac secundum Jeremiam dicere: Et diem hominis non desideravi, tu scis (Jerem. XVII); ego quoque id, Domino sua gratia largiente, vel assecutum vel certe assequi annisum fuisse me fateor. Itaque pio Domini nostri munere memini me in hujusmodi raptum frequenter excessum, ut obliviscerer me sarcina corporeae fragilitatis indutum, mentemque meam ita omnes exteriores sensus subito respuisse, et a cunctis materialibus rebus omnimodis exsulasse, ut neque oculi neque aures meae proprio fungerentur officio; et ita divinis meditationibus ac spiritalibus theoriis animus replebatur, ut saepe ad vesperam cibum me percepisse nescirem, ac sequente die de hesterna absolutione jejunii penitus dubitarem. Ob quam etiam causam septem dierum cibus, hoc est, septem paximaciorum paria sequestratim in procherio, id est, amanuensi sporta die sabbati reponuntur, ut refectio praetermissa non lateat. Qua consuetudine illius quoque oblivionis error excluditur, ut expletum hebdomadae cursum, ac solemnitatem diei ipsius revolutam, finitus panum indicet numerus, festivitasque diei sacrae, et congregationis solemnitas solitarium latere non possit. Quod si etiam hunc ordinem ille quem praediximus mentis excessus forte turbaverit, nihilominus quotidiani operis modus dierum numerum signans, arcet errorem. Et ut caeteras eremi virtutes silentio praetermittam (non enim est nobis de earum numerositate ac multitudine, sed de solitudinis ac coenobii fine tractandum), causas potius ob quas illam deserere maluerim, quas etiam vos agnoscere voluistis, breviter explicabo; omnesque illos quos commemoravi solitudinis fructus, quibus e diverso sublimioribus meritis dixerim postponendos, brevi oratione perstringam.
CAPUT V. De commodis eremi.
Quamdiu igitur raritas eorum qui in eremo tunc temporis morabantur, libertatem nobis largiendo, diffusiore solitudinis vastitate blandita est, quamdiu majoribus remoti secretis frequentissime ad coelestes illos rapiebamur excessus, nec tanta visitantium fratrum irruens multitudo, parandae humanitatis necessitate, sensus nostros ingentium curarum distentionibus aggravabat; solitudinis plane tranquilla secreta, et illam conversationem angelicae beatitudini comparandam, insatiabili desiderio ac toto animi ardore sectatus sum. Sed cum major, ut dixi, numerus fratrum, habitationem illius solitudinis coepisset expetere, et coangustata vastiori eremi libertate, non modo ignem illum divinae contemplationis frigescere fecisset, sed etiam multimodis mentem carnalium rerum vinculis impediret, elegi hujus disciplinae utcumque implere propositum, quam in illa tam sublimi professione carnalium necessitatum provisione torpere; ut si mihi illa libertas ac spiritales denegantur excessus, abjecta tamen crastinae diei penitus sollicitudine, Evangelici me praecepti consummatio consoletur; et id quod mihi de illa theorica sublimitate subtrahitur, hac obedientiae subjectione compensetur. Miserum namque est cujuslibet artis ac studii disciplinam quempiam profiteri, et ad perfectionem ejus minime perveniri.
CAPUT VI. De utilitate coenobii. Quamobrem quantis nunc in hac conversatione perfruar commodis, breviter explicabo: Vos, utrum illa solitudinis lucra his beneficiis valeant compensari, digesta narratione perpendite, per quam etiam hoc probare possibile est, utrum fastidio an desiderio illius solitariae puritatis his maluerim coenobii angustiis coarctari. In hac igitur conversatione diurni operis nulla provisio est, venditionis vel coemptionis nulla distentio, non annui panis inevitabilis cura, non sollicitudo corporalium rerum, qua non tantum propriis, verumetiam multorum advenientium usibus necessaria praeparantur, postremo nulla arrogantia laudis humanae, quae immundior his omnibus in conspectu Dei, etiam magnos eremi labores frequenter evacuat. Verum ut in illa anachoretica disciplina illos elationum spiritalium fluctus et exitiabilis cenodoxiae pericula praeteream, ad hoc generale cunctorum pondus, id est, communem parandi victus sollicitudinem revertamur, quae eo usque mensuram non dico illius antiquae districtionis excussit, quae usum olei penitus nesciebat, sed ne hac quidem nostri temporis remissione coepit esse contenta, in qua uno olei sextario itidemque lenticulae modio advenientium usibus praeparato, totius annuae refectionis explebantur officia, ita ut duplicato nunc ac triplicato modio necessitas victualis vix queat expediri. Et in tantum apud nonnullos vis noxiae hujus remissionis increvit, ut aceto muriaeque permixtis non illam unam olei admisceant guttam, quam praedecessores nostri, qui eremi instituta majore abstinentiae virtute sectati sunt, repellendae tantum cenodoxiae gratia instillare consueverant, sed infringentes Aegyptiacum pro salibus caseum, plus olei quam necesse est, superfundant; et ita duos cibos propria suavitate distantes, qui sigillatim diversoque tempore monachos reficere jucundissime potuissent, sub unius saporis oblectatione percipiant. In tantum sane haec ἀλκῆς χρῆσις, id est, materialium rerum possessio supercrevit, ut sagum quoque, quod absque verecundia referre non possum, sub obtentu humanitatis ac susceptionis hujus, anachoretae in suis habere cellulis coeperint: ut illa praetermittam, quibus attonita anima ac spiritalibus theoriis semper intenta specialius ingravatur, concursus scilicet fratrum, susceptionis quoque ac deductionis officia, mutuas visitationes, diversarumque confabulationum atque occupationum interminabilem curam; quarum etiam illo tempore quo haec videntur impedimenta cessare, tamen animum consuetudinariae inquietudinis assiduitate suspensum, exspectatio ipsa distendit. Atque ita fit ut anachoreseos illa libertas hujuscemodi nexibus impedita, ad illam cordis ineffabilem alacritatem praepedito non perveniat ascensu, ac fructum eremiticae professionis amittat: qui si mihi in congregatione nunc atque in turbis sito fuerit denegatus; saltem quies animae cordisque tranquillitas ab omnibus occupationibus absoluta non deerit: quae nisi illis quoque qui in solitudine commorantur, praesto fuerit, labores quidem anachoreseos sustinebunt; fructu vero ipsius fraudabuntur, qui non nisi quieta mentis stabilitate conquiritur. Postremo etiam si mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis aliquid fuerit imminutum, ero solius Evangelici praecepti compensatione contentus, quod certum est omnibus illis eremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem, et usque ad finem subjectus abbati, illum aliquatenus videar aemulari de quo dicitur, Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philip. II): merearque illius verbum humiliter dicere, Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. VI).
CAPUT VII. Interrogatio de coenobii, vel solitudinis fructu. Germanus: Quia te utriusque professionis, non quemadmodum multos, principia tantummodo contigisse, sed ipsa fastigia conscendisse manifestum est; quisnam coenobitae, quis eremitae sit finis, optamus agnoscere. Nulli namque dubium est neminem de his vel fidelius posse vel plenius disputare, quam illum qui utramque perfectionem longo usu et magistra experientia consecutus, meritum earum ac finem veridica potest insinuare doctrina.
CAPUT VIII. Responsio. Joannes: Unum eumdemque hominem in utraque professione perfectum esse non posse absolute pronuntiare potuissem, nisi me paucorum admodum retardaret exemplum. Magnum siquidem est in qualibet earum consummatum quempiam reperiri; quanto magis ad plenum utramque perficere, arduum ac pene, ut ita dixerim, homini impossibile esse perspicuum est. Quod tamen si quando provenerit, non statim ad generalem formulam referri potest. Non enim a parte minima, id est, de consideratione paucorum, sed de his quae multorum, immo omnium subjacent facultati, universalis est regula proponenda. Si qua vero rarissime atque a paucissimis obtinentur, ac possibilitatem communis virtutis excedunt, velut supra conditionem humanae fragilitatis naturamque concessa, a praeceptis sunt generalibus sequestranda, nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda. Quamobrem id quod inquiritis, secundum mediocritatem sensus mei breviter intimabo. Finis quidem coenobitae est omnes suas mortificare et crucifigere voluntates, ac secundum Evangelicae perfectionis salutare mandatum, nihil de crastino cogitare (Matth. VI). Quam perfectionem prorsus a nemine nisi a coenobita impleri posse certissimum est. Quem virum Isaias propheta describens, ita beatificat atque collaudat: Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaveris eum, dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui (Isa. LVIII). Os enim Domini locutum est. Eremitae vero perfectio est exutam mentem a cunctis habere terrenis, eamque quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo. Quem virum Hieremias propheta describens, Beatus, inquit, vir qui tulit jugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se (Thren. III). Psalmista quoque: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI). Ad hunc igitur finem quem uniuscujusque professionis esse praediximus, nisi eorum uterque pervenerit, frustra et ille coenobii et iste anachoreseos expetit disciplinam. Neuter enim virtutem suae professionis implevit.
CAPUT IX. De consummata ac vera perfectione. Sed haec μερική, id est, non integra et in omnibus consummata perfectio, sed pars perfectionis est. Rara est ergo et paucissimis dono Dei concessa perfectio. Is etenim ( Verba D. Hieronymi ubi supra ) vere et non ex parte perfectus est, qui et in eremo squalorem solitudinis, et in coenobio infirmitates fratrum aequali magnanimitate sustentat. Et ideo in utraque professione per omnia consummatum invenire difficile est, quia nec anachoreta ἀκτημοσύνην, id est, contemptum ac privationem materialium rerum, nec coenobita theoricam ad integrum potest assequi puritatem, licet utrumque perfecte abbatem Mosem atque Papnnutium duosque Macarios noverim possedisse. Qui ita erant in utraque professione perfecti, ut cum ultra omnes eremi accolas secedentes, insatiabiliter secreto solitudinis pascerentur, quantum in ipsis erat, nequaquam inquirerent humana consortia, tamen ita frequentiam ac fragilitates ad se concurrentium sustinebant, ut cum ad eos visitationis vel profectus gratia innumera fratrum multitudo conflueret, tam jugem pene susceptionis inquietudinem immobili patientia tolerantes, nihil aliud vel didicisse vel exercuisse omni vitae suae tempore crederentur, quam ut communibus tantum advenientium officiis deservirent, ita ut apud cunctos esset ambiguum, in qua potissimum professione eorumdem major esset industria: id est, utrum in illa eremitica puritate, an in ista conversatione communi, magnanimitas eorum mirabilius aptaretur.
CAPUT X. De his qui imperfecti eremum petunt. Solent autem nonnulli ita diuturno silentio solitudinis efferari, ut prorsus hominum consortia perhorrescant, et cum vel paululum a secreti sui solitudine, interveniente fratrum visitatione, discesserint, notabili mentis angore et evidentibus pusillanimitatis indiciis aestuare. Quod vel maxime his evenire consuevit, qui non perfecte in coenobiis instituti, nec excoctis prioribus vitiis ad solitariam se vitam immaturo desiderio transtulerunt; qui in utraque parte imperfecti semper ac fragiles, quocumque aura commotionis impulerit, inclinantur. Nam quemadmodum consortio vel interpellatione fratrum impatienter exaestuant, ita in solitudine consistentes ejus ipsius quod expetunt silentii non ferunt vastitatem, quippe qui ne ipsam quidem rationem norunt, cujus causa desiderari vel expeti debeat solitudo, sed hanc esse virtutis ac professionis istius existimant summam, ut fratrum consortia declinantes, humanos tantummodo refugiant ac detestentur aspectus.
CAPUT XI. Interrogatio de remedio eorum qui cito de coenobiis discedunt. Germanus: Quo ergo vel nobis vel caeteris qui ejusdem fragilitatis atque miseriae [ Lips. in marg. mensurae] sunt, remedio poterit subveniri, qui coenobialibus disciplinis tenuiter instituti, ante expulsionem omnium vitiorum, habitationem solitudinis coepimus affectare, vel quo pacto imperturbatae mentis constantiam et immobilem patientiae poterimus apprehendere firmitatem, qui ipsas quodammodo scholas et exercitationis hujus palaestram, in qua ad plenum erudiri ac perfici principia nostra debuerant, intempestive intermissa coenobii conversatione dereliquimus; qualiter ergo nunc solitarie commorantes, perfectionem longanimitatis ac patientiae consequemur, vel quemadmodum has sibi inesse vel deesse virtutes exploratrix internorum motuum conscientia deprehendet, ne forte quia ab hominum consortio segregati nullis eorumdem irritationibus provocamur, falsa aestimatione decepti, tranquillitatem mentis nos immobilem possidere credamus?
CAPUT XII. Responsio quomodo possit solitarius vitia sua agnoscere. Joannes: In veritate quaerentibus medicinam, remedia curationum ab illo verissimo animarum medico, deesse non possunt, his praesertim qui valetudines suas, non desperando aut negligendo contempserint, nec vulnerum suorum pericula celaverint, aut medelam poenitentiae procaci mente respuerint, sed pro languoribus ignorantiae vel errore vel necessitate contractis, humili tandem et cauta ad coelestem medicum mente confugerint. Ideoque nosse debemus quod si ad solitudinem vel ad abdita loca nondum curatis vitiis secedamus, effectus eorum tantummodo reprimatur, non exstinguatur affectus. Latitat enim intra nos, immo etiam serpit radix omnium, quae exstirpata non fuerat, peccatorum, quam adhuc in nobis vivere his deprehendimus indiciis. Verbi gratia: Cum in solitudine constituti, adventum fratrum vel brevissimam eorum moram cum quadam aestuantis animi anxietate suscipimus, inesse adhuc in nobis vivacissimum impatientiae fomitem noverimus; cum vero cujusquam fratris speramus adventum, si eo pro necessitate aliqua paululum forsitan demorante, vel tacita indignatio nimia ejus culpaverit tarditatem, et mentem nostram immodicae exspectationis sollicitudo turbaverit, irae atque tristitiae manifeste in nobis vitia residere conscientiae nostrae probavit examen. Item si fratre vel codicem ad legendum vel quamlibet aliam ad utendum speciem postulante, aut nos illius petitio contristaverit, aut illum negatio nostra repulerit, dubium non est nos adhuc avaritiae seu philargyriae laqueis compediri. Quod si recordationem feminae nobis vel cogitatio subita vel sacrae series lectionis attulerit, et in ea quadam nos senserimus titillatione pulsatos, sciamus necdum exstinctum in membris nostris fornicationis ardorem. Si vero de comparatione strictionis nostrae et remissionis alienae vel tenuissima mentem nostram tentarit elatio, certum est dira nos superbiae peste corruptos. Cum haec ergo in corde nostro deprehenderimus vitiorum indicia, manifeste cognoscamus nobis non affectum, sed effectum deesse peccati. Quae utique passiones, si nos quandoque conversationi miscuerimus humanae, protinus de cavernis nostrorum sensuum procedentes, probant se non tunc primum cum eruperint nasci, sed tunc demum quia diu latuerint publicari. Et ita uniuscujusque vitii radices inesse defixas sibi certis indiciis etiam solitarius deprehendit, quisquis puritatem suam non hominibus ostentare, sed illius conspectui inviolatam studuerit exhibere, quem latere omnia cordis arcana non possunt.
CAPUT XIII. Interrogatio, quomodo sanari possit qui non expurgatis vitiis solitudinem ingressus sit. Germanus; Argumenta quibus infirmitatum indicia colligantur et rationem discernendarum aegritudinum, id est, quo pacto vitia quae celantur in nobis valeant deprehendi, lucide satis aperteque percepimus. Omnia siquidem quotidiana experientia ac diuturnis nostrarum motibus cogitationum, ita ut dicta sunt, intuemur. Superest igitur ut quemadmodum probationes causaeque morborum evidentissima nobis oratione patefactae sunt, ita etiam curationum medela monstretur. Nulli namque dubium est, illum posse rectissime de remediis, malarum valetudinum disputare, qui earum prius causas atque origines aegrotantium conscientia attestante deprehenderit. Itaque licet doctrina beatitudinis tuae vulnerum nostrorum arcana nudaverit, quo fit ut sperare aliquid etiam de remediis audeamus, quia tam evidens declaratio morbi spem remedii pollicetur; tamen quia primum, ut ais, in congregationibus initium salutis acquiritur, et sani in solitudine esse non possunt, nisi quos prius coenobiorum medicina sanaverit, perniciosa rursum desperatione concidimus, ne forte qui imperfecti coenobium reliquimus, nequaquam jam perfecti esse in eremo valeamus
CAPUT XIV. Responsio super eorum medicina. Joannes: De morborum suorum curatione sollicitis remedium salutare deesse non poterit, et idcirco eodem modo quo uniuscujusque vitii deprehenduntur indicia, etiam remedia sunt quaerenda. Nam quemadmodum solitariis humanae conversationis vitia diximus non deesse, ita virtutum studia et instrumenta sanitatum omnibus etiam ab humana conversatione discretis posse suppetere non negamus. Cum se igitur impatientiae sive irae perturbationibus incursari illis quae supra ostendimus indiciis unusquisque deprehenderit, contrariis semetipsum semper objectionibus exerceat, et propositis sibi multimodis injuriarum dispendiorumque generibus velut ab alio sibimet irrogatis, assuefaciat mentem suam in omnibus quae inferre improbitas potest perfecta humilitate succumbere; atque aspera sibi quaeque et intolerabilia frequenter opponens, quanta eis occurrere debeat lenitate omni jugiter cordis contritione meditetur. Et ita respiciens ad illas sanctorum omnium sive ipsius Domini passiones, universa non solum conviciorum, sed etiam poenarum genera, inferiora meritis suis esse pronuntians, ad omnem se dolorum tolerantiam praeparabit. Cumque aliquando ad coetus fratrum aliqua fuerit invitatione revocatus, quod non potest vel raro etiam districtissimis eremi accolis provenire, si mentem suam etiam pro levibus quibusque rebus deprehenderit tacita conscientia fuisse commotam, ut quidam occultorum motuum severissimus censor, mox sibi illa durissima injuriarum genera quibus ad perfectam tolerantiam semetipsum quotidianis meditationibus exercebat exprobret, atque ita se objurgans et increpans alloquatur: Tune ille es bone vir, qui dum te in illa solitudinis tuae exerceres palaestra, omnia superaturum mala constantissime praesumebas, qui dudum cum tibi non solum summas conviciorum acerbitates, verum etiam intoleranda supplicia ipse proponeres, satis validum atque ad omnes procellas immobilem te credebas? Quomodo invicta illa patientia tua levissimi verbi prolusione [ Lips. in marg. prolatione] confossa est? Quomodo domum tuam super illam solidissimam petram tanta ut tibi videbatur mole constructam levis aura commovit? Ubi est illud quod inani fiducia bellum in pace desiderans proclamabas, Paratus sum et non sum turbatus (Psal. CXVIII)? Et cum propheta saepe dixisti: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum (Psalm. CXXV); et Proba me, Domine, et scite cor meum, interroga me, et cognosce semitas meas, et vide si via iniquitatis in me est (Psalm. CXXXVIII)? Quomodo ingentem certaminis apparatum exigua hostis umbra conterruit [ Lips. in marg. contrivit]? Tali ergo semetipsum compunctionis animadversione condemnans, inultam animi sui commotiunculam esse non sinat, sed arctiore carnem suam jejunii ac vigiliarum correptione castigans, ac jugibus continentiae poenis culpam suae mobilitatis excrucians, id quod ad plenum excoquere in coenobii conversatione debuerat, in solitudine constitutus hoc exercitationis igne consumat. Illud sane ad obtinendam jugem ac stabilem patientiam constanter atque immobiliter est tenendum, non licere nobis quibus lege divina non solum ultio injuriarum, sed etiam memoria prohibetur, cujuslibet detrimenti vel irritationis obtentu ad iracundiam commoveri. Quod enim animae gravius potest evenire dispendium, quam ut per commotionis subitam caecitatem veri atque aeterni luminis claritate privata, ab illius qui mitis et humilis est corde contemplatione discedat? Quid, rogo, perniciosius, quidve deformius, quam ut quis honestatis judicium et regulam ac disciplinam rectae discretionis amittat, et ea sanus ac sobrius perpetret quae nec temulentus quidem quis ac sensu indigens veniabiliter admisisset? Haec ergo et caetera his similia detrimenta quisquis perpenderit, non solum universa damnorum genera, sed etiam injuriarum atque poenarum quaecumque possunt a crudelissimis irrogari, facili sustentatione despiciet, nihil dispendiosius iracundia nec pretiosius animi tranquillitate ac perpetua cordis sui judicans puritate, ob quam non solum carnalium, sed etiam illarum quae spiritales videntur, rerum spernenda sunt commoda, si alias acquiri vel perfici, nisi cum hujus tranquillitatis perturbatione non possunt.
CAPUT XV. Interrogatio, an ita castitas sicut et caeterae passiones debeat explorari. Germanus: Sicut caeterorum vulnerum, id est, irae, tristitiae vel impatientiae, per objectionem contrariarum rerum medela monstrata est, ita etiam contra spiritum fornicationis quod curationis genus nos oporteat adhibere volumus edoceri, id est, utrum etiam concupiscentiae ignis propositis, sicut illic, majoribus irritationis augmentis possit exstingui, quod satis castitati credimus esse contrarium, si non solum exaggerentur in nobis libidinis incentiva, sed vel praetereunte mentis oculo perstringantur.
CAPUT XVI. Responsio, quibus documentis possit agnosci. Joannes: Quaestionem quae etiam tacentibus vobis narrationem nostram fuerat secutura, sagax interrogatio vestra praevenit, et idcirco efficaciter eam sensibus vestris concipiendam esse non ambigo, quandoquidem institutionem nostram acumen vestri praecessit ingenii. Sine labore enim cujuslibet quaestionis dilucidatur obscuritas, cum absolutionem ejus anticipans inquisitio quo ducenda est antecedit. Itaque remediis quidem illorum quae supra diximus vitiorum, non solum nihil officiunt, verum etiam multum conferunt humana consortia. Nam frequentia impatientiae suae crebrius patefacta, quanto magis assiduum superatis dolorem compunctionis intulerint, tanto velociorem laborantibus conferunt sanitatem. Ob quod etiam in solitudine consistentes, cum irritationum fomes atque materia ab hominibus non possit exsurgere, tamen earumdem incitamenta debemus etiam de industria retractare, ut adversus ea [ Lips. in marg. eam] jugi cogitationum colluctatione pugnantibus nobis medela promptior conferatur. Contra fornicationis vero spiritum diversa ratio, et dispar est causa. Nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque vicinitas, ita etiam menti memoria ejus est penitus subtrahenda. Satis enim perniciosum est adhuc infirmis aegrisque pectoribus vel tenuissimam recordationem hujus passionis admittere, ita ut nonnumquam eis etiam sub recordatione sanctarum feminarum, vel sub sacrae lectionis historia noxiae titillationis stimulus excitetur. Cujus causa seniores nostri hujuscemodi lectiones sub praesentia juniorum solent consultissime praeterire. Sane perfectissimis quibusque et summo jam affectu castimoniae consummatis probationes quibus examinare se valeant deesse non possunt, quibus perfectissima cordis integritas incorrupto conscientiae judicio comprobetur. Erit ergo consummatissimo viro similis his quae supra dicta sunt etiam super hac passione probatio sui, scilicet ut qui se radices morbi hujus penitus jam exstirpasse cognoverit, explorandae, si volet, gratia castitatis, interdum etiam aliquam exploratricem sui imaginem possit admittere. Caeterum ab his qui adhuc minus firmi atque perfecti sunt, hanc examinationem nullatenus convenit usurpari, ut conjunctionem femineam et palpationem quodammodo teneram atque mollem corde pertractent, erit enim eis magis noxia quam salubris. Quod enim experimentum hujuscemodi hominibus potest in hac ratione suppetere, ubi et in experimento ipsum est quod vitatur, et in ipsa exploratione discrimen? Cum ergo perfectissima quis virtute fundatus ad illecebram blandientium cogitationum nullum mentis assensum, nullam carnis commotionem in se deprehenderit excitari, certissima puritatis suae capiet documenta, ita ut ad hanc se firmitatem puritatis exercens, castitatis atque incorruptionis bonum non solum mente possideat, sed etiam si corporalem feminae attactum causa cujuscumque, ut solet, necessitatis attulerit, penitus sensum passionis ignoret. Hoc abbas Joannes; cum horae nonae refectionem imminere sensisset, collationem fine conclusit.