Fairytale left blue.png XII - Saphos XIV - Olympia Fairytale right blue.png

XIII. — LAUREA

Explicit Saphos egloga xii; incipit egloga xiii, cui titulus est Laurea, collocutores autem sunt Daphnis Stilbon et Critis.



  OciaDaphnis. nunc celebras, Stilbon, mirabile visu!
et qui scabrosas ambire sueveris alpes,
candidulos manibus tractans hinc inde lapillos
torrentis vitrei, recubas iam segnis in umbra.

  RupeStilbon. sub hac celsa nuper versutus Amiclas
forte recensebat capros et pulchra Phaselis
frondosas salicum carpebat ab aggere virgas
falce, gregum raris cupiens innectere septis.
Hi fessum tenuere pecus, tenuere magistrum,
10et quos debebant edos michi forte dederunt.
Sed tu quid valles peragras, qui lentus in antris
nunc calamis, nunc voce deos mulcere solebas?
Ardua non rapidi librat, die, Phebus Olympi?

  Librat.Daphnis. Non homini semper datur equa voluptas.
15His umbris equidem tecum refovebo capellas
quas habeo fessas, dum scendat mitius astrum.

  ImoStilbon. age, da rivos hyrcis umbrasque capellis,
et mecum, mi Daphni, sede: placideque, precamur,
die que te cure curvatum fronte fatigent.

  GargaphiasDaphnis. memini valles, dum sibilus aure
is me lenis agit: zephyrus sic omnia circum
complebat. Tunc ipse meam cantare solebam
Elpida, qua silvis visa est nec pulchrior ullis.

  ElpisStilbon. nota michi, sed non, quam forte recenses;
25hec Crisidis comes: et tua que fuit, obsecro, Daphni?

  IncolaDaphnis. Parnasi, Nyse sociata napeis.

  CecusStilbon. amor, cecique sumus quicunque sequentes!
Aonias colit iste deas, quibus ultima rerum
pauperies coniuncta manet semperque manebit,

30celitibusque diis prefert suadente Dyone!
Silvestres bacas dat laurus et alga cubile,
pallentesque legunt versus et murmura criptis.
Tytirus ismenus Tybris cantavit ad undas
pastores tyrios et fractos vulnere tauros
35argolicos, victusque fame post vendidit agnam,
nec potuere sitim latices sedasse Talie.

  SuntDaphnis. olee molles et poma recentia mensis
addita nane vestris et strata cubilia fronde
silvis in mediis, servat dum Nursia ludum;
40sed qui meonias aurum faciebat harenas
ac dives latius potator parthicus auri
quas habuere dapes, dum flexit nubila vultus?
Vivimus immunes, monstri nec pendimus iras,
contenti paucis, lauroque innectere crines.

  RaraStilbon. refers equidem, duris et debita fatis.
Si vacat, enumera quot pavit Taurus Aminte,
quotque greges Mopso Pindus, quot Menalus Argo,
quot Polibo Eurotas, Phorbanti quotque Erimantus;
Alcidis numera pompas tumulosque canopum:
50defíciet tempus; fulgent monimenta priorum.
Vos stolido montes fertis volitasse boatu
saxaque dyrcetum, fluvios undasque sequaces
in fontes rediisse suos quercusque revulsas,
castaliis nymphis cythara cantantibus olim.

  SicDaphnis. orbare procos Crisis hec male cognita novit,
dum voluit miseros. Sed, ne vertantur in iram
iurgia, cantemus carmen sub iudice certo.
Tuque ligus, tyrenus ego: tibi fistola collo,
suntque michi tenues stipule; cantabimus ambo.

  CredisStilbon. ut effugiam forsan? Michi tradidit Hermes
compertos calamos; sumus et cantare parati,
archadios quanquam dicas Imbuisse magistros.
Et quod non audes, munus certaminis ipse
deponam vitulam, qua non est pinguior ulla
65armentis, etiamsi clamitet inde noverca.


  EstDaphnis. michi grex parvus, nec possum numera tanti.
Dux gregis est hyrcus: tibi sit, si victor abibis.

  TeStilbon. dignum ponis munus; non, hercle! recuso.
Est michi quam credas ars maior; victor abibo.
70Sed quis erit, queso, iudex certaminis huius?

  NonDaphnis. video in ripa purgantem veliera Critim
nunc ovium, lappasque gregis tribulosque levantem?
Criti, tibi dico, nobis nunc, quesumus, assis,
et nostros animo medius fac collige versus.
75Ardua res agitur, magno sub munere, nobis.

  Dicite,Critis. namque adero donec sua veliera siccet
hoc pecus. En sedeo; dulces dat parvulus amnis
tinnitus medios inter labendo lapillos,
atque tacent volucres. Stilbon, tu dicito primus,
80hinc Daphnis: vicibusque suis det carmina quisque.

  HosStilbon. calamos tibi, sacra, damus, si vicero, quercus.

  Tuque,Daphnis. virens semper, nostros, mea laurus, habeto.

  NosterStilbon. amor Crisis est, nostros levat ipsa labores;
ipsa vias nemorum florum distincta corollis
85ostendit, stipulisque meos describit amores
frondibus, ut videam veniens quod pergat in antrum.

  CurritDaphnis. in amplexus, quotiens libet ire per umbras
etherei nemoris, nostros mea lesbia Saphos:
atque volens pario lapidi michi carmina ceke
90imprimit et duris mandat mea nomina tophis.

  CarpatieStilbon. valles servant sub iudice Protheo
mille michi vitulos, totidem pinguissima Cyrnos
hyrcos cum gregibus nutrit; premit ubera Dilos,
congerit Alopis census onagrosque fatigat.

  MenalusDaphnis. et nobis lunata fronte iuvencos
bis totidem; his fontes Silvanus monstrat et herbas,
Parnasusque biceps Musis cantantibus auget
lanigeras agnas et grandia premia servat.

  IungereStilbon. delphynes, magnas et cogere frenis
100balenas nullos voluit docuisse Thalasson
nos preter, quos sepe manu superasse sonoros

tritonas vidit, natas et vincere Phorci.

  PonereDaphnis. nos docuit fines aliquando Thalasso
Phebus, et agrestes phytonas vincere telis
105et stipulis grandes in rixas vertere divos,
dum nemus orane suum lustramus pectine vates.

  MassicusStilbon. arva serit, servat Garganus aristas,
vina ligus noster, dicteus retia tendit,
niella dat ybleus suppletque armenta britannus,
110et, si thura petam, Libanus dabit optima nobis.

  QuisDaphnis. celum primus dederit, quis sydera celo,
quis frondes silvis prestet, quis semina rerum,
fortunas nemorum cantataque damna tropheis
designat radio Pallas pulcherrima nobis.

  NovitStilbon. yperboreus que gignat maximus Athlas,
quidque ferat Meroe fervens Scathinavia novit
nostro opere; ac undas volucres miscemus Hybero
Gangis, et ethyopum boreas cognoscit harenas.

  FerreaDaphnis. vox nobis, annis invictaque laurus.
120Cantaber hinc noscat facimus quos non videt yndos,
ac orco mersos superas revocamus ad auras,
et magnum placidis superamus cantibus annum.

  PalmiteStilbon. pampineo Cereris sacra cinget Eleusis,
Cinthius aut rapiet buxos et timpana Bachi,
125ac olidus paphie Veneri mactabitur hyrcus,
si Mopsi calamis tenuis superetur Amiclas.

  DumDaphnis. cingent ulmos hedere parientque corimbos,
margine Penei dum surgent undique lauri,
litore dum bicolor nascetur mirtus amato,
130a tenui Bavio grandis vincetur Amiclas.

  PhorcinidumStilbon. leti naute cantamus amores,
at tristi torpent scrobibus cum murmure vates;
Eolus inde favet, ceptis favet inde Palemon;
Libetrides rident versus, rident Aganippe.

  HeroumDaphnis. leti vates cantamus honores,
at nautas miseros scopulus terit, unda fatigat;
Libetrides servant carmen, servant Aganippe;

Eolus inde rapit miseros, rapit inde Palemon.

  ScisStilbon. flevisse deas fidibus stipulisque canoris,
140confractis parva ventis surgente favilla;
romuleus Mavors quandoque volumina mille
solvit et in cineres iussit volitare papiros.

  RomuleusDaphnis. nuper cilices dispersit Amintas,
montanos faciens solitos innare carinis;
145sic ligurum veniet qui calcet colla superbus
anguis, et eripiat male partos undique capros.

  IurgiaCritis. pastorum non est compescere parvum;
et tu dignus eras vitula, tu dignus et hyrco.
Sat dictum, pueri: duras componite lites;
150ibo ego nunc agnis tonsurus forfice lanam.

Fairytale left blue.png XII - Saphos XIV - Olympia Fairytale right blue.png