Fairytale left blue.png XV - Phylostropos

XVI. — AGGELOS

Explicit Phylostropos egloga xv; incipit egloga xvi cui titulus est Aggelos, collocutores autem sunt Appenninus et Angelus.



  Angele,Appenninus. quis, queso, pecus hoc, fortassis Apollo
vallib us Amphrisi pavit, dum pastor honores
perdidit ethereos? Videas, non invidus illud
fascinet et pereat: metuunt mala murmura pingues!

  Appennine,Angelus. reor, tibi pinguis ludit in arvo
taurus, et umbroso recubant sub colle Lycei
nunc paste feteque boves; sis letus et, oro,
parcius ignoscas miseris: fortuna secundis
invidet, et celsas excerpsit turbine fagos.

  Peccavi,Appenninus. fateor. Sed tu que pascua queris
cum grege tam modico? Fallor? Ter quinque capellas,
nec plures, per rura trahis; consistere mecum
si libet, hic poteras; vepreta hic grata capellis,
hic fontes, hic antra novis iam tecta corimbis.

  IussusAngelus. in id venio, non solum iungere parvum
hic pecus hoc vestris, ast ut tibi largiar omne:
nil equidem maius potuit nunc mittere pauper
Cerretius. Die, oro, senem novistis etruscum,
hos inter montes et pinguia pabula, nostrum?

  IamAppenninus. vidisse senem memini, nostrisque sub antris
nonnunquam duros solitum recreare labores;
dumque ravennatis ciclopis staret in antro
et fessus silvas ambiret sepe palustres,
vidimus, atque henetum dum venit cernere colles.
25Sed pecus hoc claudum, servans vix pellibus ossa,
quid michi? Silvano decuit misisse; videret
et morbi causas, leta et medicamina morbis.
Non archas siculusve fuit, non ysmarus olim,
non ytalus pastor, cui tantum iuris in agris

30alma Pales dederit. Fauni nympheque sedentes
assurgunt homini; silve placidique recessus
antraque pastorum, fontes, quid multa? deorum
tecta patent tusco, et patuere silentia Ditis.
Angele, huic potuit pecus egrum mittere noster.

  ErubitAngelus. munus tam parvum mittere tanto
pastori, sueto tauros deducere regum
sydereosque greges, quanquam nil sanctius usquam
diligat aut optet celsis preponere silvis:
si calamis, si voce canat, si forte susurro
40murmuret ipse, sibi semper Silvanus in ore
Cerretii resonat, semper Silvanus ubique,
et pater et dominus, spes grandis et unica semper;
teque fidemque tuam colit, Appennine, secundum.
Nunc ego per dulces nuper tua cura napeas,
45Appennine, precor, parvum ne respue munus:
sunt tenues, fateor, nec multum lactis habentes,
sed predulce quidem; pomisque favisque Menalce,
si gustent latii, si gustes ipse parumper,
prepones. Queso, parvum ne respue munus.

  DaAppenninus. sordis causam; dabitur fortasse mederi.

  PascuaAngelus. sunt nobis Cerreti montis in umbra,
heu ! sterili nimium, nullis frondentia lucis;
nec salices capris surgunt, nec surgit ybiscus.
Lambere muscosas silices rarumque vetustis
55immixtum conchis serpillum carpere cogit
egra fames miseras; illis hinc squalida pellis,
hinc macies tristisque color seteque cadentes;
Elsa brevis fluvius post bis precordia saxum
fecit, et attonitas vacuavit sanguine fibras.
60Tu pingues facili facies, ceptoque favebit
consiliis herbisque suis Silvanus et undis.

  InvitisAppenninus. nobis tenet hec nunc pascua vester
Cerretius. Scabris quidnam grandevus in arvis
inserit aut sevit? Quid credit, solvere rastris
65exhaustas glebas grandique labore colonûm

emunctas prosit? Timeo non seva Dyones
occupet insanum. Senis est dimittere mores
nonnunquam iuvenum; lusit Galathea potentem
viribus, enervem faciet quid lusca Dyones?

  Absit;Angelus. nulla seni talis nunc cura, doletque
obsequio quondam nimiumque vacasse Liquoris.
Sed quid vis faciat, patrios ni spectet in agros?
Nil gregis est illi, nec sunt sibi pascua, si sit;
torpendum est igitur seu vomere vertere glebas.

  Angele,Appenninus. iam nosti, non omnia novimus omnes:
teque latet, video, quoniam persepe remotum
Cerretium dudum vel viva voce vocarit
Silvanus, carosque greges tacitosque recessus
quos ligurum saltus, quos servant pascua ruris
80Anseris antiqui, quos servant pinguis et ingens
Euganeus venetûmque palus prestare paratus.
Que cupias maiora, precor? Venere sicani
dicteique duces, cyprii magnique quirites
et satyri faunique omnes nympheque deeque
85hunc inter fedas undas audire canentem;
Panque deus calamos posuit stupefactus amicos:
et pauper noster longum sprevisse videtur!
Quid, si tantus amor, quid, si reverentia tangit,
negligit oblatum? Veniat, durosque relinquat
90agrestes patriisque sinat dare semina sulcis.

  IgnarusAngelus. quotiens, heu! fallit ceca voluptas!
Dixisti nuper: «Non omnia novimus omnes»,
et merito. Nostro seva si rusticus Amon
peste boves mediis pingues consumpsit in arvis,
95pectoris ardentis multum sibi cessit Apollo.
Quem tacitum mitemque vides et rura colentem,
noluit Egonis nuper describere dulces
pellibus is pecudum quos ipse canebat amores,
dum maiora legit, dum se maioribus aptum
100extimat. Et dudum, dum fervidus omnia campis
sol raperet, sacra Cereri consedimus ambo

ylice sub viridi; tunc primus verba facesso,
convenioque senem: — Die, —inquarti — cernere concas
has putres sterilique solo decerpere credis?
105Quid non Silvanum sequeris iam sepe vocatus? —
Ille diu corilos tacitus prospexit, et inde:
— Omnia qui profert nil dat, michi maximus Egon
iam dixit. Midas pridem, dum fortior etas,
iusserat illud idem: cuius dum credulus intro
110festinus silvas, Gaurum Baiasque saluto
fontibus insignes, et pascua credo parari,
non tauris, parvo pecori parvoque subulco,
hospes suscipior placidi Stilbonis in antrum.
Ast Midas patitur; nec tandem pabula dantur,
115nec vocor ut veniam sumpturus prandia secum.
Miror et indignor pariter, mecumque revolvo:
— Quid nunc, si lucos intrassem iniussus apricos,
aut si maturis tenuissem messibus apros,
vel si vinetis olidos crescentibus hyrcos
120liquissem? Nullis veniebam candidus undis,
postquam despicior sic accersitus et insons.
Pascua sint Mide que spectat lata Vesevus,
meque meus tenuis letum prospectet agellus.—
Flecto gradum volucer repetens vestigia retro.
125Menalios persepe lupos ursosque coegit
in laqueos exire suos sudoribus Archas,
post hec captivos nemori solvebat aperto,
iam satur. Heu! votis misere sic angimur omnes,
et si succedant satis est: Itine linquimus ultro.
130Quid, si Silvanus faceret? Non dulcius esset,
queso, mori? Tentare deos stultissima res est.
Pan nobis pregrande dedit, nec spernere munus
est animus: paucis contentor munere Panis.
Silvestres corili pascunt, dat pocula rivus,
135dant quercus umbras, dant somnos aggere frondes,
cetera si desint, lapposaque veliera tegmen
corporis effeti, quibus insita dulcis et ingens

libertas, que, sera tamen, respexit inertem. —
Conticui. Quis iure queat prevertere dictum?
140Tu tamen interea parvum iam suscipe munus.

  SatAppenninus. dictum. Fiat, sit nostrum. Claudicet esto,
nam pregnans video, prolem sperasse iuvabit
et cepisse novam. Surgunt ex montibus altis
sydera; sis mecum. Nostro hoc tu iungito, Solon.



Explicit Aggelos egloga xvi et ultima.
Iohannis Boccaccii de Certaldo ad Appenninigenam
suum buccolicum carmen explicit feliciter.





Fairytale left blue.png XV - Phylostropos