Fairytale left blue.png XI - Pantheon XIII - Laurea Fairytale right blue.png

XII. — SAPHOS

Explicit Pantheon egloga xi; incipit egloga xii, cui titulus est Saphos, collocutores autem Caliopes et Aristeus.



  Quid,Caliopes. puer, has inter lauros, stultissime, queris,
nunc has nunc illas carpens? Temerarie, nescis
sacrilegum violare nemus, nisi conscia Quiris
optatas frondes merito concesserit ante?

  OAristeus. scelus! ex minimis tris forsan captus odore
excerpsi. Seu nympha loci seu sis dea, nostras
excute tu quercus ac omnes collige glandes.

  CogisCaliopes. ut in risum veniam. Sic, obsecro, quercus
equiparas lauris? Non illas Iuppiter olim
10extulit in tantum, quanquam sibi prisca dicarit
illas religio. Nescis, stolidissime, porcis
serventur glandes et laurea serta poetis,
quos nemori fontique sacro pulchrisque Camenis
et cytharis plectrisque suis prefecit Apollo?

  ErgoAristeus. sacrum Phebi nemus hoc, pulcherrima virgo?
Nescius optatum teneo. Quis denique prestet
quo visurus eam laudatam carmine Mopsi
egregiumque gregem vatum nymphasque canentes?

  QuidCaliopes. queris, nemorisque mei quid conspicis umbras?

  UtAristeus. videam Saphon. Nostin? Da, nympha, recessus
quis nunc lenta diem vertat ludendo per herbas.

  QuidCaliopes. tibi cum Saphu, cum sis puer atque subulcus?

  Heu!Aristeus. quid? Quid iuveni credis cum virgine pulchra?
Uror et amplexus cupio, turmasque reliqui,
25invisam ut videam, nec quorsum querere novi.

  TuCaliopes. cupis amplexus Saphu? Nunc sydera lambant
quos trahis ipse sues, volitentque per ethera vulpes,
grux trahat ac anser pariter per rura quadrigas!
Si memini, tu nuper haras mundare solebas,
30et scabiem morsusque canum seu vulnera veprum

nunc manibus purgare palarti, nunc gurgite turpi,
unguine nunc vario succisque potentibus atque
galbaneis fumis nigrique bituminis offa;
viribus ellebori stillaque dolentis amurce
35vel potu tristes alvi depellere sordes,
ac herbis variis formare volutabra porcis:
et nunc Saphon amas? Expectet te quoque Pallas!

  Erras;Aristeus. Argus erat. Sed quid non Saphon amarem?
Me Galathea diu, me quondam Phyllis amavit,
40et mollis lanugo genas nunc serpere cepit,
tradidit et calamos nobis Pan doctior ohm
et cantus docuit; nec plebis fece creatus:
Cyrenes genitrix est nobis, thessala nympha.
Nomen Aristeus; glandes et niella vetusti
45archados accipio nemoris: te nosse putabam.

  NuncCaliopes. ego te teneo. Sic est, novisse decebat.
Ysmarius tu grandis eras, tu Critis es Yde!
Non ego te vidi pridem vulgare canentem
in triviis carmen, misero plaudente popello?

  Vidisti,Aristeus. fateor. Non omnibus omnia semper
sunt animo. Puero carmen vulgare placebat.
Illud Lemniadi claudo concessimus; ast nunc
altior est etas, alios que monstrat amores.

  Ecastor!Caliopes. memini, nuper dissolvere linguam
55vix poterat Bathos; subito nunc culmina poscit
Parnasi, stolide captus fervore dearum,
factus Aristeus. Sed quid non fecit Olympus?

  QuidAristeus. loqueris nunc ipsa tibi? Da, nympha, precamur,
virginis antra mee; crucior, me fervor adurit.

  QuerereCaliopes. credo putes Phyllim seu forte Lupiscam,
quas nemorum pomis trahitis quandoque per umbras.
Hec dea, magna quidem, paucis et cognita dudum.

  MeoniusAtisteus. pastor potuit vidisse Tonantis
consortem natasque duas sub quercubus aids,
65exuviis nudas; quid non ego cernere Saphon?

  SicCaliopes. illis visum. Dic, tu quo noveris illam?


  MinciademAristeus. Silvanus heri, qua Sorgia saxo
erumpit Vallis currens per devia Clause,
convenit, placidaque simul sedere sub umbra
70ylicis antique. Quos postquam fronde virenti
umbrasse esculea frontes et carmine vidi
certantes ambo ferrent super ethera cantum,
accessi: et tacitus mediis vepretibus altis
delitui, porcis Gethe siliquisque relictis.
75Laudibus hi Saphon, resonantibus undique saxis,
vocibus et calamis pariter, super astra ferebant.
Miratus, fateor, confestim a Phyllide mentem
diverti, sensique novos ambire furores
intentum modulis pectus; captusque repente
80exquiro Saphon, cupiens quibus ipsa moretur
antra videre oculis. Quid si tu forsitan esses?
Nam gestu facieque deam verbisque fateris.

  NonCaliopes. ausim, iuvenis, Saphon me dicere, cum sim
obsequiis iniuncta suis. Si inspexeris illam,
85longe aliud dices. Verum tibi maximus instat
ante labor. Nimium celsos intratis amores
precipites, cum turpe nimis sit vertere gressus.

  QuidAristeus. Saphos, si tanta tibi reverenda vultus?
Non equidern silvis Phyllis, non Delia celo
90pulchrior. Ast nobis nomen, pulcherrima virgo,
pande genusque tuum, si nostras venit ad aures.

  CaliopesCaliopes.vocitor, magni Iovis inclita proles,
castalii nemoris custos fontisque sonori;
ut reor, omnino vestris incognita silvis.

  ImoAristeus. equidern memini: grandis sic ante canebat
Minciades, grandisque simul Silvanus in antro.
Tu silvas resonare doces, tu maxima Saphu
voce refers concepta sacri tibi pectoris hausta.
Sed die quas teneat sedes pulcherrima Saphos.

  PanisCaliopes. nata dei celsum tenet optima Nyse
Saphos, gorgonei residens in margine fontis.
Huius sydereos oculos faciemque serenam

concessum paucis dudum vidisse bubulcis;
laurea serta tegunt et velum frontis honeste.
105Cuius in obsequium circumsumus inde sorores
Pyerides omnes; sibi cantat pulcher Apollo.

  QuidAristeus. montes habitat Saphos? quid respuit urbes?
quid faciem formosa tegit renuitque videri?

  Hec,Caliopes. sibi dum vigilat, nemorum meditatur honores,
110atque sedens fuscos Plutarci visitat ortos,
concipiens nigre fletus et dissona silve;
vel pelagi secreta notat lucosque sub undis,
Phorcinidumque choros trahit et persepe napeas;
vel petit elysios colles et gramina leta
115conspicit et placidos flores frondesque virentes
ac avium cantus et pulchri sydera celi,
visaque sublimi complectitur omnia plectro,
et viridis complexa libri sub tegmine ponit.
Anne putas, vulgus stolidum seu garrula turba
120auritos tondens asinos permitteret ista?
Non equidem; clamore gravi, dum stringeret hyrcos,
omnia turbaret. Montana ergo ocia dulci
pace sibi piena expetiit mea fulgida diva;
et quia quos querit frustra lasciva puella
125Chyroni, flores pedibus calcamus euntes
vere novo, Saphos celso se condidit antro
atque oacros lauro texit castissima vultus.

  VidiAristeus. ego conflantem carmen celeste Aracintho
pastorem celebrem primo, tandemque cicuta
130sublatum; et latiis se pulsum vidit ab arvis
qui penos septis contriverat ante leones.
Sat vidisse oculis semel est mirabile quodque.

  SicCaliopes. est, sic sanctum nimio contemnitur usu.
Preterea vultu quidam carpsere minaci
135innocuam, maculisque piam depingere frontem,
si possent, ausi, que postergasse necesse est.

  ImoAristeus. age, nympha, precor; maculas ostende nefandas.


  MendacemCaliopes. et stupris fedam morumque ruinam
hanc plures dixere deam, scenasque colentem
140dixerunt alii mimamque ambire theatra;
soccos nonnulli damnant veteresque coturnos;
hi, superum fidibus dicunt quia cantet amores
et facie ficta gestus designet avitos,
pellendam patria, quasi regnans occupet urbes;
145syrenam vocitant alii lucrique voracem,
cuin nequeant renuantque suos cognoscere cantus.
His edam commota, volens sua culmina servat.

  DumAristeus. porcain Cereri, Bacho dum cedimus hyrcum,
forte graves vino ludentes talia quidam
150eructant curanda parum, pereuntque per auras.

  NonCaliopes. sic conati nemorum maculare priores.

  Qui,Aristeus. precor? An sano tanta est insania cuiquam?

  «Ericolas»Caliopes. tales merito dixere veterni.

  NonAristeus. satis accipio qui sint. Tu, credo, Platoni,
155nympha, putes nunc verba loqui magnove Ligurgo:
rusticus et paucis assuetus, nympha, rudisque.

  QuiCaliopes. nuper raptas pecudes ex ore luporum
dentibus excerpunt, magnos audentque boatus
vendere simplicibus; qui sese noscere causas
160infecti pecoris, fontes herbasque salubres,
et celi mutare vices nemorumque fatentur;
qui superum sedes describunt voce superbi,
et sentire deúm sensus causasque moventes
in silvas fulmen, sacra atque piacula dicunt.

  Quid,Aristeus. precor, agricolis est cura pastore? Per agros
ille boves terram cogit rescindere aratro,
hic cogit virga pecudes in pascua; cogit
vinitor ut certo consistant ordine vites,
lac premit iste manu quod sumpsit ab ubere pingui
170rancidulus: nil ergo videt de iure bubulci
rusticus, et pastor nescit de more bufulci.
Nullum sorte sua contentum liquit Erinis;
hinc peragunt rixas tauri sevique leones.

Sed da, queso, viam qua possim lenius alta
175scandere Parnasi Saphonque videre canentem.

  TurbavereCaliopes. quidem vestigia longa viarum
et nemorum veteres rami cautesque revulsi,
implicite sentes pulvisque per ethera vectus;
velleris atque fames et grandis cura peculi
180neglexit latos montis per secula calles.
Hinc actum ut, scrobibus visis, in terga redirent
iam plures peterentque suos per pascua fines.

  NonAristeus. ego convertar facilis, nam sepe nivosi
conscendi rupes pedibus scopulosque Lycei.
185Omnia continui superant, michi crede, labores.

  VicitCaliopes. et ingenium vires: non talia quivit
exuperare labor. Frustra sudavit in altum
ferreus Arpinas, calamis et voce sonorus.

  MensAristeus. illi non ista fuit, nec carminis ardor.
190Nascimur in varios actus, quos optima virtus
si sequitur, facili ducetur ad ultima cursu.

  SiCaliopes. tibi tantus amor fontis Saphuque videndi,
accipe consilium: nam quenquam ducere nobis
ipsa quidem vetuit Saphos, et lege perenni.
195Solus inaccessum potuit conscendere culmen
nuper Silvanus, nobis nec carior alter
Minciadis post fata fuit; non pastor Opheltis,
aonii pecoris stragem qui carmine pinxit.
Hunc adeas; dabit ipse tibi quibus usus amicis
200et quibus ipse viis conscendit culmen amatum.

  IboAristeus. quidem, et geminos mecum portabo suellos,
Silvanum si forte queam divertere donis.

Fairytale left blue.png XI - Pantheon XIII - Laurea Fairytale right blue.png