Fairytale left blue.png XIII - Laurea XV - Phylostropos Fairytale right blue.png

XIV. — OLYMPIA

Explicit Laurea egloga xiii; incipit egloga xiiii, cui titulus est Olympia, collocutores autem sunt Silvius Camalus Terapon et Olympia.



  Sentio,Silvius. ni fallor, pueri, pia numina ruris
letari et cantu volucrum nemus omne repleri.
Jtque reditque Lycos blando cum murmure; quidnam
viderit ignoro: cauda testatur amicum.
5Ite igitur, iam clara dies diflfunditur umbris,
precantata diu; quid sit perquirite, quidve
viderit inde Lycos noster, compertaque ferte.

  DumCamalus. nequit in somnum miserum componere pectus,
imperat ex molli recubans, heu ! cespite mestus
10Silvius, et noctis pavidas lustrare tenebras
vult pueros, longo fessos in luce labore.

  Camale,Silvius. dum primos terris prestabit Hyberus
nocturnos ignes, currus dum Delia fratris
ducet ad occasum, dum sternet cerva leones,
15obsequium prestabit hero sine murmure servus.

O Terapon, stabuli tu solve repagula nostri;
pone metum: videas catulus quid viderit, oro.

  Festina,Terapon. fac, surge, senex! Iam corripit ignis
iam veteres quercus et noctem lumine vincit;
20uritur omne nemus, fervens iam fiamma penates
lambit, et occursu lucis perterritus intra
festinus redii. Lambit iam fiamma penates!

  PastorumSilvius. venerande deus Pan, deprecor, assis;
et vos, o pueri, flammis occurrite lymphis.
25Siste parum, Terapon, paulum consiste. Quid istud?
quid video? Sanusne satis sum? dormio forsan?
Non facio! Lux ista quidem, non fiamma vel ignis.
Nonne vides letas frondes corilosque virentes
luminis in medio, validas ac undique fagos
30intactas? Imo nec nos malus ardor adurit.

  SiTerapon. spectes celo, testantur sydera noctem:
in sii vis lux alma diem. Quid grande paratur?

  SicSilvius. natura vices variat, noctemque diemque
explicuit mixtos terris; nec lumina Phebe
35nec solis radios cerno! Non sentis odores
insolitos sii vis, nemus hoc si forte sabeum
fecisset natura parens? Quos inde recentes
nox peperit flores? quos insuper audio cantus?
Hec superos ambire locos et pascua signant.

  Salve,Olympia. dulce decus nostrum, pater optime, salve!
Ne timeas, sum nata tibi. Quid lumina flectis?

  NescioSilvius. num vigilem, fateor, seu somnia cernam,
nam coram genite voces et dulcis ymago
stant equidem: timeo falli, quia sepe per umbras
45illusere dii stolidos. Nos claustra petamus.

  Silvi,Olympia. quid dubitas? an credis Olympia patrem
ludat et in lucem sese sine numine divúm
prebeat? Huc veni lacrimas demptura dolentes.

  Agnosco:Silvius. nec fallit amor, nec somnia fallunt.
50O nimium dilecta michi, spes unica patris,
quis te, nata, deus tenuit? Te Fusca ferebat,

calcidicos colles et pascua lata Vesevi
dum petii, raptam nobis Cibelisque sacrato
absconsam gremio, nec post hec posse videri;
55quod credens merensque miser, mea virgo, per altos
te montes umbrasque graves saltusque remotos
ingemui flevique diu multumque vocavi.
Sed tu, si mereor, resera quibus, obsecro, lustris
te tenuit tam longa dies? Die, .munere cuius
60intertexta auro vestis tibi candida flavo?
que tibi lux oculis olim non visa refulget?
qui comites? Mirum quam grandis facta diebus
in paucis: matura viro michi, nata, videris!

  ExuviasOlympia. quas ipse michi, venerande, dedisti,
65ingenti gremio servat Berecinthia mater;
has vestes formamque dedit faciemque coruscam
Parthenos, secumque fui. Sed respice nunquid
videris hos usquam comites: vidisse iuvabit.

  NonSilvius. memini vidisse quidem: nec pulchrior, inquam,
70his Narcissus erat, non talis denique Daphnis
qui dryadum spes leta fuit, non pulcher Alexis.

  NonOlympia. Marium Iulumque tuos dulcesque sorores
noscis, et egregios vultus? Tua pulchra propago est.

  AbstulitSilvius. effigies notas lanugine malas
75umbratas vidisse meis. Iam iungite dextras,
amplexusque meos ac oscula leta venite
ut prestem, satiemque animami Quas, Pan, tibi laudes,
quas, Silvane, canam? Pueri, nudate palestras
et ludos agitote patrum. Stent munera fagis
80victorum suspensa sacris, paterasque parate
spumantes vino, letum cantate Lyeum
et sertis ornate lares; altaria surgant
cespite gramineo; Trivie mactate bidentem
candidulam, Noctique pie sic cedite fulvam;
85fer calamos pueris, Terapon, fer serta puellis.

  Sunt,Olympia. Silvi, calami, sunt serta decentia nobis,
et, si tanta tibi cura est deducere festum,

ignotos silvis modulos cantabimus istis.

  Imo,Silvius. silva silet, tacitus nunc defluit Arnus
90et silet omnis ager: pueri, vos atque silete.

  VivimusOlympia. eternum meritis et numine Codri,
aurea qui nuper, celso dimissus Olympo
Parthenu in gremium, revocavit secula terris;
turpia pastorum passus convitia, cedro
95affixus, leto concessit sponte triumphum.
Vivimus eternum meritis et numine Codri.
Sic priscas sordes, morbos scabiemque vetustam
infecti pecoris preclaro sanguine lavit:
hincque petens valles Plutarci septa refrinxit,
100in solem retrahens pecudes armentaque patrum.
Vivimus eternum meritis et numine Codri.
Morte hinc prostrata, campos reseravit odoros
Elysii, sacrumque gregem deduxit in ortos
mellifluos victor lauro quercuque refulgens,
105optandasque dedit nobis per secula sedes.
Vivimus eternum meritis et numine Codri.
Exuvias in fine sibi pecus omne resummet;
ipse, iterum veniens, capros distinguet ab agnis,
hosque feris linquet, componet sedibus illos
110perpetuis celoque novo post tempora claudet.
Vivimus eternum meritis et numine Codri.

  Sentis,Silvius. quam stulti latios cantare putamus
pastores calamis, perdentes tempora vocum!
Menalios vidi iuvenes per dorsa Lycei,
115treitium et vatem solitum deducere cautes
carmine, nec quenquam possum concedere tanti,
ut similem natis faciam. Que guctura! que vox!
quis concentus erat! stipulis quis denique flatus!
Non equidem nemoris custos regina canori
120Caliopes, non ipse deus qui presidet antro
gorgoneo equiparet. Flexere cacumina quercus,
et tenues nymphe tacitos petiere regressus
in lucem, mansere lupi catulique tacentes.

Preterea, o iuvenes, sensistis carminis huius
125celestes sensus? Nunquam michi Tytirus olim
cantavit similes, senior nec Mopsus apricis
parrasius silvis: sanctum et memorabile totum est.
Virginibus nivee dentur mea cura columbe,
ast pueris fortes dederat quos Yschiros arcus.

  SintOlympia. tua; nil fertur quod sit mortale per oras
quas dites colimus; renuunt eterna caducum.

  QuasSilvius. oras, mea nata, refers? quas, deprecor, oras?
Nos omnes teget illa domus, somnosque quietos
herba dabit viridis cespesque sub ylice mensam;
135vitreus is large prestabit pocula rivus;
castaneas mites et poma recentia nobis
rustica silva feret, teneros grex fertilis edos
laeque simul pressum. Quas ergo exquiritis oras?

  NonOlympia. tibi, care pater, dixi, Berecinthia mater
140exuvias gremio servet quas ipse dedisti?
Non sum que fueram, dum tecum parvula vixi,
nam numero sum iuncta deúm; me pulcher Olympus
expectat comitesque meos; stat vertere gressus
in patriam: tu vive, pater dulcissime, felix!

  Heu!Silvius. moriar lacrimans, miserum si, nata, relinquis.

  Pone,Olympia. precor, luctus; credisne refringere fatum
nunc lacrimis? Omnes silvis quoteunque creati
nascimur in mortem: feci quod tu quoque, Silvi,
post facies. Noli, queso, lacerare deorum
150invidia eternos annos; tibi crede quietem
post funus, laudesque pias michi reddito celo,
quod moriens fugi mortem nemorumque labores.
Separor ad tempus; post hec me quippe videbis,
perpetuosque trahes mecum feliciter annos.

  InSilvius. lacrimis oculos fundam tristemque senectam.
Heu! quibus in silvis post anxia fata requiram
te profugam, ex nostris bis raptam viribus oris?

  ElysiumOlympia. repeto, quod tu scansurus es olim.

  Elysium,Silvius. memini, quondam cantare solebat

160Minciades stipula, qua nemo doctior usquam;
estne, quod ille canit, vestrum? Didicisse iuvabit.

  SenseratOlympia. ille quidem vi mentis grandia quedarn,
ac in parte loci faciem: sed pauca canebat,
si videas quam multa tenet, quam pulchra piorum
165Elysium sedesque deûm gratissima nostrum.

  QuosSilvius. tenet iste locus montes? quibus insitus oris?
Que non Minciades vidit seu sponte reliquit,
da nobis. Audire fuit persepe laborum
utile solamen: veniet mens forte videndi.

  EstOlympia. in secessu pecori mons invius egro,
lumine perpetuo clarus, quo primus ab imis
insurgit terris Phebus, cui vertice summo
silva sedet palmas tollens ad sydera celsas
et letas par iter lauros cedrosque perennes,
175Palladis ac oleas optate pacis amicas.
Quis queat bine varios flores, quis posset odores
quos lenis fert aura loco, quis dicere rivos
argento similes mira scaturigine circum
omnia rorantes, lepido cum murmure flexus
180arbustis mixtos nunc hinc nunc inde trahentes?
Hesperidum potiora locus fert aurea poma;
sunt auro volucres picte, sunt cornubus aureis
capreoli et mites damme, sunt insuper agne
velleribus niveis darò rutilantibus auro,
185suntque boves taurique simul pinguesque iuvence,
insignes omties auro, mitesque leones
crinibus et mites gryphes radiantibus auro.
Aureus est nobis sol ac argentea luna,
et maiora quidem quam vobis sydera fulgent.
190Ver ibi perpetuum nullis offenditur austris,
letaque temperies loca possidet. Exulat inde
terrestris nebula et nox et discordia rerum.
Mors ibi nulla manet gregibus, non egra senectus,
atque graves absunt cure maciesque dolorque;
195sponte sua veniunt cunctis optata. Quid ultra?

Dulcisono resonat cantu mitissimus aer.

  MiraSilvius. refers; sanctamque puto sedemque deorum
quam memoras silvani. Sed quisnam presidet illi?
Et comites, mea nata, refer ritusque locorum.

  HacOlympia. in gramineo summo sedet aggere grandis
Archesilas, servatque greges et temperat orbes;
cuius enim si forte velis describere vultus,
in cassum facies: nequeunt comprendere mentes.
Est alacer pulcherque nimis totusque serenus,
205buius et in gremio iacet agnus candidus, ex quo
silvicolis gratus cibus est, et vescimur ilio;
inde salus venit nobis et vita renatis.
Ex his ambobus pariter sic evolat ignis,
ut mirum credas; hoc lumen ad omnia confert:
210solatur mestos et mentis lumina purgat,
consilium miseris prestat viresque cadentum
instaurat, dulcesque animis infundit amores.
Stat satyrum longeva cohors hinc undique supplex,
omnis cana quidem roseis ornata coronis,
215et cytharis agni laudes et carmine cantat.
Purpureus post ordo virûm venerabilis, inquam,
et viridi cunctis cinguntur tempora lauro.
Hi cecinere Deum stipulis per compita verum,
et forti sevos animo vicere labores.
220Agmen adest niveum post hos, cui liba frontes
circumdant; huic iuncta cohors tua puledra manemus
natorum. Crocei sequitur post ordo coloris
inclitus, et magno fulgens splendore sonora
voce deûm laudes cantat regique ministrati
225quos inter placido vultu cantabat Asylas,
dum sii vis assumpta prius sum monte levatis.

  Ergo,Silvius. precor, noster montem conscendit Asylas?
Emeruit, nam mitis erat fideique vetuste
preclarum specimen: faciat Deus ipse revisam!
230Sed die, tene, precor, novit dum culmen adires?

  ImoOlympia. equidem applaudens iniecit brachia collo,

et postquam amplexus letos ac oscula centum
impressit fronti, multis comitantibus, inquit:
— Venisti, o nostri soboles carissima Silvi!
235«De Libano» nunc «sponsa veni» sacrosque hymeneos
cantemus, matremque viri, mea neptis, honora —
meque trahens, genibus flexis, quo pulchra sedebat
Parthenos, posuit. Leta hec suscepit in ulnis
ancillam, dixitque pie: — Mea filia, nostris
240ecce choris iungere piis sponsique frueris
eternis thalamis, et semper Olympia celo,
que fueras terris Violantes, inclita fies —
inque dedit vestes quas cernis. Si tibi narrem
quos cantus tunc silva dedit, quos fistula versus
245pastoris lyrici, credes vix; omne per antrum
insonuit carmen montis, tantusque refulsit
ignis, ut exuri dixisses omnia flammis,
et totum rosei cecidere per aera flores.

  QueSilvius. sit Parthenos nobis superadde, precamur.

  AlmaOlympia. Iovis genitrix hec est et filia nati,
splendens aula deum, celi decus, inscia noctis,
ethereum sydus, pastorum certa salutis
spes custosque gregum requiesque optata laborum.
Hanc fauni nympheque colunt, hanc grandis Apollo
255laudibus extollit cythara dominamque fatetur;
que residens solio patris veneranda vetusti
a dextris geniti tanto splendore refulget,
ut facie silvam montem collesque polosque
letificet formosa nimis, cui candida circum
260agmina cignorum volitant matremque salutant,
luminis eterni sponsam genitamque cientes.

  EtSilvius. vos quid, pueri, plaudunt dum gucture cigni?

  NosOlympia. pueri legiinus flores factisque corollis
cingimus intonsos crines letisque choreis
265ambimus silvam fontes rivosque sonoros,
et mediis herbis ludentes vocibus altis
Parthenu placide meritos cantamus honores

et geniti laudes pariter. Quis gaudia silve
enumerare queat, quis verbis pandere? Nemo.
270Induat ut volucres pennas quibus alta volatu
expetat et videat, opus est: sunt cetera frustra.
Silvius. Sunt optanda quidem: sed quis michi Dedalus usquam
qui tribuat pennas agiles nectatque lacertis,
ostendatque viam facilem doceatque volatum?
Olympia. Pasce famem fratris, lactis da pocula fessis,
assis detentis et nudos contege, lapsos
erige, dum possis, paleatque forensibus antrum:
hec aquile volucres prestabunt munera pennas,
atque Deo monstrante viam volitabis in altum.
Silvius. Quo tendis? quo, nata, fugis, miserumque parentem
implicitum linquis lacrimis? Heu ! cessit in auras
ethereas, traxitque simul quos duxit odores.
In mortem lacrimis ibo ducamque senectam.
Vos, pueri, vitulos in pascua pellite: surgit
285Lucifer et mediis iam sol emittitur umbris.

Fairytale left blue.png XIII - Laurea XV - Phylostropos Fairytale right blue.png