Fairytale left blue.png VIII - Midas X - Vallis opaca Fairytale right blue.png

IX. — LIPSIS

Explicit Midas egloga viii; incipit egloga viiii, cui titulus est Lipsis, collocutores autem Batracos et Archas.



  Quis,Batracos. precor, es, nostris in silvis exterus hospes?

  ArchasArchas. eram quondam pastorque, et nominor Archas,
incola Parthenii montis, nunc ductus in oras
has casu; video pecudes armentaque passim
5pinguia, sed steriles agros et pascua nulla.

  MirarisBatracos. fortasse, senex, nam causa latens est.
Nunc, ni cura vetet, nostris succedito claustris
et requiem longo paulum concede labori:
et que sit tibi causa, precor, prepone viarum.

  SicArchas. ego parrasios umbris persepe viantes
suscepi fessos: prospectat gratus Apollo
in meritos. Sed prima refer que causa latens sit.

  SuntBatracos. in semotis colles silveque patentes
herbis insignes et grandia pascua rivis
15irrigua: has celeri contendunt undique cursu
quas habeo fetas vacce, redeuntque volentes
uberibus plenis, que post pendentia natis
prebent et tenues cogunt pinguescere lacte.

  EstArchas. memoranda quidem grandis solertia vaccis.
20Ast ego visurus cupiens Amarillida veni.

  ArchadesBatracos. en nostram norunt Amarillida, queso?

  QuisArchas. fuit in terris qui non Amarillida norit?

  QuidBatracos. secum tibi, care senex? Non cura sacrorum:
despicitis dori tracesque altaria nostra.

  Circius,Archas. aiebant, veniet sumpturus honores
quos vetus athletis dederat victoribus etas.
Hac ego deductus fama vincire capillos
pastori vidi. Post hec quis cultus agrorum,
qui mores essent, qui ritus, queve bubulcis

30artes servandi pecoris lactisque premendi,
que nemorum leges, avidus cognoscere veni.

  EtBatracos. nobis quidam nuper referebat etruscus
ornatum arthoum sertis, sed lenta ferenti
prestita quippe fides: obstabat inertia Circi.

  Sic,Archas. hera, sic factum: verum narrabat etruscus.
Circius arripuit sertum; fuit Albula testis.

  IndeBatracos. novos alpes emittunt vertice fumos;
hinc lupa cum geminis pressantibus ubera latrat,
et vulpes ambire domos gallosque tirnentes
40adverto, tristesque malas ululare per umbras
audio pastores rutulos et cuncta timere.
Cinnama nunc filices pariant et balsama taxus
sudet cyrnensis, tristisque cicuta sabeos,
postquam romuleis sic visum, prestet odores!

  IndignansArchas. loqueris, video: tibi Circius egram
commovit bilem; nolles redimitus adesset.

  QuidBatracos. non indigner? Potuit fors invida mundo
crinibus arthois ytalas imponere lauros.

  AnArchas. possunt edos forsan saturare petulcos,
50vel quid maius habent ytale quam syrmia laurus?

  NonBatracos. equidem nostros sentis satis, Archas, honores.
Has frondes pharetris Phebus victricibus olim
ac cytharis, lauro facta iam Dane, dicavit;
hinc veteres ytalis sacras fecere triumphis.

  Que,Archas. precor, acta virûm, quorum tam fulgida merces?

  O!Batracos. longum narrare, senex. Sed pauca reportes
Parthenii silvis volumus sacroque Lyceo.
Linternus lybicas pestes revocavit ab arvis
ausonicis, fecitque potens has fundere virus
60in colles prcprios, stomachis et mella falerna
immisit legesque suas servare coegit.
Rusticus arpinas sulcavit vomere montes
cyrtheos latio, grandesque olidosque per altum
hyrcos in Tyberim traxit, domuitque superbos
65cymbrorum tauros et currus fregit inanes.

Hircanas tygres cursu superavit Opheltes,
armenosque equidem devictos arte leones
et curvos Syrie pressos sub fasce camelos
assyriosque greges et quos Eritrathalasson
70litore servabat ratibus devexit in umbram
Tarpeii lapidis, cilicesque per alta volucres
cepit et in spolium rostrum portavit et alas.
Allobrogis heduisque bobus belgisque iuvencis
frontibus imposuit Daphnis virtute capistros,
75et solitos errare iugis et ludere flexu
pastores tanto contrivit robore fessos,
ut iuga demissa faciles cervice subirent.
Gryphes yperboreas rapientes unguibus olim
quos nobis vitulos servabat maximus Hyster,
80privavit pedibus iuvenis Corigillus aduncis.
Smirneus pastor, venetusque et grandis etruscus
meonios dudum tauros ytalosque leones
et tyrios apros stipulis domuere canoris.
Quid tam multa loquar? quid frustra cuncta revolvam?
85Hesperidum qui poma tulit, qui duxit hyberas
in Latium vaccas, qui veliera longa britannis
abstulit aut frixo nudavit veliere colcos,
et niveos meruere Iovis conscendere currus
et plebis plausus et tempora cingere lauro;
90his Quiris veteri sancivit lege coronas.

  MagnaArchas. refers et laude quidem memoranda perenni.
Sed quid turbaris? Possunt meruisse nepotes
quod nequivere patres. Est magnus Circius, hercle!

  Heu!Batracos. michi die, quando meruit, precor, iste nefastus
95Circius, ut segnis nostros ambiret honores?
Huius avos memini venisse securibus altas
cesuros silvas latias, latioque molosis
infestos pecori; cui nunc mea nescia mater
sponte manu facili lauros concessit avitas.
100Heu! quantum potuit celi vis plurima! Quondam,
dum pastor luscus confringeret omnia ferro

et nostras mactaret oves impunis et antra
byrseo victor misere consummeret igne,
non potuere duces flecti, cogente periclo,
105ex gemino pastore gregis pereuntis ut alter
esset campanus, cui par labor atque suorum
exitium fuerat. Nunc unus Circius, hostis
barbarus immanis, meritis nec laude refulgens,
omnia solus habet, silvas pecudesque bovesque
110ac insigne decus pastorum nobile sertum.

  Erras;Archas. hoc latii quondam voluere coloni.

  Confiteor;Batracos. sic sepe dolor divertit inertes.
Non veterum si fusca quidem sed sacra parentum
hunc pietas miserum potuisset cernere finem,
115Martius in stigias umbras se sponte dedisset
precipitem; senoni pardo nec credo dedissent
inferias patres animas cum sanguine silve,
et reor in vacuum iuveni cantasset et anser;
nec genitor genitusque parem sibi summere cladem
120curassent, canibusque dari lanianda latinis
viscera. Quid repetam sanctos pulchrosque labores,
felices anime? Vitam pulchrumque cruorem
fudistis Rheno! Sibi fert Ercinia mater
insignes titulos, et per spineta nepotes
125distrahit, heu ! nostros; cedunt nunc sydera cymbris.

  QuidArchas. veteres renovas, Batracos, nunc flendo querelas?
Dalmata pannonus graiusque et pessimus hostis
affer iamdudum iuga, que portaverat ipse,
imposuit vestris tauris, traxitque per arva.
130Quid tandem? Silvis fuit hec et gloria nostris.

  QuidBatracos. «nostris»? Forsan vestros non novimus agros?

  CredeArchas. equidem, nostis, sed non meminisse potestis
dum genus egregium campis effulsit Aminte
et cecidere trabes ex yndo culmine nigre,
135et dum meoniis dixerunt iura colonis
limpidus Eurotas quondam pulcherque Aracinthus:
sed demum surrepta tuos devenit ad agros.

Nil sub sole novum: rapuistis, nunc rapit alter.
Sed tibi quid tanti, letos si summat honores
140Circius aut viridi circumdet tempora lauro?

  EgonBatracos. erat latiis pastcrum maximus et quem
preferrent homines cunctis mortalibus olim.
Parte alia Daphnis post hunc pregrandis, in ipsum
insultans, turbavit agros. Hos quisque secutus
145pro votis. Egonis ego, quia iustior esset,
partes intravi, quod propter eredita semper
hostis eram Daphnis. Cui postquam Circius lieres,
pertimeo, non forte velit renovare vetustas
iras maiorurn memorans, vertatque secures
150in silvas, gregibusque lupos immisceat acres.
Me miserami que, queso, michi nunc tuta latebra?
quo fugiam? quo tristis eam? Michi terra dehiscat;
impia me coget genitrix intrare lupanar.
Me miserami Furias educet Circius orco
155inclitus hoc serto: corvi per inane volantes,
heu! rostris ventura sonant presagia veri.

  DebilisArchas. esne adeo, quin possis ferre priores
insultus? Facili solvuntur membra labore
rhenicolis; septas quo possis robore valla,
160fac circum fossas et magnis cinge rubetis;
assint pastores sudibus, prepone molosos,
da pueris fundas ac obstrue sentibus arctos
introitus: persepe dii iuvere labores.

  ImbellisBatracos. michi turba manet mollisque per umbras;
165aspicis ut sterili nupsit me mater agello,
cui nec litus adest nec grandis defluit amnis
nec prerupta soli patiuntur devia currus.
Hincque meum robur iuvenes transcendere montes
coguntur pedibus, gregibusque referre iumentis
170pabula: si veniant, timor usquam nullus adesset.

  ErigeArchas. fac, vires et firma robore mentem.
Vidi ego deflentem lacrimis Amarillida nuper,
quam tu sponte putas cupido posuisse coronam,

et nullis silvani letari floribus usquam.
175Fistula non cecinit, non era sonantia; Tybris
effluxit tacitus undasque retraxit in alvum,
atque graves tacuere senes, tacuere palestre
et tacuere nurus pariter, clausumque Lupercal
constitit et nullis monstravit gaudia ludis.
180Post, dum sedisset scanno iam Circius alto,
conspicuas serti frondes prenubilus auster
eripuit sonituque gravi devexit ad arthos.
O monstrum! Frondes dum defert ille per auras,
exarsere quidem, tenuisque per alta favilla
185vix est visa viris. Tunc qui pregrandis habetur
archadibus pastor confestim dixit Aruntes:
— Hic iter in silvas faciet tibi, Rhene, propinquas,
in quibus ipse diem claudet, condetque sepulcro
quod tam grande rapit nomea putridumque cadaver;
190vel si iterum veniat, quia flexit fiamma parumper
in reditum fumos, faciet memorabile nullum. —

  OBatracos. nostris mea sacra Pales gratissima silvis,
fac firmes omen: repetat sua lustra bicornis
belua, nec nostros infestet cuspide campos.
195En tibi, quam gemini sugunt mactabitur agna,
tuque, senex Arclias, cui tantum cernere cure,
sis mecum: nox atra venit; iam sydera celo
surgere, nonne vides? abiens permittit Apollo.

Fairytale left blue.png VIII - Midas X - Vallis opaca Fairytale right blue.png