X - Vallis opaca | XII - Saphos |
XI. — PANTHEON
Explicit Vallis opaca egloga x; incipit egloga xi, cui titulus est Pantheon, in qua loquitur auctor, interloquuntur autem Mirtilis et Glaucus.
EstAuctor. tibi Phebus amor, Clio, quem lata per arva
insequeris, noctesque fugis fuscosque recessus;
Phebus amat lauros, quas inter sepe labores
deposuit sacros: nec te sedisse parumper
has subter virides, fervent nunc arva, pudebit.
Decantanda michi veniunt tua carmina Mopso;
sis fautrix, mecumque chelim tu tange Arethuse:
Mopsus enim pellet nebulas a carmine flabris.
Rupis in absconso, Berecinthia, montis agrestem
en tibi texebat septam sociatus Aminta
Glaucus, et ardentes lenibant murmure curas.
Ecce secus Tybrim fulvos per prata iuvencos
ac olidas virga cogebat pulchra capellas
Mirtilis, et Glaucum placida sic voce precatur:
—Mirtilis. Glauce pater, si lenta salix tibi vimina prestet
usque opus inceptum peragas, si semper Amintas
subsidium prestans his tecum vivat in antris,
sis lenis nostrisque fave, mi candide, votis:
suscipe quos cernis tauros, has tolle capellas;
cornibus insignis frons illis, spargere harenam
spectabis pedibus, lactisque has esse feraces;
da fontes cantuque fove, da pascua cunctis.
EstGlaucus. nimium dilecta michi, iam, Mirtilis, ecce
non cythisum salicesve vides, non aspera dumis
sunt spineta meis; humiles ex vallibus agnis
herbas porto senex paucis. Nam spernimur altis
in silvis Rhodopes; me spernunt archades omnes.
Preterea, Cacus si viderit, omnia passim
distrahet in iugulum, dum tristes impleat iras.
Heu!Mirtilis. satis hinc video: refugis, mi Glauce, quod optem,
immemor Alcidis nostri, qui carneus olim,
cortice dum parvo vectus torpentia circum
litora Iordanis spectares nunquid ad hamum
venisset piscis studio detentus inani,
te traxit gregibusque suis prefecit amatis.
An tibi quos gessit soli gessisse labores,
stulte, putas? Cunctis voluit prodesse creatis.
Tolle igitur: novi quantum tibi prata favoris
iam servent; hec leta magis quam dudum Aracinthum
viderit Amphyon seu natus Apolline colles
Ysmari et Amphrisum Phebus vel thessala pastor,
prospicies pecori. Nec desunt munera cantu.
Stat bicolor mirtus qua tu sub rupe sonantis
Tarpeie michi vinctus eris, nostrosque per omne
tempus in amplexus venies. Quid carmina servas?
Die, age; iam patulas aures armenta revolvunt;
et tu, magne comes, stipulis fac dieta secundes,
ut sonet omnis ager: tibi sit mea laurea munus.
Mirtilis,Glaucus. en vincor; dabimus tibi carmina. Aminta,
expedias calamos: surgant ad sydera versus. —
IndeAuctor. pium summa reserans dulcedine pectus,
sic cantare Iovem cepit genitumque sacrumque
flamen, ut ethereo resonarent carmine vallea.
Hinc quibus una tribus deitas connexa moretur
legibus explicuit, silvis plaudentibus; inde
quis terras undasque maris celumque serenum,
nocturnos ignes dederit superosque priores
et Phebi radios, Veneris Trivieque reflexus;
fluminibus valies qua lege et litora ponto,
qua flores pratis et densis arbuta lucis
sint concessa prius; quo post hec ordine campis,
montibus ac celsis fluviisaue ammalia surgant
atque feiant gressus; quis se per inane volucres
viribus extollant, quis se reptilia sulco
proserpant humili, quis sulcent equora pisces;
quis mentes parcasque viris, quis semina glebis
crediderit primus, sevus quis sanguine terras
innocuo primus macularit, et inscia primus
iussit ut in silvas irent armenta gregesque;
quis primus placidas pecori componeret umbras,
quisve ferox primus ferrum molliverit igne,
quisve prior stipulis dederit discrimina vocum.
Acrius hinc culpam cecinit Lycaonis avari,
turbatumque Iovem terris, silvasque ferasque
et pecudum genus omne simul sub gurgite mersum,
et cimba tenui vectum cum semine rerum
Deucaliona pium, pariter natosque nurusque.
Hinc lapides iactos hominum reassummere formas,
atque giganteam rabiem, cui ponere Olympum
vertice pindareo parvum, vel Pelion Osse;
deiectos colles tandem vanosque superbi
balatus pecoris, colles saltusque petitos
narrabat varios pastoribus atque capellis;
Archipatris pugnas sublataque cornua tauris,
Silvanoque sacrum, quod nondum viderat etas
ulla, pium, magnos servans sub cortice sensus;
qualiter hinc etiam campos liquisset avitos,
et magni promissa Dei partumque secutum
post risum sterilis vetule, grandesque paratus
ut genitum iussu superúm mactaret ad aras.
Orbatos hyrcos merito flammasque typheas
e celo lapsas silvis vacuasque paludes,
et Cinaram bromio captum vigilasse duabus
monstrabat natis; aris tum numine raptum
inter se varios claros genuisse gemellos;
hinc siliquas quibus egra fames compressa furentis
est apri, fraudesque pie Sophronidis orbo,
agnum prepositis dum finxit pellibus hyrcum;
exilium pastosque greges munusque receptum
et reditum Claudi, visos et in astra volatus,
et luctam in somnis habitam Stilbonis agrestem
et clunem tactum pariter nomenque secundum,
pastorumque dolos et sevas crimine flammas
invidie, puerumque datum memphitibus auro,
visa Pharath nexusque graves dubiosque solutos;
hincque pelusiacis prefectum messibus Argum
pinguibus, et steriles quo restaurassi aristas
iure vel effetos Memphim traxisset amicos,
tristeque servitium superûm post fata nepotum.
Inde Foroneum quem sustulit Ysis ab amne,
nyliacas pestes et nectos gurgite capros,
errores duros, damnatas sydere harenas
ac inopes campos, nimium querulosque subulcos,
et saxo latices lapsos et ab ethere panes,
iussa Io vis dum tecta sibi, dum sacra parari
vellet, et absconsos alta sub nube recessus,
celso et ydumeo descriptas vertice leges,
illisas scopulo postquam conflatus Osyris;
vulnera serpentum, serpentis et irrita visu,
et, canibus campis telis arcuque fugatis,
agros post equa concessos sorte colonis.
Pastorum veteres cantabat et inde palestras,
serta ducum, baculos, sedes et frondea tecta
cespite pre viridi, structum de marmore templum
et morbis assumpta malis armenta gregesque,
pingue solum fuso grandi persepe cruore,
aggere nudatas silvas et veliera rapta
orbatumque ducem pecoris per compita Tygris;
dispersosque greges septas complesse forenses,
orsa deum sensu complexa et somnia vatum,
sacra hominum polluta malis reducesque magistros,
ac ulmis frustra cecinit post premia fixa.
Substitit hic paulum sumpturus pectore vires
ExhaustasGlaucus. cantu Glaucus; post: — O! precor, — inquit —
romulides, maiora canam; date carmina, nymphe. —
IndeAuctor. satum Maia celo per nubila lapsum
cepit, et in Danis tegulas penetrasse canoras;
cumque patris iussu sacros narrasset amores,
consensu primo Danis, mirabile dictu!
virginis in gremio verbum sine semine carnem
factum cantabat, magnum super omnia! nec non
virginis infractum decus inde fuisse pudoris
virginei nascente Deo. Fides ista, precor, sit.
Hinc pedibus pulsare solum cantusque movere
vidisses satyros festasque agitare choreas,
et faunos nymphasque simul latiasque puellas
floribus et minio sertisque virentibus omnes
insignes, dextris et tangere cimbala doctis;
et dulci quodam tinnitu psallere celum
ac fulgore novo totum splendescere, et ultro
tum varios pratis circum diffundere odores
atque novis radiis flavum fervescere solem
et placidam Phebem fratri coniungere currus;
rore polos humidos, et darò Iuppiter imbre
arentes quondam placide perfundere terras;
ludere capreolos, cantu dulcesque volucres
arbustis certare, ignes emittere montes,
letari valles, grandes insurgere cautes;
surgere tum dumis ramos bicoloris olive,
serpentes hederas, lauros el crescere palmas.
Quid cedros Libani, crinitas dicere pinus
litoris adriaci, quid vites usque Falerni,
quarum antes gemmas efifeti fundere visi,
molliri sentes valide, iuncique palustres
extolli et salices vitree? quid cuncta repandam?
Omnia letitia gaudent et carmine certant.
Solus in absconso Plutarcus tristior antro
fiet misere, stauratque domos et limina sera
firmat, ut in cassum temptet post vulnera Codrus
ingressum, sevasque iubet vigilare sorores.
Ipse tamen Glaucus, dum cerneret omnia secum
letari, faciles fundebat pectore voces;
et sese ceptis referens, cantabat odoros
pastores puero portantes thura sabeos
advenisse quidem celeri ad presepia passu,
sydere dante viam montana per ardua claro.
Huncque per exustas latum referebat harenas
virginis in gremio genitricis ad usque canopos,
et rabidum fugisse lupum, mestosque dolentum
balatus ovium cesos ob nequiter agnos;
hincque globos legum solventem voce Ligurguin
pastorum in medio puerum, gesta atque priorum.
Inde Nathan fluvio lotum monstrasse futuris
quo lavacro porcos mundaret sorde vetusta;
in bromiumque thetim versam, pulsosque carones,
compositos ignes ventos fluctusque tumentes
Asclepii iussu, manesque umbrasque sepultas
ad superos remeasse iterum firmabat; et huius
ostensum dudum quibus artibus usque dolentes
purgentur vicio pecudes, oleumque veternum
quo lapse iuvenum firmentur robore vires.
Inde Palem glandes, quas nusquam terrea quercus
gesserit in vitam, posuisse labantibus egris
in cenam pueris, et iussa extrema dedisse
Actheona pium, cecinitque hunc fraude Menalce
post epulas, lotis pedibus precibusve peractis,
obiectum canibus, quos inter pessima passum
plurima cantabat, mortique dedisse tropheum
de se, iam nimiis laceratum morsibus, ob quod
conscissos lapides tractosque in viscera fontes,
concussos motu montes lucosque revulsos,
ethere et in terris sparsas in luce tenebras,
territa per silvas pecora atque armenta ducesque,
auditum mugire solum, veteresque parentum
surrexisse animas tumulis silvisque revisas.
Herculis hinc durum monstrabat voce laborem,
hostia dum scopulis firmata refringere Cachi
est ausus, raptosque boves excerpere furi;
necnon interea subdebat in ordine cantu,
Ypoliti, et silvis iterimi gregibusque revisum
insignem lauro et palmata veste triumphi:
mirum grande nimis, sed quid non Iuppiter ingens,
dum voluit, potuit? Post hec, ad sydera motu
ascendisse suo Phebum, clarosque relictis
infusos ignes sociis quos traxerat ante;
hosque per Arturum missos serosque britannos,
ethiopas fuscos et Gangis fulgida rura.
—OGlaucus. tibi, nympha decus, quot surgere leta per agros
purpureos flores et candida lilia cernes
mixta simul croceis! quot surgere leta per agros
tempia deum, sacras laudes et munera cernes,
et quos pulchra coles campos replerier omnes
elysios et dulce solum regionis avite!
Hinc Codrus veniet, postquam resoluta iacebit
igne novo tellus, agnis seponere capros,
atque dabit rebus fínem requiemque bubulcis.
Sed iam tempus adest rivos claudamus, Aminta.—
DumAuctor. cecinit Glaucus, tacuit sine murmure Tybris;
Mirtilis auratos frugum fluviique recentis
immemores tenuit tauros, quos flumine vivo,
iam Glauco reticente, simul se mergier undis
spurciciem veterem tergentes, atque renatos
misceri sese gregibus per pascua Glauci
vidisses, plausuque novo concedere carmen.
Hesperus occeanum cantu detentus Olympo
respuit et seras concessit montibus umbras.
Ite domum, pueri, pastas revocate capellas;
ipse legam lauros: vati vos plaudite, colles.
X - Vallis opaca | XII - Saphos |