Collationes/8

This is the stable version, checked on 18 Octobris 2021. Template changes await review.
COLLATIO VIII
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 7 9 

COLLATIO OCTAVA,

recensere

Quae est secunda abbatis Sereni. DE PRINCIPATIBUS SEU POTESTATIBUS. CAPUT PRIMUM. Consummatis quae diei solemnitas exigebat, et ecclesiae congregatione dimissa, reversi ad cellam senis, refecti primum lautissime sumus. Nam pro muria quae superjecta olei gutta quotidianae refectioni solebat apponi, modicum liquaminis miscuit, et olei quiddam solito propensius superfudit. Nam illam olei guttam ob hoc unusquisque quotidie refecturus instillat, non ut ejus ex hoc gutturis quamdam percipiat suavitatem, quippe cujus tantus est modus, ut vix ipsius gutturis fauciumque meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat; sed ut hoc usu jactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter irrepere, et stimulos elationis obtundat: quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur, nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum tentare non desinit. Deinde apposuit salem frictum, olivas ternas, quibus post haec superintulit canistrum habens cicer frictum quod illi trogalia vocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, myxaria bina, caricas singulas, hunc enim numerum in illa eremo quemquam excessisse culpabile est. Qua refectione transacta, promissam quaestionis absolutionem cum reposcere coepissemus, Proferte, inquit senex, interrogationem vestram, cujus in hanc horam distuleramus indaginem.

CAPUT II. Secunda propositio de diversitate nequitiarum coelestium. Tum Germanus: Unde, quaesumus, tanta varietas adversariarum potestatum contra hominem ac diversitas ista processit? quas B. Apostolus ita dinumerat: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Et iterum: Neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII). Unde ergo tantae malitiae aemula nobis emersit adversitas? An ad hoc potestates istas a Domino conditas esse credendum est ut his contra hominem gradibus atque ordinibus militarent?

CAPUT III. Responsio de multiplici esca Scripturarum sanctarum. Serenus: Divinarum Scripturarum auctoritas, de his in quibus nos voluit erudire, quaedam etiam his qui acumine ingenii carent tam lucide evidenterque effata est, ut non solum nulla occultioris sensus obscurentur seu velentur umbra, sed ne ullo quidem patrocinio interpretationis indigeant, et in superficie vocis ac litterae suos intellectus ac sententias praeferant. Quaedam vero ita contecta et quibusdam obscurata mysteriis sunt, ut in eorum discussione et intellectu immensum nobis exercitii campum ac sollicitudinis reservarent. Quam rem multas ob causas Deum dispensasse manifestum est. Primum ne sacramenta divina nullum habentia spiritalis intellectus velamen obductum, cunctis hominibus, id est, tam fidelibus quam profanis, aequali scientia et notitia panderentur, et per hoc inter inertes ac studiosos nulla esset virtutis prudentiaeque distantia; tum ut etiam inter ipsos domesticos fidei, dum intellectuum spatia coram eis immensa tenduntur, in eis et desidiosorum argueretur ignavia, et studiosorum alacritas atque industria probaretur. Ideoque satis proprie Scriptura divina agro opimo ac fertili comparatur, qui cum multa gignat ac proferat quae ad hominum victum sine aliqua ignis coctione proficiant, quaedam nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem asperitatem suae deposuerint cruditatis, vel incongrua usibus humanis vel noxia sentientur. Nonnulla vero ita in utrumque modum usui apta noscuntur, ut nec incocta sua cruditate displiceant, vel offendant, et tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. Plura quoque ad escam tantummodo irrationabilium jumentorum et animalium, vel ferarum ac volucrum proferuntur, cibis hominum minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque ulla ignis confectione vitalem jumentis conferunt saturitatem. Quam rationem satis evidenter aspicimus in hoc uberrimo spiritalium Scripturarum paradiso contineri, in quo ita quaedam significatione litterae plana ac luculenta resplendent, ut cum sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum litterae sono abunde pascant ac nutriant audientes, ut est illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI). Et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Ibid.). Quaedam autem si allegorica explanatione extenuata non fuerint, et spiritalis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutarem interioris hominis cibum sine corruptionis clade pervenient, magisque ex eorum perceptione laesio quam utilitas aliqua subsequetur, ut est illud: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Lucae XII). Et, Qui non habet gladium, vendat tunicam suam et emat sibi gladium (Lucae XXI). Et, Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X). Quod quidam districtissimi monachorum, habentes quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam, simpliciter intelligentes, fecerunt sibi cruces ligneas, easque jugiter humeris circumferentes, non aedificationem, sed risum cunctis videntibus intulerunt. Nonnulla vero ad utramque perceptionem, id est, tam historicam quam allegoricam, ita commode ac necessarie capiuntur, ut utraque explanatio vitales animae succos subministret, ut est istud, Si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi et alteram (Matth. V). Et, Cum persequuntur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X). Et, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. X). Producit sane et fenum jumentis, quibus pabulis omnes Scripturarum repleti sunt campi, simplicem scilicet puramque narrationem historicae lectionis, qua simpliciores quique ac minus capaces perfectae et integrae rationis, et quibus dicitur, Homines et jumenta salvabis, Domine (Psalm. XXXV), secundum status ac mensurae suae conditionem, ad opus tantum et laborem actualis vitae vegetiores robustioresque reddantur.

CAPUT IV. De gemina sententia super intellectu Scripturarum sanctarum. Quamobrem de his quae aperta explanatione prolata sunt, nos quoque constanter possumus definire, audenterque nostram proferre sententiam. Ea vero quae meditationi et exercitio nostro reservans obtecta sanctis Scripturis Spiritus divinus inseruit, quibusdam ea volens indiciis et opinionibus colligi, ita pedetentim debent cauteque conferri, ut sit eorum assertio seu confirmatio in disputantis vel suscipientis arbitrio collocata. Nonnumquam enim cum super una re diversa promatur sententia, potest utraque rationabilis judicari, et sine detrimento fidei vel fixe vel medie suscipi, id est, ut eis nec plena credulitas, nec absoluta refutatio deputetur, priorique sequens opinio derogare non debeat, cum neutra earum fidei inveniatur obsistere; quale est illud, quod Elias venerit in Joanne, et iterum sit ante adventum Christi venturus (Matth. XI); et de abominatione desolationis, quod steterit in loco sancto per illud simulacrum Jovis quod Jerosolymis in templo positum legimus, et iterum stare habeat in Ecclesia per adventum Antichristi (Daniel. IX); illaque omnia quae in Evangelio sequuntur (Matth. XXIV), quae et impleta ante captivitatem Jerosolymorum et in fine mundi istius intelliguntur implenda. E quibus neutra opinio impugnat aliam, nec sequentem prior intellectus evacuat.

CAPUT V. Quod proposita quaestio inter illa quae medie tenenda sunt debeat accipi. Et idcirco proposita a vobis quaestio, licet non satis videatur nec frequenter inter homines ventilata, nec apud plurimos pateat, et ex hoc ipso apud aliquos ea quae proferemus forsitan videantur ambigua; ita debemus nostram temperare sententiam, quoniam fidei Trinitatis nihil praejudicant ut inter illa habeantur quae medie sunt tenenda, quamquam non tali opinione qualis suspicionibus tantum et conjecturis colligi solet, sed manifestis Scripturarum testimoniis omnia comprobentur.

CAPUT VI. Quod nihil a Deo malum creatum sit. Absit ergo, ut Deum quidquam creasse confiteamur quod substantialiter malum sit, dicente Scriptura: Omnia quae fecit Deus, bona sunt valde (Genes. I). Si enim a Deo tales isti creati sunt, vel ad hoc facti, ut hos malitiae gradus teneant, ac semper deceptionibus et ruinis hominum vacent, contra praedictae Scripturae sententiam, infamabimus Deum, velut creatorem atque inventorem malorum, quod scilicet pessimas voluntates ac naturas ipse condiderit, ad hoc eas creans, ut semper in nequitia perseverantes numquam transire possint in bonae voluntatis affectum. Hanc igitur rationem diversitatis hujus, traditione Patrum de sanctarum Scripturarum fonte, percepimus.

CAPUT VII. De initio principatuum, seu potestatum. Ante conditionem hujus visibiles creaturae spiritales coelestesque virtutes Deum fecisse, quae pro hoc ipso quod scirent se ad tantam beatitudinis gloriam beneficio Creatoris ex nihilo fuisse productas, perpetuas ei gratias referentes indesinenter ejus laudibus inhaererent, nemo fidelium dubitat. Nec enim existimare debemus creationis et opificii sui principia ab hujus mundi constitutione Deum primitus inchoasse, quasi in illis anterioribus atque innumeris saeculis ab omni providentia et dispensatione divina fuerit otiosus, ac tamquam non habens in quos bonitatis suae exerceret beneficia, solitarius, atque ab omni munificentia alienus fuisse credatur, quod de illa immensa ac sine principio et incomprehensibili majestate satis humile est incongruumque sentire, ipso Domino de illis potestatibus haec dicente: Quando facta sunt simul sidera, laudaverunt me voce magna omnes angeli mei (Job. XXXVIII). Qui ergo intersunt creationi siderum, ante istud principium in quo factum dicitur coelum et terra, creati fuisse manifestissime comprobantur, quippe qui pro istis omnibus visibilibus creaturis, quas videbant ex nihilo processisse, Creatorem magna voce referuntur et admiratione laudasse. Ante istud ergo temporale principium quod a Moyse ponitur, quodque mundi hujus secundum historicum, immo Judaicum sensum signat aetatem (salvo scilicet nostro sensu, quo nos interpretamur omnium rerum Christum esse principium, in quo omnia creaverit Pater, secundum illud (Joann. I): Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil ); ante istud, inquam, Geneseos temporale principium, omnes illas potestates coelestesque virtutes Deum creasse non dubium est. Quas Apostolus per ordinem dinumerans ita describit: Quia in Christo creata sunt omnia, sive quae in coelis, sive quae in terra sunt, visibilia et invisibilia, sive angeli, sive archangeli, sive throni, sive dominationes: sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt (Colos. I).

CAPUT VIII. De lapsu diaboli et angelorum. De istorum itaque numero nonnullos principes fuisse collapsos lamentatio Ezechielis sive Isaiae manifestissime docet, in quibus principem Tyri, aut illum Luciferum qui mane oriebatur, flebili planctu ab eis cognoscimus lamentari. Et de illo quidem ita Dominus ad Ezechiel: Fili hominis, leva planctum super principem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus. Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt. Tu cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis, a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti, et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, in medio lapidum ignitorum. Elevatum est cor tuum in decore tuo, perdidisti sapientiam tuam a decore tuo, in terram projeci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam (Ezech. XXVIII). Isaias quoque de alio: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isaiae XIV). Quos tamen non solos ex illo beatissimae stationis apice ruisse Scriptura commemorat, dicens tertiam partem stellarum draconem illum secum pariter pertraxisse (Apoc. XII). Unus quoque apostolorum evidentius dicit: Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt domicilium suum, in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine servavit (Judas in Epistol. canonic.). Illud etiam, quod ad nos dicitur, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI), quid aliud quam multos principes cecidisse significat? Quibus indiciis ratio diversitatis hujus ita colligitur, has differentias ordinum, quas instar sanctarum coelestiumque virtutum adversae potestates habere dicuntur; vel ex illius anterioris ordinis gradu, in quo unaquaeque creata fuerat, nunc etiam retentare, vel de coelestibus devolutas ad similitudinem illarum virtutum quae ibidem perseverant, pro nequitiae suae merito, in qua unaquaeque in malum crevit, hos inter se gradus et ordinum vocabula in parte contraria vindicasse.

CAPUT IX. Objectio, quod ruina diaboli a deceptione Evae principium sumpserit. Germanus: Nos hactenus credebamus causam initiumque ruinae seu praevaricationis diabolicae, qua de angelica statione dejectus est, invidiam specialiter exstitisse, quando Adam et Evam livida calliditate decepit.

CAPUT X. Responsio de initio lapsus diaboli. Serenus: Non esse istud initium praevaricationis illius seu dejectionis, Geneseos lectio manifestat, quae, ante illorum deceptionem, serpentini nominis eum nota credidit inurendum, ita dicens: Serpens autem erat sapientior, sive, ut Hebraici exprimunt libri, callidior cunctis bestiis terrae quas fecit Dominus Deus (Genes. III). Intelligitis ergo quod ante illam circumventionem primi hominis, de angelica discesserat sanctitate; ita ut non solum nominis hujus insigniri mereretur infamia, sed etiam in nequitiae tergiversatione caeteris praeferretur bestiis terrae. Non enim tali vocabulo Scriptura bonum angelum designasset, nec de his qui in illa beatitudine perseverant diceret, Serpens autem erat sapientior omnibus bestiis terrae. Nam hoc cognomen non solum Gabrieli, sive Michaeli, nullo modo posset aptari, sed ne bono quidem cuiquam homini conveniret. Apertissime itaque et serpentis vocabulum, et comparatio bestiarum, non sonat angeli dignitatem, sed praevaricatoris infamiam. Denique livoris ac seductionis materia, qua ut hominem deciperet instigatus est, de anterioris ruinae exstitit causa, quod scilicet de limo terrae nuperrime figuratum ad illam eum gloriam cerneret evocandum, unde, cum esset unus de principibus, se meminerat corruisse. Et idcirco priorem ejus lapsum, quo superbiendo corruerat, quo etiam serpens meruerat nuncupari, secunda ruina per invidiam subsecuta est: quae inveniens eum adhuc aliquid in sese rectum habentem, ita ut etiam cujusdam colloquii atque consilii cum homine posset habere consortium, sententia Domini utiliter in ima dejectus est; ut non jam, sicut ante, sublime aliquid intuens excelsus incederet, sed ut solo cohaerens reperet, et humiliatus super ventrem terrenis vitiorum escis et operibus pasceretur, occultum deinceps publicans inimicum, ac ponens inter ipsum et hominem utiles inimicitias salutaremque discordiam; ut dum cavetur tamquam hostis noxius, amicitiis fraudulentis ulterius homini nocere non posset.

CAPUT XI. De ejus qui decipit, sive decipitur, poena. In quo tamen et illud nos praecipue debet instruere, ut a malis consiliis declinemus; quod licet deceptionis auctor congrua poena et condemnatione plectatur, ne ille quidem qui seducitur, supplicio careat, licet aliquantulo leviore quam ille qui auctor deceptionis exstiterit. Quod hic expressum plenissime cernimus: Adam namque qui seductus est, immo, ut Apostoli verbis eloquar (I Tim. II), qui seductus non est, sed seductae acquiescens, in exitialem videtur accessisse consensum, sudore vultus ac labore tantummodo condemnatur, qui tamen illi, non per suam, sed per terrae maledictionem sterilitatemque decernitur. Mulier vero, quae hujus rei persuasor exstitit, multiplicationem gemituum ac dolorum atque tristitiae promeretur, perpetuo pariter jugo subjectionis addicta. Serpens autem, qui primus incentor hujus offensae est, perenni maledictione mulctatur. Quamobrem summa sollicitudine et circumspectione cavendum est a consiliis pravis, quia sicut auctorem puniunt, ita deceptum nec peccato faciunt carere, nec poena.

CAPUT XII. De constipatione daemonum et inquietudine quam in hoc aere semper exercent. Tanta vero spirituum densitate constipatus est aer iste, qui inter coelum terramque diffunditur, in quo non quieti nec otiosi pervolitant, ut satis utiliter humanis aspectibus eos Providentia divina absconderit atque subtraxerit. Aut enim terrore concursus eorum, vel horrore vultuum, in quos se pro voluntate sua, cum libitum fuerit, transformant atque convertunt, intolerabili formidine homines consternarentur atque deficerent, nequaquam valentes haec carnalibus oculis intueri, aut certe nequiores quotidie redderentur exemplis eorum jugibus et imitatione vitiati; et per hoc inter homines et immundas atque aereas potestates fieret noxia quaedam familiaritas atque perniciosa conjunctio, quia haec flagitia quae nunc inter homines admittuntur, vel parietum septis, vel locorum intervallo, et quaedam verecundiae confusione celantur; quae si aperta visione jugiter conspicerent, ad majorem furoris incitarentur insaniam, nullo scilicet interveniente temporis puncto quo ab istis sceleribus eas cernerent desinentes, quippe quas nulla lassitudo carnalis seu occupatio familiaris rei, sollicitudo quotidiani victus, quemadmodum nos a coeptis intentionibus etiam invitissimos nonnumquam cessare compellunt.

CAPUT XIII. Quod impugnationem quam erga homines impendunt angeli, etiam adversum se commoveant. Has namque impugnationes, quibus homines impetunt, etiam contra se invicem ipsos affectare certissimum est. Nam discordias atque conflictus super nonnullis gentibus pro quadam sibi nequitiae vernacula familiaritate susceptis, indefesso certamine similiter exercere non desinunt. Quod etiam in visione Danielis prophetae manifestissime legimus figuratum, angelo Gabriele ita narrante: Noli timere, Daniel, quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua, et ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus (Daniel. X). Quem principem regni Persarum adversariam potestatem esse, quae favebat genti Persarum, inimicam populo Dei, minime dubitandum est; quique ad impediendam utilitatem quam videbat per absolutionem quaestionis pro qua propheta Dominum exoraverat ab archangelo ministrandam, lubens semetipsum, ne ocius ad Danielem salutaris angeli consolatio perveniret, Deique populum (cui Gabriel archangelus praeerat) confortaret, objecit. Qui tamen ait, ne tunc quidem ob impugnationis illius vehementiam se ad eum pervenire potuisse, et nisi in adjutorium sibi Michael archangelus advenisset, et occurrens principi regni Persarum, seseque conflictui ejus interserens et opponens, eumque ab ipsius impugnatione defendens, ad instructionem prophetae post vigesimum et unum diem pervenire fecisset. Et post pauca: Et ait, inquit angelus: Numquid scis quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut praelier adversus principem Persarum. Cum enim ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens: verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in Scriptura veritatis. Et nemo est adjutor meus in his omnibus nisi Michael princeps vester (Ibid.). Et iterum: In tempore illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui (Dan. XXI). Legimus ergo Graecorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique favens genti sibi subditae, tam populo Israeli quam nationi Persarum videbatur adversari. Ex quo liquido pervidetur quod discordias gentium et conflictus atque simultates quas inter se, istis instigantibus, gerunt, etiam contra se adversae exerceant potestates, et illarum vel gaudeant victoria, vel diminutione crucientur, et ob hoc non possint illae inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus praeest contra alterius gentis praesulem inquieta semper aemulatione contendit.

CAPUT XIV. Unde factum sit ut potestatum seu principatuum nomina spiritales nequitiae sortirentur. Nos ergo, praeter illas quas superius exposuimus opiniones, etiam idcirco dici principatus vel potestates evidenti possumus ratione colligere, quod scilicet vel diversis gentibus dominentur ac praesint, vel certe quod in inferiores spiritus atque daemonia (de quibus etiam Evangelia, legiones esse propria ipsorum confessione (Luc. VIII) testantur) suos exerceant principatus. Non enim dominationes dici possunt, nisi habeant in quos dominationis suae ditionem exerceant; nec potestates aut principatus vocari queunt, nisi fuerint super quos sibi vindicent principatus. Quod etiam in Evangelio designari blasphemantibus Pharisaeis manifestissime reperimus: In Beelzebub principe daemoniorum hic ejicit daemones (Matth. XII). Nam et rectores tenebrarum legimus appellari (Ephes. VI), et alium mundi hujus principem nuncupari (Joan. XIV). Quos tamen gradus beatus Apostolus in futurum, cum omnia Christo fuerint subjecta, asserit evacuandos: Cum tradiderit, inquiens, regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, potestatem et dominationem (I Cor. XV); quod utique non aliter fiet, nisi fuerint de ipsorum ditione sublati, supra quos in hoc saeculo potestates seu dominationes vel principatus administrare noscuntur.

CAPUT XV. Quod non sine causa sanctis coelestibusque virtutibus angelorum sive archangelorum nomina sint indita. Nam quia bonae parti eadem ordinum vocabula non sine ratione causave sint indita, et officiorum, vel meritorum, seu dignitatum sint nomina, nulli dubium est. Etenim de officio nuntiandi, angelos, id est, nuntios appellari manifestum est, et archangelos eo quod ipsis angelis praesint, nominis ipsius proprietas docet. Dominationes etiam ab eo quod quibusdam dominentur; principatus quoque, quod habeant quorum sint principes. Et sedes, quod ita scilicet Deo cohaereant, et domesticae sint ei ac familiares, ut in ipsis velut in quadam sede divina majestas peculiarius requiescat, et quodammodo in eis firmius reclinetur.

CAPUT XVI. De subjectione daemonum, quam suis principatibus praebent. Regi autem immundos spiritus a nequioribus potestatibus, eisque subditos esse, praeter illa Scripturarum testimonia quae in Evangeliis quoque calumniantibus Pharisaeis, Domini legimus responsione descripta: Si ego in Beelzebub principe daemoniorum ejicio daemones (Matth. XII); etiam perspicuae visiones et experimenta sanctorum multa nos edocent. Nam cum unus ex fratribus nostris in hac solitudine iter ageret, advesperascente jam die, antrum quoddam reperiens, ibidem substitit, vespertinam volens in eo synaxim celebrare. Ubi dum psalmos ex more decantat, tempus mediae noctis excessit. Cumque finita solemnitate refecturus lassum corpus paululum resedisset, repente coepit catervas daemonum undique confluentium innumerabiles intueri, quae infinita constipatione atque ordine longissimo procedentes, aliae praeibant principem suum, aliae sequebantur. Qui tandem aliquando et magnitudine procerior cunctis, et aspectu terribilior, advenit, ac posito solio cum in tribunali quodam sublimissimo consedisset, uniuscujusque actus diligenti coepit examinatione discutere, illosque qui necdum se circumvenire aemulos suos potuisse dicebant, velut inertes ignavosque a conspectu suo cum nota et injuria jubebat expelli, spatia tanti temporis et opus inaniter expensum cum fremitu furoris exprobrans. Illos vero, qui se nuntiabant consignatos sibimet decepisse, summis laudibus cum exsultatione ac favore cunctorum, ut fortissimos bellatores ad exemplum cunctorum gloriosissimos coram omnibus emittebat. In quorum numero cum quidam nequissimus spiritus, utpote quemdam triumphum sublimissimum delaturus, laetior advenisset, nomen monachi optime cogniti designavit, asserens se post quindecim annos, quibus eum jugiter obsedisset, tandem aliquando praevaluisse, ut eum eadem ipsa nocte ruina fornicationis elideret: nam cum quadam sacra puella non solum impulisse ut stupri crimen incurreret, sed etiam persuasisse ut eam sibi jure conjugii retentaret. Super cujus relatione cum immane cunctorum gaudium fuisset exortum, summis a principe tenebrarum laudibus elevatus, magnisque praeconiis coronatus abscessit. Aurora itaque superveniente, cum omnis haec ab oculis evanuisset daemonum multitudo, dubitans frater de assertione spiritus immundi, magisque iratus quod inolita consuetudinis suae fallacia sibi voluisset illudere, et innocenti fratri inurere crimen incesti, memor Evangelicae sententiae, quod in veritate non stetit, quia non est veritas in eo; cum loquitur mendacium, de propriis loquitur quia mendax est, et pater ejus (Joan. VIII); Pelusium petiit, ubi illum quem spiritus immundus asseruit esse dejectum, noverat commorari. Erat siquidem illi etiam notissimus frater. Quem cum requisisset, reperit quod eadem nocte qua teterrimus ille daemon ruinam ejus suae cohorti vel principi nuntiaverat, monasterio pristino derelicto, vicum petiisset, et cum designata puella fuisset lapsu miserabili devolutus.

CAPUT XVII. Quod singulis hominibus duo semper angeli adhaereant. Nam quod unicuique nostrum duo cohaereant angeli, id est, bonus et malus, Scriptura testatur. De bonis quidem Salvator: Ne contemnatis, inquiens, unum ex pusillis istis; dico enim vobis, quod angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII). Illud quoque: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. XXXIII). Nec non etiam quod in Actibus Apostolorum de Petro dicitur quia Angelus ejus est (Actor. XII). De utrisque vero liber Pastoris plenissime docet. Si autem consideremus et illum qui beatum Job expetiit, apertissime instruemur illum fuisse qui semper insidiatus ei, numquam eum ad peccatum potuerit incitare, et idcirco potestatem a Domino poposcisse, velut qui non virtute illius, sed Domini defensione, qui illum semper protexerat, vinceretur. De Juda quoque dicitur, Et diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII).

CAPUT XVIII. Differentiam nequitiae quae malis spiritibus inest duorum philosophorum testimonio confirmat. De differentiis sane daemonum etiam per illos duos philosophos qui quondam magicis artibus vel inertiam eorum vel fortitudinem saevamque nequitiam fuerant frequenter experti, multum cognitionis accepimus. Hi namque despicientes beatum Antonium velut imperitum ac sine litteris virum, volentesque eum (si nihil amplius laedere potuissent) saltem de cella sua magicis praestigiis et circumventione daemonum perturbare, spiritus ei nequissimos immiserunt, ad impugnationem hanc morsu livoris adducti, eo quod maximae hominum turbae ad eum famulum Dei quotidie convenirent. Cumque illo nunc quidem imprimente pectori suo frontique signaculum crucis, nunc vero orationi suppliciter incumbente, ne approximare quidem dirissimi daemones eidem prorsus auderent, atque ad eos qui illos direxerant, absque ullo reverterentur effectu; et alios illi in nequitiam vehementiores rursus immitterent, itidemque ipsis incassum suarum nequitiarum expendentibus vires atque inaniter redeuntibus, potentiores nihilominus adversus militem Christi victorem iterum destinati, nihil penitus praevalerent; eo profecerunt tales tantaeque eorum insidiae, tanta magica arte quaesitae, ut per haec evidentissime comprobarent, magnam professioni Christianorum inesse virtutem, quibus illae tam saevae tamque potentes umbrae, quas aestimabant solem lunamque, si ad eas directae fuissent, obducere potuisse, hunc non solum nihil laedere, sed ne ad punctum quidem de monasterio suo valuerint perturbare.

CAPUT XIX. Quod daemones nihil adversus homines praevaleant, nisi obsederint eorum prius mentes. Cumque pro hac admiratione confestim venientes ad abbatem Antonium impugnationum suarum magnitudinem, et causas atque insidias patefecissent livoris occulti, Christianos se fieri protinus poposcerunt. Requisito autem ab illis proditae impugnationis die, asseruit se amarissimis cogitationum stimulis tunc fuisse pulsatum. Quo experimento sententiam nostram, quam hesterno die in collatione protulimus, probavit ac definivit beatus Antonius, nullatenus daemones posse mentem cujusquam vel corpus invadere, nec habere facultatem in cujuslibet animam penitus irruendi, nisi eam primo destituerint omnibus cogitationibus sanctis, ac spiritali contemplatione vacuam nudamque reddiderint. Sciendum tamen duobus modis spiritus immundos hominibus obedire: aut enim sanctitati fidelium divina gratia ac virtute subduntur, aut sacrificiis impiorum seu quibusdam carminibus deliniti, velut familiaribus adulantur. Qua opinione Pharisaei quoque decepti, arbitrati sunt etiam Dominum Salvatorem hac arte daemoniis imperasse, dicentes, In Beelzebub principe daemoniorum hic ejicit daemones (Matth. XII); secundum illam scilicet consuetudinem, qua norant suos magos vel maleficos per invocationem nominis illius ac ritum sacrificiorum quo eum delectari et gaudere cognoscunt, velut domesticos ejus, habere etiam in daemones ei subditos potestatem.

CAPUT XX. Interrogatio de apostatis angelis, qui in Genesi cum filiabus hominum concubuisse dicuntur. Germanus: Quia Geneseos lectio paulo ante in medium de dispensatione prolata est, quae nos opportune commonuit ut id quod semper discere cupiebamus, nunc possimus congrue sciscitari, quid etiam de illis apostatis angelis sentiendum sit, optamus agnoscere, qui se cum filiabus hominum miscuisse dicuntur (Genes. VI), utrum hoc possit spiritali naturae secundum litteram convenire. Illud quoque Evangelii testimonium, quod de diabolo paulo ante dixisti: Quia mendax est, et pater ejus (Joan. VIII), similiter desideramus audire quinam ejus pater intelligendus sit.

CAPUT XXI. Solutio propositae quaestionis. Serenus: Duas quaestiones non mediocres pariter proposuistis, de quibus, quantum possum, eodem quo proposuistis ordine respondebo. Nullo modo credendum est spiritales naturas coire cum feminis carnaliter posse. Quod si aliquando hoc secundum litteram fieri potuisset, quomodo nunc quoque idipsum vel non raro contingeret, et absque semine vel coitu viri aliquos nasci similiter de mulieribus conceptu daemonum cerneremus? cum praesertim constet eos libidinum sordibus admodum delectari, quas proculdubio per semetipsos exercere plus quam per homines mallent, si illud ullo modo potuisset impleri; Ecclesiaste quoque idipsum pronuntiante (Cap. I): Quid est quod fuit? idipsum quod est; et quid est quod factum est? idipsum quod fiet; et: Non est omne recens sub sole quod loquatur et dicat: Ecce hoc novum est, non fuit in saeculis quae fuerunt ante nos. Sed ita quaestio propositionis hujus absolvitur. Post necem Abel justi, ne a fratricida et impio omne hominum genus exordium sumeret, in locum fratris exstincti nascitur Seth, qui non solum posteritati, sed etiam fraternae justitiae pietatique succederet. Cujus progenies secuta patris justitiam, a societate et conjunctione cognationis illius, quae ex Cain sacrilego descendebat, semper divisa permansit, sicut etiam genealogiae descriptio manifeste declarat, ita dicens (Genes. V): Adam genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainan, Cainan autem genuit Malaleel, Malaleel autem genuit Jareth, Jareth autem genuit Enoch, Enoch autem genuit Mathusalem, Mathusalem genuit Lamech, Lamech genuit Noe. Item genealogia Cain ita divisa describitur (Genes. IV): Cain genuit Enoch, Enoch genuit Irath, Irath genuit Maviael, Maviael genuit Mathusael, Mathusael genuit Lamech, Lamech genuit Jubal. Itaque illa generatio quae de Seth justi propagine descendebat, suae lineae jugiter et agnationi permixta, in patris atque atavi sanctitate longa aetate duravit, nequaquam scilicet sacrilegiis ac malitia nequissimae prolis infecta, quae in semet impietatis germen velut atavi [avita, vel antiqua] traditione retinebat insertum. Donec ergo perseveravit inter illos generationes eorum ista discretio, semen illud Seth, utpote de optima radice procedens, pro merito sanctitatis, angeli Dei, sive, ut diversa exemplaria continent, filii Dei vocati sunt; et econtrario illi propter impietatem vel suam vel patrum suorum et opera terrena, filii hominum nuncupantur. Cum esset ergo inter ipsos usque ad illud tempus haec utilis bonaque divisio, videntes post haec filii Seth, qui filii Dei erant, filias eorum qui de Cain progenie nascebantur, desiderio pulchritudinis earum accensi, acceperunt sibimet de ipsis uxores, quae viris suis infundentes nequitias patrum suorum, ab illa eos ingenita sanctitate ac simplicitate paterna protinus corruperunt. Ad quos satis congrue directum est illud eloquium (Psal. LXXXI): Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Quique ab illa vera physicae philosophiae disciplina tradita sibi a majoribus exciderunt, quam primus homo ille, qui universarum naturarum institutionem evestigio subsecutus est, potuit evidenter attingere, suisque posteris certa ratione transmittere. Quippe qui mundi ipsius infantiam adhuc teneram, et quodammodo palpitantem rudemque conspexerat, et in quem tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam gratia prophetiae, divina illa insufflatione transfusa, ut universis animantibus nomina rudis adhuc mundi hujus habitator imponeret (Genes. II), ac non solum omnigenum bestiarum atque serpentium furores virusque discerneret, sed etiam virtutes herbarum, arborum quoque, lapidumque naturas, ac temporum necdum expertorum vicissitudines partiretur, ita ut potuerit efficaciter dicere (Sap. VII): Dominus dedit mihi eorum quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositiones orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, annorum cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, et vim spirituum, et cogitationes hominum, differentias arborum, et virtutes radicum, et quae sunt abscondita et in promptu cognovi. Hanc ergo scientiam omnium naturarum per successiones generationum semen Seth paterna traditione suscipiens, donec divisum a sacrilega propagine perduravit, quemadmodum sancte perceperat, ita etiam vel ad Dei cultum, vel ad utilitatem vitae communis exercuit. Cum vero fuisset impiae generationi permixtum, ad res profanas ac noxias quae pie didicerat, instinctu quoque daemonum derivavit, curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audacter instituit, docens posteros suos, ut sacro illo cultu divini nominis derelicto, vel elementa haec, vel ignem, vel aereos daemones venerarentur et colerent. Haec igitur quam diximus curiosarum rerum notitia quomodo in diluvio non perierit, ac supervenientibus saeculis innotuerit, licet hoc minime absolutio propositae quaestionis exposcat, tamen quia nos occasio hujus expositionis admonuit, perstringendum breviter puto. Quantum itaque antiquae traditiones ferunt, Cham filius Noe, qui superstitionibus istis et sacrilegis fuit artibus ac profanis infectus, sciens nullum se posse super his memorialem librum in arcam prorsus inferre, in qua erat una cum patre justo ac sanctis fratribus ingressurus, scelestas artes ac profana commenta diversorum metallorum laminis, quae scilicet aquarum inundatione corrumpi non possent, et durissimis lapidibus insculpsit. Quae, diluvio peracto, eadem qua celaverat curiositate perquirens, sacrilegiorum ac perpetuae nequitiae seminarium transmisit in posteros. Hac itaque ratione illa opinio vulgi, qua credunt angelos vel maleficia vel diversas artes hominibus tradidisse, in veritate completa est. De illis ergo, quemadmodum diximus, filiis Seth et filiabus Cain, nequiores filii procreati sunt, qui fuerunt robustissimi venatores, violentissimi ac truculentissimi viri, qui pro enormitate corporum vel crudelitatis ac malitiae, gigantes nuncupati sunt (Genes. VI). Hi namque finitimos populari ac rapinas inter homines exercere primi coeperunt, praeda potius exigentes vitam suam, quam sudore operis sui ac labore contenti; et quorum usque adeo scelera supercreverant, ut nisi mundatione diluvii alias mundus expiari non posset. Ita ergo filiis Seth libidinis instigatione transgressis illud mandatum quod ab exordio mundi hujus naturali instinctu diutissime fuerat custoditum, necesse fuit per litteram legis postea reparari: Filiam tuam non dabis filio ejus uxorem, nec de filiabus eorum accipies filio tuo, qui seducent corda vestra, ut discedatis a Deo vestro, et sequamini deos earum, ac serviatis eis (Deut. VII).

CAPUT XXII Objectio quemadmodum generi Seth cum filiabus Cain profana commixtio ante interdictum legis potuerit imputari. Germanus: Merito potuisset illis ex hac praesumptione conjugii crimen transgressionis ascribi, si data fuisset illis ista praeceptio; at cum sejunctionis istius observantia necdum aliqua fuisset constitutione praefixa, quemadmodum illis permixtio generis ad noxam debuit imputari, quae nullo fuerat interdicta mandato? Lex enim non praeterita solet crimina, sed futura damnare.

CAPUT XXIII. Responsio quod naturali lege ab initio homines judicio seu poenae fuerunt obnoxii. Serenus: Deus hominem creans, omnem naturaliter ei scientiam legis inseruit, quae si fuisset ab homine secundum propositum Domini, ut coeperat, custodita, non utique necessarium fuisset aliam dari, quae per litteram postea promulgata est. Erat enim superfluum extrinsecus offerri remedium, quod adhuc intrinsecus vigebat insertum. Sed quia haec, ut diximus, penitus corrupta jam fuerat libertate usuque peccandi, velut hujus exactor et executor ac vindex, et, ut ipsis Scripturae verbis eloquar, adjutrix apposita est Mosaicae legis severa districtio, ut vel metu poenae praesentis non penitus bonum scientiae naturalis exstingueretur, secundum prophetae sententiam dicentis, Legem dedit in adjutorium (Galat. III), quae etiam secundum Apostolum paedagogus velut parvulis data fuisse describitur, erudiens scilicet eos atque custodiens, ne ab illa disciplina, in qua naturaliter fuerant instituti, quadam oblivione discederent (Isa. VIII). Nam quia sit hominis omnis scientia legis ab initio creationis infusa, hinc manifeste probatur quod mandata legis absque litterae lectione ante legem, immo ante diluvium, omnes sanctos observasse cognoscimus. Quemadmodum enim scire potuit Abel (Genes. IV), nec dum lege mandante, quod offerre Deo de primitivis ovium suarum et de adipe ipsarum sacrificium debuisset, nisi per insitam sibi legem naturaliter fuisset edoctus? Quemadmodum Noe (Genes. IX), quod mundum vel quod immundum esset animal discrevisset, nondum haec legali distinguente mandato, nisi scientia naturali fuisset instructus? Unde Enoch (Genes. V) didicit ambulare cum Deo, nullam legis illuminationem ab aliquo consecutus? Ubi Sem et Japhet legerant, Turpitudinem patris tui non revelabis (Levit. XVIII), ut incedentes retrorsum, patris verenda velarent (Genes. IX)? Unde monitus Abraham spoliis hostium quae sibi offerebantur, ne retributionem laboris sui consequeretur, abstinuit (Genes. XVIII); vel decimas sacerdoti Melchisedec, quae Mosaica lege praecipiuntur, exsolvit (Ibid. XIV)? Unde idem ipse Abraham, unde Lot (Genes. XVIII, XIX), transeuntibus ac peregrinis humanitatis jura et ablutionem pedum, necdum evangelico coruscante mandato, suppliciter obtulerunt? Unde Job tantam devotionem fidei, tantam castimoniae puritatem, tantam humilitatis, mansuetudinis, misericordiae, humanitatis scientiam consecutus est, quantam nunc ne ab illis quidem qui Evangelia memoriter tenent videmus impleri? Quem sanctorum legimus ante legem ullum legis violasse mandatum? Quis illorum non custodivit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus [Lips. in marg. Deus] unus est (Deuter. VI)? Quis non implevit illorum: Non facies tibi sculptile, neque ullam similitudinem eorum quae in coelo sunt, sive quae in terra, vel eorum quae sunt in aquis sub terra? Quis eorum non observavit: Honora patrem tuum et matrem tuam; vel illa quae in Decalogo subsequuntur: Non occides, non adulterabis, non facies furtum: non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX), aliaque his multo majora, quibus non solum legis, sed etiam Evangelii praevenere mandata?

CAPUT XXIV. Quod juste puniti sunt hi qui ante diluvium peccaverunt. Ita ergo intelligimus ab initio Deum omnia creasse perfecta, nec fuisse quod ordinationi ejus principali velut improvidae et imperfectae necesse esset adjungi, vel quod ei addi post haec oporteret, si in illo statu ac dispositione, qua ab ipso creata sunt universa, mansissent. Et idcirco in eos qui ante legem, immo ante diluvium, peccaverunt, justo judicio Deum animadvertisse probabimus, quia transgressi naturalem legem, sine ulla meruerunt excusatione puniri. Nec in illorum incidemus blasphemias calumniamque, qui ignorantes hanc rationem derogant Deo veteris Testamenti, ac detrahentes nostrae fidei subsannantesque respondent: Quid ergo placuit Deo nostro, ut post tot annorum millia legem voluerit promulgare, tanta saecula passus sine lege transire? Quod si postea melius aliquid adinvenit, apparet eum in primordio mundi inferiora vel deteriora sapuisse, et post haec velut experimentis edoctum, coepisse rectiora prospicere, ac principales ordinationes suas in melius emendare. Quod immensae praescientiae [ Lips. in marg. sapientiae] Dei penitus convenire non poterit, nec sine ingenti blasphemia haec de ipso ab haeretica insania proferuntur, dicente Ecclesiaste: Cognovi quoniam omnia quae fecit Deus ab initio, ipsa erunt in aeternum. Super illa non est quod addatur, et ab illis non est quod auferatur (Eccle. III, sec. LXX). Et idcirco, Justis non est lex posita, injustis autem et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis (I Tim. I). Illi namque habentes naturalis atque insitae legis sanam atque integram disciplinam, nequaquam lege hac extrinsecus adhibita litterisque descripta, quaeque in adjutorium illi naturali data est, indigebant. Ex quibus apertissima ratione colligitur, nec legem istam praescriptam litteris ab initio dari debuisse, erat enim hoc superfluum fieri stante adhuc naturali lege nec ad integrum violata; nec evangelicam perfectionem tradi ante legis potuisse custodiam. Non enim poterant audire: Qui te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram (Matth. V), qui contenti non erant talionis aequalitate injurias proprias ulcisci, sed lethales calces ac telorum vulnera pro alapa levissima rependebant, et pro uno dente percutientium animas expetebant. Sed nec dici poterat illis: Diligite inimicos vestros (Matth. V), in quibus magnus fructus et utilitas ducebatur, ut amicos suos diligerent, declinarent vero ab inimicis, et solo ab eis odio desinerent, nec opprimere illos et interficere festinarent.

CAPUT XXV. Quomodo intelligendum sit quod in Evangelio dicitur de diabolo, quia mendax est, et pater ejus Illud vero quod vos de diabolo moverat, quia mendax est, et pater ejus, quod videlicet tam ipse quam pater suus mendax pronuntiari videatur a Domino (Joan. VIII), satis absurdum est hoc vel leviter opinari. Ut enim paulo ante diximus, spiritus spiritum non generat, sicut nec animam quidem potest anima procreare, licet concretionem carnis non dubitemus humano semine coalescere, ita de utraque substantia, id est, carnis et animae, quae cui ascribatur auctori, Apostolo manifestius distinguente. Deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur, non multo magis subjiciemur patri spirituum et vivemus (Hebr. XII)? Quid hac divisione clarius potuit definire, ut carnis quidem nostrae patres homines pronuntiaret, animarum vero Deum solum esse patrem constanter exprimeret? Quamquam et in ipsa corporis hujus concretione ministerium tantummodo homini sit ascribendum, summa vero conditionis Deo omnium creatori, dicente David: Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me (Ps. CXVIII). Et beatus Job, Nonne sicut lac, inquit, mulsisti me, et coagulasti me ut caseum, ossibus et nervis inseruisti me (Job. X)? Et Dominus ad Jeremiam: Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I). Ecclesiastes vero utriusque substantiae naturam atque originem, examinatione ortus atque initii, ex quo videlicet unaquaeque processit, et consideratione finis ad quem unaquaeque contendit, satis evidenter ac proprie colligens, pariterque de corporis hujus atque animae separatione disputans, ita disserit: Priusquam convertatur pulvis in terram sicut fuit, et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccles. XII). Quid apertius potuit dicere, quam ut materiam carnis, quam pulverem nominavit, quia de hominis semine sumit exordium, ejusque videtur ministerio seminari, velut e terra sumptam, iterum reverti pronuntiaret ad terram; spiritum vero, qui non per commixtionem sexus utriusque procreatur, sed specialiter a Deo solo tribuitur, ad auctorem suum redire signat? Quod etiam per illam Dei insufflationem, qua Adam primitus animavit (Gen. II), evidenter exprimitur. Itaque his testimoniis manifeste colligimus, patrem spirituum neminem dici posse nisi Deum solum, qui eos ex nihilo, cum voluerit, facit; homines vero carnis nostrae patres tantummodo nominari. Itaque et diabolus secundum hoc quod vel spiritus vel angelus bonus creatus est, patrem neminem habuit nisi Deum conditorem suum. Qui cum superbia fuisset elatus, et dixisset in corde suo, Ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo (Isaiae XIV), factus est mendax, et in veritate non stetit, sed de proprio nequitiae thesauro mendacium proferens, non solum mendax, sed etiam pater ipsius mendacii factus est (Joan. VIII), quo deitatem homini repromittens ac dicens, Eritis sicut dii (Genes. III), in veritate non stetit, sed ab initio factus est homicida, vel Adam in conditionem mortalitatis inducens, vel Abel instigatione sua per manum fratris interimens. Sed jam disputationem nostram duarum ferme noctium lucubratione confectam subsequens aurora concludit, ac de profundissimo quaestionum pelago cymbam collationis hujus ad tutissimum silentii portum compendium nostrae rusticitatis attraxit. In quo quidem profundo quanto nos interius flatus divini Spiritus introduxit, tanto diffusior praecedens oculorum aciem semper aperietur immensitas, ac, secundum sententiam Salomonis, longius fiet a nobis magis quam erat; et alta profunditas, quis inveniet eam (Eccles. VII)? Quamobrem Dominum deprecemur, ut in nobis, vel timor ejus, vel charitas, quae cadere nescit, immobilis perseveret, quae nos et sapientes in hominibus faciat, et a diaboli telis protegat semper illaesos. His etenim custodibus impossibile est quempiam laqueos mortis incurrere; inter perfectos autem et imperfectos ista distantia est, quod in illis quidem fixa et (ut ita dixerim) maturior charitas tenacius perseverans firmius [ Lips. in marg. stabilius] eos custodit, ac facilius facit in sanctitate durare; in his vero velut infirmius collata, ac facilius refrigescens, citius compellit eos peccatorum laqueis ac saepius implicari. Quibus auditis, ita nos collationis hujus sermo inflammavit, ut cum majore mentis ardore, abeuntes a cella senis quam ante venientes, doctrinae ejus plenitudinem sitiremus.