XV - Phylostropos
1349-1367
Fairytale left blue.png XIV - Olympia XVI - Aggelos Fairytale right blue.png

XV. — PHYLOSTROPOS

Explicit Olympia egloga xiiii; incipit egloga xv, cui titulus est Phylostropos, collocutores autem sunt Phylostropus et Typhlus.



  LusimusPhylostropus. et sertis nimium nymphisque vacatum est;
instat hyemps, sydusque malum, mi Typhle, minatur
exitium pecori: non cernis summa Cephei
iam texisse nives et silvas ponere frondes?

  QuidTyphlus. montes spectem? Video flavescere campos,
et cantu rauce quatiunt arbusta cicade.

  Falleris.Phylostropus. Ast veniant segetes cantentque volucres:
nonne puer Yacintus erat, puer et Ciparissus?
Florebat iuvenis, cecidit dum pulcher Adonis,

10et victor florebat herus calidonius apri.
Exarsere novi pratis iam frigore flores,
et cereris grando plenas vacuavit aristas.
Est mutanda quidem sedes, dum tempora cedunt.

  QuisTyphlus. neget incautos quosdam cecidisse puellos?
15Ast ego si varios timeam quos astra minantur
armentis casus, nusquam michi pascua tuta.
Hic gelidi fontes, hic pascua pinguia. Quid plus?
Celum mite satis pecori, corilique frequentes,
glandifere quercus et celse vertice pinus;
20novimus hic omnes saltus et lustra ferarum.
Quid potius queram? Dissolvet more vetusto
sol glaciem pelletque nives, frondesque redibunt.

  HesperidumPhylostropus. tibi poma Crisis fontesque Ticini
spondet et apricas penei litoris umbras,
25murmure sic blando, et lacrimis versuta Dyones,
heu! pedibus laqueos et collo vincula nectit.
Si sors illa tuum feriat caput impia, que iam
pervigilem lucis Daphnim subtraxit et Argum,
cognosces lacrimans quid nunc mea verba resultent.

  QuidTyphlus. tandem, si vita placet? Sunt ocia nobis
exoptanda diis, et spes maiora reservat.

  NonPhylostropus. prius humentem cantu secedere noctem
excubitor premonstrat avis, quam: — Surgito, Typhle! —
inquit amica Crisis — Pete pascua, solvito septas! —
35Surgis iners, gelidas tenebrosa per invia valles
innixus baculo queris tectusque galero.
Hinc imbres quatiunt miserum, lubricumque fatigat
inde solum; nunc terga tibi, nunc pectora nudat
infestus boreas, pelles iniuria vincit
40etheris adversi. Veniet sed mitior estas:
insomnes noctes, radios dabit illa diurnos,
intentos stimulis culices; et mungere capras,
lac palmis pressare tuis, fluvioque lutosos
nunc purgare greges manibus, nunc veliera lappis.
45Quas animo fesse pecudes morboque iacentes

iniciant curas taceo: spes omnia suadet.
Nam tibi parta domi requies stratumque cubile,
seu validas nemorum superare securibus ulmos,
carpere seu messes, seu terram vertere rastris
50cogeris, in reditu. Sunt hec, precor, ocia, Typhle,
exoptanda diis? Non te Crisis optima linquit
insudare iocis iuvenumque intrare palestras;
non, dum sacra diis fumant altaria ruris,
femina nulla minus voluit pensare labores,
55non ut grata tue servet male parta quieti,
sed mechis quos ipsa novos exquirit anela.

  QuosTyphlus. nequit amplexus sibi summere, damnat iniquus
invidus extemplo. Quot mechos, queso, puelle
usquam novisti, mordax Phylostrope? Narra.

  QuodPhylostropus. nolles audisse petis. Quot sydera celo,
testantur veteres fagi, testantur et antra
silvarum flammas Crisidis, cripteque scrobesque;
quotque lupis misere nudos canibusque reliquit.

  ExTyphlus. multis unum saltem, si dicere plures
65forte piget, numera; Crisidis iam pande lupanar.

  NonPhylostropus. piget, et clades pariter narrabimus, ut quis
sit finis videas mechis, cultoribus atque.
Auro qui nuper Pactoli tinxit harenas
et frigios pavit vitulos, dilexit, et atro
70tandem succubuit potato sanguine tauri.
Tymbreique ducem pecoris non dente molosus
ex ulnis huius movit, silvasque ruinis
argolicis turbo delevit missus ab antris?
Pastorem eoum, cui Ganges grandis et Yndus
75potavere greges et longus culmine Taurus
pavit, in arthoos flexus seu versus in austrum,
e gremio Crisidis carpsit sus feta caputque
sanguine respersit putrido, truncumque cadaver
exhibuit scithicis corvis milvisque ferisque.
80Silvarum predo pregrandis et arbiter olim
pharsalicus Crisidem tenuit; post liquit amatam,

adversis haustis deceptus iaspide succis.
Nec tu Dametam gratum vidisse negabis
infande iuveni: cui dum Pan iussit abiret
85exul in externos agros, concessit eunti
nec lacrimas, ommitto greges, non, pessima, vestes,
sed solum nudumque solo canibusque reliquit,
ni pia lune gremio Cibeles cepisset amico:
et miserum risisse senem potuere subulci.
90Quid numerem multos? Dudum Crisis impia nobis
obtulit obscenos, quercus has inter, amores.

  MeTyphlus. miserum! quotiens ursis et ab ubere natos
eripui, quotiens tremulis pendentia ramis
mala tuli Crisidi, quotiens pullosque palumbis
95subtraxi, cursuque peduin iaculisque coronas
quesivi mechis, video. Nunc pulchra Dyones
sola meas placido servabit pectore curas.

  CorporisPhylostropus. exitium fugies mentisque ruinam,
si blandam fugias nimium sevamque Dyonem.

  QuidTyphlus. meruit quia blanda fuit? Dilexit amantem.

  QuidPhylostropus. meruit? Cernis quot gignant arbuta frondes?
Tot mala, tot mestis dedit ista pericula silvis.
Hec Nysi crinem dicteos iecit in agros,
Pasiphen tauro stravit Mirramque nefandis
105ignibus incendit, privavit veliere Phasim
quondam dyrceo, flammas contorsit in Ydam,
lumina turbavit Mopso; sic Cyrcis honores,
abstulit Alcidi clavam. Quid multa recensem?
Plura petis? Satis ista quidem: tu nescius erras,
110dum lacrimis credis, dum summis et oscula diris
delinita malis. Has pestes mitte, precamur;
hostes pelle, precor, diros, ne forte morentur
sedibus his captos, pluvius dum surgat Orion.

  AuribusTyphlus. ecce lupum teneo: quos damnat amores
115hos cupio, timeoque dolos et temporis ortum.
Premia quis linquat Crisidis? quis grata Dyonis
basia et amplexus ac dulces reprobet ignes?

quisve nives imbresque graves celumque superbum
perferet, et ventos et duras etheris iras?
120Sed quid dimoveor? Nunc primum perdere frondes
vidimus has fagos, nivibusque albescere montes.
Que tulit Alcidamas, que passus grandis Osyris,
non ego ferre queam? Stipulis et carmine vitam
ducere consilium: Crisis assit et alma Dyones;
125illa legat flores, imponat et altera sertum.

  DecidetPhylostropus. iste calor; pratis armenta peribunt;
infames stolidum rapient per devia nymphe,
teque Trinos Penosque trahent Thlipsisque Lipisque
in scotinas silvas, famuli pastoris Averni.

  EtatisTyphlus. placidos ludos, dum credis, amice,
teque simul perdis. Memini, cantabat inesse
pastor Epy, sii vis quondam famosus apncis,
interitum menti pariter cum corpore cunctis.

  Typhle,Phylostropus. precor, sanusne satis? Dic, improba credis
135dieta senis damnata diu, cum dicat Ariston
et samius cantet pastor cantentque bubulci
omnes romuleos qui mulcent pectine saltus,
eternas hominum mentes a numine lapsas
ethereo? firmetque Soter, qui sanguine silvas
140infectosque greges pridem purgavit, in altum
scandere non sontes et letis sedibus uti,
sic alios post fata focos intra re typheos?
Hos ego, si possem, mecum, mi Typhle, volebam
efifugeres rupesque novas scopulosque videres.

  QuidTyphlus. faciam? Ridenda michi, Phylostrope, suades:
certa sinam, non certa sequar? Quis, queso, sequatur?

  QuidPhylostropus. certum, die, Typhle, tenes? Rapit omnia tempus:
quas Amon vestit silvas, denudat Orion,
et sub sole cadit quicquid sub sole creatum est.
150Verum ego perpetuos fontes umbrasque perennes
ut videas teneasque loquor, pestesque furentes

Chyronis fugias preponens firma caducis.

  InTyphlus. siculis Arethusa iugis hec pascua servat?

  NonPhylostropus. equidem, nostris nemus hoc plus distat ab oris.

  QuisTyphlus. colit hoc igitur? Trax forsan, forte canopus?

  SurgitPhylostropus. silva virens celi sub cardine levo,
aspera dumetis et saxo infixa rubenti.
Presidet insignis magnusque Theoschyrus illi
pastor, et emissos lambunt de rupe liquores
160selecte pecudes pauce domitique iuvenci,
ac herbas tenues carpunt quas undique prestat
ipse lapis, dum longa quidem ieiunia solvant
quod mortale solum fecit per inania pingue.

  QuidTyphlus. frustra signare locum nemus atque labcras?
165An visurus ego veniam, Phylostrope, silvas
huius, queso, senis, cuius rapuisse iuvencam
iamdudum memini, leges ritusque suorum
iam pedibus calcasse meis manibusque nefastis
carpendas porcis olim iecisse Dyonis?
170Non veniam; tiineo vires irasque frementis.
Preterea in saxum iecundas ducere capras
precipis, ut pereant macie scabieaue geluque!
Non faciam; potius nostris est vivere silvis.

  NonPhylostropus. hominis mores nosti; miserebitur ultro
175si dicas peccasse, sibi veniamque preceris.
Quid Glaucus fecit, quid post hunc magnus Amintas ?
Sed sine deveniam quo tendit sermo priorum,
et demum, si iure potes, premissa refelle.
Hinc faciles scandunt scabrosi culmina montis,
180letaque comperiunt que dixi pascua fronde
fontibus ac umbris longoque patentia tractu;
non ibi fessa gelu pereunt armenta, nec auster
aut pinguem boreas adversis fíatibus orbem
concutiunt, non dira lues astrumve malignum
185infundunt pestes: zephyrus sacer omnia mulcet.
O! tibi si referam quas nutriat illa puellas

silva parens, nymphasque deas dryadesque frequentes,
illico damnabis Crisidem turpemque Dyonem;
sponte quidem dices: — Satyros dimitto iocantes
190et faunos cantusque avium placidosque colores
herbarum florumque simul. — Tu forte videbis.

  IamTyphlus. cupio: sed, queso, refer quis sibilus auri
detulit ista tue. seu si tu forsan adisti.

  ArchadesPhylostropus. ac ytali firmant priscique sicani
195pastores, quibus ante datum conscendere culmen.

  QueTyphlus. nova lux oculis venit, Phylostrope, nostris!
Iam foveas et putre solum rupesque cadentes
insidiasque graves et sevi gurgitis iras
et pecoris pestes video, nymbosque minantes.
200Assis, pulchra Pales, supplex tua numina posco.
Optime, da veniam, pater, oro, Theoschvre, lapso.
Heu michi ! quo fugiam ? Gelidas has linquere valles
infectosque greges cupio, silvasque remotas
querere, si possim duras fregisse cathenas
205quas posuere truces pedibus colloque puelle.

  VirPhylostropus. nuper fueras Poliphemi tractus in antrum
obicibus fractis, et nunc es femina mollis.
Frange trabes animo forti postesque revelle,
reddito teque tibi; pueris aliena sinamus,
210et nostro meliora gregi nobisque petamus.

  MeTyphlus. quoque terret iter durum vertexque levatus;
deficient vires. Non est presummere sani,
quod non perficias, hominis; desistere mens est.

  NondumPhylostropus. fregisti laqueos: tua lumina circum
215obscene volitant volucres; obsiste, repelle:
est iter in primis durum, parvoque labore
vincitur inceptuni. Vires prestabit eunti
ipse Soter; nunc surge, precor; sol vergit in undas.

  Urgeor,Typhlus. insistam; tu primus summito callem.
220Laurea, sis felix, et vos estote, capelle;
imus ut ex syrio carpamus litore palmas.

Fairytale left blue.png XIV - Olympia XVI - Aggelos Fairytale right blue.png