Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Evangelium auctore Joanne

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Evangelium auctore Joanne

 Evangelium auctore Luca Acta apostolorum 

Sermo ille ante saecula ex Deo genitus. Et qui semper apud patrem residebat. Homo factus est. Joannes, quorsum a Deo missus. Concio ipsius de officio Christi. Testimonium ejusdem sacerdotibus redditum. Andreae vocatio, Petri, Philippi, Nathanaelis.

1. In principio erat sermo, et sermo erat apud Deum, et Deus erat is sermo. 2. Is erat in principio apud Deum. 3. Omnia per eum facta sunt et absque eo factum est nihil, quod factum sit. 4. In eo vita erat, et vita erat lux hominum, 5. Et lux in tenebris lucet, nec eam comprehenderunt tenebrae, 6. Fuit homo missus a Deo, nomine Johannes. 7. Is venit ob testimonium, ut de luce testaretur, ut omnes per eum crederent. 8. Non erat ille ipsa lux, sed qui de luce testaretur. 9. Erat ipsa vera lux, quae collustrat omnem hominem veniens in mundum. 10. In mundo erat, et mundus per eum factus fuit, et mundus eum non cognovit, 11. In sua venit, et sui eum non acceperunt. 12. Quicumque autem eum acceperunt, iis eam potestatem dedit, ut Dei filii fierent, fidem habentibus ejus nomini: 13. Qui non ex sanguine, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri, sed ex Deo geniti sunt. 14. Et sermo caro factus est, et apud nos gratiae veritatisque plenus habitavit: ejusque splendorem, ut unigenae a patre splendorem aspeximus. 15. De eo testificatus est Johannes, clamans his verbis: Hic est quem dixi, qui post me veniens, ante me fuit, quippe qui prior me sit, 16. Atque ex ejus plenitudine nos omnes sumpsimus et gratiam pro gratia: 17. Siquidem lex per Mosem tradita est, gratia et veritas per Jesum Christum contigit. 18. Deum nemo vidit umquam: unigena filius, qui est in sinu patris, is exposuit: 19. Atque hoc est Johannis testimonium, tum cum miserunt Judaei Hierosolyma sacerdotes et Levitas, qui ex eo quaererent quis esset. 20. Atque ille confessus est, neque negavit: confessus est se non esse Christum. 21. Quid ergo? inquiunt illi interrogantes: Elias es tu? Non sum, inquit. Vates es tu? Non, inquit ille respondens. 22. Et illi: Quis es? inquiunt ei, ut responsum demus iis qui nos miserunt. Quid de te ipso dicis? 23. Ego sum, inquit, vox in solitudine clamantis: Corrigite Domini viam, quemadmodum dixit Esaias vates. 24. Tum qui erant missi (erant autem ex Pharisaeis) sic eum interrogarunt: 25. Quid ergo baptizas, si tu neque Christus es, nec Elias, nec vates? 26. Ego aqua baptizo, inquit iis respondens Johannes: sed inter vos adest, quem vos non nostis: 27. Is est qui et post me venit, et ante me fuit, cujus ego non sum dignus qui calcei corrigiam solvam. 28. Haec Bethabarae facta sunt, trans Jordanem, ubi baptizabat Johannes. 29. Postridie aspicit Johannes venientem ad se Jesum, et dicit: Ecce agnus Dei, qui mundi peccatum tollit. 30. Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me fuit, quippe prior me. 31. Equidem eum non noveram: sed ut patefiat Israelitis, propterea veni ego aqua baptizatum. 32. Atque his verbis testificatus est Johannes. Vidi spiritum descendentem, veluti columbam de caelo et super eo manentem. 33. Atque equidem non noveram eum sed qui me ad aqua baptizandum misit, is mihi sic dixit: super quem descendere et manere spiritum videris, is est qui sancto spiritu baptizat. 34. Ego vero et vidi, et hunc esse Dei filium testatus sum. 35. Postridie rursus aderat Johannes, nec non ejus discipulorum duo, 36. Ecce conspicatus ambulantem Jesum, dicit: Ecce agnus Dei. 37. Ejus verbis auditis, duo illi ejus discipuli Jesum secuti sunt. 38. Et Jesus conversus, et eos sequentes intuitus, dixit iis: Quid quaeritis? Cui illi: Rabbi (quod perinde est ac si dicas, Magister) ubi manes? 39. Venite visum, inquit iis, Et illi ierunt, et apud eum manserunt eum diem. Erat autem hora circiter decima. 40. Erat Andreas Simonis Petri frater unus ex duobus, qui cum audito Johanne secuti fuerant. 41. Is prior fratrem suum Simonem nactus, dicit ei: Invenimus Messiam (quod verbum Unctum declarat) 42. Eumque duxit ad Jesum. Eum intuitus Jesus ait: Tu es Simon Jonae filius: tu vocabere Cephas: id verbum Petrum sonat. 43. Postero die voluit Jesus in Galilaeam proficisci, et Philippum nactus, dixit ei: Sequere me. 44. Erat autem Philippus a Bethsaida, Andreae et Petri urbe. 45. Philippus Nathanaelem nactus, sic alloquitur: Quem scripsit Moses in lege, et vates, invenimus Jesum Josephi filium a Nazaretha. 46. Cui Nathanael, A Nazaretha, inquit, potest aliquid bonum esse? Et Philippus, Veni visum, inquit ei. 47. Vidit ejus venientem ad se Nathanaelem, et de eo dixit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. 48. Et Nathanael: Unde me nosti? inquit ei. Cui Jesus respondens: Antequam te Philippus vocaret, inquit, cum esses sub ficu, ego te videbam. 49. Tum Nathanael: Rabbi (inquit eum alloquens) tu es Dei filius, tu rex es Israelitarum. 50. Et Jesus: Quoniam tibi dixi (inquit ei) te a me sub ficu esse visum, credis. Majora his videbis. 51. Hoc vobis (inquit ei) etiam atque etiam confirmo, futurum esse ut apertum caelum videatis, et Dei angelos ascendentes et descendentes ad filium hominis.

Caput II

recensere

Christus aquam in vinum mutatam fecit signorum suorum principium. Capernaum descendit: hinc Hierosolymam adscendit, et mercatum e templo ejicit. Templum, nempe corpus suum, solvendum a Judaeis praedicit. Multi credunt in eum ob signa, quae edebat.

1. Tertio autem die nuptiae factae sunt Canae in Galilaea, ubi et Jesu mater erat. 2. Et Jesus, ejusque discipuli ad nuptias vocati sunt. 3. Cumque defecisset vinum, Jesum mater sic alloquitur: Vinum non habent. 4. Cui Jesus: Quid tum postea? mulier, nondum venit hora mea. 5. Mater ministros monuit, ut quod ille iis jussisset, facerent. 6. Erant illic posita sex lapidea solia, ut ferebat Judaeorum purificatio, binarum ternarumve metretarum capacia. 7. Ea solia ut aqua replerent, jussit iis Jesus. Cumque ad summum usque replevissent, 8. Jussit ut nunc haurirent, et convivii magistro ferrent. Atque illi tulerunt. 9. Ut vero gustavit convivii magister factum ex aqua vinum, ignarus unde esset (nam ministri quidem sciebant, qui aquam hauserant) sponsum arcessit, 10. Et sic alloquitur: Cum omnes homines primum bonum vinum apponant, deinde potis convivis deterius, tu bonum vinum hucusque servasti. 11. Hoc praebuit miraculorum initium Jesus Canae in Galilaea, suamque gloriam ostendit, et ei fidem habuerunt ejus discipuli. 12. Postea descendit Capharnaum una cum sua matre, et fratribus, et discipulis, atque illic mansere non multos dies. 13. Cumque instaret Judaeorum Pascha, ascendit Hierosolymam Jesus, 14. Et nactus in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes, 15. Facta ex loris scutica omnes ejecit ex fano, ovesque et boves et mensariorum aes effudit, evertitque mensas, 16. Et columbarum venditoribus dixit: Haec auferte hinc, et ex mei patris domo ne facite mercatoriam domum. 17. Recordati sunt autem ejus discipuli, ita scriptum esse: Tuae domus studio conficior. 18. At Judaei sic eum contra allocuti sunt: Quod nobis exemplum praebes, qui ista facias? 19. Quibus respondens Jesus: Dissolvite hoc templum, inquit, et ego tribus diebus id excitabo. 20. Et Judaei: Quadraginta sex annis constructum est hoc templum, inquiunt, et tu id tribus diebus excitabis? 21. At ille de sui corporis templo dicebat. 22. Itaque postquam ex mortuis surrexit, recordati sunt ejus discipuli id eum illis dixisse: scriptoque, et Jesu dicto crediderunt. 23. Cum autem Hierosolymis esset in festo Paschae, frequentes in ejus nomen crediderunt, videntes quam mira faceret. 24. At ipse Jesus non se iis credebat, propterea quod cognoscebat omnes: 25. Nec ei opus erat ut de homine a quoquam moneretur, quippe qui nosset quid inesset in homine.

Caput III

recensere

Christus Nicodemum ab ipsis fundamentis christianae regenerationis instituit. Serpens in deserto. Joannes baptizat, et suos docet, se non esse Christum.

1. Erat autem homo quidam ex Pharisaeis, nomine Nicodemus, Judaeorum primarius. 2. Is Jesum noctu adiit, et eum sic allocutus: Magister, scimus te venisse doctorem a Deo. Nam ista tam miranda facere, quae tu facis, nemo possit, nisi adsit ei Deus. 3. Cui Jesus respondens: Hoc tibi etiam atque etiam confirmo, inquit, qui denuo natus non fuerit, eum non posse divinum regnum videre. 4. Et Nicodemus: Quo pacto possit homo nasci, qui sit senex? Numquid potest iterum in ventrem suae matris ingredi, atque nasci? 5. At Jesus ei respondens: Hoc tibi magnopere confirmo, qui ex aqua et spiritu natus non fuerit, non posse in divinum regnum intrare. 6. Quod ex carne natum est, caro est, et quod ex spiritu natum est, spiritus est. 7. Noli mirari quod tibi dixerim, vobis esse renascendum, 8. Ventus quovis flat, ejusque sonitum tu audis: sed unde veniat, aut quo abeat, nescis. Sic est, quisquis ex spiritu natus est. 9. At Nicodemus contra: Quo pacto possunt ista fieri? inquit. 10. Cui respondens Jesus: Tu Israelitarum doctor es, et haec nescis? 11. Hoc iterum atque iterum tibi confirmo: nos quod dicimus, et testificamur, id scimus ac vidimus, et tamen testimonium nostrum non accipitis. 12. Si cum terrestria vobis dixerim, tamen non creditis, quomodo si dixero caelestia, credetis? 13. Atqui nemo caelum conscendit, nisi qui ex caelo descendit, filius hominis qui est in caelo. 14. Ac quemadmodum Moses serpentem extulit in solitudine, sic oportet filium hominis extolli, 15. Ut quisquis ei fidem habet, non pereat, sed vitam obtineat sempiternam, 16. Sic enim amavit Deus mundum, ut filium suum unicum dederit, ut quisquis in eum credat, non pereat, sed vitam obtineat sempiternam. 17. Non enim misit Deus filium suum in mundum, ut mundum damnet, sed ut servetur per eum mundus. 18. Qui in eum credit, non damnabitur: qui vero non credit, jam damnatus est, quod in unigenae Dei filii nomen non crediderit. 19. Haec est autem damnatio, quod cum venerit in mundum lux, tenebras magis quam lucem amaverint homines, quippe quorum prava forent opera. 20. Quisquis enim vitiosa facit, lucem odit, ne in lucem prodit, ne ejus facta arguantur. 21. Sed qui vera facit, is in lucem prodit, ut patefiant ejus opera, utpote facta divinitus. 22. Postea venit Jesus una cum suis discipulis in Judaeam terram, et illic cum iis degens baptizabat. 23. Johannes vero in Aenone prope Salim baptizabat, quod ibi multa erat aqua, ventitabantque homines, et baptizabantur: 24. Nondum enim erat conjectus in carcerem Johannes. 25. Orta igitur quaestione inter Johannis discipulos, et Judaeos, de purificatione, 26. Johannem adierunt, eumque sic allocuti sunt: Magister, qui tecum erat trans Jordanem, cui tu testimonium dedisti, eum scito baptizare, et omnes ad eum itare. 27. Et Johannes ita respondit: Nihil usurpare potest homo, nisi sit ei de caelo datum. 28. Ipsi vos testes estis, me dixisse, non esse me Christum, sed ei praemissum. 29. Qui sponsam habet, sponsus est. Sponsi item amicus, qui ei astat, et eum audit, voluptatem ex sponsi voce capit. 30. Haec igitur mea voluptas expleta est: illum crescere, me decrescere oportet. 31. Qui superne venit, supra omnes est: qui a terra est, is et terrestris est, et terrestria loquitur. Qui a caelo venit, supra omnes est: 32. Quodque et vidit et audivit, id testatur, et tamen ejus testimonium admittit nemo. 33. Qui ejus testimonium admittit, is veracem esse Deum consignat: 34. Quippe cum is quem Deus misit, Dei verba eloquatur, utpote quem Deus sine modo spiritu donet. 35. Amat pater filium, eique omnia tradidit in manum. 36. Qui filio fidem habet, vitam consecuturus est sempiternam. Qui vero filio non paret, is vitam non videbit, sed ei imminet ira divina.

Caput IIII

recensere

Jesus fatigatus potum petit a muliere samaritana. Veram adorationem docet. Fatetur, se esse Messiam. Cibus ipsius. Samaritani credunt in eum. Regii filium sanat.

1. Ut igitur cognovit Dominus Pharisaeos audivisse Jesum plures facere discipulos, et baptizare, quam Johannem 2. (Quamquam Jesus ipse non baptizabat, sed ejus discipuli) 3. Reliquit Judaeam, et rursus abiit in Galilaeam. 4. Erat autem ei per Samariam iter faciendum. 5. Itaque venit ad oppidum Samariae, nomine Sychar, prope locum quem Jacobus Josepho filio suo donavit, 6. Ubi Jacobi fons erat. Igitur Jesus ex itinere fessus, ibi apud fontem resedit, hora ferme sexta. 7. Venit mulier a Samaria haustum aquam. Et Jesus ei ita dixit: Da mihi bibere. 8. Ejus enim discipuli ierant in urbem, ut cibos emerent. 9. Ac mulier Samaritana sic ei respondit: Qui sit, ut tu Judaeus a me muliere Samaritana potum petas? non enim habent Judaei cum Samaritanis commercium. 10. Et Jesus ei respondens: Si Dei donum intellegeres, inquit, et quisnam sit qui a te potum postulat, tu peteres ab eo, tibique ipse daret aquam vivam. 11. Tum mulier: Domine, inquit ei, neque tu haustrum habes, et puteus est profundus: unde igitur habes istam aquam vivam? 12. Num tu major es parente nostro Jacobo, qui nobis puteum tradidit, et hac aquatione usus est tum ipse, tum ejus nati atque pecora? 13. Cui Jesus ita respondit: Quisquis ex hac aqua bibit, tamen rursum sitit: 14. Sed qui ex aqua, quam ego ei dedero, biberit, is numquam sitiet, quin aqua, quam ei dedero, fiet in eo fons scaturiens ad vitam aeternam. 15. Et mulier: Domine imperti me ista aqua, ne sitiam, aut huc haustura veniam. 16. Cui Jesus: I evocatum virum tuum, et huc venito. 17. Non habeo virum, inquit ei respondens mulier. Et Jesus: Recte dicis, non habere te virum. 18. Quinque enim viros habuisti: nunc quem habes non est tuus vir. Istud vere dixisti. 19. Hic mulier: Domine, inquit ei, video te vatem esse. 20. Majores nostri in hoc monte Deum coluerunt: atqui vos dicitis Hierosolymis esse locum, ubi sit colendus. 21. Cui Jesus: Mulier crede mihi, adventat hora, cum nec in hoc monte, nec Hierosolymis patrem coletis. 22. Vos quid colatis nescitis: nos quid colamus, scimus: quippe quia salus a Judaeis est. 23. Sed adventat hora, et nunc est, cum veri cultores patrem in spiritu et veritate colent. Etenim pater a talibus se coli postulat. 24. Spiritus est Deus: et qui eum colunt, in spiritu et veritate debent colere. 25. Et mulier: Scio, inquit ei, venturum esse Messiam (qui unctus dicitur.) Is cum venerit, rem omnem nobis explicabit. 26. Et Jesus: Ego is sum, inquit ei, qui tecum loquor. 27. Interea supervenerunt ejus discipuli, et eum cum femina loqui mirati sane sunt: nullus tamen quid quaereret, aut quid cum ea loqueretur percontatus est. 28. Igitur mulier, relicta sua situla, urbem petiit, hominesque monuit, 29. Ut hominem viserent, qui sibi omnia facta sua dixisset: fortassis eum esse Christum. 30. Itaque ex urbe egressi, venerunt ad eum. 31. Interea sic eum hortati sunt ejus discipuli: Magister, cape cibum. 32. At ille: Ego cibum habeo comedendum, inquit iis, quem vos nescitis. 33. Ac quaerentibus inter sese ejus discipulis, num quis ei cibum attulisset, 34. Jesus sic eos alloquitur: Mihi pastus est, ejus voluntatem exsequi, qui me misit, ejusque opus absolvere. 35. Vos quidem dicitis, hinc ad quattuor menses futuram esse messem. At ego sic vobis dico: Erigite oculos, et rura aspicite ut jam alba sint ad messem. 36. Et messor mercedem accipit, et sator fruges congerit ad victum perpetuum, ut sator simul gaudeat, et messor. 37. Nam in hoc dictum illud comprobatur: Alius est qui serit, alius qui metit. 38. Ego vos misi ad metendum quod vos non laborastis: alii laborarunt, vos in eorum laborem invasistis. 39. Ex ea autem urbe multi Samaritanorum in eum crediderunt propter feminae sermonem, testificantis, eum sibi quidquid ipsa fecisset dixisse. 40. Igitur ut ad eum venerunt Samaritani, rogarunt ut apud se maneret: itaque mansit illic duos dies, 41. Multoque plures ob ejus sermonem crediderunt, 42. Mulierique dicebant, non se jam propter ipsius sermonem credere: ipsos enim audivisse, scireque eum vere mundi servatorem esse Christum. 43. Deinde biduo post illinc profectus, discessit in Galilaeam. 44. Ipse enim Jesus testatus est, nullum vatem in sua patria in honore esse. 45. Ut ergo venit in Galilaeam acceperunt eum Galilaei, ut qui omnia vidissent quae Hierosolymis in festo fecerat: nam et ipsi ad festum ierant. 46. Venit igitur Jesus rursus Canam Galilaeae, ubi fecerat ex aqua vinum. Erat autem quidam regius, cujus filius aegrotabat Capharnai. 47. Is audiens Jesum ex Judaea venire in Galilaeam, eum adiit, rogavitque ut descenderet, suumque filium sanaret: nam jamjam moriturus erat. 48. Et Jesus: nisi ostenta et miracula videritis, inquit ei, non sitis credituri. 49. At regius: Domine, inquit, descende priusquam moriatur puer meus. 50. Et Jesus: Abi, inquit, vivit tuus filius. Hic Jesu verbis auditis credidit homo, et discessit. 51. Jam vero eo descendente, ei obviam facti ejus servi, nuntiarunt ejus puerum vivere, 52. Eique sciscitanti qua hora melius habuisset, dixerunt: pridie hora septima liberatum fuisse febre. 53. Cognovit itaque pater eam ipsam horam esse, qua ei dixerat Jesus, ejus filium vivere, crediditque, tum ipse, tum ejus universa domus. 54. Hoc item alterum ostentum edidit Jesus, cum ex Judaea venisset in Galilaeam.

Christus ad piscinam decumbentem sanat in sabbato. Pharisaeos praecipiti judicio factum suum calumniantes, auctoritate patris sui convincit. Divinam suam virtutem multis argumentis, Mosis etiam testimonio comprobat.

1. Postea cum esset Judaeorum festum, ascendit Jesus Hierosolymam. 2. Est autem Hierosolymis apud oviaricam piscinam, ea quae Hebraice Bethesda nuncupatur, quinque porticus habens. 3. In his jacebat ingens aegrotantium multitudo, caecorum, claudorum, tabidorum, aquae motionem exspectantium. 4. Angelus enim certo tempore descendebat in piscinam, aquamque turbabat: postquam aquae turbationem qui primus in piscinam descendebat, sanus evadebat, quocumque tandem morbo teneretur. 5. Erat illic homo quidam annum agens in morbo duodequadragesimum. 6. Hunc ut vidit Jesus decumbentem, et jam diu decubuisse cognovit, dicit ei: Vis sanus fieri? 7. Cui aegrotus: Domine, inquit respondens, hominem non habeo, qui me, dum turbata est aqua, conjiciat in piscinam. Interim dum eo ego, alius ante me descendit. 8. Tum Jesus: Surge, inquit ei, tolle grabatum tuum, et ambula. 9. Atque homo confestim sanus evasit, et sublato suo grabato, ambulabat. Erat autem ea die Sabbatum. 10. Itaque dicebant Judaei curato: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum. 11. Quibus ille sic respondit: Qui me sanum effecit, is mihi jussit ut grabatum meum tollerem, et ambularem. 12. Igitur eum interrogarunt quis esset homo, qui ei jussisset ut suum grabatum tolleret, et ambularet? 13. At ille sanatus nesciebat quis esset. Jesus enim sese subduxerat, cum esset hominum turba in eo loco: 14. Postea nactus eum Jesus in fano, sic alloquitur: En sanus evasisti: noli amplius peccare, ne quid tibi deterius accidat. 15. Homo Judaeis nuntiatum iit, Jesum esse qui se sanum effecisset. 16. Hanc ob causam insectabantur Jesum Judaei, et occidere conabantur, quod ea Sabbato faceret. 17. At Jesus contra, sic iis dixit: Pater meus hactenus operatur, et ego operor. 18. Hanc igitur ob rem magis eum interficere conabantur, quod non solum Sabbatum rumperet, sed etiam patrem suum diceret Deum, sese Deo parem faciens. 19. Respondit igitur iis Jesus hujusmodi verbis: illud vobis etiam atque etiam confirmo, nihil posse filium ex se ipso facere, nisi quid facientem patrem viderit: quae enim ille facit, haec filius quoque similiter facit. 20. Nam pater filium amat, eique ostendit omnia quae facit ipse: quin etiam his majora ei monstrabit opera, ut vos admiremini. 21. Ut enim pater mortuos suscitat, at vivificat, sic etiam filius quos vult vivificat. 22. Nec enim pater quemquam judicat, sed omne judicium filio dedit: 23. Ut omnes filium honorent, quemadmodum patrem honorant. Qui filium non honorat, patrem non honorat, qui eum misit. 24. Illud etiam atque etiam certo scitote: qui sermonem meum audit, et ei credit qui me misit, is vitam habet aeternam: nec in judicium venturus est, sed ex morte migravit in vitam. 25. Illud iterum atque iterum sic certo habetote, venire horam, et nunc esse, cum mortui audient filii Dei vocem, et qui audiverint, reviviscent. 26. Ut enim pater vita praeditus est, sic etiam filio dedit vita praeditum esse, 27. Eique potestatem dedit etiam judicium exercendi, quoniam filius hominis est. 28. Nolite hoc mirari: nam venit hora, in qua omnes, qui in monumentis erunt, audient ejus vocem: 29. Et prodibunt, qui bona fecerint, ut ad vitam resurgant: qui vero vitiosa egerint, ut ad supplicium resurgant. 30. Nihil possum ego ex me ipso facere. Ut audio, sic judico, justumque est meum judicium: quippe qui non meae, sed ejus qui me misit, patris voluntati studeam. 31. Si ego de me ipso testor, meum testimonium verum non est. 32. Alius est qui de me testatur: ac verum esse testimonium, quod de me dicit, scio. 33. Vos ad Johannem misistis, isque verum testatus est. 34. Ego vero non ab homine testimonium admitto: sed haec dico, ut vos salvi sitis. 35. Ille ardens lucensque lucerna erat, cujus in lumine vos ad tempus exsultare voluistis. 36. At ego testimonium habeo majus quam Johannis. Quae enim opera mihi perficienda pater tradidit, haec, quae ego facio, opera, de me testantur, me a patre esse missum: 37. Et qui misit me pater, is de me testatus est, et vos ejus neque vocem audivistis umquam, neque speciem vidistis, 38. Neque sermonem habetis manentem in vobis: quoniam quem misit ille, huic vos non creditis. 39. Scrutamini litteras, quandoquidem in ei vos aeternam habere vitam putatis, et eae sunt quae de me testantur: 40. Et tamen ad me venire non vultis, ut vitam adipiscamini. 41. Gloriam ab hominibus non admitto: 42. Verum vos novi non esse Dei amore praeditos. 43. Ego in mei patris nomine veni, nec accipitis me: si alius in suo ipsius nomine venerit, eum accipietis. 44. Qui possitis credere vos, qui et alii ab aliis gloriam accipiatis, neque gloriae, quae a solo Deo est, studeatis? 45. Ne putate fore, ut ego vos apud patrem accusem: est qui vos accuset, Moses, in quo vos spem habetis. 46. Si enim Mosi crederetis, mihi crederetis, utpote cum is de me scripserit. 47. Quod si illius scriptis non creditis, quomodo meis verbis credatis?

Caput VI

recensere

Quinque panibus et duobus pisciculis cibantur quinque millia virorum. Secedens Christus, discipulos navigantes aquis inambulans adsequitur. De vero et non perituro pane vitae disserit. Murmurant Judaei: et discipuli plerique recedunt ab eo. Apostoli, Dei filium esse, fatentur.

1. Postea trajecit Jesus Galilaeae lacum Tiberiadis, 2. Sequente eum frequenti hominum multitudine, quod viderant quam portentosa faceret in aegrotantibus. 3. Conscendit autem Jesus montem, et ibi cum suis discipulis resedit, 4. Cum quidem instaret Pascha, Judaeorum festum. 5. Sublatis igitur oculis Jesus, videns ingentem hominum multitudinem ad se venire, dicit Philippo: Unde panes ememus, quos hi comedant? 6. Id autem dicebat, ejus tentandi gratia: sciebat enim ipse quid facturus esset. 7. Cui Philippus ita respondit: Ducentorum denariorum panes non satis sint iis, ut eorum quisque paululum quid accipiat. 8. Tum unus ex ejus discipulis, Andreas Simonis Petri frater, sic eum alloquitur: 9. Est hic quidam puer, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces: sed haec quantula sunt ad tamen multos? 10. Et Jesus: Facite, inquit, ut homines discumbant. Erat autem in eo loco multum graminis. Igitur discubuere viri, numero circiter quinquies mille. 11. Et Jesus sumptos panes, actis gratiis, distribuit discipulis: discipuli porro discumbentibus: itidemque ex piscibus quantum voluerunt. 12. Atque illis expletis, jussit discipulis suis ut superantia frusta colligerent, ne quid periret. 13. Itaque collegerunt, et duodecim canistra ex quinque hordeaceis panibus replevere frustis, quae convivis superfuerant. 14. Igitur homines videntes quod ostentum edidisset Jesus, dicebant eum vere vatem illum esse, qui in orbem venturus esset. 15. At Jesus intellegens, venturos esse, et se rapturos, ut regem facerent, secessit rursus in montem ipse solus. 16. Deinde sub vesperam descenderunt ejus discipuli ad lacum, 17. Et conscensa navi, contendebant trans lacum ad Capharnaum: et jam contenebraverat, nec ad eos venerat Jesus, 18. Et lacus vehementi flante vento concitabatur. 19. Postquam igitur stadia fere viginti quinque aut triginta remigarunt, aspiciunt ambulantem in lacu Jesum, ac prope navem progressum: itaque territi sunt. 20. Et Jesus dixit iis: Ego sum, ne timete. 21. Et illi eum in navem accipere voluerunt: ac protinus appulit navis ad terram, ad quam tendebant. 22. Postero die hominum turba, quae trans lacum erat, videns nullam illic aliam esse navim, nisi unam illam quam conscenderant ejus discipuli, neque Jesum cum suis discipulis ingressum esse navem, sed solos ejus discipulos abisse, 23. Alias autem naves a Tiberiade venisse prope eum locum, ubi illi panem actis a Domino gratiis comederant. 24. Cum inquam vidisset hominum turba illic, nec Jesum adesse, nec ejus discipulos, conscenderunt et ipsi naves, et ad Capharnaum venerunt, Jesum quaerentes. 25. Quem trans lacum nacti, sic alloquuntur: Magister, quando huc venisti? 26. Quibus ita respondit Jesus: Profecto, profecto, inquam, non ideo me quaeritis, quia portenta vidistis, sed quia panes comedistis ad satietatem. 27. Procurate non periturum cibum, sed in omnem perennitatem permansurum, quem vobis filius hominis dabit: hunc enim pater consignavit Deus. 28. Et illi: Quid agemus, inquiunt, ut divina opera faciamus? 29. Quibus respondens Jesus: Hoc divinum opus est, inquit, ut in eum credatis, quem ille misit. 30. Et illi: Quod ergo tu specimen das, ut eo viso tibi credamus? Quid facis? 31. Majores nostri Manna in solitudine comederunt, quemadmodum scriptum est: Panem de caelo dedit iis comedendum. 32. Quibus Jesus: Hoc vobis, inquit, etiam atque etiam confirmo, non Mosem vobis panem dedisse de caelo: sed meus pater verum vobis de caelo panem dat. 33. Nam divinus panis est qui de caelo descendit, vitamque dat mundo. 34. Tum illi: Domine, da nobis perpetuo panem istum. 35. Et Jesus: Ego sum panis vitalis. Qui venit ad me, numquam esuriet: et qui mihi fidem habet, numquam sitiet. 36. Sed hoc vobis dico: vos et videtis me, neque creditis. 37. Quidquid mihi dat pater, ad me veniet: et venientem ad me ego non ejicio foras. 38. Descendi enim de caelo, non ut meam, sed ut ejus, qui me misit, voluntatem exsequar. 39. Haec est autem ejus qui me misit patris voluntas, ut quidquid mihi dederit, nihil ex eo deperdam, sed id ultimo die exsuscitem. 40. Haec est autem ejus, qui me misit, voluntas, ut quisquis filium videt, in eumque credit, vitam adipiscatur aeternam, et ego eum ultimo die exsuscitem. 41. At Judaei de eo fremere, quod se dixerat esse panem qui de caelo descendisset. 42. Nonne hic est Jesus, dicebant, Josephi filius, cujus nos patrem matremque novimus? Qui fit ergo ut is se de caelo descendisse dicat? 43. At Jesus sic iis contra respondit: Ne mussate inter vos. 44. Nemo potest ad me venire, nisi pater, qui me misit, eum trahat, a me ultimo die suscitandum. 45. Scriptum est in vatibus: Eruntque omnes divinitus docti. Quisquis ergo ex patre audivit, ac didicit, is ad me venit. 46. Non quia patrem viderit quisquam, nisi qui est a Deo, is patrem vidit. 47. Hoc etiam etiamque vobis confirmo, qui in me credit, vitam habet aeternam. 48. Ego sum panis vitalis. 49. Majores vestri, qui manna vixerunt in desertis, tamen mortuis sunt. 50. Hic est panis qui de caelo descendit, quo qui vescatur non sit moriturus. 51. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendit: quo pane qui vescetur, vivet in perpetuum. Panis autem quem ego dabo, caro mea est, quam ego pro mundi vita dabo. 52. At Judaei sic inter sese decertare: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare comedendam? 53. Et Jesus: Hoc certo certoque scitote, inquit iis, nisi filii hominis et carnem comederitis, et sanguinem biberitis, non esse vos vita praeditos. 54. Qui mea carne vescitur, meumque sanguinem bibit, is vitam habet aeternam, eumque ego ultima die suscitabo. 55. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potio. 56. Qui mea carne vescitur, meumque sanguinem bibit, is in me manet, et ego in eo. 57. Quemadmodum vivit pater, qui me misit, ita et ego per patrem vivo: et qui me vescetur, is quoque per me vivet. 58. Hic est panis qui de caelo descendit, non quale manna, quo cum vixerint majores vestri, tamen mortui sunt. Hoc pane qui vescetur, vivet in sempiternum. 59. Haec dixit in collegio docens Capharnai. 60. Quibus auditis multi ex ejus discipulis dixerunt: Durus est hic sermo, quis eum audire possit? 61. At Jesus apud se ipsum intellegens, suos discipulos de eo mussare, sic eos affatur: Hoc vos offendit? 62. Quid si videatis filium hominis eo ascendentem ubi erat antea? 63. Spiritus est qui vivificat: caro nihil prodest. Verba quae ego vobis loquor, spiritus sunt, et vita sunt. 64. Sed sunt ex vobis quidam qui non credunt. Sciebat enim a principio Jesus, quinam essent qui non crederent, et quis se proditurus esset. 65. Hanc ob causam, inquit, dixi vobis, neminem ad me venire posse, nisi id ei datum fuerit a patre meo. 66. Ex illo multi ejus discipulorum retro abierunt, nec amplius cum eo versabantur. 67. Igitur Jesus duodecim sic allocutus est: Num vos quoque vultis discedere? 68. Cui Simon Petrus ita respondit: Domine, ad quem abeamus? tu aeternae vitae verba habes: 69. Et nos credimus et novimus, te esse Christum viventis Dei filium. 70. Et Jesus: Cum ego vos duodecim elegerim (inquit eos alloquens) unus vestrum diabolus est. 71. Dicebat autem Judam Simonis filium Iscariotam: is enim eum proditurus erat, cum unus esset ex duodecim.

Caput VII

recensere

Christus adfines, ad festum tabernaculorum profectos, clam sequitur. Docet in templo. Varia de illo sunt vulgi judicia. Sacerdotes jubent eum comprehendi. Dissidium in turba propter eum. Et inter pharisaeos et satellites ad capiendum eum missos. Et Nicodemum.

1. Postea versabatur Jesus in Galilaea: nolebat enim in Judaea versari, quod eum conarentur interficere Judaei. 2. Instabat autem Judaeorum festum umbraculorum, 3. Et eum sic allocuti sunt ejus fratres: Migra hinc, et in Judaeam proficiscere, ut tui quoque discipuli ista, quae tu facis, opera videant. 4. Nemo enim quidquam facit in occulto, qui se celebrem esse studeat. Si ista facis, patefacito te ipsum mundo. 5. Nec enim ejus fratres fidem ei habebant. 6. Et Jesus ait iis: Nondum adest meum tempus: at vestrum tempus semper est paratum. 7. Non potest mundus odisse vos: at me odit, quoniam ego testor ejus opera esse mala. 8. Vos ascendite ad hoc festum: ego nondum ad hoc festum ascendo, quod meum tempus nondum est completum. 9. Haec ad eos fatus, mansit in Galilaea. 10. Deinde postquam ascenderunt ejus fratres, ascendit et ipse ad festum, non palam, sed subocculte. 11. Igitur Judaei eum in festo requirebant, et ubinam esset ille, quaerebant: 12. Multusque de eo fremitus erat vulgo, partim eum bonum esse dicentibus, partim negantibus, sed vulgus hominum ab eo decipi. 13. Nemo tamen aperte de eo loquebatur, prae Judaeorum metu. 14. Jam vero medio festo ascendit Jesus in fanum, et docebat, 15. Mirantibus Judaeis, et quo pacto litteras nosset quaerentibus, cum non didicisset. 16. Quibus Jesus hac oratione respondit: Mea doctrina, mea non est, sed ejus qui me misit. 17. Si quis volet ejus voluntati parere, cognoscet de doctrina utrum ea sit a Deo, an ego mea sponte loquar. 18. Qui sua sponte loquitur, suae ipsius gloriae studet: qui vero ejus, a quo missus est, gloriae studet, is verax est, et ab injustitia alienus. 19. Moses legem vobis tradidit, et tamen nullus vestrum legi paret. Quid me interficere conamini? 20. Et vulgus: Tu furis, inquiunt respondentes: Quis te conatur interficere? 21. Quibus Jesus ita respondit: ego opus unum feci, et vos omnes miramini. 22. Ideo vobis circumcisionem tradidit Moses, non quod ea sit a Mose, sed a majoribus: et circumciditis Sabbato hominem. 23. Si circumcisionem accipit homo Sabbato, ut non solvatur Mosis lex: mihi succensetis, quod totum hominem sanum effeci Sabbato? 24. Ne ex aspectu judicate, sed justum judicium facite. 25. Dicebant ergo quidam Hierosolymitanorum: Nonne hic est quem conantur occidere? 26. Atqui aperte loquitur, nec ei quidquam contradicitur. Num vere norunt proceres, eum vere esse Christum? 27. Sed hunc scimus unde sit: at Christus cum venerit, unde sit, nemo sciet. 28. At Jesus in fano clamans, docebat hujusmodi verbis: Scilicet vos me nostis, et unde sim nostis: ego vero mea sponte non veni, sed ab eo missus qui verax est, quem vos non nostis. 29. At ego eum novi, quippe cum ab eo sim, cumque is me miserit. 30. Illi vero eum comprehendere conabantur, nec tamen quisquam ei manus injecit, quoniam nondum venerat ejus hora. 31. At ex plebe frequentes ei fidem habuerunt, et ita dictitabant: Christus cum venerit, num plura portenta edet, quam hic edidit? 32. Haec vulgo de eo mussari audientes Pharisaei, miserunt tum ipsi, tum pontifices, ministros, qui eum comprehenderent. 33. Quibus Jesus ita dixit: postquam adhuc parvo tempore apud vos fuero, discedam ad eum qui me misit. 34. Quaeretis me, nec invenietis: atque ubi ero ego, eo vos venire non potestis. 35. At Judaei sic apud sese dictitare: Quonam abiturus est hic, ut nos eum non simus inventuri? Num in dispersas Graecorum nationes discessurus est, docturusque Graecos? 36. Quod est id dictum, quo dixit? Quaeretis me, nec invenietis: et ubi ero ego, eo vos venire non potestis? 37. Postremo autem die, qui erat festi celeberrimus, constitit Jesus, et hisce verbis clamavit: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. 38. Qui mihi fidem habet, ut perhibent litterae, ejus ex ventre fluent perennis aquae flumina. 39. Id autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant, qui in eum crederent. Nondum enim erat spiritus sanctus, utpote cum Jesus nondum gloriosus esset factus. 40. Plerique igitur ex plebe audita ea oratione, dicebant eum esse vere vatem. 41. Alii dicebant esse Christum: alii Christum a Galilaea profecturum negabant: 42. Quippe cum in Litteris haberetur, ex Davidis semine, et a Bethlehema (quo in vico fuerat David) profecturum esse Christum. 43. Itaque propter eum exstitit in vulgo discidium: 44. Atque eorum nonnulli eum comprehendere volebant: sed nullus ei manus injecit. 45. Venerunt igitur ministri ad Pontifices et Pharisaeos, et quaerentibus illis cur eum non adduxissent, 46. Responderunt nullum umquam hominem sic locutum fuisse, ut is homo. 47. At Pharisaei contra: Num vos quoque decepti estis? inquiunt iis. 48. Num quis ex proceribus in eum credidit, aut ex Pharisaeis? 49. At ista plebs ignara legis, nefaria est. 50. Hic Nicodemus, qui eum noctu convenerat, et erat ex eorum numero, sic ad eos verba facit: 51. An lex nostra hominem damnat, nisi prius eum audiverit, ejusque factum cognoverit? 52. Cui illi sic responderunt: An tu quoque a Galilaea es? Perscrutare, et videbis nullum ex Galilaea exstitisse vatem. 53. Ita in suam quisque domum discesserunt.

Caput VIII

recensere

Mulieri in adulterio deprehensae condonantur peccata. Christus lux mundi. Pharisaei quaerunt, ubi sit ipsius pater. Filii Abrahae. Filii Dei. Satan mendacii pater. Abraham vidit diem Christi.

1. Jesus autem in Olivarum montem discessit. 2. Deinde mane rursus venit in fanum, omnique ad eum veniente populo considet, et eos docet. 3. Adducunt autem ad eum Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, eaque in medio constituta, 4. Sic eum alloquuntur: Magister, haec mulier deprehensa est in ipso facinore cum adulteraret. 5. In lege autem Moses nobis tales lapidandas esse praecepit. Tu igitur quid ais? 6. Hoc autem dicebant, ejus tentandi causa, ut eum accusare possent. At Jesus sese proclinare, et digito humum exarare. 7. Ac illis eum interrogare pergentibus, erexit se: et, Qui vestrum peccati expers est, primus in eam lapidem jaciat. 8. Haec locutus, sese rursum proclinat, et terram inscribit. 9. Quo audito illi discedunt singuli, a senioribus exorsi: relictusque est solus Jesus, et astans in medio femina. 10. Tum Jesus ut sese erexit, et neminem, excepta muliere, vidit, dixit ei: Mulier, ubi sunt illi accusatores tui? Nullus te condemnavit? 11. Nullus, Domine, inquit illa. Et Jesus: Nec ego te condemno. Abi, et deinceps peccare noli: 12. Item eos Jesus sic allocutus est: Ego sum lux mundi. Qui me sequetur, non in tenebris gradietur, sed vitae lumen habebit. 13. Et Pharisaei: Tu de te ipso testaris, inquiunt ei: testimonium tuum verum non est. 14. Quibus Jesus contra: Etsi ego de me ipso testor, est tamen verum meum testimonium, ut qui sciam unde venerim, et quo abeam. Vos neque unde venerim, neque quo discedam, scitis. 15. Vos more hominum judicatis: ego neminem judico: 16. Et si judicarem ego, judicium meum verum esset: utpote qui non sim solus, sed una mecum etiam adsit, qui misit me pater. 17. In vestra quoque lege scriptum est, duorum hominum testimonium esse verum. 18. De me et ego ipse testimonium dico, et dicit etiam is qui me misit pater. 19. Et illi: Ubi est tuus pater? inquiunt ei. Vos neque me nostis (respondit Jesus) neque patrem meum. Si me nossetis, etiam patrem meum nossetis. 20. Hanc orationem habuit Jesus apud fiscum, docens in fano: nec eum comprehendit quisquam, quod nondum venerat ejus hora. 21. Sic autem eos rursus allocutus est Jesus: Ego abiturus sum, et vos me requiretis, atque in vestro peccato moriemini. Quo ego abibo, vos non potestis venire. 22. Et Judaei: Num ipse se interficiet, inquiunt, ut dicat, quo ipse abiturus est, non posse venire nos? 23. At ille: Vos inferne estis, inquit iis, ego superne sum: vos ex hoc mundo estis, ego non sum ex hoc mundo. 24. Itaque dixi vobis, vos in peccatis vestris morituros. Nisi enim me eum esse credideritis, in peccatis vestris moriemini. 25. Et illi: Tu quis es? inquiunt ei. Quibus Jesus: Id quod jam dudum vobis eloquor, inquit. 26. Multa habeo de vobis dicere, et quidem cum judicio: sed ut qui me misit verax est, sic ego ea demum, quae ex eo audivi, apud orbem eloquor. 27. Cum illi eum sibi de patre loqui non intellegerent, 28. Jesus sic eos alloquitur: Postquam filium hominis extuleritis, tum intellegetis, eum esse me, qui mea sponte faciam nihil: sed sicut me docuit pater meus, haec loqui: 29. Eumque qui me misit, adesse mihi. Non me deseruit solum pater, quandoquidem ego semper quae ei accepta sint facio. 30. Haec eo loquente, frequentes ei fidem habuerunt. 31. Igitur Jesus eos Judaeos, qui sibi fidem habebant, sic allocutus est: Si vos in meis dictis manebitis, vere mei discipuli eritis, 32. Veritatemque cognoscetis, quae veritas vos in libertatem vindicabit. 33. Illi contra: Abrahami progenies sumus, neque cuiquam umquam servivimus: qui fit ut tu dicas, nos liberos factum iri? 34. Quibus Jesus respondit: Certe certe, inquam vobis, quisquis peccatum facit, peccati servus est. 35. Servus autem domi non manet perpetuo: filius manet perpetuo. 36. Quod si vos filius liberos fecerit, re ipsa liberi eritis. 37. Scio vos Abrahami progeniem esse: sed cupitis interficere me, quoniam oratio mea in vobis locum non habet. 38. Ego quod a patre meo cognovi, loquor: itidem vos quod didicistis a patre vestro, facitis. 39. Cui illi contra: Pater noster Abrahamus est. Et Jesus: Si Abrahami nati essetis, inquit iis, Abrahamo digna faceretis. 40. At nunc cupitis me perimere, hominem, qui verum vobis effatus sum, quod ex Deo audivi. Istud non fecit Abrahamus. 41. Vos patre vestro digna facitis. Cui illi: Nos ex stupro nati non sumus: unum patrem habemus Deum. 42. Si Deus esset pater vester (inquit iis Jesus) amaretis me: ego enim a Deo profectus veni. Nec enim mea sponte veni, sed ille me misit. 43. Cur meam orationem non agnoscitis? quia mea dicta audire non potestis. 44. Vos ex patre Diabolo estis, patrisque vestri libidinibus libenter obtemperatis. Ille jam ab initio fuit homicida, nec in veritate perstitit, quippe qui non sit veritate praeditus. Quando falsum loquitur, de suo loquitur, ut qui sit mendax, mendaciique pater. 45. At mihi vos, qui verum dico, non creditis. 46. Quis me vestrum coarguerit peccati? quod si verum dico, cur me vos non creditis? 47. Qui a Deo est, Dei verba audit. Vos ideo non auditis, quod a Deo non estis. 48. Tum contra Judaei: An non recte dicimus nos, te esse et Samaritanum, et daemonium habere? 49. Quibus Jesus respondit: Ego daemonium non habeo, sed patrem meum honoro: vos vero me probro afficitis. 50. Sed non ego meae gloriae studeo: est qui studeat, et cum ratione. 51. Hoc vobis etiam atque etiam confirmo, si quis meae orationi paruerit, eum numquam visurum esse mortem. 52. Tum Judaei: Nunc intellegimus te daemonium habere: Abrahamus ipse mortuus est, ipsique vates: et tu dicis, si quis orationi tuae paruerit, eum numquam visurum esse mortem? 53. Num tu major es patre nostro Abrahamo? qui tamen mortuus est, et vates ipsi mortui sunt: Quem tu te facis? 54. Respondit Jesus: Si ego me ipsum laudarem, laudatio mea nihil esset. Est pater meus qui me laudat quem vos dicitis esse vestrum Deum, 55. Et tamen eum non novistis. At ego eum novi: et si eum mihi notum esse negarem, vestri similis essem, mendax. Sed eum novi, ejusque dictis pareo. 56. Abrahamus ille parens vester meam diem videre gestivit, et vidit, idque laetatus est. 57. At Judaei: Quinquaginta annos nondum habes, et Abrahamum vidisti? 58. Quibus Jesus: Hoc mihi certo certoque credite, priusquam Abrahamus esset, ego sum. 59. Tum illi lapides sustulerunt, quos in eum conjicerent. At Jesus sese abdidit, et ex fano exiit.

Caput IX

recensere

Christus caeci nati oculos in sabbato aperit. Qui quum diu contra pharisaeos disputasset, a synagoga ejectum Christus aeternae lucis cognitione donat.

1. Praeteriens autem Jesus, vidit hominem a nativitate caecum, 2. De quo sic eum interrogarunt ejus discipuli: Magister, utrum quia peccaverit hic, an quia ejus parentes, caecus natus est? 3. Quibus Jesus respondit: Neque quia ipse, neque quia ejus parentes peccaverint, sed ut in eo divina opera patefiant. 4. Mihi agenda sunt ejus qui me misit, negotia, dum dies est. Veniet nox, cum operari nemo potest. 5. Donec in mundo sum, lux mundi sum. 6. Haec locutus, spuit humi, et ex sputo lutum fecit, quod lutum caeci oculis illevit, 7. Eique jussit ut iret lavatum in piscina Siloa, quod verbum idem est atque missus. Atque ille iit, et lavit, rediitque videns. 8. Tum vicini, et qui eum ante caecum esse viderant, quaerebant num is esset, qui antea sedebat et mendicabat. 9. Alii eum esse, alii ejus similem esse dicebant. Ipse, eum se esse ajebat: 10. Et sciscitantibus, quo pacto ei aperti fuissent oculi? 11. Sic respondit: Homo nomine Jesus, lutum fecit, et mihi oculos illevit, jussitque ut irem ad piscinam Siloam, et lavarem. Ego ii, et lavi, et dispexi. 12. Et illi: Ubi est ille? Nescio, inquit. 13. Illi eum qui fuerat aliquando caecus, ad Pharisaeos ducunt. 14. Erat autem Sabbatum, quando Jesus facto luto ejus oculos aperuit. 15. Igitur eum rursus interrogarunt Pharisaei, quo pacto dispexisset? Quibus ille: Lutum, inquit, imposuit meis oculis, et lavi, et video. 16. Tum quidam Pharisaeorum dicere, eum hominem a Deo non esse, quod Sabbatum non ageret. Alii sic dicere: Qui posset improbus homo tam prodigiosa facere? Ita cum esset inter eos dissensio, 17. Sic caecum rursus interrogant: Tu quid de eo dicis, qui tibi oculos aperuerit? Vatem esse, inquit ille. 18. At Judaei eum et caecum fuisse, et dispexisse, non crediderunt, donec arcessitos ejus parentes qui dispexerat, 19. Sic interrogarunt: Hicine filius est vester, quem vos dicitis caecum esse natum? Qui fit ergo ut nunc cernat? 20. Quibus ejus parentes ita responderunt: Hunc filium esse nostrum, et caecum fuisse natum scimus: 21. Quomodo vero nunc cernat, nescimus: aut quis ei aperuerit oculos, nos nescimus: ipse jam grandis est, ipsum interrogate: ipse de se ipso loquetur. 22. Haec eo dixerunt ejus parentes, quod Judaeos formidabant. Jam enim confiteretur, is collegii communione privaretur. 23. Hanc ob causam dixerunt ejus parentes, jam grandem esse: ipsum interrogarent. 24. Illi igitur denuo hominem evocarunt, qui caecus fuerat, eique dixerunt: Tribue Deo gloriam: nos scimus hunc hominem improbum esse. 25. Et ille respondens: An improbus sit, inquit, nescio: unum scio, me, qui caecus fui, nunc videre. 26. Et illi rursum: Quid tibi fecit? inquiunt ei: quo pacto tuos oculos aperuit? 27. Quibus ille respondit: Jam vobis dixi, nec audivistis: quod rursum vultis audire? num vos quoque vultis ejus discipuli fieri? 28. At illi ei convicium fecerunt: et, Tu es ejus discipulus, inquiunt: nos vero Mosis discipuli sumus. 29. Nos scimus, cum Mose locutum esse Deum: hic autem unde sit nescimus. 30. At homo contra: Ergo in eo est admirabilitas, inquit, quod vos nescitis unde sit, et tamen oculos meos aperuit. 31. Jam scimus, improbos a Deo non audiri: sed si quis pius est, et ejus voluntati paret, hunc audit. 32. Numquam fando auditum est, quemquam aperuisse oculos caeci nati. 33. Nisi esset is a Deo, nihil posset facere. 34. Tum illi: Tu totus in peccatis natus es, inquiunt ei, et nos doces? Itaque eum foras ejecerunt. 35. Jesus audiens, eum ab illis foras ejectum, nactus eum, sic est allocutus: Credisne in Dei filium? 36. Et ille respondens: Quis vero is est, Domine, ut in eum credam? 37. Cui Jesus, Vides eum, inquit: is est qui tecum loquitur. 38. Et ille: credo, Domine, inquit, eumque veneratus est. 39. Et Jesus: Ad ejusmodi discrimen ego in hunc, inquit, orbem veni, ut qui non vident, videant: et qui vident, caeci fiant. 40. His auditis, Pharisaei qui una erant, dixerunt ei: An et nos caeci sumus? 41. Quibus Jesus: Si caeci essetis, inquit, non essetis in vitio: nunc quia dicitis, vos cernere, manet vestrum peccatum.

Pharisaeos Christus pastores malos: se vero multis argumentis bonum comprobat. Dissidium propterea oritur. Lapides tollentium, et prehendere cupientium manus evadit.

1. Certo certoque scitote, qui in ovium stabulum non per januam intrat, sed alia transcendit, eum furem ac latronem esse. 2. Qui vero per januam intrat, pastor est ovium. 3. Huic janitor aperit, ejusque vocem audiunt oves, isque suas oves appellat nominatim, educitque, 4. Et emissis ovibus suis praeit viam: eumque sequuntur oves, quippe cujus vocem agnoscant. 5. Alienum autem non sequantur, sed fugiant, quippe quae alienorum vocem non agnoscant. 6. Hanc sententiam cum iis dixisset Jesus, nec illi intellegerent quid sibi vellent ea quae iis dicebat, 7. Jesus porro dixit iis: Certo certoque scitote, me ovium esse januam. 8. Omnes quicumque ante me venerunt, fures sunt et latrones, nec eos audiverunt oves. 9. Ego sum janua: per me qui intrabit, servabitur, et intrabit, et exibit, et pascuum inveniet. 10. Fur non venit nisi ut furetur, ut mactet, ut perdat. Ego veni ut vitam habeant, et largius habeant. 11. Ego sum pastor bonus. Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus. 12. At mercenarius, qui pastor non est, cujus suae non sunt oves, si venientem lupum videt, fugit, relictis ovibus: lupus oves rapit, ac profligat. 13. At mercenarius fugit, nempe mercenarius, nec ovium curam gerens. 14. Ego sum pastor bonus, et meas agnosco, et a meis agnoscor. 15. Ut me novit pater, sic ego patrem novi, animamque pono pro ovibus. 16. Et alias oves habeo, quae non sunt hujus ovilis: quae etiam mihi adducendae sunt, meamque vocem audient, et fiet unum ovile, unus pastor. 17. Ideo me pater amat, quia animam meam pono: ut eam resumam. 18. Eam mihi nullus eripit, sed eam ipse mea sponte pono. Potestatem habeo eam ponendi, itemque potestatem habeo eam rursum sumendi. Hoc praeceptum accepi a patre meo. 19. Propter haec dicta ortum est rursus inter Judaeos discidium. 20. Eorumque plerique dicebant: Daemoniis agitur et insanit, quid eum auditis? 21. Alii dicebant: Hae res daemonium habentis non sunt: potest ne daemonium caecorum oculos aperire? 22. Cum autem agerentur Hierosolymis Instauralia et hiems esset, 23. Ambularetque Jesus in fano in Solomonis porticu, 24. Judaei eum circumfusi sic alloquuntur: Quamdiu suspensos tenebis animos nostros? Si tu Christus es, dic nobis aperte. 25. Quibus Jesus ita respondit: Dixi vobis, neque creditis. Opera quae ego mei patris nomine facio, ea de me testantur: 26. Sed vos non creditis: quoniam ex meis ovibus non estis, quemadmodum vobis dixi. 27. Oves meae vocem meam audiunt, easque ego novi, et ipsae me sequuntur, 28. Et iis vitam do sempiternam, nec possunt umquam perire, nec mihi quisquam eas de manu eripuerit. 29. Meus pater, qui mihi dedit eas, maximus est omnium, nec quisquam possit ex manu mei patris extorquere. 30. Ego et pater unum sumus. 31. Hic Judaei rursum lapides sustulerunt, ut eum lapidarent. 32. Quos Jesus sic contra allocutus est: Multa vobis praeclara opera, meo patre auctore, edidi: propter quodnam eorum operum me lapidatis? 33. Cui Judaei sic responderunt: Ob praeclarum opus non lapidamus te, sed ob impia dicta: et quod homo cum sis, Deum te facis. 34. Et Jesus contra: Nonne scriptum est in vestra disciplina: Ego vos deos appellavi? 35. Si illos appellavit deos, ad quos Dei sermo habitus est, nec scriptum rescindi potest, 36. Vos me, quem pater consecravit, et in mundum misit, impie loqui dicitis, quod me Dei filium esse dixerim? 37. Si patre meo digna non facio, mihi ne credito, 38. Sin facio, si mihi minus creditis, at factis credite, ut et patrem in me, et me in eo esse cognoscatis, ac credatis. 39. Hic illi eum rursum comprehendere conabantur. Sed exiit ex eorum manu, 40. Abiitque rursus trans Jordanem in eum locum, ubi primum baptizaverat Johannes, ibique mansit. 41. Ac frequentes ad eum veniebant: et Johannem quidem nullum edidisse prodigium dicebant, sed quaecumque de eo Johannes dixisset, ea esse vera: 42. Multique in eum illic crediderunt.

Caput XI

recensere

Christus ostensurus, se esse vitam et resurrectionem, Lazarum mortuum, et sepultum resuscitat. Consultantibus pontificibus, Caiphas unum pro multis occidendum praedicit. Praecipiunt, ut, ubi fuerit, prehendatur.

1. Erat autem quidam aegrotus Lazarus a Bethania, Mariae et ejus sororis Marthae vico. 2. Erat autem Maria ea, quae Dominum unguento perfuderat, ejusque pedes suis capillis exterserat: cujus frater Lazarus aegrotabat. 3. Miserunt igitur ejus sorores illi significatum ita: Domine, scito eum quem amas aegrotare. 4. Hoc audito Jesus ita dixit: Hic morbus letalis non est, sed ob Dei gloriam est, ut per eum celebretur Dei filius. 5. Amabat autem Jesus Martham, ejusque sororem et Lazarum. 6. Ut igitur eum aegrotare audivit, tum quidem mansit in quo erat loco duos dies. 7. Postea dicit suis discipulis: Petamus rursum Judaeum. 8. Cui discipuli: Magister, inquiunt, modo te conabantur lapidare Judaei, et eodem rursus abis? 9. At Jesus contra: Cum duodecim horae sint diei, si quis interdiu graditur, non offendit: hujus enim mundi lucem aspicit. 10. At si quis noctu graditur, offendit, quia lumine caret. 11. Haec fatus, sic eos deinde alloquitur: Lazarus amicus noster obdormivit, sed ego ad eum expergefaciendum vado. 12. Tum ejus discipuli: Domine, inquiunt, si obdormivit, salvus est. 13. Dixerat autem Jesus de ejus morte: illi vero de somni sopore dicere opinabantur. 14. Itaque tum dixit iis Jesus aperte: Lazarus mortuus est. 15. Atque equidem me illic non adfuisse, gaudeo vestra causa, ut credatis. Sed proficiscamur ad eum. 16. Et Thomas nomine Didymus: eamus et nos, inquit discipulis, ut cum eo moriamur. 17. Igitur Jesus ubi venit eo, invenit eum quartum jam diem agentem in monumento. 18. Aberat autem prope Bethania Hierosolymis stadia circiter quindecim, 19. Multique Judaeorum ad Martham et Mariam venerant, ut eas de suo fratre consolarentur. 20. Igitur Martha ut Jesum venire audivit, ei obviam sedente domi Maria, iit: 21. Et sic eum allocuta est: Domine, si tu hic adfuisses, meus frater mortuus non fuisset. 22. Quamquam nunc quoque scio, quidquid a Deo petiveris, daturum esse tibi Deum. 23. Cui Jesus: Resurget frater tuus. 24. Scio, inquit ei Martha, resurrecturum esse in resurrectione in ultima die. 25. Et Jesus: Ego sum, inquit ei, resurrectio et vita. Qui in me credit, etiam si mortuus fuerit, reviviscet: 26. Et quisquis vivit, et in me credit, numquam moriturus est. Credis hoc? 27. Etiam. Domine, inquit illa, Ego credo, te Christum esse Dei filium, qui in mundum venturus eras. 28. Atque haec locuta, iit arcessitum Mariam sororem suam, eique clanculum dixit, magistrum adesse, qui eam vocaret. 29. Illa hoc audito, celeriter surgit, et illum adit. 30. Nondum autem venerat Jesus in vicum, sed in eo erat loco, ubi ei occurrerat Martha. 31. Judaei ergo, qui cum ea domi aderant, eamque consolabantur, videntes Mariam celeriter surrexisse, atque exisse, secuti sunt eam, rati eam ad monumentum ire, ut ibi ploraret. 32. Igitur Maria ut eo venit, ubi erat Jesus, eo viso ei ad pedes accidit: Domine (inquit ei) si tu hic adfuisses, non fuisset mortuus frater meus. 33. Tum Jesus ubi eam plorantem, et comitatos eam Judaeos plorantes vidit, infremuit animo, conturbatusque dixit: 34. Ubi eum posuistis? Domine, inquiunt ei, veni visum. 35. Lacrimavit Jesus. 36. Itaque Judaei dicebant: En quantopere eum amabat? 37. Item eorum quidam dicebant: Non poterat is, qui caeci oculos aperuit, efficere, ut hic quoque non moreretur? 38. Jesus igitur rursus apud se fremens, venit ad monumentum. Erat autem fossa, cui impositum erat saxum. 39. Et Jesus dixit: Auferte saxum. Cui mortui soror Martha: Domine, inquit, jam fetet, nam quattuor dierum est. 40. At Jesus: Dixi ne ego tibi, inquit ei, te, si fidem habueris, visuram Dei gloriam? 41. Igitur illi saxum sustulerunt, ubi situs erat mortuus. Et Jesus sublatis sursum oculis, dixit: Pater, ago tibi gratias, quod me audivisti. 42. Equidem sciebam, ut tu me semper audias: sed propter circumstantem hominum multitudinem dixi, ut me abs te missum esse credant. 43. Haec ille fatus, ingenti voce clamavit: Lazare, veni foras. 44. Et mortuus exiit, pedes manusque vinctus fasciis, vultu sudario obvelato. Solvite eum, inquit iis Jesus, et abire sinite. 45. Igitur multi Judaeorum, qui ad Mariam venerant, et quid fecisset Jesus viderant, in eum crediderunt. 46. At eorum quidam Pharisaeos adierunt, et iis quae fecisset Jesus dixerunt. 47. Itaque pontifices et Pharisaei coacto concilio, ita dicebant: Quid agimus? Nam hic homo multa portentosa facit. 48. Si eum sic sinimus, omnes ei fidem adjungent: atque ita venient Romani, qui nos et loco et gente privabunt. 49. Tum eorum quidam Caiaphas, ejus anni pontifex, sic eos verba facit: Vos nihil scitis, 50. Neque cogitatis, conducibilius esse nobis, unum hominem pro populo mori: quam totam perire gentem. 51. Id autem non sua sponte dixit, sed quod esset ejus anni pontifex, vaticinatus est, Jesum pro gente moriturum esse: 52. Nec solum pro gente, sed etiam ut dispersos Dei natos simul congregaret. 53. Igitur ex eo die de eo perimendo consultarunt. 54. Itaque Jesus non jam aperte versabatur in Judaeis, sed inde discessit in locum prope solitudinem, in oppidum Ephraim nomine, atque ibi commoratus est cum suis discipulis. 55. Instabat autem Judaeorum Pascha, et multi qui ex ea regione Hierosolymam ante Pascha sui lustrandi gratia ascenderant, 56. Requirebant Jesum, et in fano stantes, sic inter sese dictitabant: Quid vobis videtur, quod non venerit ad festum? 57. Dederant autem Pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis sciret ubinam is esset, indicaret, ut eum caperent.

Caput XII

recensere

Christo, apud Lazarum coenanti, pedes ungit Maria. Accusatur a Juda. A Christo defenditur. Sacerdotes Lazarum sublatum cupiunt. Christo Hierosolymam venienti obviam itur. Graeci eum videre cupiunt. Principes credentes in eum, et non confitentes ob metum, ad fidem hortatur.

1. Igitur Jesus sex diebus ante Pascha Bethaniam venit, ubi erat Lazarus, qui mortuus fuerat, quem ille ex mortuis excitaverat. 2. Illic ei data cena est, cum quidem Martha ministraret, et Lazarus ex eodem numero esset, qui cum eo accumbebant. 3. Maria vero sumpta libra pretiosi unguenti spicatae nardi, Jesu pedes perfudit, eosdemque suis capillis extersit. Ejus unguenti odore cum domus repleta foret, 4. Unus ex ejus discipulis, Judas Simonis filius, Iscariota, qui eum proditurus erat, ita loquitur. 5. Cur hoc unguentum non est trecentis denariis venditum, et in pauperes erogatum? 6. Id autem dixit, non quod ei curae essent pauperes, sed quod fur erat, et crumenam habebat, ac quae conferebantur portabat: 7. Tum Jesus: Sine eam, inquit: id ad meae sepulturae diem reservavit, 8. Pauperes enim semper habebitis vobiscum: at me non semper habebitis. 9. Igitur cum ingens Judaeorum multitudo eum illic esse cognovisset, venerunt eo non solum propter Jesum, sed etiam ut Lazarum viderent, quem suscitaverat ex mortuis. 10. Consultarunt autem pontifices etiam de Lazaro necando, 11. Quod propter eum multi Judaeorum desciscebant, et in Jesum credebant. 12. Postero die frequens hominum turba, qui ad festum venerant, audientes Jesum adventare Hierosolymam, 13. Sumptis palmarum ramis, ei obviam exierunt, atque ita clamabant: Hosanna, bene sit venienti in nomine Domini, regi Israelitarum. 14. Nactus autem Jesus asellum, in eo sederat, quemadmodum scriptum est. 15. Ne metue puella Sion, ecce tuus rex venit in asinae pullo sedens. 16. Atque haec quidem primum non intellexerunt ejus discipuli: sed postquam illustratus est Jesus, tum demum recordati sunt ea et de eo fuisse scripta, et se ei praestitisse. 17. Testificabatur autem hominum multitudo, qui cum eo adfuerant cum Lazarum evocavit e monumento, et a mortuis excitavit. 18. Atque hanc ob causam occurrit ei vulgus, quod id eum edidisse prodigium audivissent. 19. Itaque Pharisaei sic inter sese dicebant: Videtis nihil proficere vos, cum eum sequatur mundus. 20. Erant autem quidam Graeci, ex iis qui ascenderant ut in festo adorarent. 21. Ii Philippum adierunt, eum qui erat a Bethsaida Galilaeae, eumque sic rogarunt: Domine, vellemus Jesum videre. 22. Id Philippus Andreae indicatum it, et porro Andreas et Philippus Jesus dicunt. 23. Et Jesus sic iis respondit: Venit hora, qua illustretur filius hominis. 24. Profecto, profecto, inquam vobis, nisi frumenti granum ad terram lapsum moriatur, ipsum solum manet: sin moriatur, multum fructum fert. 25. Qui animam suam amabit, eam perdet: et qui animam suam in hoc mundo oderit, is eam in sempiternam vitam conservabit. 26. Si quis mihi ministrat, me sequatur: atque ubi ero ego, ibidem meus etiam minister erit. Quod si quis mihi ministrabit, eum pater honorabit. 27. Nunc mihi turbatus est animus: ecquid dicam? Pater, defende me ab hac hora: sed ideo veni in hanc horam. 28. Pater illustra tuum nomen. Tum haec vox de caelo venit: Et illustravi, et rursus illustrabo. 29. Hoc audito, vulgus hominum qui aderant, dicebat exstitisse tonitrus. Alii angelum cum eo locutum ajebant. 30. At Jesus ita locutus est: Non propter me vox haec exstitit, sed propter vos. 31. Nunc fit de hoc mundo judicium: nunc hujus mundi princeps exigetur foras: 32. Et ego si a terra evectus fuero, omnes ad me traham. 33. Id autem dicebat significans, quo leto moriturus esset. 34. Ei vulgus respondit: Nos audimus ex disciplina, Christum semper esse permansurum: qui fit, ut tu dicas, evehendum esse filium hominis? quis est iste filius hominis? 35. Quibus Jesus: Adhuc parvo tempore vobis futura lux est. Ambulate dum lucem habetis, ne vos opprimant tenebrae: quoniam qui in tenebris ambulat, nescit quo eat. 36. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut lucis filii fiatis. Haec locutus Jesus discessit, et iis sese subduxit. 37. Sed quamvis tot in eorum conspectu ostenta fecisset, tamen in eum non credebant: 38. Ut illud ab Esaia vate dictum fieret cum ait: Domine, quis credidit orationi nostrae? et Jovae bracchium cui patefactum est? 39. Ideo credere non poterant, quod item dixit Esaias. 40. Eorum et oculos excaecavit, et animos stupefecit, ne oculis videant, et animo intellegant, ad frugemque redeant, atque eos ego sanem. 41. Haec dixit Esaias, tum cum ejus splendorem vidit, deque eo locutus est. 42. Tametsi multi ex principibus in eum crediderunt: sed id propter Pharisaeos non fatebantur, ne collegii communitate privarentur. 43. Plus enim amabant hominum, quam Dei gloriam. 44. Jesus autem clamavit his verbis: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum qui me misit: 45. Et qui me videt, eum videt qui me misit. 46. Ego lux in mundum veni, ut quisquis in me crediderit, non maneat in tenebris. 47. Quod si quis mea verba audierit, neque crediderit, ego eum non damno. Non enim ut mundum damnem, veni, sed ut mundum conservem. 48. Qui me repudiat, nec mea verba admittit, habet qui se damnet. Ipse sermo, quem ego loquor, eum damnabit in postremo die. 49. Quoniam ego non mea sponte loquor, sed qui me misit pater, is mihi in mandato dedit, quid dicturus aut locuturus sim: 50. Et scio ejus mandatum sempiternam esse vitam. Quae igitur eloquor ego, quemadmodum mihi dixit pater, sic eloquor.

Caput XIII

recensere

A coena surgens Christus, humilitatem commendaturus Apostolis, pedes eorum lavat. Proditorem Judam certo signo denotat. Caritatem commendat. Et Petro lapsum abnegationis praedicit.

1. Ante festum autem Paschae, sciens Jesus suam horam venisse, qua ex hoc mundo migraret ad patrem, cum suos, qui erant in mundo, amavisset, eos ad extremum amavit. 2. Et cena parata, cum jam diabolus Judae Simonis filio Iscariotae mentem injecisset, ut eum proderet: 3. Sciens Jesus patrem sibi omnia in manum dedisse, seque a Deo profectum, ad Deum discedere, 4. Surgit ex cena, depositisque vestibus, sumpto linteo, se praecingit. 5. Deinde immissa in pelvim aqua, discipulorum pedes lavare institit, et linteo, quo praecinctus erat, abstergere. 6. Sed ubi ad Simonem Petrum venit, ille sic ei dixit: Domine, tene mihi lavare pedes? 7. Cui Jesus: Quid ego faciam, inquit respondens, tu nunc ignoras, sed postea cognosces. 8. Et Petrus: Numquam meos pedes lavabis, inquit ei. At Jesus contra: Nisi te lavero, inquit, non eris meus particeps. 9. Tum Simon Petrus: Domine, inquit ei, non solum meos pedes, sed etiam manus atque caput. 10. Cui Jesus: Qui lautus est, inquit, huic non opus est nisi ut pedes lavet, quin totus purus est. Et vos puri estis, sed non omnes. 11. Noverat enim suum proditorem ideo dicebat, non omnes esse puros. 12. Postquam eorum pedes lavit, sumptis suis vestibus rursus accubuit, et eos sic allocutus est: Intellegitis quid vobis fecerim? 13. Vos me magistrum et dominum appellatis, et recte dicitis: sum enim. 14. Si igitur ego vobis, et dominus et magister, pedes lavi, vos quoque debetis alii aliorum lavare pedes. 15. Exemplum enim praebui vobis, ut quemadmodum ego vobis feci, vos quoque faciatis. 16. Certe, certe inquam vobis, non est servus domino suo major, neque legatus eo major qui eum misit. 17. Si hoc nostis, felices estis, si ea praestatis. 18. Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim. Sed oportet ut fiat quod scriptum habetur: qui mecum cibum capit, is me calce petit. 19. Jam nunc dico vobis, antequam fiat: ut cum factum fuerit, credatis eum esse me. 20. Hoc vobis certo certoque dico, qui eum quem ego misero accipit, me accipit: et qui me accipit, eum accipit qui me misit. 21. Haec locutus Jesus, turbatus est animo, et ita aperte dixit: Certo certoque scitote, futurum esse ut unus vestrum me prodat. 22. Tum discipuli inter sese intueri, dubitantes de quo diceret. 23. Recumbebat autem unus discipulorum Jesu, in ejus gremio, quem Jesus amabat. 24. Huic innuit Simon Petrus, ut sciscitaretur quisnam is esset, de quo diceret. 25. Atque ille in Jesu pectus incumbens: Domine, inquit ei, quis est? 26. Cui Jesus respondit: Is est, cui ego intinctam bucceam porrigam. Tum bucceam intingit, et Judae Simonis filio Iscariotae dat: 27. Ac tum post eam bucceam, intravit in eum Satanas. Et Jesus ei dixit: Quod facis, fac ocius. 28. Id autem quorsum ei dixisset, nemo accumbentium intellexit. 29. Nonnulli enim arbitrabantur, quandoquidem crumenam habebat Judas, Jesum mandare, ut emeret quae iis opus essent ad festum, aut pauperibus ut aliquid daret. 30. Igitur ille simul ac sumpsit bucceam, exiit, cum quidem nox esset: 31. Quo egresso, sic fatur Jesus: Nunc filius hominis illustratur, et Deus illustratur in eo. 32. Si in eo Deus illustratur, eum quoque Deus in se ipso illustrabit, et mox illustrabit. 33. Filioli, adhuc paulisper vobiscum sum. Quaeretis me, ac quemadmodum Judaeis dixi, quo ego abeo, eos venire non posse, etiam vobis nunc dico. 34. Praeceptum novum do vobis, ut inter vos ametis, quomodo ego vos amavi, ut et vos ametis inter vos. 35. In eo cognoscent omnes, vos meos esse discipulos, si mutuo vos amore prosequemini. 36. Et Simon Petrus: Domine, quo abis? Cui Jesus respondit: Quo ego abeo, tu non potes me nunc sequi: sed tandem sequeris me. 37. At Petrus: Domine, inquit ei, cur te nunc sequi non possum? animam meam pro te ponam. 38. Cui respondit Jesus: Animam tuam pro me pones? Hoc tibi magnopere confirmo, non ante cantaturum esse gallum, quam tu me ter abnegaveris.

Caput XIIII

recensere

Consolatur discipulos suos. Divinitatem suam et fructum mortis suae exponens. Consolatorem spiritum promittens, ejus officium describit, pacemque suam pollicetur.

1. Nolite animo turbari, inquit suis discipulis. Fidem habetis Deo, et mihi fidem habete. 2. In domo patris mei mansiones multae sunt: quod si secus esset, dixissem vobis. Eo paratum vobis locum. 3. Quod si iero paratum vobis locum, reveniam, et vos mecum assumam, ut ubi ero ego, vos etiam sitis. 4. Et quidem quo ego proficiscar, vos scitis, et viam tenetis. 5. Dicit ei Thomas: Domine nescimus quo proficiscaris, tantum abest ut viam tenere possimus. 6. Cui Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo ad patrem venit, nisi per me. 7. Si me cognosceretis, meum quoque patrem cognosceretis, et jam nunc cognoscitis ac vidistis. 8. Et Philippus: Domine, inquit ei, ostende nobis patrem, et satis erit nobis. 9. Cui Jesus: Tantum jam tempus vobiscum sum, et tu me non nosti? Philippe, qui me vidit, patrem vidit: qui fit ut dicas, Ostende nobis patrem? 10. Non credis, et me in patre, et patrem in me esse? Quae ego verba vobis dico, mea sponte non dico: sed ipse pater, qui in me manet, facit opera. 11. Credite mihi, et me in patre, et patrem in me esse: aut certe de ipsis factis mihi credite. 12. Hoc certo certoque sic habetote, qui mihi fidem habebit, eum esse eadem mecum, atque etiam his majora facturum. Nam ad patrem meum proficiscor: 13. Ac quidquid per meum nomen petieritis, id faciam ut illustretur pater in filio. 14. Si quid per meum nomen petieritis, ego faciam. 15. Si me amatis, mea praecepta servate. 16. Ego vero meum patrem exorabo, ut alium vobis confirmatorem det, qui vobiscum perpetuo maneat. 17. Scilicet veritatis spiritum, quem mundus consequi non potest, quod eum neque videt, neque cognoscit: at vos eum cognoscitis: quoniam apud vos manet, et in vobis futurus est. 18. Non relinquam vos pupillos: invisam vos. 19. Post paulo jam me non videbit mundus: at vos videbitis, quoniam et ego vivo, et vos vivetis. 20. In illa die vos intellegetis, et me in patre meo, et vos in me, et me in vobis esse. 21. Qui mea praecepta tenet, conservatque, ille est qui me amat. Qui vero me amat, amabitur a patre meo: eumque ego amabo, et me ei patefaciam. 22. Tum Judas, non Iscariota: Domine, inquit ei, quid causae est, ut tu nobis te ipsum sis patefacturus, mundo non item? 23. Cui Jesus: Si quis me amat, inquit respondens, is sermoni meo parebit, eumque meus pater amabit, et ad eum veniemus, et apud eum manebimus. 24. Qui me non amat, mea dicta non exsequitur. Sermo autem, quem auditis, meus non est, sed patris qui misit me. 25. Haec vobis elocutus sum, apud vos manens. 26. Sed confirmator, spiritus sanctus, quem mittet pater meo nomine, is vos omnia docebit, et vobis in memoriam revocabit quaecumque ego vobis dixi. 27. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quemadmodum dat mundus, ego do vobis. Nolite animo perturbari, neque formidare. 28. Audivistis ut dixerim vobis, abire me, revisurum vos. Si me amaretis, gauderetis, quia dixissem, me ad patrem proficisci, quo pater major me sit. 29. Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. 30. Jam non multa loquar vobiscum: venit enim hujus mundi princeps, nec habet in me quidquam. 31. Sed intellegendum mundo est, me amare patrem: et ut mihi mandavit pater, ita facere. Surgite, abeamus hinc.

Caput XV

recensere

Vitis et palmitum similitudine ostendit, quomodo discipuli fructum ferre possint. Dilectionem mutuam commendat, ad patientiam in adflictionibus suo exemplo adhortatur.

1. Ego sum vera vitis, et pater meus est agricola, 2. Qui omnem palmitem in me non ferentem fructum amputat, et omnem ferentem fructum expurgat, ut plus fructus ferat. 3. Jam vos puri estis, propter sermonem quem ad vos habui. 4. Quapropter manete in me, et ego in vobis. Quemadmodum palmes fructum ferre per se ipsum non potest, nisi maneat in vite: sic neque vos, nisi maneatis in me. 5. Ego sum vitis, vos palmites. Qui in me manet, et ego in eo, is multum fert fructum: siquidem sine me vos nihil facere potestis. 6. Si quis in me non manet, is extra projectus arescit, ut sarmenta, quae colliguntur, et in ignem deflagratura conjiciuntur. 7. Si et vos in me manseritis, et mea verba in vobis manserint, quidquid postulare voletis, id vobis concedetur. 8. In eo illustratur pater meus, si vos multum fructum feratis, meique discipuli eritis. 9. Quemadmodum amavit me pater, sic ego vos amavi. Manete in amore meo. 10. Si mea praecepta conservaveritis, manebitis in amore meo: ut ego mei praecepta patris conservavi, et in ejus amore maneo. 11. Haec vobis elocutus sum, ut et mea laetitia in vobis maneat, et vestra laetitia expleatur. 12. Hoc meum est praeceptum, ut ametis inter vos, quomodo ego vos amavi. 13. Majore charitate nemo praeditus est, quam si quis animam suam amicorum suorum causa impendat. 14. Vos mei estis amici, si feceritis quaecumque ego vobis praecipio. 15. Non jam vos dico servos, siquidem servus nescit quid agat suus dominus. Vos autem amicos propterea dixi, quod vobis omnia, quae audivi ex patre meo, declaravi. 16. Non vos me elegistis, sed ego vos elegi, et eo destinavi, ut abeatis, et fructum feratis, vesterque fructus duret, ut quidquid patrem per meum nomen poposceritis, id vobis concedat. 17. Haec vobis praecipio, ut ametis mutuo. 18. Si vos mundus odit, illud cognoscite quod me prius quam vos odit. 19. Si mundani essetis, mundus amaret suum. Verum quia mundani non estis, sed ego vos ex mundo elegi, ideo vos odit mundus. 20. Memineritis ejus dicti, quod ego vobis dixi: Non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: Si orationi meae paruerunt, et vestrae parebunt. 21. Verum haec omnia vobis facient propter nomen meum: quoniam eum qui me misit, non norunt. 22. Nisi ego venissem, et eos allocutus fuissem, in peccato non essent. Nunc peccati sui excusationem nullam habent. 23. Qui me odit, etiam patrem meum odit. 24. Si non opera apud eos fecissem, qualia nemo fecit alius, non forent in peccato. Nunc et viderunt et oderunt et me et patrem meum. 25. Sed confieri oportet illud, quod in eorum disciplina scriptum exstat: Oderunt me immerito. 26. Cum autem venerit confirmator, quem ego vobis a patre mittam, scilicet spiritus veritatis, qui a patre proficiscitur, is de me testabitur: 27. Quin et vos testes estis, qui mecum fueritis ab initio.

Caput XVI

recensere

Crucem praedicit discipulis. Consolatorem promittens, ejus officium describit. Mulieri parienti adflictiones suorum comparat.

1. Haec vobis loquor, ne deficiatis. 2. Privabunt vos collegiis: atque adeo tempus erit, cum omnes qui vos interficient, putabunt se cultum praestare Deo. 3. Quae quidem vobis ideo facient, quod neque patrem, neque me norunt. 4. Atque haec ideo vobis locutus sum, ut cum tempus venerit, memineritis eorum, quod ego vobis ea dixerim. Haec autem vobis ideo ab initio non dixi, quod vobiscum eram. 5. Nunc vero proficiscor ad eum qui me misit: nec quisquam me vestrum interrogat, quo proficiscar: 6. Sed quoniam haec vobis locutus sum, animos habetis maeroris plenos. 7. At ego vobis verum dico: E re vestra est, ut ego discedam, nisi enim discessero, confirmator ad vos non veniet. Sin abiero, eum ad vos mittam. 8. Atque ille ubi venerit, mundum arguet de peccato, et de justitia, et de judicio. 9. De peccato, quoniam mihi fidem non habent. 10. De justitia, quoniam ad patrem discedo, nec me videbitis amplius: 11. De judicio, quoniam hujus mundi princeps judicatus est. 12. Adhuc multa vobis habeo dicenda, sed quae nunc ferre nequeatis. 13. Verum cum venerit ille, videlicet veritatis spiritus, praeibit vobis ad omnem veritatem. Non enim sua sponte loquetur, sed quaecumque audiverit eloquetur, et futura vobis praenuntiabit. 14. Ille me illustrabit: siquidem de meo sumet, quae vobis exponat. 15. Omnia quaecumque pater habet, mea sunt: propterea dixi illum de meo sumpturum esse, quae vobis exponat. 16. Paulo post non videbitis me, rursumque paulo post cernetis me, quoniam ego ad patrem proficiscor. 17. Tum ejus discipulorum nonnulli sic inter sese dicere: Quid sibi vult, quod nobis dicit, paulo post non visuros se, rursumque paulo post aspecturos se? itemque se ad patrem proficisci? 18. Hoc quid est, quod dicit, paulo post? Nescimus quid loquatur. 19. At Jesus intellegens, eos velle interrogare se, sic eos affatus est: De eo inter vos contenditis, quod dixi, vos paulo post non visuros me, rursumque paulo post aspecturos me. 20. Hoc pro certo et indubitato habetote: vos flebitis ac lamentabimini, at mundus laetabitur: vos vero dolebitis, sed dolor iste vertetur in laetitiam. 21. Mulier dum parit, in dolore est, quippe cujus hora venerit: sed postquam puerum edidit, non jam meminit cruciatus, prae laetitia, quod editus est in mundum homo. 22. Vos quoque nunc quidem in dolore estis: sed revisam vos, vesterque laetabitur animus, vestramque laetitiam nullus vobis eripiet: 23. Ac tum temporis nihil ex me sciscitabimini. Hoc vobis etiam etiamque confirmo, quaecumque a meo patre per meum nomen postulaveritis, daturum esse vobis. 24. Hactenus nihil per meum nomen petistis: petite, et obtinebitis, ut plena sit vestra laetitia. 25. Haec vobis oratione figurata locutus sum: tempus erit, cum non jam per figuras vos alloquar, sed aperte vobis de patre meo disseram. 26. Quo quidem tempore per meum nomen postulabitis. Neque vero vobis promitto, me vestra causa oraturum esse patrem: 27. Ipse enim pater diligit vos, quoniam vos me diligitis, et me creditis a Deo profectum. 28. Profectus a patre veni in mundum, rursum relinquo mundum, et ad patrem discedo. 29. Tum ejus discipuli: Nunc tu quidem aperte loqueris, inquiunt ei, nec ulla orationis figura uteris. 30. Nunc scimus, te omnia scire, nec opus tibi esse ut te quis interroget. Hinc te a Deo profecto credimus. 31. At Jesus contra: Nunc creditis, inquit: 32. Atqui adventat hora, et jam advenit, cum alius alio dissipabimini, et me solum relinquetis: quamquam non sum solus, adest enim mihi pater. 33. Haec vobis ideo locutus sum, ut in me acquiescatis. In mundo afficiemini cruciatu: sed bono este animo, ego vici mundum.

Caput XVII

recensere

Orat Christus, ut mutua sit illustratio gloriae suae et patris. Orat pro apostolis, et toto credentium grege.

1. Haec effatus Jesus, sublatis ad caelum oculis dixit: Pater, venit hora, illustra tuum filium, ut te tuus vicissim filius illustret: 2. Quemadmodum ei potestatem dedisti omnium mortalium, ut quoscumque ei dedisti, iis vitam det aeternam. 3. Haec est autem vita aeterna, si te solum cognoscant verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. 4. Ego te in terris illustravi, opus absolvi quod tu mihi faciendum mandaveras: 5. Tu nunc me pater, apud te ipsum ea gloria illustra, qua apud te praeditus eram, antequam mundus esset. 6. Declaravi tuum nomen hominibus, quos mihi tu ex mundo dedisti. Tui erant, et eos tu mihi dedisti, et ipsi tuae orationi paruerunt. 7. Nunc intellegunt, quaecumque tu mihi dedisti, ea abs te esse. 8. Nam quae tu mihi verba tradidisti, ea et ego iis tradidi, et ipsi acceperunt, et me abs te profectum vere cognorunt, et a te missum esse crediderunt. 9. Ego pro iis oro: non pro mundo oro, sed pro iis quos tu mihi dedisti, nam tui sunt, 10. Et mea omnia tua, et tua mea sunt: et in iis illustratus sum. 11. Nec jam sum in mundo, at hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, conserva per tuum nomen eos quos mihi dedisti, ut sint unum, sicut et nos. 12. Dum cum iis in mundo eram, eos equidem tuo nomine conservabam. Quos tu mihi dedisti, custodivi: nec eorum quisquam periit, excepto homine perdito, ut quod scriptum est fiat. 13. Nunc vero ad te venio, et haec in mundo loquor, ut meam laetitiam in sese plenam habeant. 14. Ego iis tuum sermonem tradidi, et eos mundus odit, quod mundani non sunt: quemadmodum ego mundanus non sum. 15. Non oro ut eos ex mundo tollas, sed ut a Malo tueare. 16. Mundani non sunt, quemadmodum ego mundanus non sum. 17. Sanctifica eos veritate tua. Sermo tuus veritas est. 18. Ut tu me in mundum misisti, sic eos ego in mundum misi. 19. Et eorum causa ego me ipsum sanctifico, ut ipsi quoque veritate sanctificati sint. 20. Neque vero pro his solum oro, sed etiam pro iis qui per eorum sermonem in me credent, 21. Ut omnes unum sint, quemadmodum tu pater in me, et ego in te, ut ipsi quoque sint in nobis unum: ut mundus me abs te missum fuisse credat. 22. Ego quoque quam tu mihi gloriam dedisti, iis dedi, ut sint unum, quomodo nos unum sumus, 23. Ego in iis, et tu in me, ut perfecti sint in unum, utque cognoscat mundus, me abs te esse missum, et eos a te amatos, quemadmodum me amasti. 24. Pater, quos tu mihi dedisti, volo ut ubi ero ego, ii quoque sint mecum: ut meam videant gloriam, quam tu mihi dedisti, quod me ante mundum conditum amaveris. 25. Pater juste, te quidem mundus non novit: at ego te novi, et hi me a te missum esse norunt, 26. Iisque nomen tuum et declaravi et declarabo: ut amor, quo tu me amas, sit in iis, itemque ego in iis.

Caput XVIII

recensere

Christi a Juda proditi virtute milites in terram prosternuntur. Christus ad Annam, hinc ad Caipham ducitur. Ministri bacillo caesus, quid responderit. Pilato traditus, regnum suum declarat.

1. His dictis, Jesus profectus est una cum suis discipulis trans torrentem Cedronem, ubi hortus erat, in quem una cum suis discipulis intravit. 2. Sciebat autem etiam Judas, ejus proditor, locum, quod eo Jesus saepenumero cum suis discipulis convenerat. 3. Igitur Judas accepta a pontificibus et Pharisaeis cohorte ac ministris, venit eo cum facibus ac funalibus, et armis. 4. Tum Jesus sciens omnia quae sibi eventura essent, egressus dixit iis: 5. Quem quaeritis? Cui illi responderunt. Jesum Nazarenum. Et Jesus? Ego is sum, inquit iis. Aderat autem cum iis etiam Judas, ejus proditor. 6. Ut ergo dixit iis, ego is sum, illi retrorsum abierunt, et humi ceciderunt. 7. Et ille rursus eos sic interrogavit. Quem quaeritis? Jesum Nazarenum, inquiunt. 8. Et Jesus respondit: Dixi vobis, eum esse me. Itaque si me quaeritis, sinite hos abire. 9. Scilicet ut illud ejus dictum comprobaretur: Quos tu mihi dedisti, ego nullum perdidi. 10. Tum Simon Petrus, stricto quem habebat gladio, servum pontificis percussit, eique dexteram abscindit auriculam. Ei servo Malchus nomen erat. 11. At Jesus dixit Petro: Conde tuum gladium in vaginam: egone ut quod mihi poculum dedit pater, non bibam? 12. Igitur cohors, et tribunus, Judaeorumque ministri, Jesum comprehenderunt, 13. Vinctumque ad Annam primum adduxerunt. Erat enim Caiaphae socer, qui erat ejus anni pontifex. 14. Erat Caiaphas is, qui Judaeis consuluerat, expedire unum hominem perire pro populo. 15. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alter discipulus: qui quidem discipulus, quod erat pontifici notus, ingressus est una cum Jesu in pontificis atrium. 16. Et cum Petrus foris pro foribus astaret, prodiit ille alter discipulus, qui pontifici notus erat, et a janitrice ut Petrum intromitteret obtinuit. 17. Atque illa janitrix ancilla sic Petrum alloquitur: Nonne tu quoque ex hujus hominis discipulis es? Non sum, inquit ille. 18. Astabant autem servi et ministri pyrae, quam fecerant (erant enim frigus) et calefiebant: cumque iis astabat etiam Petrus, ac calefiebat. 19. Igitur interrogatus a pontifice Jesus, de suis discipulis ac doctrina. 20. Sic respondit: Ego palam mundo locutus sum: ego semper in collegio docui, atque fano, quo Judaei omnes conveniunt, neque quidquam in occulto locutus sum. 21. Quid me interrogas? interroga eos qui audiverunt, quid iis locutus sum. Ii enim sciunt, quae dixerim ego. 22. Haec locuto Jesu, unus ministrorum, qui aderat, ei alapam impegit, et dixit: Sicine respondes pontifici? inquit. 23. Cui Jesus: Si male locutus sum, inquit, testificare de malo: sin bene, cur me caedis? 24. Miserat autem eum Annas vinctum ad Caiapham pontificem. 25. Simon Petrus autem astabat, ac calefiebat, et quaerentibus, num ipse quoque ex ejus discipulis esset, negavit, et: Non sum, inquit. 26. Tum unus ex servis pontificis, ejus cognatus, cujus Petrus absciderat auriculam, dixit: Nonne ego te vidi in horto cum eo? 27. At Petrus rursum negavit, et continuo gallus cecinit. 28. Igitur Jesum a Caiapha ducunt ad praetorium, cum quidem mane esset: nec ipsi in praetorium intrarunt, ne polluerentur. 29. Itaque Pilatus ad eos egressus est, et ita locutus: Quodnam crimen affertis contra hunc hominem? 30. Cui illi his verbis responderunt: Nisi esset hic nocens, eum tibi non tradidissemus. 31. Et Pilatus: Capite eum vos, inquit iis, et ex lege vestra judicate. At Judaei: Nobis non licet quemquam interficere. 32. Ut illud fieret, quod dixerat Jesus, significans qua morte moriturus esset. 33. Tum Pilatus rursus in praetorium ingressus, Jesum vocavit, eique dixit: Esne tu rex Judaeorum? 34. Cui Jesus respondit: Tuane istud sponte dicis, an alii tibi de me dixerunt? 35. Et Pilatus: Quasi vero ego sim Judaeus, inquit. Ipsi tui populares et pontifices te mihi tradiderunt. Quid fecisti? 36. Et Jesus: Regnum meum hujus mundi non est: si hujus mundi esset regnum meum, pugnavissent mei ministri, ne Judaeis addicerer. Verum meum regnum hinc non est. 37. Ergo tu rex es? inquit ei Pilatus. Cui Jesus: Est ut tu dicis, inquit, me esse regem. Ego eo natus sum, et eo in mundum veni, ut veritatem tester. Quisquis a veritate est, vocem meam audit. 38. Et Pilatus: Quid est veritas! Atque id locutus, rursus prodiit ad Judaeos, eisque dixit: Ego nullum in eo crimen comperio. 39. Est autem vobis is mos, ut unum vobis in Pascha condonem. Vultis ergo, ut vobis Judaeorum regem condonem? 40. At illi rursus universi sic exclamarunt: Non istum, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

Caput XIX

recensere

Pilatus Christum flagellatum, et spinis coronatum, liberare volens. Judaeorum improbitate vincitur, crucifigendum tradit. Jesus matrem discipulo commendat, aceto gustato, moritur. Mortui latus lancea confoditur. Sepelitur.

1. Tunc ergo cepit Pilatus Jesum, ac verberavit: 2. Et milites implexam ex spinis coronam imposuerunt ejus capiti, eumque purpurea toga induerunt, 3. Atque ita dicebant: Salve rex Judaeorum, eique alapas impingebant. 4. Deinde rursus exit Pilatus, et illos sic alloquitur: En vobis eum foras adduco, ut sciatis, me nullum in eo comperire crimen. 5. Ac egresso foras Jesu, spineam coronam purpureamque togam ferente, dixit iis Pilatus: Ecce homo. 6. At pontifices et ministri eo viso exclamare: Crucifige, crucifige. Quibus Pilatus: Capite eum vos, inquit, et crucifigite, nam ego crimen in eo non deprehendo. 7. At Judaei contra: Nos legem habemus, inquiunt ei, ex qua lege nostra debet mori, quoniam se Dei filium fecit. 8. Hac voce audita, Pilatus magis timuit, 9. Et rursus in praetorium ingressus, dixit Jesu: Unde es tu? At Jesus ei responsum non dedit. 10. Itaque Pilatus sic eum affatur: Mihi non eloqueris? Nescis me potestatem habere tui vel crucifigendi, vel absolvendi? 11. Respondit Jesus: Non haberes ullam in me potestatem, nisi id tibi superne datum foret. Itaque qui me tibi tradidit, in majore culpa est. 12. Ex eo studebat Pilatus eum absolvere. At Judaei reclamare: Si istum absolvis, non est Caesaris amicus: quicumque se regem facit, contravenit Caesari. 13. Hac audita voce, Pilatus Jesum foras eduxit, et pro tribunali sedit, in loco qui Lapidipavium appellatur, Hebraice autem Gabbatha: 14. Cum quidem esset Paschae praeparatio, hora fere sexta, atque ita Judaeos alloquitur: Ecce rex vester. 15. At illi occlamare: Tolle, tolle, crucifige eum. Regem ego vestrum crucifigam? inquit iis Pilatus. Cui pontifices responderunt: Non habemus regem, nisi Caesarem. 16. Tum demum eum illis crucifigendum tradidit. Et illi Jesum acceptum abduxerunt: 17. Isque suam ferens crucem, profectus est in locum Calvariae appellatum, 18. Qui dicitur Hebraice Golgotha, ubi eum crucifixerunt, et una cum eo hinc atque hinc duos alios, Jesum autem medium. 19. Scripsit autem titulum Pilatus, quem cruci imposuit in quo ita scriptum erat: JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. 20. Hunc titulum cum multi Judaeorum legissent (nam prope urbem erat is locus, ubi in crucem sublatus est Jesus, et scriptum erat Hebraice, Graece, et Latine) monuerunt Judaeorum pontifices Pilatum, 21. Ne scriberet Judaeorum regem, sed, qui se Judaeorum regem esse dixisset. 22. Pilatus respondit: Quod scripsi, scripsi. 23. Igitur milites, postquam Jesum cruci affixerunt, ejus vestimenta ceperunt, et ex iis quattuor partes fecerunt, singulis militibus unam: itemque tunicam. Erat autem tunica inconsuta, a summo tota contexta. 24. Itaque commonuerunt inter sese, non esse dividendam, sed de ea sortiendum, cujus esset: ut fieret quod in scripto illo habetur: Partiti sunt inter sese mea vestimenta, et super veste mea sortem jecerunt. Atque haec quidem fecere milites. 25. Astabant autem apud Jesu crucem, ejus mater, et matris soror, Maria Cleophae conjunx, et Maria Magdalena. 26. Jesus igitur conspicatus matrem, et astantem discipulum quem amabat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. 27. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Atque ex illa hora recepit eam discipulus ad se. 28. Postea sciens Jesus omnia jam perfecta esse, ut perficeretur quod scriptum erat, dicit: Sitio. 29. Jacebat autem ibi vas aceti plenum. Itaque illi oppletam aceto spongiam, et hysopo affixam, admoverunt ejus ori. 30. Et Jesus aceto sumpto, dixit: Peractum est, ac inclinato capite, emisit spiritum. 31. Judaei vero, quandoquidem erat Praeparatio, ne manerent in cruce corpora Sabbato (erat enim celebris illa dies Sabbati) Pilatum rogarunt, ut eorum crura frangerentur, iique auferrentur. 32. Itaque venerunt milites, et primi quidem crura fregerunt, itemque alterius cum eo crucifixi. 33. Sed ubi ad Jesum ventum est, ut eum viderunt jam mortuum, non fregerunt ejus crura: 34. Sed unus militum lancea latus ejus pupugit, ac continuo exiit sanguis et aqua. 35. Atque hoc idem qui vidit testatur, estque verum ejus testimonium: isque se vera dicere scit, ut vos quoque credatis. 36. Acciderunt enim haec, ut scriptum illud comprobaretur: Nullum ejus os frangetis. 37. Itemque aliud scriptum ait: Intuebuntur quem compunxerint. 38. Postea rogavit Pilatum Josephus ab Arimathaea (qui Jesu discipulus erat, sed occultus, metu Judaeorum) ut Jesu corpus auferre sibi liceret: id quod permisit Pilatus. 39. Accessit et Nicodemus (is qui prius Jesum noctu adierat) ferens murrae et aloes misturam ad libras centum. 40. Hi Jesu corpus ceperunt, et linteis cum aromatis obligarunt, ut Judaeis sepeliendi mos est. 41. Erat autem in eo loco, ubi ille crucifixus fuit, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nemo adhuc positus fuerat. 42. Illic igitur, propter Judaeorum Praeparationem, quoniam prope erat monumentum, posuere Jesum.

Caput XX

recensere

Maria nuntiat, Christum resurrexisse. Petrus et Joannes hoc visuri, excurrunt. Jesus Mariae apparet, et discipulis domi congregatis. Thomas ante incredulus, credit.

1. Primo autem post Sabbatum die, Maria Magdalena mane venit, cum adhuc tenebrae forent, ad monumentum, et saxum aspicit amotum a monumento. 2. Itaque currit, et ad Simonem Petrum, atque ad alterum discipulum, quem Jesus amabat, venit, iisque sic dicit: Sublatus est ex monumento Dominus, neque scimus ubi sit positus. 3. Igitur egressus Petrus, et alter discipulus, venerunt ad monumentum. 4. Accurrentibus simul ambobus, alter discipulus Petro celerius praecucurrit, priorque venit ad monumentum, 5. Et introspiciens vidit quidem jacentia lintea, non tamen introgressus est. 6. At Simon Petrus eum sequens venit, et in monumentum ingressus, videt jacentia lintea, 7. Et sudarium (quod super ejus capite fuerat) non cum linteis jacens, sed seorsum in uno loco involutum. 8. Tum demum intravit etiam alter discipulus, qui prior venerat, in monumentum: viditque, et credidit, 9. Nondum enim litteras intellegebant, oportere eum ex mortuis resurgere. 10. Itaque rursus ad se discesserunt discipuli. 11. Maria vero astabat apud monumentum, plorans extra. Atque inter plorandum introspexit in monumentum. 12. Et aspicit duos angelos, albo vestitos, sedentes, alterum ad caput, alterum ad pedes, ubi jacuerat Jesu corpus, qui sic eam allocuti sunt. 13. Mulier cur ploras? Quibus illa: Quoniam, inquit, sublatus est meus Dominus, neque scio ubi sit positus. 14. Atque haec locuta, convertit se in tergum, et aspicit astantem Jesum: nesciens esse Jesum. 15. Et Jesus: Mulier, quid ploras? inquit ei, quem quaeris? Illa holitorem esse putans, dicit ei: Domine, si tu eum abstulisti, dic mihi ubi eum posueris, ut ego eum auferam. 16. Et Jesus dixit ei: Maria. Et illa conversa, Rabboni, inquit: hoc est magister. 17. Et Jesus: Ne me tange, nondum enim ascendi ad patrem meum. Sed adi fratres meos, iisque dicito, ascensurum me ad patrem meum et patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum. 18. Venit Maria Magdalena nuntiatum discipulis, sese vidisse Dominum, eumque illa dixisse sibi. 19. Igitur cum esset vespera illo ipso die, qui proximus erat a Sabbato, clausis prae Judaeorum metu, ejus loci portis, ubi erant discipuli congregati, venit Jesus, in medioque stetit, et iis dixit: Salvete. 20. Ac eo dicto, ostendit iis suas manus atque latus. Hic cum discipuli viso Domino laetati essent, 21. Jesus eos denuo sic allocutus est: Salvete. Quemadmodum misit me pater, sic ego mitto vos. 22. Hoc dicto, afflavit, et iis dixit: Accipite spiritum sanctum. 23. Si quorum peccata remiseritis, remissa erunt: si quorum tenueritis, tenta erunt. 24. Thomas autem unus ex duodecim, nomine Didymus, non erat cum iis quando venit Jesus. 25. Huic igitur alii discipuli dixerunt, vidisse se Dominum. Sed ille sic iis dixit: Nisi et in ejus manibus clavorum impressionem videro, et meum digitum clavorum vestigio, et manum lateri ejus admovero, non credam. 26. Deinde post dies octo, cum rursus essent intus ejus discipuli, et Thomas cum iis, venit Jesus, portis clausis, in medioque stetit, et: Salvete, inquit. 27. Deinde Thomae dicit: Affer huc tuum digitum, et vide meas manus: tuamque manum affer, et meo lateri admove: neve incredulus esto, sed credens. 28. Et Thomas ei respondens dixit: Dominus meus, et Deus meus. 29. Cui Jesus: Quia vidisti me, Thoma, inquit, credis: felices, qui non viderint, et tamen crediderint. 30. Et alia quidem multa miranda fecit Jesus in conspectu suorum discipulorum, quae non sunt in hoc libro scripta. 31. Haec autem scripta sunt, ut credatis Jesum esse Christum Dei filium: utque credentes, vitam per ejus nomen adipiscamini.

Caput XXI

recensere

Jesus piscantibus apostolis apparet, quem miraculo captorum piscium agnoscunt. Petro ovium curam committit, mortisque genus idem praenuntiat.

1. Postea rursus monstravit se ipsum Jesus apud Tyberiadis lacum. Monstravit autem hoc pacto. 2. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui Didymus appellatur: et Nathanael, is qui erat a Cana Galilaeae: et Zebedaei filii, aliique ex ejus discipulis duo. 3. His Simon Petrus dicit, se ire piscatum. Cui illi dixerunt, se quoque cum eo ituros. Profecti, protinus navem conscenderunt, eaque nocte nihil ceperunt. 4. Ubi jam mane fuit, stetit Jesus in litore (neque tamen Jesum esse sciebant discipuli) 5. Et eos sic alloquitur: Juvenes, numquid pulmentarii habetis? Nihil, respondent illi. 6. Jacite rete, inquit iis, ad dexteram navis partem, et invenietis. Itaque jecerunt, tantamque piscium multitudinem ceperunt, ut rete non possent extrahere. 7. Tum discipulus ille, quem Jesus amabat, dicit Petro: Dominus est. Et Simon Petrus, ut Dominum esse audivit, indusium induit (erat enim nudus) seque jecit in lacum. 8. Alii vero discipuli navigio venerunt (non enim longius aberant a terra, quam ad ducentos cubitos) trahentes rete piscium. 9. Ut igitur ad terram descenderunt, vident humi prunas, et piscem iis impositum, et panem. 10. Et Jesus: Afferte (inquit iis) de piscibus, quos nunc cepistis. 11. Conscendit Simon Petrus, et rete traxit ad terram, magnis refertum piscibus, centum quinquaginta tribus: qui quamvis tot essent, non tamen ruptum est rete. 12. Adeste (inquit iis Jesus) prandete. Nullus autem audebat discipulorum eum percontari quis esset, quod sciebant Dominum esse. 13. Igitur venit Jesus, panemque sumit, et iis dat, itidemque piscem. 14. Hic jam tertium apparuit Jesus discipulis, suscitatus ex mortuis. 15. Deinde postquam pranderunt, dicit Jesus Simoni Petro: Simon Johannide, amas me plus his? Cui ille: Etiam Domine, tu scis te ut diligam. Et ille: Pasce agnos meos. 16. Itemque iterum: Simon Johannide, amas me? inquit ei. Cui ille: Etiam, Domine, tu scis ut te diligam. Et ille: Pasce meas oves, inquit. 17. Itemque tertio: Simon Johannide, diligis me? inquit ei. Hic Petrus aegre ferens, illum ex se ter, an se diligeret, quaesivisse, dixit ei: Domine tu nosti omnia, tu scis ut te diligam. Et Jesus: Pasce meas oves, inquit ei. 18. Illud certo certoque sic habeto: cum juvenis esses, cingebas ipse te, et ibas quo volebas. Sed ubi senueris, extendes tuas manus, et alius te cinget, ducetque quo noles. 19. Id autem dixit, significans quo leto ille Dei gloriam illustraturus esset. Atque hoc locutus, dicit ei: Sequere me. 20. Et Petrus conversus aspicit sequentem discipulum, quem amabat Jesus, eum qui in cena ejus pectori incumbens dixerat: Domine, quis est qui te est proditurus? 21. Hunc intuitus Petrus, dicit Jesu: Domine, hic vero quid? 22. Cui Jesus: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu sequere me. 23. Itaque dissipatus est hic sermo inter fratres, discipulum illum non esse moriturum, tametsi non dixerat illi Jesus non esse moriturum: sed, Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? 24. Hic est is discipulus, qui haec testatur, et haec scripsit, cujus nos testimonium verum esse scimus. 25. Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus: quae si singula scribantur, ne ipsum quidem mundum scribendos hac de re libros capere posse arbitror.