X - Vallis opaca
1349-1367
Fairytale left blue.png IX - Lipsis XI - Pantheon Fairytale right blue.png

X. — VALLIS OPACA

Explicit Lipis egloga viiii; incipit egloga x, cui titulus est Vallis opaca, collocutores autem sunt Lycidas et Dorilus.



  Dorile,Lycidas. seu pluvias terris immittat Orion
aut Amon flores vel Cancer rure cicadas,
auferat aut frondes Chyron, te fronte recurva

semper conspicio tristem lacrimisque madentem.
5Quis dolor iste tuus? Periit tibi vitis in ulmo?

  IuppiterDorilus. a celso prospectans cardine campos
prostravit feriens ignito fulmine fagum
his celebrem silvis: sonitu perterrita tellus
ingemuit, tremuere greges ac arbuta dumis;
10pastores sese comperta fraude vicissim
in caveis clausere malis. Cui rustica cessit
libertas, turbare greges, disperdere capros
cepit. Crisifabro Iunoni sacra paranti
abstulit optatam frustra per tempora Rufatn,
15lascivusque mei formosam Phyllida ruris
eripuit Phytie nostro: quam magna supersunt
centauris obscena quidem, si dicere vellem!
Utque alios mittam, nostros damnavit amores
illecebris, pedicas ac antra carentia sole
20imposuit, nulla mirto nec leta corimbis.
Hec tristis ploro. Sed tu fabrilia tractas,
centuculo tectus, nigra et fuligine tinctus?

  VeraLycidas. igilur tulerat fusca sub valle Menalcas
adveniens. Per Pana deum, non sordida ledunt
25munera Plutarci quantum mala vota furentum
quos genui calamos inter ranasque palustres !

  Tune,Dorilus. precor, meus es Lycidas? Te nempe Podarcem
credebam. Quam leta diesi Spes lapsa resurgit;
tu celum campos fluvios armentaque nobis
30restitues. Quernas superisque tibique coronas
post aras statuam ! Placidam contingere dextram
mittito, quin subeas antrum. Non lacte tepenti
castaneis nucibus pomis bromioque fovebo;
omnia subtraxit Polipus: michi panis et unda,
35algaque dat somnos mollis. Sic vivere divos
audivi in terris. Nec dedignere, precamur;
saltem que turbant faciem purgare tenebras
his poteris lymphis, et fessos inde cubili
hoc recreare artus; medio revocabimus ignes.


  Erras.Lycidas. Prisca vides, non me, vestigia nostri.
Non ego plus vester, postquam cillenius Argus
surripuit virga radios ex ethere raptos
et crinem secuit Trivie iam falce dicatum.

  HaDorilus. miserande puer! Periit spes alta salutis,
45incertusque mei moriar, nomenque sub umbras
auferet atra dies. Pecudes ad prata Miconis
nunc Ylas pellit, manibus nunc ubera pressati
hic cythisum salicesque novas frondesque recentes
apparat ac agnos recreat matresque per herbas;
50hic alter mersat rivis et veliera tondet;
ille suos cantat calamis invisus amores
et corilos faciles mulcet celsasque cupressus.
Me solum miserumque tenet sine crimine vinctum,
heu! Polipus, dum seva tero nunc ocia planctu.

  Castalie,Lycidas. dic, oro, puer, docuere sorores
te lacrimis transire diem? Quis nectere mentes
atque pios animos potuit vincire ginestis?
quis prohibet meliore tui quin parte peragres
gnosiacos saltus et menala pascua? quisve
60pastores Yde videas fontesque bicornis
Parnasi et lauri dulces per culmina silvas?
Ha scelus infandum! Sic nondum vivere nosti
annosus tecum? Secum superavit Olympum
ohm Argus, qui iura deum viditque deditque;
65pastores frigios orbatus lumine Mopsus
et danaos cecinit; sic Tytirus arva latina
non vidit, rutulus dum tinxit sanguine Turnus.
Has lacrimas nobis sinito, cui nulla potestas
ni damnosa manet: memor es, dum pascua solus
70hec tenui, quam grandis eram? Nunc tristis egestas
arguit atque iubet miseris solatia prestern.

  ODorilus. Lycida, fateor, dure solamina vite
de te tot merui nunquam. Sed pande, precamur,
quis tibi Plutarcus, quas valles, quosve recessus
75nunc habites, Archas divos postquam abstulit ignes.


  SpeluncaLycidas. in medio stat Trenaros, inscia Phebo,
qua vehimur celo vetiti, cui limine primo
pervigil insultat canis ater et atria servat.
Blanditur cauda intranti morsuque fatigat
80tentantes reditum, ni princeps iusseiit. Inde
et lucos silvasque vides fluviosque lacusque.
Atra loci facies nebulis fumoque palustri;
perpetua sordent vallis fuligine rupes.
Semper hyemps glacialis inest, nox semper opaca;
85cecus adest ignis, nemorum nec stipite vivus,
arte tamen superum. Nec credas leta Pelori
pascua vel campos tyrios Libanive roseta,
tymbreos colles, iuga vel ridentia achanto,
Eridanique leves undas et amena colamus:
90late sardoniis et taxo prata, locique
omnes conspicui vepribusque et vimine torto.
Implicite miseras reddentes fíentibus umbras
insurgunt silve; ceno sanieque fluentes,
in medio maculant olidi de vertice rivi.
95Non ibi sunt celeres capree cervique fugaces;
serpentum locus ille ferax pestisque nefande
telluris lybice, quorum nunc verbere caude,
nunc acri morsu, nunc nexibus angimur egre.
Syrene in scopulis vobis silvisque napee
100cantantes aures mulcent ramisque volucres:
ast nobis aliter resonare per omnia valles
mugitu valido, turpes et frendere porcos
dentibus et sevos rabie rugire leones
audires, tristesque sonos ut reddat et echo.

  QuidDorilus. dicis, Lycida? Potuit natura vel alter
visceribus terre tam diram condere sedem?

  Quidni?Lycidas. Cuncta potest qui silvas fecit et astra.
Sed paulum consiste, precor; peiora sequuntur.
Plutarcus scopulo residet, Fusca atque marita,
110frondibus umbrati nigris et veliere pullo.
Stant squalens circum scabies morbique caduci

omnes et pecoris pestis certissima frigus
et sicce febres ac horrida mortis ymago.
Has inter colubris hyrtus squamisque cruentis
115trux pastor miseros leviat nec pectine pastos,
nec calamis mulcet, sed cornu territat umbras
atque greges surgens scopulo, et clamore sonoro
irritat furias, vepretaque mandat amena
Iustrari taurosque iterum per inania verti.
120Quot gemitus vox ista levet, tibi sydera pandent
si numeres, seu fulva sali monstrabit harena.
Concutit inde polos et sevo murmure replet
Iuppiter iratus silvis ac fulmina vibrat;
quassateque ruunt nubes, et grandine multa
125frangitur omne nemus, nodosaque robora rumpit
ventorum vis magna furens. Quid multa? Dolentes,
heu! quot tunc pavidos inter spineta videres
currere et oppositas sentes contundere dorso,
precipitesque dari celsis ex rupibus ultro!
130Ast postquam Dyomedis equas, Gerionis et acres
iussit inire canes, omnis per devia turba
convenit, ac ydris agimur; tristesque ministri
componunt turmas avidi penasque minantur.
Nec pecudes credas: tauros hic arguit atros
135et sumnra de rupe truces impellit ad ima;
convocat hic torvos angues, et fuste preusto
in glaciem cogit squamosaque tergora frangit;
isque lupos igni de vertice culminis alti
deicit. O! quotiens hos inter lapsus et ipse!

  Siste,Dorilus. precor, Lycida. Quid? tu devolveris, oro,
immixtusque lupis e summo montis in ignes?
Quid sceleris? que dura trucem sententia movit?

  HeuLycidas. michi! iamdudum pecudes rapuisse Miconis
et, scelus infaustum ! pueros traxisse per umbras
145in vetitam venerem, melior dum vita maneret,
has sedes tribuere michi sub vindice iusto.

  AlcidemDorilus. memini monstrum traxisse trifauce

cecropiumque ducem ex imo iam vallis opace;
vis rogitem, si forte queam quandoque movere,
150Pana pium retrahat te nostras mitis in auras?

  Dorile,Lycidas. ne facias; nequicquain tangere Olympum
iam precibus posses aut irrevocabile fatum.
Actum est de me deque illis quos iustus in orcum
Archesilas misit quondam. Nunc desine; quorsum
155contendo veniam, et reliquos tibi carmine signem.
Setigeros trahit ille sues fortisque frementes
illidit scopulis et membra tremenda quassat;
summo alius studio ducit de monte molosos,
tabo et marcentes cogit gustare paludes;
160immanes ursos ex lustris pellit ad undas
is tardosque onagros, et ferro tranat adunco;
fascinat hic Iynces, demum per devia vertens
atque fame longa miseras bine inde molestat.
Nequicquam tibi cuncta velim mala pandere versu:
165vivimus inviti mortem per aprica cientes.
Nunc memor esto tui; fugientia sydera Phebum
adventare monent, michi nec fas cernere. Tandem
tunc Polipus, quercum dum scandet forte palumbas
perquirens, michi crede, ruet, nostrosque tumultus
170adveniens auget, sic ducunt fila sorores,
teque tuis linquet campisi sic vincula solves.

  NumenDorilus. honoratum silvis, Pan, te precor, assis,
et veniat lux illa michi: tibi pinguior agnus
ex grege quippe tuas ultro ferietur ad aras,
175quas statuam, ludosque traham tibi carmine sacros.

Fairytale left blue.png IX - Lipsis XI - Pantheon Fairytale right blue.png