Collationes/9

This is the stable version, checked on 18 Octobris 2021. Template changes await review.
COLLATIO IX
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 8 10 

COLLATIO NONA,

recensere

Quae est prima abbatis Isaac. DE ORATIONE. CAPUT PRIMUM. De perpetua orationis atque incessabili jugitate, quod in secundo Institutionum libro promissum est, collationes senis hujus quem nunc in medium proferimus, id est, abbatis Isaac, Domino favente, complebunt. Quibus explicatis, et praeceptis beatissimae memoriae papae Castoris, et desiderio vestro, o beatissime papa Leonti, et sancte frater Helladi, satisfecisse me credo, voluminis amplitudine primitus excusata, quae studentibus nobis non solum sermone succincto narranda perstringere, sed etiam plurima silentio praeterire, in majorem modum quam disposueramus, extensa est. Praemissa namque super diversis institutis disputatione copiosa, quam nos studio brevitatis resecare maluimus, haec ad extremum B. Isaac intulit verba.

CAPUT II. Verba abbatis Isaac super orationis qualitate. Omnis monachi finis cordisque perfectio ad jugem atque indisruptam orationis perseverantiam tendit, et quantum humanae fragilitati conceditur, ad immobilem tranquillitatem mentis ac perpetuam nititur puritatem. Ob quam possidendam omnem tam laborem corporis quam contritionem spiritus indefesse quaerimus et jugiter exercemus, et est inter alterutrum reciproca quaedam inseparabilisque conjunctio. Nam sicut ad orationis perfectionem omnium tendit structura virtutum, ita nisi hujus culmine haec omnia fuerint colligata atque compacta, nullo modo firma poterunt vel stabilia perdurare. Quemadmodum enim sine illis acquiri vel consummari non potest haec de qua loquimur perpetua orationis jugisque tranquillitas, ita ne illae quidem virtutes quae hanc praestruunt, absque hujus possunt assiduitate compleri, ideo nec recte tractare de orationis affectu [ Lips. in marg. effectu], nec ad ejus principalem finem, qui universarum virtutum molitione perficitur, subitanea disputatione poterimus intrare, nisi prius universa quae illius obtentu vel abscindenda sunt vel paranda, per ordinem dinumerata fuerint atque discussa, et secundum evangelicae parabolae disciplinam (Lucae XIV) ea quae ad spiritalis ac sublimissimae illius exstructionem pertinent turris supputata fuerint ac diligenter ante congesta. Quae tamen nec proderunt praeparata, nec recte superponi sibimet excelsa culmina perfectionis admittent, nisi egesta prius omni repurgatione vitiorum, et effusis succidiis mortuisque ruderibus passionum, vivae (ut aiunt) ac solidae terrae pectoris nostri, immo illi evangelicae petrae superjecta fuerint simplicitatis et humilitatis firmissima fundamenta, quibus haec turris spiritalium virtutum molitionibus exstruenda et immobiliter valeat stabiliri, et ad summa coelorum fastigia confidentia propriae firmitatis attolli. Fundamentis etenim talibus innitentem, quamvis passionum imbres largissimi profundantur, quamvis ei persecutionum violenti torrentes instar arietis illidantur, quamvis irruat et incumbat adversariorum spirituum saeva tempestas, non solum ruina non diruet, sed nec ipsa aliquatenus vexabit impulsio.

CAPUT III. Quemadmodum paretur pura et sincera oratio. Et idcirco ut eo fervore ac puritate, qua debet, emitti possit oratio, haec sunt omnimodis observanda. Primum sollicitudo rerum carnalium generaliter abscindenda est; deinde nullius negotii causaeve non solum cura, sed ne memoria quidem penitus admittenda, detractationes, vaniloquia seu multiloquia, scurrilitates quoque similiter amputanda, irae prae omnibus sive tristitiae perturbatio funditus eruenda, concupiscentiae carnalis ac philargyriae noxius fomes radicitus evellendus, et ita his ac similibus vitiis extrusis penitus et abscissis, quae hominum quoque possunt patere conspectibus, talique, ut diximus, repurgii emundatione praemissa, quae simplicitatis et innocentiae puritate perficitur, jacienda sunt primum profundae humilitatis inconcussa fundamenta, quae scilicet turrim intraturam coelos valeant sustinere: deinde superponenda virtutum spiritalium exstructio, et ab omni discursu atque evagatione lubrica animus inhibendus, ut ita paulatim ad contemplationem Dei ac spiritalis intuitus incipiat sublimari. Quidquid enim ante orationis horam anima nostra conceperit, necesse est ut orantibus nobis per ingestionem recordationis occurrat. Quamobrem quales orantes volumus inveniri, tales nos ante orationis tempus praeparare debemus. Ex praecedenti enim statu mens in supplicatione formatur, eorumdemque actuum procumbentibus nobis ad pacem, verborum quoque vel sensuum ante oculos imago praeludens, aut irasci nos secundum praecedentem qualitatem faciet, aut tristari, aut concupiscentias causasve praeteritas retractare; aut risu fatuo, quod etiam pudet dicere, cujusquam surrilis dicti vel facti titillatione pulsari, aut ad priores faciet volitare discursus. Et idcirco quidquid orantibus nobis nolumus ut irrepat, ante orationem de abditis nostri pectoris extrudere festinemus, ut illud Apostoli possimus implere: Sine intermissione orate (I Thess. V): Et, In omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II). Alias namque mandatum istud perficere non valebimus, nisi mens nostra ab omni vitiorum purificata contagio, virtutibus tantum velut naturalibus bonis dedita, jugi omnipotentis Dei contemplatione pascatur.

CAPUT IV. De mobilitate animae, plumae vel pennulae comparata [Al. comparatae ]. Etenim quantas animae non inepte subtilissimae plumae seu pennae levissimae comparatur, quae si humoris cujuspiam extrinsecus accidentis corruptione vitiata non fuerit vel infusa, mobilitate substantiae suae, tenuissimi spiritus adjumento, velut naturaliter ad sublimia coelestiaque sustollitur. Sin vero humoris cujusquam aspergine vel infusione fuerit praegravata, non modo in nullos aereos volatus naturali mobilitate raptabitur, sed etiam ad ima terrae concepti humoris pondere deprimetur. Ita mens quoque nostra, si accedentibus vitiis curisque mundanis aggravata non fuerit, noxiaeve libidinis humore corrupta, velut naturali puritatis suae beneficio sublevata, levissimo spiritalis meditationis afflatu sublimabitur ad superna, et humilia deserens atque terrena, ad coelestia et invisibilia transferetur. Unde proprie satis praeceptis Dominicis admonemur: Videte nequando graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis saecularibus (Lucae XXI). Et idcirco si volumus orationes nostras non solum coelos sed etiam quae super coelos sunt penetrare, curemus mentem ab omnibus terrenis vitiis expurgatam cunctisque mundatam faecibus passionum ad sublimitatem perducere naturalem, ut ita ad Deum oratio ejus nullo vitiorum pondere praegravata conscendat.

CAPUT V. De causis quibus mens nostra aggravatur. Notandum tamen quibus ex causis gravari mentem Dominus designaverit. Non enim adulteria, non fornicationes, non homicidia, non blasphemias, non rapinas, quae mortalia esse et damnabilia nullus ignorat, sed crapulam posuit et ebrietatem, et curas sive sollicitudines saeculares (Luc. XXI). Quae in tantum nemo hominum mundi hujus cavet aut damnabilia judicat, ut etiam nonnulli, quod pudet dicere, semetipsos monachos nuncupantes iisdem ipsis distentionibus velut innoxiis et utilibus implicentur. Quae tria licet secundum litteram perpetrata aggravent animam, atque a Deo separent ac deprimant ad terrena, est tamen eorum facilis declinatio, et maxime nobis qui tam longa remotione ab omni saeculi hujus conversatione disjungimur, et istis visibilibus curis atque ebrietatibus et crapulis penitus nulla occasione miscemur. Verum est alia quoque crapula et ebrietas spiritalis difficilius evitanda, cura quoque ac sollicitudo saecularis, quae nos etiam post omnium facultatum nostrarum perfectam renuntiationem et vini epularumque continentiam cunctarum, et quidem in solitudine constitutos frequenter involvit, de quibus propheta: Expergiscimini, inquit, qui estis ebrii, et non a vino (Joelis I). Alius quoque: Obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate, inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate (Isaiae XXIX). Cujus ebrietatis et crapulae vinum consequenter necesse est ut secundum prophetam furor draconum sit. Ipsumque vinum de qua radice procedat adverte. Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et sarmentum eorum ex Gomorrha. Vis etiam fructum vitis istius atque sarmenti germen agnoscere? Uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis in ipsis (Deut. XXXII). Quae omnia, nisi fuerimus cunctis vitiis expurgati, et ab omnium passionum crapula sobrii, absque ebrietate vini epularumque omnium affluentia, erit cor nostrum ebrietate et crapula magis noxia praegravatum. Nam quia saeculares curae etiam in nos, qui nullis actibus mundi istius admiscemur, cadere nonnumquam possint, manifesta ratione monstratur secundum regulam seniorum, qui quidquid necessitatem victus quotidiani et inevitabilem usum carnis excedit, ad saecularem definierunt curam et sollicitudinem pertinere; ut, verbi gratia, si cum possit operatio unius solidi necessitatem nostri corporis expedire, ad duorum vel trium solidorum acquisitionem nosmetipsos propensiore velimus opere ac labore distendere; et cum duarum velamen sufficiat tunicarum, ad usum scilicet noctis ac diei, domini trium vel quatuor fieri procuremus; cumque unius sive duarum habitatio sufficiat cellarum, ambitione saeculari atque amplitudine delectati, quatuor seu quinque cellas, et has easdem exquisiti ornatus et capaciores quam usus desiderat, exstruamus, passionem libidinis mundialis in quibus possumus praeferentes.

CAPUT VI. De visione cujusdam senis, quam super fratris inquieta operatione prospexit. Quod non sine instinctu daemonum fieri manifestissima nos experimenta docuerunt. Nam quidam probatissimus seniorum cum transiret juxta cellam fratris cujusdam, hac animi, quam diximus, aegritudine laborantis, utpote qui in exstruendis reparandisque superfluis inquietus quotidianis distentionibus desudaret; et eminus conspexisset eum gravi malleo saxum durissimum conterentem, vidissetque Aethiopem quemdam astantem illi, et una cum eodem ictus mallei junctis consertisque manibus illidentem eumque ad operis illius instantiam ignitis facibus instigantem, diutissime substitit, vel impressionem dirissimi daemonis, vel fraudem tantae illusionis admirans. Cum enim nimia lassitudine fatigatus frater, requiescere jamque finem operi voluisset imponere, instigatione spiritus illius animatus iterum resumere malleum, nec desinere ab intentione coepti operis urgebatur, ita ut iisdem ejus incitamentis infatigabiliter sustentatus tanti laboris non sentiret injuriam. Tandem igitur senex tam dira daemonis ludificatione permotus, ad cellam fratris divertit, salutansque eum, Quid, inquit, est, frater, istud opus quod agis? At ille: Laboramus, ait, contra istud durissimum saxum, vixque illud potuimus aliquando conterere. Ad haec senex: Bene dixisti, vix potuimus; non enim solus eras, cum illud caederes, sed fuit alius tecum, quem non vidisti, qui tibi in hoc opere non tam adjutor quam violentissimus impulsor astabat. Et idcirco morbum ambitus saecularis nostris mentibus non inesse, non utique eorum tantum negotiorum abstinentia comprobabit, quae, etiamsi velimus, expetere vel explere non possumus; neque illarum rerum despectus, quas si affectaverimus, tam apud spirituales viros quam apud saeculi homines notabiles prima fronte reddemur; sed cum etiam illa quae nostrae suppetunt potestati, et honestate quadam videntur obnubi, rigida mentis districtione respuimus. Et revera non minus haec quae parva videntur et minima, quaeque ab his qui nostrae professionis sunt, cernimus indifferenter admitti, pro qualitate sua aggravant mentem, quam illa majora quae secundum suum statum saecularium sensus inebriare consueverunt, non sinentes [ Al. nec sinunt], deposita faece terrena, ad Deum in quo semper defixa esse debet intentio, monachum respirare, cui ab illo summo bono vel parva separatio, mors praesens ac perniciosissimus interitus est credendus. Cumque mens tali fuerit tranquillitate fundata, vel ab omnium carnalium passionum nexibus absoluta, et illi uni summoque bono tenacissima adhaeserit cordis intentio, Apostolicum illud implebit, Sine intermissione orate (I Thess. V). Et, In omni loco levantes puras manus, sine ira et disceptatione (I Tim. II). Hac enim puritate, si dici potest, sensu mentis absorpto ac de terreno situ ad spiritalem atque angelicam similitudinem reformato, quidquid in se receperit, quidquid tractaverit, quidquid egerit, purissima ac sincerissima erit oratio.

CAPUT VII. Utrum majoris difficultatis sit custodire cogitationes bonas, quam parare? Germanus: Utinam simili modo atque eadem facilitate qua semina spiritalium cogitationum plerumque concipimus, etiam perpetuitatem earum possidere possemus. Cum enim fuerint sive per memoriam Scripturarum, seu per recordationem spiritalium quorumque actuum, vel certe per intuitum Sacramentorum coelestium nostro corde conceptae, insensibili quadam fuga lapsae quantocius evanescunt. Cumque alias quaslibet occasiones spiritalium sensuum mens nostra repererit, rursus aliis irrepentibus, ipsae quoque quae apprehensae fuerant, lubrica volubilitate diffugiunt, ita ut nullam constantiam sui retinens animus, nec potestate propria sanctarum cogitationum possidens firmitatem, etiam tunc cum eas videtur utcumque retinere, fortuito illas, et non de industria, concepisse credatur. Quomodo enim ortus earum nostro arbitrio putabitur ascribendus, quarum perseverantia non consistit in nobis? Sed ne forte sub hujus quaestionis indagine a coepto narrationis ordine longius evagantes expositionem propositam super orationis statu diutius retardemus, suo hanc tempori reservantes, de qualitate orationis instantissime quaesumus informari, praesertim cum nullo tempore nos ab ea cessare beatus Apostolus moneat dicens: Sine intermissione orate (I Thess. V). Et ideo primum de qualitate ejus desideramus institui, id est, qualis debeat emitti semper oratio; deinde qualiter hanc eamdem, quaecumque est, possidere vel exercere sine intermissione possimus. Non enim parva cordis intentione eam perfici posse, et experientia quotidiana, et prosecutio tuae sanctitatis ostendit, qui finem monachi ac totius perfectionis culmen in orationis consummatione consistere definisti.

CAPUT VIII. Responsio de diversis orationum qualitatibus. Isaac: Universas orationum species absque ingenti cordis contritione atque animi puritate, et illuminatione sancti Spiritus, arbitror comprehendi non posse. Tot enim sunt quot in anima una, imo in cunctis animabus, status queunt qualitatesque generari. Et ideo licet sciamus nos pro hebetudine cordis nostri universas orationum species non posse perspicere, tamen in quantum mediocritas experientiae nostrae assequi praevaluerit, digerere eas utcumque tentabimus. Secundum mensuram namque puritatis in qua mens unaquaeque proficit, et qualitatem status in quo vel ex accidentibus inclinatur, vel per suam renovatur industriam, ipsa quoque momentis singulis reformatur, et idcirco uniformes orationes emitti semper a nemine posse certissimum est. Aliter enim quisque supplicat cum alacer est, aliter cum tristitiae seu desperationis pondere praegravatur, aliter cum spiritalibus successibus viget, aliter cum impugnationum mole deprimitur, aliter cum veniam peccatorum, aliter cum acquisitionem gratiae seu cujuslibet virtutis exposcit, vel certe exstinctionem cujuslibet vitii deprecatur, aliter cum consideratione gehennae ac futuri judicii timore compungitur, aliter cum spe futurorum bonorum desiderioque inflammatur, aliter cum in necessitatibus ac periculis, aliter cum in securitate ac tranquillitate versatur, aliter cum sacramentorum coelestium revelationibus illustratur, aliter cum sterilitate virtutum ac sensuum ariditate constringitur.

CAPUT IX. De quadripartita orationum specie. Et idcirco his super orationum qualitate digestis, licet non quantum exposcit materiae magnitudo, sed quantum vel temporis admittit angustia, vel certe capere tenuitas ingenii nostri, et cordis praevalet hebetudo, major nobis nunc imminet difficultas, ut ipsas sigillatim orationum species exponamus, quas Apostolus quadripartita ratione distinxit, ita dicens: Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II). Quae non inaniter ab Apostolo ita fuisse divisa minime dubitandum est. Et primitus indagandum quid obsecratione, quid oratione, quid postulatione, quid gratiarum actione signetur: deinde perquirendum utrum hae quatuor species ab orante sint pariter assumendae, id est, ut omnes simul in unaquaque supplicatione jungantur; an vicissim sigillatimque sint offerendae, ut puta nunc quidem obsecrationes, nunc vero orationes, nunc autem postulationes seu gratiarum actiones oporteat promi; an certe alius quidem obsecrationes, alius gratiarum actiones Deo debeat exhibere, secundum mensuram, scilicet aetatis suae, in qua unaquaeque mens per intentionis proficit industriam.

CAPUT X. De ordine specierum orationis. Et idcirco primum proprietates ipsae sunt nominum verborumque tractandae, ac discutiendum quid inter orationem et obsecrationem ac postulationem intersit. Deinde similiter perscrutandum utrum sigillatim sint, an pariter exhibendae. Tertio indagandum utrum etiam ipse ordo qui ita est Apostoli auctoritate dispositus aliquid amplius instruat auditorem, an simpliciter accipienda sit ista distinctio, et indifferenter putanda sit ab illo taliter fuisse digesta, quod mihi satis videtur absurdum. Non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione Spiritum sanctum per Apostolum protulisse. Et idcirco eodem quo coepimus ordine, prout Dominus donaverit, singula retractemus.

CAPUT XI. De obsecratione. Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes (I Tim. II). Obsecratio est imploratio seu petitio pro peccatis, qua vel pro praesentibus vel praeteritis admissis suis unusquisque compunctus veniam deprecatur.

CAPUT XII. De oratione. Orationes sunt quibus aliquid offerimus seu vovemus Deo, quod Graece dicitur εὐχή, id est votum. Nam ubi dicitur in Graeco τὰς εὐχάς μου τῷ Κυρίῳ ἀποδώσω, in Latino legitur: Vota mea Domino reddam (Psalm. CXV), quod secundum proprietatem verbi ita exprimi potest: orationes meas Domino reddam. Illud quod legimus in Ecclesiaste, Si voveris votum Deo, ne moram feceris reddere illud (Eccles. V), in Graeco simpliciter scribitur ἐὰν εὔξῃ εὐχὴν Κυρίῳ, id est, Si oraveris orationem Domino, ne moram feceris reddere illam. Quod ita ab unoquoque nostrum implebitur. Oramus, cum renuntiantes huic mundo spondemus nos mortificatos cunctis actibus et conversationi mundanae, tota cordis intentione Domino servituros. Oramus cum promittimus, saeculari honore contempto ac terrenis opibus spretis, in omni contritione cordis ac paupertate spiritus nos Domino cohaesuros. Oramus cum pollicemur nos purissimam corporis castitatem seu immobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, vel cum de corde nostro radices irae sive tristitiae mortem operantis vovemus funditus eruendas, quae cum desidia resoluti atque ad antiqua vitia recurrentes, minime fecerimus, erimus orationum nostrarum ac votorum rei, diceturque nobis: Melius est non vovere, quam vovere, et non reddere (Eccl. V). Quod secundum Graecum dici potest: Melius est non orare, quam orare et non reddere.

CAPUT XIII. De postulatione. Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere; vel pro charis scilicet nostris, vel pro totius mundi pace poscentes, et, ut ipsius Apostoli verbis eloquar, cum pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt (I Tim. II), supplicamus.

CAPUT XIV. De gratiarum actione. Quarto deinde loco gratiarum actiones ponuntur, quas mens, vel cum praeterita Dei recolit beneficia, vel cum praesentia contemplatur, seu cum in futurum quae et quanta praeparaverit Deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus Deo refert. Qua etiam intentione nonnumquam preces ulteriores emitti solent, dum illa quae reposita sunt in futuro sanctorum praemia purissimis oculis intuendo, ineffabiles Deo gratias cum immenso gaudio spiritus noster instigatur effundere.

CAPUT XV. Utrum quatuor orationum species simul et omnibus, an sigillatim et vicissim unicuique sint necessariae. Ex quibus quatuor speciebus licet nonnumquam soleant occasiones supplicationum pinguium generari, nam et de obsecrationis specie, quae de compunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu, quae de fiducia oblationum et consummatione votorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione, quae de charitatis ardore procedit, et de gratiarum actione, quae beneficiorum Dei et magnitudinis ac pietatis ejus consideratione generatur, ferventissimas saepissime novimus preces ignitasque prodire, ita ut constet omnes has quas praediximus species, omnibus utiles ac necessarias inveniri, ut in uno eodemque viro nunc quidem obsecrationum, nunc autem orationum, nunc postulationum, puras ac ferventissimas supplicationes variatus emittat affectus; tamen prima ad incipientes videtur peculiarius pertinere, qui adhuc vitiorum suorum aculeis ac memoria remordentur, secunda ad illos qui in profectu jam spirituali appetituque virtutum quadam mentis sublimitate consistunt, tertia ad eos qui perfectionem votorum suorum operibus adimplentes intercedere pro aliis quoque consideratione fragilitatis eorum et charitatis studio provocantur, quarta ad illos qui jam poenali conscientiae spina de cordibus evulsa securi jam munificentias Domini ac miserationes, quas vel in praeterito tribuit, vel in praesenti largitur, vel praeparat in futuro, mente purissima tractantes, ad illam ignitam, et quae ore hominum nec comprehendi nec exprimi potest, orationem [ Al. exstasim] ferventissimo corde raptantur. Nonnumquam tamen mens quae in illum verum puritatis proficit affectum, atque in eo jam coeperit radicari, solet haec omnia simul pariterque concipiens, atque in modum cujusdam incomprehensibilis ac rapacissimae flammae cuncta pervolitans ineffabiles ad Deum preces purissimi vigoris effundere, quas ipse Spiritus interpellans gemitibus inenarrabilibus, ignorantibus nobis, emittit ad Deum, tanta scilicet illius horae momento concipiens, et ineffabiliter in supplicatione profundens, quanta non dicam ore percurrere, sed ne ipsa quidem mente valeat alio tempore recordari. Et quod in qualibet mensura quis positus, nonnumquam puras intentasque preces invenitur emittere, quia et de illo primo et humili ordine qui est super recordatione futuri judicii, is qui adhuc sub terroris poena ac metu examinis constitutus est, ita ad horam compungitur, ut non minore spiritus alacritate de obsecrationis pinguedine repleatur, quam ille qui per puritatem cordis sui munificentias Dei perlustrans atque percurrens, ineffabili gaudio laetitiaque resolvitur; incipit enim secundum sententiam Domini plus diligere, quia sibimet ampliora cognoscit indulta.

CAPUT XVI Gradatim ad has orationum species contendendum esse. Tamen expetendae sunt nobis per profectum vitae consummationemque virtutum illae potius supplicationum species, quae vel de contemplatione futurorum bonorum, vel de charitatis ardore funduntur; seu certe, ut humilius et secundum incipientium mensuram loquar, pro acquisitione quarumcumque virtutum seu vitii cujuslibet exstinctione generantur. Aliter enim ad illa sublimiora quae praediximus supplicationum genera pervenire nullatenus poterimus, nisi per ordinem postulationum istarum sensim mens nostra fuerit gradatimque provecta.

CAPUT XVII. Christum hisce quatuor supplicationum generibus usum fuisse. Has quatuor supplicationum species ita etiam Dominus exemplo suo nobis initiare dignatus est, ut in hoc quoque impleret illud quod de ipso dicitur: Quae coepit Jesus facere et docere (Actor. I). Nam obsecrationis genus assumit cum dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). Vel illud quod ex persona ejus cantatur in Psalmis: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti (Psal. XXI)? aliaque his similia. Oratio est, cum dicit: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem (Joan. XVII). Sive illud: Et pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate (Ibid.). Postulatio est, cum dicit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ibi ego sum, et ipsi sint mecum, ut videant gloriam meam quam dedisti mihi (Ibid.). Vel certe cum dicit: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Gratiarum actio est cum dicit: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita Pater, quia sic fuit placitum ante te (Matth. XI). Vel certe cum dicit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me, ego autem sciebam quia semper me audis (Joan. XI). Quae tamen quatuor supplicationum genera licet sigillatim ac diverso tempore, secundum illum quem comprehendimus modum, idem Dominus noster distinxerit offerenda, tamen etiam simul ea in supplicatione perfecta comprehendi posse identidem suis ostendit exemplis, per illam scilicet orationem quam ad finem Evangelii secundum Joannem legimus eum copiosissime profudisse. Ex cujus textu quia longum est universa percurrere, diligens inquisitor haec ita esse lectionis ipsius serie poterit edoceri. Quem sensum Apostolus quoque in Epistola ad Philippenses has quatuor supplicationum species aliquantum immutato ponens ordine, evidenter expressit, ostenditque debere eas nonnumquam sub ardore unius supplicationis offerri, ita dicens: Sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum (Philipp. IV): per quod voluit nos in hoc specialius erudire, quod et in oratione et obsecratione gratiarum actio debeat cum postulatione misceri.

CAPUT XVIII. De oratione Dominica Haec itaque supplicationum genera sublimior adhuc status ac praecelsior subsequitur, qui contemplatione Dei solius et charitatis ardore formatur, per quam mens in illius dilectionem resoluta atque rejecta familiarissime Deo, velut patri proprio, peculiari pietate colloquitur. Quem statum debere nos diligenter expetere, formula Dominicae orationis instituit, dicens, Pater noster (Matth. VI), qua universitatis Deum ac Dominum Patrem esse voce propria confitentes; de conditione servili in adoptionem filiorum nos profitemur ascitos: adjicientes deinde, qui es in coelis (Ibid.), ut commemorationem vitae praesentis qua in hac degimus terra, velut peregrinam, atque a nostro Patre nos longissime separantem toto horrore vitantes, ad illam potius regionem in qua Patrem nostrum commorari fatemur, summo desiderio properemus, nihilque admittamus ejusmodi quod indignos nos hac nostra professione ac nobilitate tantae adoptionis efficiens, et haereditate paterna velut degeneres privet, et iram nos faciat justitiae ejus ac severitatis incurrere. In quem filiorum ordinem gradumque provecti, illa continua quae est in bonis filiis pietate flagrabimus, ut jam non pro nostris utilitatibus, sed pro nostri Patris gloria totum impendamus affectum, dicentes ei, Sanctificetur nomen tuum (Ibid.), nostrum desiderium, nostrum gaudium, gloriam nostri Patris esse testantes, imitatores effecti illius qui dixit, Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in eo non est (Joan. VII). Denique Vas electionis hoc repletus affectu, etiam anathema fieri optat a Christo, dummodo ei familia multiplex acquiratur, et ad gloriam sui Patris salus totius Israeliticae plebis accrescat. Securus enim optat interire pro Christo, qui novit neminem mori posse pro vita (Rom. IX). Et iterum, Gaudemus, inquit, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis (II Cor. XIII). Et quid mirum, si Vas electionis pro Christi gloria et fratrum suorum conversione, gentisque privilegio anathema fieri optat a Christo, cum Michaeas quoque propheta vellet se mendacem fieri, et ab inspiratione sancti Spiritus alienum, dummodo plagas illas et captivitatis exitia quae sua vaticinatione praedixerat, plebs Judaicae nationis evadat: Utinam, inquiens, non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer (Michae. II). Ut praetermittamus illum legislatoris affectum, qui cum fratribus suis etiam perituris non renuit interire, dicens: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum; aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII). Potest autem congrue satis illud quod dicitur, sanctificetur nomen tuum, etiam taliter accipi: Sanctificatio Dei nostra perfectio est. Itaque dicentes ei, Sanctificetur nomen tuum, aliis verbis hoc dicimus: Tales nos facito, Pater, ut sanctificationem tuam vel intelligere quanta sit, vel capere mereamur, vel certe, ut in nostra conversatione spiritali sanctus appareas. Quod tunc efficaciter impletur in nobis, quando vident homines opera nostra bona, et glorificant Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V).

CAPUT XIX. De eo quod dicit, Adveniat regnum tuum. Secunda petitio mentis purissimae advenire jam jamque regnum sui Patris exoptat, vel illud scilicet quo quotidie Christus regnat in sanctis, quod ita fit cum diaboli imperio per exstinctionem fetentium vitiorum de nostris cordibus pulso, Deus in nobis per virtutum bonam fragrantiam coeperit dominari, et devicta fornicatione castitas, superato furore tranquillitas, calcata superbia humilitas, in nostra mente regnaverit: vel certe illud quod praestituto tempore omnibus est perfectis ac Dei filiis generaliter repromissum, in quo eis dicetur a Christo, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV), intentis illuc quodammodo obtutibus ac defixis desideriis exspectans dicensque ad eum: Veniat regnum tuum. Novit enim testimonio conscientiae suae, cum apparuerit, mox ejus se futurum esse consortem. Haec enim dicere vel optare criminosorum nullus audebit, quia nec videre tribunal judicis volet, quisquis sub adventu ejus non palmam nec praemia suis meritis, sed poenam novit protinus repensandam.

CAPUT XX. De eo quod dicit: Fiat voluntas tua. Tertia supplicatio filiorum est, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Non potest esse jam major oratio, quam optare ut terrena mereantur coelestibus coaequari. Nam quid est aliud dicere, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, quam ut sint homines similes angelis; et sicut voluntas Dei ab illis impletur in coelo, ita etiam hi qui in terra sunt, non suam, sed ejus universam faciant voluntatem? Hoc quoque nemo ex affectu dicere praevalebit, nisi is solus qui Deum credit omnia quae videntur vel adversa vel prospera pro nostris utilitatibus dispensare, magisque eum pro suorum salute et commodis providum atque sollicitum, quam nos ipsos esse pro nobis. Vel certe aliter accipiendum: Voluntas Dei salus omnium est, secundum illam beati Pauli sententiam, Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). De qua etiam voluntate Isaias propheta ex persona Dei Patris, Et omnis, inquit, voluntas mea fiet (Isaiae XLVI). Dicentes ergo ei: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, hoc eum aliis oramus verbis, ut sicut hi qui in coelo sunt, ita omnes qui in terra consistunt, tua, Pater, agnitione salventur.

CAPUT XXI. De pane supersubstantiali, sive quotidiano. Deinde panem nostrum ἐπιούσιον, id est, supersubstantialem da nobis hodie (Matth. VI). Quod alius evangelista quotidianum dixit (Lucae XI). Illam nobilitatis ac substantiae ejus significat qualitatem, qua scilicet super omnes substantias sit, atque omnes creaturas sublimitas magnificentiae ejus ac sanctificationis excedat: hanc vero proprietatem usus ipsius atque utilitas expressit. Nam cum dicit quotidianum, ostendit quod sine ipso nullo die spiritalem vitam capere valeamus. Cum dicit, hodie, ostendit eum quotidie esse sumendum, et hesternam praebitionem ejus non sufficere, nisi nobis hodie quoque similiter fuerit attributus; omnique nos tempore hanc orationem debere profundere, indigentia ejus quotidiana commonet, quia non est dies quo non opus sit nobis hujus esu ac perceptione cor interioris nostri hominis confirmare. Licet istud quod dicitur, hodie, et ad praesentem vitam possit intelligi, id est, dum in hoc saeculo commoramur, praesta nobis hunc panem. Novimus enim eum his qui meruerint a te et in futuro esse praestandum, sed rogamus ut eum nobis hodie largiaris; quia nisi eum percipere quis in hac vita meruerit, in illa ejus particeps esse non poterit.

CAPUT XXII. De eo quod dicit, Dimitte nobis debitu nostra. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. O ineffabilis Dei clementia, quae non solum nobis orationis tradidit formam, et acceptabilem sibi morum nostrorum instituit disciplinam, ac per necessitatem traditae formulae qua se praecepit a nobis semper orari, irae pariter et tristitiae evellit radices, sed etiam occasionem rogantibus tribuit, eisque reserat viam qua clemens ac pium erga se provocent Dei judicium promulgari; et quodammodo potestatem tribuit, qua judicis nostri possimus sententiam temperare; ad veniam delictorum nostrorum, exemplo eum nostrae remissionis arctantes, dum dicimus ei, et dimitte nobis sicut et nos dimittimus. Itaque securus hujus orationis fiducia de suis admissis veniam postulabit, quisquis remissus erga suos dumtaxat, non erga Domini sui exstiterit debitores. Solemus etenim nonnulli, quod est deterius, erga illa quidem quae admittuntur ad injuriam Dei, quamvis magnorum sint criminum, placidos nos et clementissimos exhibere; erga nostrarum vero vel parvissimarum offensionum debita exactores immites atque inexorabiles inveniri. Quisquis igitur in se delinquenti fratri non ex corde dimiserit, non indulgentiam, sed condemnationem deprecatione hac sibimet impetrabit, suaque professione semetipsum poscit dirius judicari, dicens, Remitte mihi sicut et ego remisi. Quod cum illi secundum suam petitionem fuerit repensatum, quid aliud subsequetur quam ut, exemplo suo, implacabili ira et irremissa sententia puniatur? Ideoque si clementer volumus judicari, nos quoque erga illos qui in nos deliquerunt oportet esse clementes. Tantum enim remittetur nobis, quantum nos remiserimus eis qui nobis quacumque malignitate nocuerunt. Quod formidantes nonnulli, cum in ecclesia haec oratio ab universa plebe concinitur, hunc locum taciti praetermittunt, ne scilicet semetipsos obligare potius quam excusare sua professione videantur, non intelligentes quod frustra cavillationes has judici omnium praetendere moliantur, qui quemadmodum judicaturus sit supplicibus suis voluit demonstrare. Dum enim erga nos non vult immitis atque inexorabilis inveniri, formam sui judicii designavit, ut quemadmodum nos ab illo judicari cupimus, ita nostros fratres si quid in nobis deliquerint judicemus, quia judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam (Jac. II).

CAPUT XXIII. De eo quod dicit: Et ne nos inducas in tentationem. Deinde sequitur, Et ne nos inducas in tentationem. De quo non minima nascitur quaestio. Si enim oramus ne permittamur tentari, et unde erit in nobis virtus constantiae comprobanda, secundum illam sententiam: Omnis vir qui non est tentatus, non est probatus (Eccles. XXXIV)? Et iterum: Beatus vir qui suffert tentationem (Jacob. I). Non ergo hoc sonat, ne inducas nos in tentationem, id est, ut non permittas nos aliquando tentari, sed ne permittas in tentatione positos superari. Tentatus est enim Job, sed non est ductus in tentationem. Non enim dedit insipientiam Deo, nec ad illam ad quam trahebatur tentatoris voluntatem, ore impio blasphemus intravit. Tentatus est Abraham, tentatus est Joseph, sed neuter illorum inductus est in tentationem, quia nullus eorum consensum praebuit tentatori. Denique sequitur: Sed libera nos a malo, id est, ne permittas nos a diabolo tentari supra id quod possumus: sed cum tentatione et exitum da, ut sustinere possimus (I Cor. X).

CAPUT XXIV. Quod non debeant alia postulari, quam haec tantum, quae orationis Dominicae modulo continentur. Videtis ergo qualis nobis ab ipso, qui per illam exorandus est, judice, orationis sit modulus et forma proposita, in qua nulla divitiarum petitio, nulla memoria dignitatum, nulla potentatus ac fortitudinis postulatio, nulla corporeae sanitatis, seu temporalis vitae mentio continetur. Nihil enim caducum vult a se, nihil vile, nihil temporale aeternitatum conditor implorari. Itaque magnificentiae ejus ac munificentiae maximam irrogabit injuriam, quisquis his sempiternis petitionibus praetermissis transitorium aliquid et caducum ab eo maluerit postulare; et offensam potius quam propitiationem judicis sui, vilitate orationis incurret.

CAPUT XXV. De qualitate sublimioris orationis. Haec igitur oratio licet omnem videatur perfectionis plenitudinem continere, utpote quae ipsius Domini auctoritate vel initiata sit vel statuta, provehit tamen domesticos suos ad illum praecelsiorem quem superius commemoravimus statum, eosque ad illam igneam ac perpaucis cognitam vel expertam, immo (ut proprius dixerim) ineffabilem orationem gradu eminentiore perducit, quae omnem transcendens humanum sensum, nullo non dicam sono vocis, nec linguae motu, nec ulla verborum pronuntiatione distinguitur, sed quam mens infusione coelestis illius luminis illustrata, non humanis atque angustis designat eloquiis, sed conglobatis sensibus velut de fonte quodam copiosissimo effundit ubertim, atque ineffabiliter eructat ad Dominum, tanta promens in illo brevissimo temporis puncto, quanta nec eloqui facile, nec mens percurrere in semetipsam reversa praevaleat. Quem statum Dominus quoque inter illarum supplicationum formulas, quas vel solus in monte sedens (Lucae XXII), vel tacite fudisse describitur, similiter figuravit, cum in orationis agonia constitutus etiam guttas sanguinis inimitabili intentionis profudit exemplo.

CAPUT XXVI. Orationis spiritum variis modis ad fervorem excitari. Quis vero possit diversitates et causas ipsas atque origines compunctionum quantalibet experientia praeditus sufficienter exponere, quibus inflammata mens atque succensa ad orationes puras ac ferventissimas incitatur? Quarum pauca, quantum potuerimus ad praesens per illuminationem Domini reminisci, exempli gratia proponemus. Nonnumquam etenim psalmi cujuscumque versiculus occasionem orationis ignitae decantantibus nobis praebuit, interdum canora fraternae vocis modulatio ad intentam supplicationem stupentium animos excitavit. Novimus quoque distinctionem gravitatemque psallentis, etiam adstantibus plurimum contulisse fervoris; nec non exhortatio viri perfecti, et collatio spiritalis, frequenter ad uberrimas preces jacentium erexit affectum. Scimus etiam fratris, seu chari cujuslibet interitu non minus nos ad plenam compunctionem fuisse raptatos. Recordatio quoque teporis ac negligentiae nostrae nonnumquam nobis salutarem spiritus invexit ardorem. Atque in hunc modum nulli dubium est occasiones innumeras non deesse quibus per Dei gratiam tepor ac somnolentia nostrarum mentium valeat excitari.

CAPUT XXVII. Diversos esse affectus ferventer orantium. Quemadmodum vero, vel quibus modis istae ipsae compunctiones de intimis animae conclavibus proferantur, non minoris difficultatis est indagare. Frequenter enim per ineffabile gaudium et alacritatem spiritus saluberrimae compunctionis fructus emergit, ita ut etiam in clamores quosdam intolerabilis gaudii immensitate prorumpat, et cellam vicini jucunditas cordis, et exsultationis penetret magnitudo. Nonnumquam vero tanto silentio mens intra secretum profundae taciturnitatis absconditur, ut omnem penitus sonum vocis stupor subitae illuminationis includat, omnesque sensus attonitus spiritus vel contineat intrinsecus, vel emittat, ac desideria sua gemitibus inenarrabilibus effundat ad Deum. Interdum vero tanta compunctionis abundantia ac dolore suppletur, ut alias eam digerere nisi lacrymarum evaporatione non possit.

CAPUT XXVIII. Interrogatio de eo quod non sit in nostra potestate profusio lacrymarum. Germanus: Hunc quidem compunctionis affectum, ex parte aliqua, mea quoque exiguitas non ignorat. Frequenter enim recordatione delictorum meorum obortis lacrymis, ita sum hoc ineffabili, ut praefatus es, gaudio, visitante Domino, vegetatus, ut desperare me illorum veniam non debere laetitiae ipsius magnitudo dictaret. Quo statu nihil reor esse sublimius, si reparatio ejus nostro subjaceret arbitrio. Nonnumquam cupiens ad similem me lacrymarum compunctionem totis viribus excitare, omnesque errores meos atque peccata ante oculos statuens ubertatem illam fletuum revocare non possum, et ita oculi mei in modum cujusdam durissimae silicis praedurantur, ut nulla prorsus ex eis humoris gutta distillet: et ideo quantum mihi in lacrymarum profusione congaudeo; tantum doleo quod illam, cum voluero, recuperare non valeam.

CAPUT XXIX. Responsio de diversitate spiritualium lacrymarum. Isaac: Non omnis lacrymarum profusio uno affectu vel una virtute depromitur. Aliter enim ille emanat fletus qui peccatorum spina cor nostrum compungente profertur de quo dicitur: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Et iterum: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et per noctem, et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui (Thren. IV). Aliter qui de contemplatione aeternorum bonorum et desiderio illius futurae claritatis exoritur, pro qua etiam uberiores lacrymarum fontes de intolerantia gaudii et alacritatis immensitate prorumpunt, dum sitit anima nostra ad Deum fontem vivum, dicens, Quando veniam et apparebo ante conspectum Dei? Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI), cum ejulatu quotidie et lamentatione proclamans, Heu mihi quoniam incolatus meus prolongatus est, et multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX). Aliter profluunt lacrymae quae absque ulla quidem talium criminum conscientia, sed tamen de metu gehennae et horribilis illius judicii recordatione procedunt, cujus terrore propheta percussus orat ad Deum: Non intres, inquiens, in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Est etiam aliud lacrymarum genus, quod non pro sua conscientia, sed pro aliena duritia peccatisque generatur, quo Samuel Saulem (I Reg. XV), quo illam quoque civitatem Jerusalem vel in praeteritis Jeremias ( In Thren. ), vel in Evangelio Dominus (Lucae XIX) flevisse describitur, ita dicens: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo in die et in nocte interfectos filiae populi mei (Jerem. IX)? Vel certe quales illae sunt lacrymae de quibus in psalmo centesimo primo canitur, Quia cinerem sicut panem manducavi, et poculum meum cum fletu miscebam. Quas certum est non illo affectu promi quo in sexto psalmo ex persona poenitentis emergunt ( Domine, ne in furore tuo arguas me, etc. ), sed pro anxietatibus vitae hujus atque angustiis et aerumnis, quibus justi in hoc mundo positi deprimuntur. Quod etiam psalmi ipsius non solum textus, sed etiam titulus evidenter ostendit (Titulus psal. CI), qui ex persona pauperis illius de quo in Evangelio dicitur, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V), ita describitur: Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et coram Deo effuderit precem suam. Ab his ergo lacrymis multum distant illae quae obdurato corde de siccis oculis exprimuntur, quas licet non penitus infructuosas esse credamus, bono enim proposito earum attentatur emissio, ab his praesertim qui necdum, vel ad scientiam pervenire perfectam, vel pristinorum seu praesentium vitiorum potuerunt ad purum labe mundari.

CAPUT XXX. Quod elici non debeant lacrymae quando non spontaneae proferuntur. Ab his tamen qui in affectum jam transiere virtutum, nequaquam debet hoc modo extorqueri profusio lacrymarum, nec exterioris hominis magnopere affectandi sunt fletus, qui etiamsi fuerint utcumque producti, numquam pertingere ad illam spontanearum lacrymarum poterunt ubertatem. Magis enim supplicantis animum suis conatibus distrahentes humiliabunt, atque ad ima demergent, et ab illa coelesti sublimitate deponent, in qua attonita mens orantis indeclinabiliter debet esse defixa, eamque compellent precum suarum intentione laxata erga steriles et coactitias lacrymarum guttulas aegrotare.

CAPUT XXXI. Sententia abbatis Antonii super orationis statu. Et ut orationis verae percipiatis affectum, non meam vobis, sed beati Antonii sententiam proferam; quem ita nonnumquam in oratione novimus perstitisse, ut eodem in excessu mentis frequenter orante, cum solis ortus coepisset infundi, audierimus eum in fervore spiritus proclamantem: Quid me impedis, sol, qui ad hoc jam oriris, ut me ab hujus veri luminis abstrahas claritate? Cujus etiam haec quoque est super orationis fine coelestis et plusquam humana sententia: Non est, inquit, perfecta oratio in qua se monachus, vel hoc ipsum quod orat, intelligit. Et ut nos quoque secundum mensuram tenuitatis nostrae huic admirandae sententiae superadjicere aliquid audeamus, orationis quae exauditur a Domino, in quantum experti sumus, indicia proferemus.

CAPUT XXXII. De exauditionis indicio. Cum orantes nos nulla interpellaverit haesitatio, et fiduciam petitionis nostrae quadam desperatione dejecerit; si obtinuisse nos in ipsa orationis effusione quod poscimus senserimus, non ambigamus preces nostras ad Deum efficaciter penetrasse. Tantum enim quis exaudiri atque obtinere merebitur, quantum vel inspici se a Deo vel Deum crediderit posse praestare. Irretractabilis namque est Domini nostri illa sententia, Quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et venient vobis (Marci XI).

CAPUT XXXIII. Objectio quod praedictae exauditionis fiducia tantum sanctis convenire videatur. Germanus: Hanc exauditionis fiduciam nimirum de conscientiae puritate credimus emanare. Caeterum nos, quorum cor adhuc peccatorum spina compungit, quemadmodum eam habere possumus, nullis patrocinantibus meritis quibus exaudiendas orationes nostras fiducialiter praesumamus?

CAPUT XXXIV. Responsio de diversis exauditionum causis. Isaac: Diversas exauditionum causas esse secundum animarum diversum ac varium statum evangelica sive prophetica testantur eloquia. Habes enim in duorum consensione fructum exauditionis Dominica voce signatum, secundum illud: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est (Matth. XVIII). Habes aliam in fidei plenitudine quae grano sinapis comparatur. Si enim, inquit, habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis (Matth. XVII). Habes in assiduitate orationum, quam propter indefessam petitionum perseverantiam importunitatem sermo Dominicus nominavit. Amen, amen dico vobis, quia si non propter amicitiam, vel propter importunitatem ejus surget et dabit ei quantum opus habuerit (Lucae XI). Habes in eleemosynarum fructu: Include, inquit, eleemosynam in corde pauperis, et ipsa orabit pro te in tempore tribulationis (Eccle. XXIX). Habes in emendatione vitae et operibus misericordiae, secundum illud: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes (Isaiae LVIII). Et post pauca, quibus infructuosi jejunii sterilitas castigatur: Tunc, inquit, invocabis, et Dominus exaudiet te; et clamabis, et dicet: Ecce adsum (Ibid.). Nonnumquam sane exaudiri etiam tribulationum nimietas facit, secundum illud: Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX). Et iterum: Ne afflixeritis advenam; quia si clamaverit, exaudiam eum, quia misericors sum (Exod. XXII). Videtis ergo quot modis obtineatur exauditionis gratia, ut nullus ad impetranda ea quae salutaria sunt et aeterna, conscientiae suae desperatione frangatur. Ut enim miseriarum nostrarum contemplatione concedam, nos omnibus illis, quas supra memoravimus, penitus destitutos esse virtutibus, et nec illam nos habere laudabilem duorum consensionem, nec illam fidem grano sinapis comparatam, nec illa opera pietatis quae propheta describit; num vel importunitatem quae omni volenti suppeditat, habere non possumus? Per quam etiam solam daturum se Dominus quidquid oratus fuerit repromittit. Et idcirco absque haesitationis infidelitate precibus insistendum est; obtenturosque nos earum jugitate cuncta quae secundum Deum poposcerimus, minime dubitandum. Hortatur enim nos Dominus volens ea quae sunt aeterna coelestiaque praestare, ut eum importunitate nostra quodammodo coarctemus, qui importunos nos non modo non despicit nec refutat, sed etiam invitat et laudat; eisque praestiturum se quidquid perseveranter speraverint, benignissime pollicetur dicens, Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Lucae XI). Et iterum: Omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis et nihil impossibile erit vobis (Matth. XXI). Et idcirco si cunctae nos exauditionum quas praediximus causae omnino deficiunt, saltem animet nos importunitatis instantia, quae absque ulla vel meriti vel laboris difficultate in cujuscumque volentis sita est potestate. Pro certo autem non exaudiendum se supplicans quisque non dubitet, cum se dubitaverit exaudiri. Quod autem infatigabiliter Domino supplicandum sit, etiam illo beati Danielis docemur exemplo, quod exauditus a prima die qua coepit orare, post primam et vicesimam diem consequitur suae petitionis effectum (Daniel. X). Unde non debemus nos quoque a coepta orationum nostrarum intentione cessare, si nos exaudiri tardius senserimus, ne forte aut exauditionis gratia dispensatione Domini uti iter differatur; aut angelus divinum ad nos beneficium delaturus, a facie Omnipotentis egressus resistente diabolo remoretur, quem certum est transmissum muneris desiderium ingerere non posse, si nos a propositae petitionis intentione cessasse repererit. Quod etiam supradicto prophetae proculdubio accidere potuisset, nisi virtute incomparabili in primum atque vicesimum diem orationum suarum perseverantiam protelasset. Ab hujus igitur fidei confidentia nulla penitus desperatione frangamur, cum orationem nostram nos obtinuisse minime senserimus, nec haesitemus super Domini sponsione dicentis: Omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis (Matth. XXIV). Retractare namque nos convenit illam beati Joannis evangelistae sententiam, qua ambiguitas hujus quaestionis evidenter absolvitur: Haec est, inquit, fiducia quam habemus ad Deum, quia quidquid petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos (I Joan. V). Ergo super his tantum plenam nos et indubitabilem jussit exauditionis habere fiduciam, quae non nostris commodis nec solatiis temporalibus, sed Domini congruunt voluntati. Quod etiam in oratione Dominica admiscere praecipimur dicentes: Fiat voluntas tua (Matth. VI), scilicet, non nostra. Si enim et illud Apostoli recordemur, quoniam quid oremus secundum quod oportet, nescimus (Rom. VIII), intelligimus nonnumquam saluti nostrae contraria postulare, et commodissime nobis ab eo qui utilitates nostras rectius quam nos ac veracius intuetur, ea quae poscimus denegari. Quod illi quoque magistro gentium accidisse non dubium est, cum oraret auferri a se angelum Satanae qui utiliter ad colaphizandum eum appositus fuerat Domini voluntate, dicens: Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII). Quem sensum etiam Dominus orans ex persona hominis assumpti, ut formam quoque orandi nobis, quemadmodum et caetera, suo praeberet exemplo, ita cum oraret expressit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI), cum utique ejus a Patris voluntate non discreparet voluntas. Venerat enim salvare quod perierat (Matth. XVIII), et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX), de qua ipse dicit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X). Ex cujus persona super unitate voluntatis suae quam cum Patre jugiter possidebat, per beatum quoque David in Psalmo tricesimo nono ita cantatur: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Nam et sic de Patre legimus: Sic enim Deus dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret (Joan. III). Et de Filio nihilominus invenimus, Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris (Galat. II). Et quemadmodum de illo refertur: Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII): ita de isto narratur, Oblatus est quia ipse voluit (Isaiae LIII). Et ita Patris et Filii voluntas una per omnia designatur, ut etiam in ipso resurrectionis Dominicae sacramento operatio non dissona fuisse doceatur. Nam sicut resurrectionem corporis ejus Patrem operatum beatus Apostolus praedicat dicens: Et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis (Galat. I), ita Filius suscitaturum se templum sui corporis protestatur, Solvite, inquiens, templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II). Et idcirco his quae praediximus exemplis Dominicis eruditi, cunctas obsecrationes nostras simili nos quoque debemus oratione concludere, et hanc vocem cunctis petitionibus nostris semper adjungere, Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI). Satis vero constat illum trinae orationis numerum qui solet in congregationibus fratrum ad concludendam synaxim celebrari, eum qui intento animo non supplicat, observare non posse.

CAPUT XXXV. De oratione intra cubiculum et clauso ostio facienda. Ante omnia sane illud evangelicum praeceptum diligentius observandum est, ut intrantes in cubiculum nostrum clauso ostio nostro oremus Patrem nostrum (Matth. VI), quod a nobis ita implebitur. Intra nostrum cubiculum supplicamus, cum ab omnium cogitationum sive sollicitudinum strepitu cor nostrum penitus amoventes, secreto quodam modo ac familiariter preces nostras Domino referamus. Clauso oramus ostio, cum strictis labiis nostris omnique silentio supplicamus, non vocum, sed cordium scrutatori. In abscondito oramus, quando corde tantum, et intenta mente petitiones nostras soli pendimus Deo, ita ut ne ipsae quidem adversae valeant potestates genus nostrae petitionis agnoscere. Propter quod cum summo est orandum silentio, non solum ne fratres astantes nostris susurris vel clamoribus avocemus, et orantium sensibus obstrepamus; sed ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostrae petitionis intentio. Ita enim praeceptum illud implebimus: Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui (Michae VII).

CAPUT XXXVI. De utilitate brevis et tacitae orationis. Ob quod frequenter quidem, sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis, inserere aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus. Istud namque est sacrificium verum, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Haec salutaris oblatio, ista sunt pura libamina, istud sacrificium justitiae (Ibid.), istud sacrificium laudis (Psal. XLIX), hae sunt verae ac pingues hostiae, ista sunt holocaustomata medullata (Psal. LXV), quae contritis et humiliatis cordibus offeruntur; quaeque hac qua diximus disciplina et intentione spiritus exhibentes, efficaci poterimus virtute cantare: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL). Quod etiam nos opportuna commonet devotione persolvere horae ipsius ac noctis adventus: de quo quidem licet pro tenuitatis nostrae mensura multa prolata videantur, diuque sit protracta collatio, pro sublimitate tamen ac difficultate materiae paucis admodum credimus disputatum. His sanctis sermonibus stupefacti potius quam repleti, vespertina synaxi celebrata, sopore paululum membra laxavimus, primoque diluculo supplices de pleniore tractatu iterum reversuri, ad nostra discessimus, tam de praeceptorum acquisitione, quam de promissorum securitate gaudentes. Excellentiam siquidem orationis nobis tantummodo praemonstratam, ordinem vero atque virtutem, qua etiam perpetuitas ejus, vel acquirenda est, vel tenenda, necdum nos integre percepisse illis disputationibus senseramus.