Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Acta apostolorum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Evangelium auctore Joanne Pauli epistola ad Romanos 

Continuat Lucas hanc historiam ad suum evangelium. Sublato in caelum Christo, apostoli, monentibus angelis, reversi precibus incumbunt. Petri instinctu proditoris loco Matthias eligitur.

1. Primum quidem librum feci de omnibus, Theophile, quae Jesus et facere et docere institit. 2. Ad eum usque diem, quo, postquam apostolis, quos elegerat, mandata per Spiritum sanctum dedit, sursum latus est: 3. Quibus etiam seipsum viventem post suum supplicium multis indiciis exhibuit, eis per quadraginta dies apparendo, et de Dei regno disserendo. 4. Ac eos frequentando, mandavit eis, ne Hierosolymis discederent, sed patris promissum exspectarent: quod ex me audivistis, inquit, 5. Joannem quidem aqua baptizasse, sed vos sancto Sapiritu baptizandos esse, post dies hosce non multos. 6. Atque illi quidem congregati sic eum interrogarunt: Domine, an hac tempestate Israëlitis regnum instauraturus es? 7. Quibus ille: non est vestrum, inquit, tempestates aut tempora novisse, quae pater in sua potestate posuit. 8. Sed vim accipietis Spiritus sancti, qui vos invadet, mihique testes eritis et Hierosolymae, et in tota Judaea et Samaria, denique ad ultimas terras. 9. Haec fatus, spectantibus eis, sursum sublatus est, eumque nubes subduxit eorum oculis. 10. Ac dum, eo abeunte, illi in caelum contuentur, ecce duo viri eis in vestibus albis adstiterunt. 11. Qui ita dixerunt, viri galilaei, quid statis, in caelum intuentes? Hic Jesus, qui istinc in caelum receptus est, sic veniet, quo pacto vidistis eum in caelum discedentem. 12. Tunc illi Hierosolymam redierunt a monte, qui Oliveti appellatur, qui Hiserosolyma sabbati viam abest. 13. Ac postquam ingressi sunt, adscenderunt in coenaculum, ubi solebant manere Petrus et Jacobus, Joannes et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus, Alphaei filius, et Simon Zelota, et Judas, Jacobi frater. 14. Hi omnes vacabant una mente precibus, ac supplicationi, cum feminis, et Maria, Jesu matre, cumque Jesu fratribus. 15. Ac per eos dies surrexit Petrus in medio discipilorum, quum quidem esset ibidem capitum numerus ad centum viginti, et in hunc modum verba fecit: 16. Homines fratres, oportebat illud scriptura mandatum fieri, quod sanctus Spiritus ore Davidis praedixit de Juda, eo, qui se ducem praebuit iis, qui Jesum comprehenderunt: 17. Qui Judas in nostrum numerum adscitus, hanc functionem sortitus erat. 18. Is quidem injustitiae mercede agrum comparavit, et suspensus crepuit medius, effusaque sunt ejus omnia viscera: 19. Id quod omnibus Hierosolymae incolis notum factum est, ita ut appellatus sit ager ille vernacula eorum lingua, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. 20. Scriptum est enim in psalmorum libro: fiat ejus habitatio deserta, neque sit, qui in ea habitet, ejusque munus excipiat alius. 21. Quapropter oportet unum eorum viroum (qui nobiscum toto eo tempore versati sunt, quo nobiscum consuetudinem habuit Dominus Jesus, 22. Usque a Joannis baptismo, ad eum diem, quo nobis subductus est) ejus resurrectionis testem una nobiscum fieri. 23. Tum duos statuerunt, Josephus, nomine Barsabam, qui cognominatus est Justus, et Matthiam, 24. Atque his verbis orarunt: tu Domine, qui omnium mentes perspicis, ostende, utrum horum destinaveris, 25. Subeundae hujus muneris et legationis sorti, ex qua Judas excidit, ut iret in suum locum. 26. Deinde eorum sortes jecerunt: designavitque sors Matthiam, atque is ad undecim apostolos cooptatus est.

Caput II

recensere

Apostoli Spiritu sancto repleti, diversis linguis loquuntur. Ebrietatis notam Petrus tollit. Christum Messiamque esse docet. Auditoribus consternatis poenitentiam suadet.

1. Ut autem perventum est ad diem quinquagesimae, quum omnes simul essent eodem in loco, 2. Exstitit repente de caelo sonus, quasi vehementis flatus ruentis, totamque domum replevit, ubi sedebant: 3. Eisque conspectae sunt dividuae quaedam quasi ignis linguae, qui eorum unicuique insedit: 4. Repletique sunt omnes sancto Spiritu, et diversis loqui linguis coeperunt, prout eis Spiritus fari dabat. 5. Erant autem Hierosolymae habitantes Judaei, homines religiosi, ex omnibus, quae usquam sub caelo sunt, gentibus. 6. Igitur ejus rei dissipata fama, vulgo convenire, et confusi esse, quod eos sua quisque vernacula lingua loquentes audiret. 7. Itaque attoniti omnes mirabantur, et inter sese dictitabant: 8. Nonne omnes illi, qui loquuntur, Galilaei sunt? Ecquid est, quod nostrum quisque vernaculam sibi linguam nativamque audiat? 9. Parthi, Medi, Elamitae, Mesopotamiae incolae, Judaeaeque et Cappadociae, Ponti et Asiae, 10. Phrygiae et Pamphiliae, et Aegypti, et ejus Libiae partis, quae est secundum Cyrenem, et peregrinantes Romani, 11. Tum Judaei, tum adsciti, Cretensesque et Arabes, audimus eos rerum divinarum amplitudinem nostris linguis eloquentes. 12. Ita attoniti dubitabant omnes, et sic inter sese dictitabant: quid hoc sibi vult? 13. Alii deridentes dicebant, eos vini esse plenos. 14. At Petrus adstans, una cum undecim, ad eos orationem habuit in haec verba: homines Judaei, et Hierosolymae incolae omnes, hoc cognoscite, et mea dicta attendite. 15. Non sunt hi temulenti, ut vos opinamini (est enim hora diei tertia) 16. Sed hoc est, quod a Joële vate dictum est; 17. Atque ultimis temporibus (inquit Deus) perfundam meo spiritu omne genus hominum, vaticinabunturque vestri filii et filiae: vestri et juvenes visiones videbunt, et senes somnia somniabunt: 18. Quin et meos servos et ancillas illis temporibus meo spiritu perfundam, ita ut vaticinentur: 19. Daboque et supra in caelo prodigia, et infra in terra ostenta, sanguinem, ignemque et fumi exhalationem. 20. Sol in tenebras vertetur, et luna in sanguinem, antequam veniat Domini dies ingens ac insignis. 21. Ac quicunque Domini nomen invocaverit, evadet. 22. Viri Israëlitae, audite haec dicta: Jesum Nazarenum, virum vobis a Deo repraesentatum portentis, miraculis, prodigiis, quae per eum Deus in medio vestrum fecit, ut ipsi quoque scitis; 23. Hunc vos definito Dei consilio et providentia traditum, scelestis manibus comprehendistis, et ad palum adligatum sustulistis: 24. Quem Deus, leti doloribus solutis, revocavit in vitam, quatenus fieri non poterat, ut a morte teneretur. 25. David enim dicit de eo: propositum mihi Dominum semper habeo, qui mihi dexter adest, ita ut non labefiam. 26. Itaque non tantum animo laetor, et lingua exsulto, verum etiam ipsum corpus meum confidenter degit: 27. Quoniam tu animam meam non relinques in orco, neque committes, ut pius tuus corruptionem patiatur. 28. Ostendes mihi vitae vias: me in tuo conspectu voluptate complebis. 29. Homines fratres, si licet apud vos libere de summo patre Davide loqui, is et obiit, et sepultus est, ejusque monumentum apud nos ad hanc diem exstat. 30. Sed quum vates esset, et sciret, Deum sibi jurejurando promisisse, sese ex ejus lumborum fetu, quod ad carnem pertinet, suscitaturum eesse Christum, et in ejus solio collocaturum; 31. Praescius Christi resurrectionis, dixit, ejus nec animam in orco relinquendam, nec corpus corruptionem esse passurum. 32. Hunc Jesum suscitavit Deus, cujus nos omnes sumus testes. 33. Is Dei dextra evectus, sanctique Spiritus promissum a patre consecutus, effudit hoc, quod vos nunc cernitis, et auditis. 34. Non enim David adscendit in caelos, sed ille ipse sic loquitur: ait Dominus Domino meo, sede ad meam dexteram, 35. Donec tuos hostes effecero scabellum pedum tuorum. 36. Quare hoc certo cognoscat omnis Israëlis posteritas, Dominum et Christum factum a Deo esse hunc ipsum Jesum, quem vos in crucem egistis. 37. His auditis, illi animo compuncti, Petrum et ceteros apostolos sic aloquuntur: quid agemus, fratres? 38. Et Petrus: redite ad frugem, inquit eis, et baptizetur unusquisque vestrum in Jesu Christi nomine ad peccatorum veniam, et donum sancti Spiritus adsequemini. 39. Ad vos enim pertinet promissio, et ad vestros natos, et ad omnes remotiores, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40. His ille aliisque pluribus verbis eos commonuit, et, ut ex eo perverso hominum genere evaderent, cohortatus est. 41. Atque illi ejus sermone avide admisso, baptizati sunt, et accesserunt eo die hominum capita ad tria millia. 42. Vacabantque apostolorum doctrinae, communioni, panique frangendo, et supplicationibus. 43. Atque omnes homines metu perculsi sunt, multaque portentose et prodigiose per apostolos fiebant. 44. Omnes autem credentes degebant una, habebantque omnia communia, 45. Et suas copias et facultates vendebant, omnibusque, prout cuique opus erat, dispertiebant: 46. Ac quotidie simul adsidui in templo, panemque mansionatim frangentes, cibum capiebant, cum laetitia animique simplicitate laudantes Deum, 47. Et apud cunctum populum valentes gratia. Dominus vero servandos quotidie addebat ecclesiae.

Caput III

recensere

Petrus cum Joanne in templum adscendens, claudum sanat. Populo ad miraculum concurrenti salutis mysterium per Christum exponit, ingratitudinem eorum accusasn, et poenitentiam ab illis postulans.

1. Adscendebant autem Petrus et Joannes aliquando simul in fanum, ad horam supplicationis, videlicet nonam: 2. Et quidam vir, qui ab aluo matris claudus erat, portabatur, qui quotidie ad sani portam, quae speciosa dicitur, ponebatur, ut ab iis stipem peteret, qui in fanum intrarent. 3. Is Petrum et Joannem in fanum intraturos conspicatus, rogabat, ut sibi benigne facerent. 4. At Petrus, comitante Joanne, illum intuitus dicit: adspice nos. 5. Quumque ille in eos intentus, sese aliquid ab eis accepturum speraret. 6. Petrus sic est locutus: nec argentum mihi, nec aurum est: sed quod habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi nazareni surge, et ambula: 7. Eumque dextra manu prehensum adlevavit. Atque ille continuo confirmatis ejus cruribus atque talis, exsiliens consistit, 8. Et ambulat, cumque eis in fanum intrat, incedens et saliens, Deumque laudans. 9. Eum ut vidit cunctus populus ingredientem, Deumque laudantem. 10. Et eum esse agnovit, qui ad speciosam templi portam ob stipem sedere solitus esset, impleti sunt admiratione et stupore de eo, quod illi acciderat. 11. Iraque retinente Petrum et Joannem sanato claudo, concurrit ad eos cunctus populus in porticum, quae Solomonia vocatur, attoniti. 12. Quo viso, Petrus sic ad populum verba fecit: Israëlitae, quid hoc admiramini, aut quid in nos intuemini, quasi privatis viribus aut pietate effecerimus, ut hic incederet? 13. Deus Abrahami, et Isaaci, et Jacobi, Deus majorum nostrorum, illustravit filium suum Jesum, quem vos prodidistis, et coram Pilato inficiati estis, quum ille judicasset absolvendum. 14. At vos, sancto et innocente repudiato, homicidam vobis condonari petiistis, 15. Vitae vero auctorem occidistis: quem Deus excitavit ex mortuis, cujus nos testes sumus: 16. Cujusque nominis fiducia, cujus, inquam, nomine hic, quem videtis et nostis, corroboratus est, et illius confidentia hanc in vestro omnium conspectu incolumitatem consecutus. 17. Et nunc, fratres, scio, vos per imprudentiam fecisse, ut etiam vestros magistratus: 18. Sed Deus, quae suorum tot vatum ore praenuntiaverat passurum esse Christum, ea hoc modo perfecit. 19. Quamobrem ad sanitatem revertimini, et vos corrigite, ut deleantur vestra peccata: 20. Dum recreationis tempora veniant a Domino, quum praenuntiatum vobis Jesum Christum mittet, 21. Quem oportet caelo capi usque ad tempora instaurationis omnium, quae tempora Deus tot suorum sanctorum ore vatum jam olim fatus est. 22. Moses enim majoribus ita dixit: vatem vobis suscitabit Dominus Deus vester ex vestra consanguinitate, mei similem: ei obedietis ad omnia, quae vobis dixerit. 23. Ac quisquis hominum vati illi non obediverit, is ex populi numero tolletur. 24. Itemque tot vates, qui a Samuele deinceps fuerunt, qui haec tempora praedixerunt ac denuntiaverunt. 25. Vos estis ex vatibus orti, et in eo foedere comprehensi, quod fecit Deus cum majoribus nostris, dum dixit Abrahamo, per ejus semen fortunandas esse omnes terrarum nationes. 26. Vobis primum Deus suscitatum puerum suum misit, qui vos fortunet, si a suis quisque vitiis desciscatis.

Caput IIII

recensere

Petrus et Joannes capti concilio sistuntur. Christi caussam agunt intrepide. Discipuli preces ad Deum fundunt. Multi possessiones suas vendunt, inter quos et Barnabas numeratur.

1. Eis ad populum verba facientibus, praesto fuerunt pontifices, et templi antistites, ac sadducaei, 2. Aegre ferentes, quod illi populum docerent, et per Jesum ex mortuis resurrectionem nuntiarent. 3. Itaque eis manus injecerunt, et eos in custodiam ad posterum diem dederunt, quod erat jam vespera. 4. Multi autem eorum, qui illam orationem audiverant, crediderunt: quorum fuit virorum numerus ad quinque millia. 5. Postridie convenerunt eorum magistratus et scribae Hierosolymam, 6. Et Annas pontifex, et Cajaphas, et Joannes, et Alexander, ac quotquot erant ex genere pontificio: 7. Atque illis in medio collocatis, sciscitati sunt, quanam potestate, aut quo nomine illud fecissent. 8. Tum Petrus sancto Spiritu repletus, ad illos sic verba fecit: magistratus populi, et Israëlitarum senatores, 9. Si nos hodie de collato in hominem infirmum beneficio interrogamur, quanam re is sanatus sit: 10. Hoc vobis et cuncto Israëlitarum populo notum esto, hunc per nomen Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus excitavit ex mortuis, per hoc, inquam, hunc adstare in vestro conspectu sanum. 11. Is est lapis ille a vobis aedificantibus rejectus, qui adhibitus est ad caput anguli: 12. Nec est in ullo alio salus, nec ullum aliud nomen est sub caelo apud homines datum, per quod servandi simus. 13. Hic illi Petri Joannisque confidentiam spectantes, et homines illitteratos ac imperitos esse, animadvertentes, mirabantur, et eos Jesu comites fuisse recognoscebant. 14. Hominem autem cernentes cum eis adstantem, eum qui curatus fuerat, nihil, quod contradicerent, habebant. 15. Igitur illis ex concilio digredi jussis, hujusmodi verbis inter sese contulerunt: 16. Quid faciemus his hominibus? nam conspicuum ab eis prodigium esse factum, omnibus Hierosolymae incolis manifestius est, quam ut inficiari possimus. 17. Verum, ne hoc latius dimanet in vulgus, minemur eis, ne amplius hoc nomine cuiquam mortalium verbum faciant. 18. Itaque illis evocatis edixerunt, ne omnino vocem mitterent, neve docerent nomine Jesu. 19. At Petrus et Joannes sic eis responderunt: utrum apud Deum aequum sit, vobis obtemperare potius, quam Deo, dijudicate. 20. Nos enim, quae et vidimus, et audivimus, ea non eloqui non possumus. 21. Illi vero interminati, dimiserunt eos, nullam eorum puniendi rationem invenientes, propter populum, quod omnes eam ob rem Deo gratias agebant. 22. Erat enim annos natus magis quadraginta is homo, cui illud sanationis prodigium contigerat. 23. Illi dimisi, ad suos se contulerunt: et, quae sibi pontifices et senatores dixissent, retulerunt. 24. Quibus auditis, illi vocem universi ad Deum sustulerunt, et ita dixerunt: Domine, tu Deus es, qui caelum, et terram, et mare, quaeque in eis insunt, omnia fecisti. 25. Qui tui Davidis ore sic dixisti: quid tumultuantur gentes? populi vana conantur? 26. Conspirant orbis reges, coeuntque optimates contra Dominum, contraque ejus unctum. 27. Coierunt enim profecto adversus sanctum tuum puerum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis israëliticis, facturi, 28. Quaecumque tu tua manu consilioque facienda destinasti. 29. Quamobrem, Domine, adspice minas eorum, tuisque da, cum omni libertate, tuum sermonem eloqui, 30. Manum tuam extendendo ad sanationes, prodigia et ostenta facienda per nomen tui sancti filii Jesu. 31. Illis comprecatis, contremuit locus, in quo erant congregati: repletique sunt omnes sancto Spiritu, divinumque sermonem libere eloquebantur. 32. Erat autem multitudinis eorum, qui crediderunt, una mens, unusque animus: neque quisquam suarum facultatum quidquam suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia. 33. Magnaque vi dabant apostoli testimonium resurrectionis Domini Jesu, et erant omnes magna praediti gratia. 34. Nec enim quisquam in eis erat egenus: nam quotquot praedia aut domos habebant, vendebant, et venditorum pretia adferebant, et ad pedes ponebant apostolorum. 35. Distribuebantur autem, prout cuique opus erat. 36. Ac Joses is, qui Barnabas ab apostolis, hoc est, filius consolationis, cognominatus est, Levita, natu Cyprius, 37. Quem habebat fundum, vendidit, pecuniamque attulit, et ad apostolorum posuit pedes.

Ananias ob fraudem interversi pretii, exanimis corruit, et Sapphira ejus uxor. Per multa apostolorum miracula fides propagatur. Carceri inclusos apostolos angelus liberat, et coram concilio sacerdotum sistuntur. Gamalielis consilio servantur, caesique Deum celebrant.

1. Quidam vir autem, Ananias nomine, cum Sapphira conjuge sua, possessionem vendidit: 2. Et, detracta pretii parte, uxore conscia, partem aliquam attulit, et ad pedes apostolorum deposuit. 3. At Petrus: Anania, inquit, cur tuum animum implevit satanas, ut sancto Spiritui mentireris, et de praedii pretio detraheres? 4. Nonne tibi manebat, et venditum in tua potestate erat? Te ne istam rem in animum induxisse tuum? Non tu hominibus, sed Deo mentitus es. 5. His verbis auditis, Ananias corruit, et exanimatus est: quae quicumque audiverunt, magno sunt timore perculsi. 6. Tum juvenes surrexerunt, et illum constrinxerunt, ac elatum sepeliverunt. 7. Deinde, interjecto trium ferme horarum spatio, ejus uxor, ignara rei, ingressa est: 8. Et eam Petrus sic adlocutus est: dic mihi, an tanti praedium addixeritis? Etiam (inquit illa) tanti. 9. Cui Petrus: vosne, inquit, ad Domini spiritum tentandum conspirasse? Scito, eorum qui virum tuum sepelierunt, pedes esse pro foribus, qui te efferant. 10. Atque illa protinus ad illius pedes corruit exanimis. Et adolescentes ingressi, mortuamque nacti, extulerunt, et apud ejus virum sepelierunt. 11. Itaque metus ingens totam ecclesiam, et omnes haec audientes pervasit. 12. Apostolorum autem opera multa vulgo monstrose prodigioseque fiebant (erant autem una omnes in Solomonis porticu, 13. Nec eis sese ceterorum quisquam audebat adjungere, sed eos magni faciebat populus: 14. Accedebat autem magis magisque, qui Domino crederent, ingens tum virorum, tum feminarum multitudo,) 15. Adeo ut per vicos exportarent aegrotos, inque lectis et grabatis deponerent, ut venientis Petri vel umbra aliquem eorum inumbraret. 16. Conveniebant etiam vulgo ex finitimis urbibus Hierosolymam, adducentes aegrotos, et ab immundis spiritibus vexatos, qui curabantur omnes. 17. Itque surrexit pontifex, et omnes ejus gregales (quae sadducaeorum secta est) 18. Et invidiae pleni manus apostolis injecerunt, eosque in custodiam publicam dederunt. 19. Sed Domini angelus noctu carceris portas aperuit, et eductis eis dixit: 20. Ite, et in templo manentes, eloquimini populo haec omnia verba vitalia. 21. Hoc audito, illi sub diluculum ingressi in templum, docent. Pontifex autem et ejus gregales adfuerunt: et, concilio omnique Israëlitarum senatu convocato, miserunt in carcerem, qui eos adducerent. 22. At ministri, postquam eo venerunt, nec eos in custodia invenerunt, reversi sunt: 23. Et se carcerem quidem diligentissime clausum comperiisse, renuntiarunt, et custodes foris ante portas adstantes: sed, quum aperuissent, intus invenisse neminem. 24. His verbis auditis, summus sacerdos, et fani antistes, ac pontifices, de eis ambigebant, quidnam id esset. 25. Interea advenit quidam, qui eis nuntiavit, viros illos, quos in custodiam dedissent, esse in fano, et ibi plebem docere. 26. Tum eo profectus antistes cum ministris, eos adduxit, non vi: metuebant enim, ne ipsi a plebe lapidarentur. 27. Ita adductos statuerunt in concilio, eosque pontifex hujusmodi oratione interrogavit: 28. Nonne vos vetuimus isto nomine docere? Atqui replevistis Hierosolymam doctrina vestra, et vultis in nos illius hominis sanguinem derivare. 29. Tum Petrus et apostoli sic responderunt: parendum Deo magis est, quam hominibus. 30. Deus majorum nostrorum Jesum suscitavit, quem vos in patibulo suspensum interfecistis. 31. Hunc Deus ductorem servatoremque sua dextra extulit, ad conciliandam Israëlitis vitae correctionem, peccatorumque veniam. 32. Et nos sumus ei testes harum rerum, sanctusque Spiritus, quem Deus ei obedientibus impetivit. 33. His illi auditis urebantur, et de eis interficiendis deliberabant. 34. Sed surrexit quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legisperitus, qui apud omnem populum erat in honore. Is jussit apostolos paullisper foras educi. 35. Deinde sic ad illos orationem habuit: viri Israëlitae, dispicite de viris his, quid eis sitis facturi. 36. Nam superioribus diebus exstitit Theudas, qui sese dicebat esse aliquem, cum quo homines ad numerum quadringentorum sese conjunxerunt. Et is occisus est, et quot, quot ei parebant, deleti, et ad nihilum redacti. 37. Post hunc exstitit Judas Galilaeus tempore professionis, multumque ad sese hominum traduxit. Sed et is periit, et omnes, qui ei obtemperabant, profligati sunt. 38. Nunc quoque vobis suadeo, ut vobis ab his hominibus temperetis, eosque missos faciatis. Si enim ab hominibus est hoc consilium atque opus, abolebitur: 39. Sin a Deo est, id abolere non potestis, ne forte cum Deo pugnare comperiamini. Huic illi obtemperarunt. 40. Et arcessitos apostolos verberarunt, eisque, ne Jesu nomine loquerentur, interdixerunt, atque ita eos dimiserunt. 41. Illi vero ex concilio laeti discedunt, quod digni habiti essent, qui propter ejus nomen adficerentur ignominia: 42. Ac quotidie et in fano, et intra parietes, docere, et Jesum Christum nuntiare, non intermittunt.

Caput VI

recensere

Apostoli ministrandi officium delegant septem delectis viris, inter quos Stephanus fide plenus captus, violatae legis Mosis accusatur.

1. Per eos dies, crescente discipulorum numero, exstitit Graecanicorum adversus Hebraeos fremitus, quod eorum viduae in quotidiano ministerio praetermitterentur. 2. Itaque duodecim convocata discipulorum multitudine, sic verba fecerunt: non placet, nos, omisso Dei sermone, ministrare mensis. 3. Quo circa, fratres, discipite homines ex vobis bene audientes septem, sancto Spiritu sapientiaque plenos, quibus hoc negotium mandabimus: 4. Nos vero in precibus et ministerio sermonis erimus adsidui. 5. Placuit hic sermo universae multitudini: elegeruntque Stephanum, virum fidei Spiritusque sancti plenum, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum adventitium Antiochenum, 6. Quos in apostolorum conspectu statuerunt, qui comprecati, manus eis imposuerunt. 7. Ita augebatur divinus sermo, crescebatque discipulorum numerus Hierosolymae vehementer, ingensque sacerdotum multitudo fidei obediebat. 8. Stephanus vero fidei potentiaeque plenus, miracula prodigiaque magna vulgo faciebat. 9. Quumque exstitissent quidam ex ea synagoga, quae Libertinorum appellatur, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, Cilicumque, et Asianorum, qui cum Stephano contenderent, 10. Non poterant sapientiae et spiritui, quo loquebatur, resistere. 11. Itaque adlegarunt homines, qui se eum impie de Mose, deque Deo, loquentem audivisse dicerent: 12. Commoveruntque populum et senatores, atque scribas, et eum invaserunt, correptumque in concilium duxerunt. 13. Ac falsos testes immiserunt, qui ita dicerent: hic homo non desinit impia contra sacrum hunc locum, contraque legem loqui. 14. Audivimus enim eum dicere, Jesum illum Nazarenum deleturum esse hunc locum, et traditos nobis a Mose ritus mutaturum. 15. Tum omnes, qui in concilio sedebant, contuentes in eum, viderunt ejus faciem, qualis est angeli facies.

Caput VII

recensere

Stephanus caussam dicens, ostendit, electos a Deo fuisse patres, priusquam natus esset Moses, et staret templum. Externos vero omnes ritus ad caeleste exemplar formatos fuisse. Stridentes dentibus Judaei, lapidibus eum obruunt.

1. Et Pontifex ita dixit: siccine se res habet? tum ille hujusmodi orationem habuit: 2. Viri fratres et patres, audite. Deus gloriosus apparuit patri nostro Abramo, quum esset in Mesopotamia, antequam Charae habitasset, 3. Eique jussit, ut ex sua patria ac cognatione migraret, in terramque veniret, quam ipse ei ostensurus esset. 4. Tum ille Chaldaeorum terra profectus, Charrae habitavit, et illinc eum, mortuo ejus patre, Deus in hanc terram transtulit, quam vos nunc incolitis: 5. In qua nullam ei possessionem tradidit, ne vestigium quidem pedis: et tamen promisit, eam sese ei possidendam daturum, ejusque post eum soboli, quum liberos non haberet. 6. Locutus est autem Deus ad hunc modum: fore ejus posteros in aliena terra peregrinos, et servitute pressum atque adflictum iri annos quadringentos. 7. Sed illam gentem, cui servient, puniam ego, inquit Deus: exibuntque postea, et me hoc ipso in loco adorabunt. 8. Iniit autem cum eo foedus circumcisionis. Is genuit Isaacum, eumque octavo die circumcidit. Isaacus Jacobum, Jacobus duodecim summos patres. 9. Summi patres, invidia adducti, Josephum in Aegyptum ducendum vendiderunt. 10. Atque ei Deus adfuit, eumque ex omnibus angustiis eripuit, et ei tangam apud Pharaonem, Aegypti regem, gratiam ac sapientiam conciliavit, ut ille ei Aegypti totiusque domus suae administrationem mandaret. 11. Deinde, tanta per universam Aegyptum et Chananaeam orta fame ac angustia, ut alimenta non invenirent majores nostri, 12. Jacobus audiens, esse in Aegypto frumenta, majores nostros eo primum misit: 13. Estque Josephus altero itinere fratribus suis agnitus, ejusque genus Pharaoni declaratum. 14. Tum Josephus patrem suum Jacobum, et totam cognationem, ad capita septuaginta quinque, curavit arcessendam. 15. Ita descendit Jacobus in Aegyptum, ubi quum obiisset ipse et majores nostri, 16. Sichemam translati sunt, et in sepulcreto siti, quod Abrahamus argenti pretio a filiis Emoris, Sichemis filii, emerat. 17. Interea, instante promissi tempore, de quo Deus Abrahamo juraverat, crescebat populus in Aegypto multiplici numero: 18. Donec exstitit rex alius, qui Josephum non noverat. 19. Is genus frustrando nostrum, majores nostros eo usque adflixit, ut eorum infantes exponendos curaret, ne propagarentur. 20. Quo quidem tempore natus Moses, Deo fuit acceptus: 21. Quem domi paternae tres menses enutritum, deinde expositum, Pharaonis filia sustulit, et pro filio educavit. 22. Institutus est autem Moses in omni Aegyptiorum doctrina, fuitque factis dictisque potens. 23. Ut autem quadragesimum agebat aetatis annum, venit ei in mentem, consanguineos suos Israelitas visere: 24. Quumque vidisset quemdam injuria adfici, eum defendit, et ejus injuriam caeso Aegyptio, ultus est. 25. Arbitrabatur autem, consanguineos suos intelligere, Deum eis per ipsum salutem dare: id quod illi non intellexerunt. 26. Postero die certantibus supervenit, et pacem inter eos conciliare conatus est hujusmodi verbis: viri, fratres estis vos, cur alter alterum laeditis? 27. Sed qui alteri faciebat injuriam, eum repulit, ita dicens: quis te nobis principem et judicem constituit? 28. Num me vis interficere, quomodo heri Aegyptium interfecisti? 29. De eo dicto Moses aufugit, et in Madianitide peregrinatus est, ubi duos filios genuit. 30. Ac peractis annis quadraginta, apparuit ei in solitudine montis Sinae angelus Domini in ignea flamma rubi. 31. Quod visum videns, admiratus est Moses. Ac eo visendum accedente exstitit haec ad eum Domini vox: 32. Ego sum majorum tuorum Deus, Abrami Deus, et Isaaci Deus, et Jacobi Deus. Hic tremefactus Moses, non audebat intueri: et Dominus dixit ei: 33. Detrahe tibi calceos de pedibus: nam locus, in quo tu stas, sacra terra est. 34. Vidi mei populi miseriam, qui est in Aegypto, eorumque gemitum audivi: itaque ad eos liberandos descendi. Proinde nunc ades, ut te mittam in Aegyptum. 35. Hunc Mosem, quem illi repudiaverant, quaerentes, quis eum principem et judicem constituisset, hunc ipsum Deus principem et liberatorem misit, ductu angeli, qui ei in rubo apparuerat. 36. Hic eos eduxit, miraque et portentosa fecit tum in Aegypto et mari rubro, tum in solitudine, annos quadraginta. 37. Hic est ille Moses, qui dixit Israelitis: vatem vobis suscitabit Dominus Deus vester ex consanguinitate vestra, mei similem: eum audietis. 38. Hic ille est, qui in multitudine fuit in solitudine cum angelo, qui cum eo locutus est in monte Sina, cumque majoribus nostris: qui vitalem sermonem nobis tradendum accepit. 39. Cui dicto audire noluere majores nostri, sed, eo repulso, animis sese in Aegyptum converterunt, 40. Et ab Aharone petiverunt, ut sibi faceret deos, qui se antecederent: nam Mosi illi, a quo essent ex Aegypto educti, sese nescire, quid accidisset. 41. Itaque vitulum eo tempore fecerunt, et sacrificium simulacro peregerunt, ac suarum manuum operibus delectati sunt. 42. Ideoque aversus Deus, eos ad cultum copiarum caelestium prolabi sivit, quemadmodum in vatum libro scriptum est: numquid mihi victimas et sacrificia obtulistis per annos quadraginta in solitudine, domus Israelis? 43. An non adhibuistis Molochi tabernaculum, Remphanisque Dei vestri sidus, quae vos simulacra fecistis ad orandum? Itaque vos ego transferam ultra Babylonem. 44. Oraculi tabernaculum habuere majores nostri in solitudine, sicuti statuerat is, qui Mosi jussit, ut id faceret ad exemplum, quod vidisset: 45. Quod acceptum majores nostri una cum Josua introduxerunt, quum fines occuparunt earum gentium, quas Deus eorum caussa exterminavit: donec ad Davidis tempora ventum est. 46. Qui usus Deo secundo, voluit domicilium invenire Deo Jacobaeorum. 47. Solomo autem ei aedem aedificavit. 48. Sed non in templis manufactis habitat Supremus, quemadmodum dicit vates: 49. Caelum mihi sedes est, et terra pedum meorum subsellium: quam mihi vos domum aedificabis? inquit Dominus: aut quis locus meae requietis erit? 50. Quasi vero non mea manus fecerit ista omnia. 51. Duri cervice et animo et auribus incircumcisi: vos semper Spiritui sancto contravenitis, itidem ut majores vestri. 52. Quem vatum non insectati sunt vestri majores? an non eos necarunt, qui justi adventum praenuntiarunt? cujus vos modo proditores fuistis, et interfectores: 53. Qui, quam Angelorum administratione legem accepistis, non servastis. 54. Haec audientes illi, animis urebantur, et dentibus frendebant in eum. 55. Ipse autem sancto Spiritu plenus, in caelum intuitus, et Dei splendorem, Jesumque Deo ad dextram adstantem conspicatus, 56. Dixit: en video caelos apertos, et homine natum Deo adstantem ad dexteram. 57. At illi, sublato ingenti clamore, aures suas obturare, et universi, facto in eum impetu, 58. Ejectum ex urbe lapidare. Et testes, depositis ad pedes adolescentis, nomine Sauli, vestimentis, 59. Stephanum lapidare, invocantem et dicentem: Domine Jesu, accipe spiritum meum. 60. Deinde positis genibus, ingenti voce exclamavit: Domine, noli in eos hoc vindicare peccatum. Hoc locutus, obdormivit.

Caput VIII

recensere

Dum Stephanum lugent pii, Saulus ecclesiam vastat. Philippus Samariae Christum praedicat. Simonis magi avaritia notatur. Philippus Eunuchum Aethiopem baptizat.

1. Saulus autem in ejus necem consentiebat. Ortaque est eo die tanta adversus hierosolymitanam ecclesiam persecutio, ut omnes in Judaeae Samariaeque fines (exceptis apostolis) dilapsi sint. 2. Stephano autem parentarunt homines religiosi, et eum magno plangore persecuti sunt. 3. Saulus vero devastabat ecclesiam, et in domos intrans, ac tum viros, tum feminas trahens, dabat in custodiam. 4. Et illi quidem dispersi ultro citroque doctrinam publicabant. 5. Philippus vero in urbem quamdam Samariae digressus, Christum Samaritanis praedicabat: 6. Vulgoque universi dicta Philippi attendebant, quum, quae prodigia faceret, audirent ac viderent. 7. Ex multis enim spiritus impuri, quos habebant, exibant cum ingenti vocis clamore: multique membris capti, et claudi, curati sunt: 8. Magna cum illius urbis laetitia. 9. Erat prius in ea urbe homo quidam, nomine Simon, qui magiam exercebat, et Samariae gentem reddebat attonitam, se quemdam magnum esse dicens: 10. A quo infimi summique pendebant, dicentes, eum esse Dei magnam potentiam: 11. Et ideo pendebant, quod eos aliquamdiu praestigiis obtupefecerat. 12. Quum autem Philippo, de divino regno et Jesu Christi nomine docenti, credidissent, ac tum viri, tum feminae baptizarentur, 13. Ipse quoque Simon credidit, ac baptizatus est, et deinceps adsiduus erat cum Philippo, et, quae prodigia ac ostenta fierent, spectans, obstupebat. 14. Audientes autem, qui Hierosolymis erant, apostoli, admissam esse a Samaria divinam doctrinam, miserunt ad eos Petrum et Joannem, 15. Qui eo degressi, pro eis orarunt, ut sanctum Spiritum obtinerent. 16. Nullum enim adhuc eorum invaserat: tantum in Christi Jesu nomen erant baptizati. 17. Itaque illi eis manus imposuerunt, atque ii sanctum Spiritum adepti sunt. 18. Id animadvertens Simon, manuum apostolorum impositione Spiritum sanctum dari, obtulit eis pecuniam. 19. Dicens: date mihi quoque potestatem istam, ut, cuicumque manus imposuero, Spiritum sanctum obtineat. 20. At Petrus: pereas (inquit) una cum tuo argento, qui divinum munus pecuniis comparandum existimes. 21. Non es hujus doctrinae particeps, neque consors: nam tua mens in Dei conspectu recta non est. 22. Quamobrem descisce ab ista tua pravitate, Deumque comprecare, si forte tibi ista mala mens ignoscatur. 23. Nam ingenio contumaci te amaro felle praeditum et injustitia constrictum esse video. 24. Et Simon: orate vos, inquit, pro me Dominum, ut mihi nihil eveniat eorum, quae dixistis. 25. Igitur illi Domini doctrinam testificati, ac elocuti, Hierosolymam redierunt, multosque Samaritanorum vicos evangelio instruxerunt. 26. Philippum autem adloquens Dei angelus, mandavit, ut surgeret, et meridie per viam proficisceretur, qua Hierosolyma Gazam descenditur, quae via erat infrequens. 27. Itaque ille surrexit ac profectus est. Tum homo quidam Aethiops eunuchs, Candacae Aethiopum reginae praefectus, omni ejus gazae praepositus, qui Hierosolymam venerat adorandi Dei gratia, 28. Revertebatur, et in suo curru sedens Esaiam vatem legebat. 29. Praecepit autem Philippo Spiritus, ut accederet, seque ad eum currum adjungeret. 30. Itaque Philippus accurrit, et eum legere vatem Esaiam audivit, ac dixit: Intelligisne, quae legis? 31. Et ille: qui vero possim, inquit, nisi quis mihi praeeat? Philippumque rogavit, ut adscenderet, ac secum sederet. 32. Erat autem haec scripti, quod legebat, complexio: ut ovis, ad caedem actus est, utque agnus ante suum tonsorem obmutescens, sic ille ne mutivit quidem. 33. In ejus humilitate judicium ejus sublatum est, atque ejus genus quis eloquatur? quum sublata sit ex terra vita ejus. 34. Et eunuchus Philippum adloquens: quaeso te, inquit, de quonam dicit hoc vates? de se ipso ne, an de quopiam alio? 35. Tum Philippus fari institit, et ab eo scripto exorsus, eum de Jesu docuit. 36. Quumque iter faciendo ad quamdam venissent aquam, eunuchus dixit: ecce aqua: quid me lavari prohibet? 37. Et Philippus: si toto animo credis, inquit, licet. Credo (inquit ille) Dei filium esse Jesum Christum: 38. Jussitque sisti currum, et ambo in aquam, Philippus et eunuchus, descenderunt, eumque baptizavit Philippus. 39. Deinde, ubi ex aqua egressi sunt, rapuit Philippum Spiritus Domini: nec eum vidit amplius eunuchus, sed suum iter laetus perrexit. 40. Philippus vero Azoti repertus est, et urbes omnes obiens evangelio instituebat, donec venit ad Caesaream.

Caput IX

recensere

Saulus Damascum petens a Domino prosternitur. Ananias mittitur, ut eum baptizet. Judaeorum insidias, per murum demissus, evadit. Petrus Aeneae paralytico medetur. Tabitham defunctam vitae restituit.

1. At Saulus minas adhuc, caedemque spirans in Domini discipulos, adgressus est pontificem, 2. Et petiit ab eo epistolas Damascum ferendas ad synagogas: ut, si quos ejus instituti inveniret sive viros, sive feminas, vinctos perduceret Hierosolymam. 3. Sed inter eundum, eum Damasco propinquantem circumfulsit de caelo lux, 4. Ad terramque collapsus vocem audivit sibi dicentem: Saule, Saule, quid me persequeris? 5. Et ille; quis es? Domine. Ego sum Jesus (inquit Dominus) quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulos calcitrare. 6. Hic ille tremens ac stupefactus: Domine, quid me vis facere? inquit. Cui Dominus: surge, et in urbem ingredere: et tibi dicetur, quid tibi faciendum sit. 7. Homines autem, ejus comiter itineris, adstabant attoniti, vocem audientes illi quidem, sed neminem videntes. 8. Saulus vero a terra surrexit, et apertis oculis neminem videbat. Eum illi manibus ducentes, Damascum introduxerunt: 9. Ac per tres dies non vidit, neque comedit aut bibit. 10. Erat Damasci discipulus quidam, nomine Ananias, quem Dominus per visum sic adlocutus est: Anania. Et ille: quid est? inquit, Domine. 11. Cui Dominus: surge, inquit, et in vicum proficiscere, qui Rectus appellatur, et quaere in aedibus Judae Saulum, nomine Tarsensem. Is enim supplicat, 12. Et per visum vidit virum nomine Ananiam, ingressum, et sibi manus imponentem, ut cernat. 13. At Ananias: Domine, inquit, audivi ex multis de eo viro, quantum malorum tuis sanctis Hierosolymae fecerit: 14. Quin etiam hic potestatem habet a pontificibus, vinciendi omnes tuum nomen invocantes. 15. Cui Dominus: vade, inquit: nam is mihi selectum est instrumentum, ad profitendum meum nomen tum apud ceteras gentes atque reges, tum apud Israelitas. 16. Nam ei ostendam ego, quanta sint ei patienda propter meum nomen. 17. Tum Ananias abiit, et domum ingressus, ac impositis illi manibus, dixit: Saule frater, Dominus me misit, is qui tibi in via venienti apparuit, ut videas, sanctoque Spiritu repleare. 18. Ac protinus, delapsis ex ejus oculis quibusdam quasi squamis, dispexit surrexitque, et baptizatus est: 19. Ac cibo capto convaluit. Fuit autem Saulus cum Damascenis discipulis dies aliquot; 20. Ac statim in synagogis Christum praedicabat, eum esse Dei filium; 21. Stupentibus, quotquot audiebant, et ita dictitantibus: nonne hic est, qui Hierosolymae depopulabatur invocantes hoc nomen? atque huc eo venit, ut constrictos perduceret ad pontifices? 22. At Saulus magis invalescebat, et incolas Damasci Judaeos confutabat, eum Christum esse confirmans. 23. Deinde, compluribus transactis diebus, decreverunt eum occidere Judaei. 24. Quorum insidiis Saulo cognitis, quum illi portas dies ac noctes, ejus necandi gratia, observarent; 25. Discipuli eum noctu ceperunt, et laxata per murum sporta demiserunt. 26. Saulus, ut Hierosolymam pervenit, conabatur sese ad disciuplos adgregare. Sed eum reformidabant omnes, discipulum esse non credentes. 27. Verum Barnabas eum prehendit, et ad apostolos duxit, eisque, ut in via Dominum vidisset, exposuit, utque eum Dominus adlocutus fuisset, et ut Saulus Damasci in Jesu nomine libere locutus esset. 28. Ita Saulus cum eis Hierosolymae observari, 29. Et in Domini Jesu nomine libere loqui, ac cum Graecanicis colloqui atque contendere. At illi eum interimere conabantur. 30. Quo cognito, fratres eum ad Caesaream deduxerunt, Tarsumque dimiserunt. 31. Igitur ecclesiae per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam quiete agebant, et instruebantur, et in religione ac sancti Spiritus confirmatione proficientes augebantur. 32. Accidit autem, ut Petrus omnia peragrans, descenderet etiam ad sanctos, qui Lyddam incolebant. 33. Ibi quemdam nactus hominem, Aeneam nomine, octo jam annos jacentem in grabato, membris captum, sic ei dixit: 34. Aenea, sanet te Jesus Christus: surge, et ipse tibi substerne. Atque ille confestim surrexit: 35. Eumque viderunt omnes Lyddae et Assaronis incolae, iique se ad Dominum converterunt. 36. Joppae autem quaedam erat discipula, nomine Tabitha, quod, si interpretere, sonat Damam. Ea recte et benigne factorum plena erat, quibus tenuium egestatem sublevabat. 37. Accidit autem per eos dies, ut aegrotaret ac moreretur. Eam ablutam in coenaculo posuerunt. 38. Et quod Joppae vicina Lydda erat, discipuli Petrum Joppae esse audientes, miserunt ad eum oratum, ut ad se venire non gravaretur. 39. Itaque Petrus cum nuntiis profectus ivit. Eum illi, postquam advenit in coenaculum, subduxerunt, eique viduae omnes adstiterunt, plorantes, et tunicas ac vestimenta ostentantes, quae facere solebat, quum apud eas esset Dama. 40. Tum Petrus, omnibus foras ejectis, positis genibus supplicavit, deinde conversus ad corpus ait: Tabitha, surge. Atque illa oculos aperuit, visoque Petro resedit. 41. Et ille eam porrecta manu adlevavit: et vocatis sanctis ac viduis viventem exhibuit. 42. Hoc per totam Joppen innotuit, multique in Dominum crediderunt. 43. Mansit autem dies aliquammultos Joppae apud quemdam Simonem, coriarium.

Cornelius centurio angeli jussu Petrum arcessit. Qui et ipse visione oblata, ne gentes adspernetur, instituitur. Cornelio et familiae evangelium annuntiat, hi autem, Spiritu sancto accepto, baptizantur.

1. Erat autem quidam Caesaraeae, nomine Cornelius, centurio, ex ea cohorte, quae dicitur italica, 2. Vir religiosus, Deique tum ipse, tum tota ejus familia metuens, et multa vulgo benigne faciens, ac Deum continenter orans. 3. Is per visum manifeste vidit, hora diei ferme nona, divinum angelum ad se ingressum, et ita dicentem: Corneli. 4. Et ille eum intuitus, et metu correptus: quid est, Domine? inquit. Cui ille: tuae preces ac benigne facta ad Deum adscenderunt, eique in memoria insederunt. 5. Itaque mitte Joppen homines, et arcesse Simonem, nomine Petrum, 6. (Is diversatur apud quemdam Simonem coriarium, cui domus est apud mare) qui tibi dicet, quid te facere oporteat. 7. Deinde, ubi collocutus cum Cornelio angelus discessit, ille, evocatis suorum famulorum duobus, et milite quodam religioso, eorum, qui apud eum erant adsidui, 8. Narravit eis omnia, eosque Joppem dimisit. 9. Postero die, illis iter facientibus, et urbi propinquantibus, adscendit Petrus in tectum supplicandi caussa, hora circiter sexta. 10. Esuriebat autem, et cibum capere volebat, atque illis parantibus, extra se raptus, 11. Videt apertum caelum, et descendens ad se utensile quoddam, quasi magnum linteum, quatuor capitibus ligatum, ad terram demitti, 12. In quo inerant omne genus quadrupedes terrestres, feraeque, et serpentes, aereae volucres: 13. Exstititque vox ad eum:age Petre, macta et vescere. 14. At Petrus: minime, Domine: nihil enim umquam impurum aut immundum comedi. 15. At vox iterum ad eum: quae Deus purgavit, tu ne pollue. 16. Atque idem ter factum est, rursumque subductum est in caelum illud utensile. 17. Quumque secum ipse dubitaret Petrus, quidnam sibi vellet illud visum, quod viderat: ecce homines illi, a Cornelio missi Simonis domum sciscitari, aderant pro vestibulo, 18. Et clamantes percontabantur, num Simon, nomine Petrus, ibi diverssaretur. 19. At Petro, de viso illo cogitanti, dixit Spiritus: en, homines et quaerunt. 20. Tu vero age, descende, ac cum eis citra omnem cunctationem proficiscere: nam ego eos misi. 21. Ita Petrus ad homines, a Cornelio ad se missos, degressus dixit: is ego sum, quem vos quaeritis: quae caussa est, ob quam adestis? 22. Et illi: Cornelius, inquiunt, centurio, vir justus, et Dei metuens, et ab universa Judaeorum natione bene audiens, oraculo monitus est a sancto angelo, ut te domum suam arcesseret, et loquentem audiret. 23. Igitur ille eos, intro vocatos, accepit hospitio. Deinde postridie Petrus cum eis profectus est, comitantibus quibusdam joppensibus fratribus. 24. Postero die Caesaream ingressi sunt. Cornelius vero eos praestolabatur, convocatis suis cognatis, ac necessariis amicis. 25. Atque ut ingressus est Petrus, ei occurrit Cornelius, et ad pedes lapsus, eum veneratus est. 26. At Petrus eum adlevavit: surge (inquit) ego quoque homo sum. 27. Ac cum eo colloquens ingressus est, multosque congregatos nactus, sic ad eos verba fecit: 28. Vos scitis, ut nefas sit homini Judaeo haerere aut congredi alienigenae: sed mihi Deus ostendit, neminem profanum impurumve dicendum hominem: 29. Itaque arcessitus, nihil dubitavi venire. Quaero igitur, quam ob caussam vos me arcessiveritis. 30. Tum Cornelius: nudius quartus, inquit, ad hanc horam jejunus eram, et hora nona domi meae supplicabam: quum, ecce, vir quida stetit in meo conspectu, veste splendida, et ait: 31. Corneli, exaudita est tua supplicatio, tuaque benigne facta Deo in memoria habentur. 32. Mitte ergo Joppen arcessitum Simonem, cui cognomen est Petrus (is diversatur in aedibus Simonis coriarii, apud mare) qui, ubi advenerit, tecum loquetur. 33. Ego continuo ad te misi: et tu recte fecisti, qui veneris. Nunc nos omnes in Dei conspectu adsumus, ad audienda omnia tibi a Deo mandata. 34. Tum Petrus in hunc modum orationem habuit: reipsa comperio, non habere personarum rationem Deum: 35. Quin apud omnes nationes, qui eum metuit, et justititam exercet, is ei acceptus est. 36. Quem sermonem missit Israelitis, pacem per Jesum Christum nuntians, is est omnium Dominus. 37. Vos scitis, quae res acciderit per totam Judaeam, ducto a Galilaea initio, post praedicatum a Joanne baptismum: 38. Jesum dico a Nazaretha, ut eum Deus sacro Spiritu ac potestate unxerit: qui ultro citroque commeans benefaciebat, et omnes a diabolo oppressos sanabat, quippe cui Deus adesset. 39. Et nos testes sumus omnium, quae quum in reliquo Judaeorum agro, tum Hierosolymae fecit: 40. Quem illi in patibulo suspensum interfecerunt. Hunc Deus tertio die suscitavit, et, ut manifestus fieret, effecit, 41. Non omni vulgo, sed nobis designatis divinitus testibus, qui quidem cum eo comedimus et bibimus, postquam a mortuis surrexit. 42. Isque nobis mandavit, ut vulgo praedicemus ac testificemur, eum vivorum esse mortuorumque judicem a Deo destinatum. 43. Huic vates omnes testimonium dant, eum esse, per cujus nomen peccatorum veniam consequantur, quicumque in eum credant. 44. Adhuc haec verba loquente Petro, invasit sanctus Spiritus omnes eam orationem audientes: 45. Suntque attoniti ii, qui erant a circumcisione, fidentes, quicumque cum Petro venerant, quod etiam extranei sancti Spiritus munere perfusi essent. 46. Audiebant enim eos linguis loquentes, Deumque celebrantes. 47. Tum Petrus: numquis aquam, inquit, prohibere potest, quo minus baptizentur hi, qui, ut et nos, sanctum Spiritum adepti sunt? 48. Eosque in Domini nomine jussit baptizari. Tunc illi eum exorarunt, ut ibi dies aliquot maneret.

Caput XI

recensere

Petrus eo nomine accusatus, sese defendit. Barnabas Antiochiam mittitur, ubi discipuli Christiani nominati sunt. Ibidem Agabus famem futuram praenuntiat.

1. Audiverunt autem apostoli et fratres, qui erant in Judaea, etiam exteros divinam accepisse doctrinam. 2. Ac postquam adscendit Petrus Hierosolymam, contendebant cum eo, qui erant a circumcisione, 3. Quod ad homines praeputio praeditos ingressus, ac cum eis epulatus fuisset. 4. At Petrus sic eis negotium ordine exponere orsus est: 5. Ego in oppido Joppa supplicans, visus sum mihi videre (extra me raptus) descendens utensile quoddam quasi linteum magnum, quod quatuor capitibus de caelo demissum ad me usque venit. 6. Id dum attentus contemplor, vidi quadrupedes terrestres, et feras, et serpentes, et aereas volucres, audivique vocem dicentem mihi: 7. Age Petre, macta et vescere. 8. Et ego: nequaquam, Domine, inquam: nihil enim umquam immundum aut impurum per os meum intravit. 9. At illa vox iterum mihi de caelo dixit: quae Deus purgavit, tu ne pollue. 10. Idque ter factum est, atque ita rursus omnia in caelum retracta sunt. 11. Et ecce extemplo praesto fuerunt apud eam, in qua eram, domum tres homines, ad me Caesarea missi: 12. Cum quibus ut sine omni dubitatione abirem, jussit mihi Spiritus. Iverunt autem una mecum sex fratres hi: 13. Ac nobis, hominis domum ingressis, narravit ille, ut angelum domi suae vidisset adstantem, et sibi praecipientem, ut mitteret Joppen homines, qui Simonem arcesserent, cognomine Petrum, 14. Qui ei dicturus esset ea, per quae et ipse, et ejus omnis familia servaretur. 15. Postquam autem ego loqui coepi, invasit eos sanctus Spiritus, ut et nos principio. 16. Tum ego recordatus sum illud Domini dictum, quod dixerat, Joannem quidem baptizasse aqua, sed nos Spiritu sancto baptizatum iri. 17. Quod si eodem illos munere donaverat Deus, quo etiam nos, dum Domino Jesu Christo fidem adjunximus: ego quis eram, ut Deum prohibere possem? 18. His illi auditis adquiverunt, Deoque gratias egerunt, qui etiam externis aditum ad vitam per morum correctionem dedisset. 19. Ceterum qui propter adflictionem ob Stephanum ortam dispersi fuerant, pervenerunt usque in Phoenicem, et Cyprum, et Antiochiam, nemini doctrinam exponentes, nisi solis Judaeis. 20. Erant autem quidam ex eis homines cyprii et cyrenenses, qui Antiochiam ingressi, loquebantur cum Graecis, Dominum Jesum nuntiantes: 21. Quibus Dominus ita secundus erat, ut frequens hominum numerus crederet, seque ad Dominum converteret. 22. Quod postquam de eis auditione accepit ecclesia hierosolymatana, Barnabam misit, qui Antiochiam se conferret. 23. Is, postquam eo pervenit, visa Dei gratia laetatus, omnes, ut cum animi destinatione Domino haererent, cohortatus est: 24. Utpote vir bonus, sanctique Spiritus et fidei plenus. Itaque Domino accessit aliquanta multitudo. 25. Profectus est autem Tharsum Barnabas, Sauli requirendi gratia: 26. Quem nactus duxit Antiochiam, ac totum annum cum ecclesia versati sunt, et aliquantam hominum multitudinem docuerunt: ac primum Antiochiae discipuli nuncupati sunt Christiani. 27. Ea tempestate descenderunt Hierosolymis vates Antiochiam. 28. Quorum unus exstitit, Agabus nomine, qui divinitus adflatus gravem fore toto orbe famem significavit: quae quidem accidit sub Claudio Caesare. 29. Discipuli autem, prout eorum cuique suppetebat, decreverunt opitulandi gratia mittere habitantibus in Judaea fratribus: id quod fecerunt: 30. Et ad seniores Barnabae et Sauli opera miserunt.

Caput XII

recensere

Herodes Jacobum gladio occidit. Petrum incarceratum angelus liberat. Rex Tyriis infensus placatur: et quum divinos honores sibi vindicat, a vermibus erosus, vitam finit.

1. Per id tempus admovit Herodes rex manus vexandis ab ecclesia nonnullis, 2. Et Jacobum, Joannis fratrem, ferro sustulit. 3. Quod Judaeis gratum esse videns, comprehendit insuper etiam Petrum (quum quidem essent azymorum dies), 4. Captumque dedit in custodiam, et quater quaternis militibus custodiendum tradidit, volens eum post pascha producere populo. 5. Ita Petrus in carcere servabatur, fiebatque pro eo continua ab ecclesia supplicatio ad Deum. 6. Quum autem eum producturus esset Herodes, et ea nocte dormiret Petrus inter duos milites, duabus colligatus catenis, et custodes ante portam custodiam agerent: 7. Ecce adest Domini angelus, splendente per domum luce, qui, pulsato Petri latere, eum expergefecit, dicens: surge celeriter. Ac delapsis ex ejus manu catenis: 8. Praecinge te, inquit, et tuis sandaliis calcea. Quod postquam ille fecit: indue, inquit, tuum pallium, et me sequere. 9. Itaque ille egressus, eum sequitur: neque rem veram ab angelo agi intelligebat, sed sibi spectrum cernere videbatur. 10. Praetergressi primam ac secundam custodiam, veniunt ad portam ferream, qua in urbem itur: qua eis sua sponte aperta, simulae ac egressi vicum unum processerunt, discessit ab eo angelus. 11. Et Petrus, ut ad se rediit, ita dixit: nunc vero scio, Dominum, misso angelo suo, me ex Herodis manu, et tanta judaici populi exspectatione eripuisse. 12. Ac sciens venit ad aedes Mariae, Joannis matris, ejus, cui Marcus cognomen erat, ubi complures coiverant, ac supplicabant. 13. Ubi Petrus vestribuli fores pulsavit, prodiit ad subauscultandum ancilla, nomine Rhode: 14. Quae, agnita Petri voce, prae laetitia vestibulum non aperuit, sed intro cucurrit, et Petrum ante vestibulum adesse, nuntiavit. 15. At illi eam insanire dixere. Atque illa sic se rem habere contendente, dicebant, ejus esse angelum. 16. Sed Petro pulsare pergente, aperuerunt, et eo viso attoniti sunt. 17. Ille, indicto manu silentio, narravit eis, quo pacto se Dominus ex carcere eduxisset, jussitque, ut ea Jacobo et ceteris fratribus renuntiarent: deinde egressus concessit alio. 18. Orta die erat non mediocris inter milites turba, quid de Petro factum esset. 19. Herodes vero, quum eum conquisitum non invenisset, habita de custodibus quaestione, eos ad supplicium agi imperavit: et ex Judaea degressus, Caesareae versatus est. 20. Erat autem Herodes Tyriis et Sidoniis infensus: et illi simul venerant ad eum, et Blasto regis cubilario inducto, pacem petebant, quod eorum ager ex regio alebatur. 21. Certo autem die Herodes regali veste indutus, in solio sedens, ad illos orationem habebat: 22. Et populus divinam esse, non humanam vocem acclamabat. 23. Ille vero confestim a Domini angelo ictus (quod Deo gloriam non tribuisset) et a vermibus erosus, exspiravit. 24. Divina autem doctrina crescebat ac amplificabatur. 25. Et Barnabas atque Paulus, munere perfuncti, Hierosolymam redierunt: adsumpto etiam Joanne, eo, qui Marcus est cognominatus.

Caput XIII

recensere

Paulum et Barnabam sibi segregari jubet Spiritus, Paphi Elymas magus excaecatur: hinc Antiochiam Pisidiae profecti evangelium praedicant, Judaeis acriter contradicentibus.

1. Erant Antiochiae in ea, quae erat ecclesia, vates et doctores, Barnabas et Simon, cognomine Niger, et Lucius cyrenensis, et Manahen cum Herode Tetrarcha nutritus, et Saulus. 2. Eis autem Domino operantibus et jejunantibus, jussit sanctus Spiritus, ut sibi Barnabam ac Saulum segregarent ad id opus, cui destinasset eos. 3. Tum illi, quum jejunassent ac supplicassent, manus eis imposuerunt, eosque dimiserunt: 4. Atque ii a sancto Spiritu emissi ad Seleuciam descenderunt, et inde in Cyprum navigarunt. 5. Ac ubi Salaminem pervenerunt, divinam doctrinam in Judaeorum synagogis explicarunt. Habebant autem Joannem ministrum. 6. Progressi autem per insulam ad Paphum usque, nacti sunt magum quemdam, falsum vatem, Judaeum, nomine Bariesum, 7. Qui erat cum proconsule Sergio Paullo, viro prudente. Is proconsul, advocato Barnaba atque Saulo, divinam doctrinam audire conabatur: 8. Sed obstabat eis Elymas magus (sic enim licet ejus nomen interpretari) proconsulem a fide studens avertere. 9. At Saulus, qui idem Paulus est, sancto repletus Spiritu, illum intuitus dixit: 10. O omni fraude ac scelere referte, diaboli fili, totius justitiae hostis, non desines rectas Domini vias pervertere? 11. Scito: nunc te Domini manu peti, caecumque aliquamdiu fore, ita ut solem non videas. Atque illum protinus tanta invasit caligo tenebrarum, ut circumiens quaereret, qui se manu duceret. 12. Ea re visa, proconsul credidit, stupefactus doctrina Domini. 13. Paulus autem, ejusque comites Papho solverunt, et Pergam Pamphiliae venerunt: et Joannes ab eis digressus, Hierosolymam revertit. 14. Ipsi a Perga progressi, venerunt Antiochiam Pisidiae, et in synagogam sabbati die ingressi, consederunt. 15. Deinde post legis et vatum lectionem, synagogae magistri eis ita significatum miserunt: viri fratres, si quid dicendum habetis, quo populum cohortemini, dicite. 16. Tum Paulus surrexit, et manu significavit, atque hac oratione usus est: Israelitae, et qui Deum reveremini, audite. 17. Hujus populi Deus majores nostros elegit, et peregrinantem in Aegypto populum evexit, ex eaque eduxit sublimi brachio, 18. Et per annos circiter quadraginta eorum mores tulit in solitudine: 19. Ac sublatis in Canaea terra septem gentibus, earum terram dedit eis possidendam. 20. Postea annis circiter quadringentis quinquaginta, dedit praesides, usque ad Samuelem vatem. 21. Inde petentibus regem, dedit Deus Saulem, Cis filium, hominem ex tribu benjaminia, annos quadraginta. 22. Quo sublato, Davidem eis regem suscitavit, de quo loquens ita testatus est: nactus sum Davidem Isaei filium, virum ex animi mei sententia, qui omnia, quae ego volam, faciat. 23. Hujus ex semine Deus, ex promisso, duxit Israelitis servatorem Jesum. 24. Ante cujus ingressum Joannes praedicavit baptisma poenitentiae toti israelitico populo. 25. Atque idem Joannes, quum cursum conficeret, dixit: quem me esse suspicamini? Non ego sum ille: sed post me venit, cuju ego pedum calceamentum solvere dignus non sum. 26. Viri fratres, ex Abrahami genere oriundi, quique ex vobis Deum reverentur, vobis haec salutaris missa doctrina est. 27. Nam Hierosolymae incolae, eorumque magistratus eum ignorantes, vatum voces (quae unoquoque sabbato leguntur) eo damnato comprobarunt: 28. Et nullo capitali crimine comperto, a Pilato, ut ille necaretur, petierunt. 29. Ac postquam omnia de eo scripta perfecerunt, eum ex patibulo detractum, posuerunt in monumento. 30. Deus vero eum a mortuis excitavit; 31. Qui compluribus diebus eis se ostendit, qui una cum eo ex Galilaea Hierosolymam adscenderant, qui quidem sunt ejus testes ad populum. 32. Et nos vobis nuntiamus, quod majoribus promiserat Deus. 33. Id nobis eorum posteris praestitisse, suscitato Jesu, ut etiam in psalmo secundo scriptum est: tu meus es filius: ego te hodie genui. 34. Quod autem eum ex mortuis excitarit, non jam rediturum ad interitum, sic dixit: dabo vobis fidelem Davidis benignitatem. 35. Itaque alibi quoque dicit: non es passurus, ut pius tuus corruptionem patiatur. 36. Nam David quidem, postquam aetati suae inservivit, Dei consilio obdormivit, ad suos majores additus, corruptionemque passus est. 37. Sed quem Deus excitavit, is corruptionem passus non est. 38. Quamobrem hoc vobis notum esto, viri fratres, vobis per hunc peccatorum veniam nuntiari: 39. Ac ab omnibus, a quibus per Mosis legem solvi nequivistis, per hunc, quicumque credat, solvi. 40. Quamobrem prospicite, ne vobis illud usu veniat, quod est in vatibus dictum: 41. Videte, o contemptores! et prae admiratione obtorpescite: nam ejusmodi rem ego facturus sum vestris temporibus, quam non sitis credituri, si quis vobis exponat. 42. Deinde eos ex Judaeorum synagoga exeuntes, orabant extranei, ut proximo sabbato apud se iis de rebus loquerentur. 43. Ac dimissa synagoga, secuti sunt multi Judaeorum, adventitiorumque religiosorum Paulum atque Barnabam: qui eos adloquentes persuadebant, ut in Dei gratia permanerent. 44. Ac sequenti sabbato fere tota civitas ad audiendam divinam doctrinam convenit. 45. Verum Judaei tantam hominum multitudinem videntes, aemulationis pleni, contradicebant iis, quae a Paulo dicebantur, reclamantes ac conviciantes. 46. Quibus contra Paulus et Barnabas sic libere dixerunt: vobis primum necesse erat proponi divinam doctrinam: sed quia eam rejicitis, neque vos sempiterna vita dignos judicatis, scitote, nos ad gentes converti. 47. Sic enim praecepit nobis Dominus: te gentibus externis lumen destinavi, ut sis ad ultimas usque terras saluti. 48. Haec audientes exteri laetabantur, Dominique celebrabant doctrinam et crediderunt, quotquot erant sempiternae vitae destinati. 49. Sed dum Domini doctrina per totam illam regionem divulgatur, 50. Judaei, impulsis religiosis ac honestis feminis, primisque civitatis, tantam in Paulum et Barnabam insectationem excitarunt, ut eos ex suis finibus ejicerent. 51. Illi, excusso in eos pedum suorum pulvere, venerunt Iconium. 52. Discipuli vero laetitia sanctoque Spiritu complebantur.

Caput XIV

recensere

Paulus et Barnabas Iconio ejiciuntur. Paulus Lystrae claudum sanat, et sibi sacrificaturos, prohibet. Ibidem Judaeis auctoribus lapidatur, hinc multis ecclesiis peragratis, Antiochiam revertuntur.

1. Iconii autem una in Judaeorum synagogam ingressi sunt, et ita locuti, ut crederet Judaeorum Graecorumque magna multitudo. 2. At Judaei, quibus persuasum non erat, extraneorum animos in fratres concitarunt, atque vitiarunt. 3. Itaque, postquam illic aliquamdiu demorati sunt, libere de Domino loquentes, qui ei doctrinae, cujus ipse pro sua beneficentia auctor erat, testimonium dabat, efficiendo, ut per eos prodigia fierent et miracula: 4. Scissa est urbis multitudo, ita ut partim a Judaeis, partim ab apostolis starent. 5. Quumque tum ab extraneis, tum a Judaeis, nec non eorum magistratibus, fieret ad eos violandos ac lapidandos impetus, 6. Illi, eo intellecto, confugerunt in urbes Lycaoniae, Lystram, atque Derbam, et in finitimam regionem. 7. Et illic evangelium docent: 8. Et homo quidam Lystris pedibus impotens sedebat, claudus ab utero matris, qui numquam ingressus erat. 9. Hic dum loquentem Paulum audit, Paulus eum intuitus, et animadvertens fidem habere, se servatum iri, 10. Dixit clara voce: surge in pedes rectus: atque ille exsilire, ac ingredi. 11. Hoc Pauli facto viso, vulgus, sublata voce, lycaonice dicebant, Deos humana specie descendisse. 12. Et Barnabam Jovem appellabant, Paulum autem Mercurium, quod is orationi praeesset. 13. Jovis autem sacerdos, ante eorum urbem collocati, productis in vestibulo tauris ac coronis, volebat una cum hominum vulgo sacrificare. 14. Quo audito, apostoli Barnabas et Paulus, laceratis suis vestibus, insilierunt in turbam, hujusmodi verbis clamantes: 15. Viri, cur ita facitis? nos quoque sumus homines, iisdem, quibus vos, adfectionibus obnoxii, qui vobis denuntiamus, ut a vanis istis ad Deum vos immortalem convertatis, qui et caelum fecit, et terram, et mare, et quaecumque sunt in eis: 16. Qui superioribus saeculis gentes omnes suo more vivere permisit. 17. Tametsi non se reliquit non testatum, benefaciendo, de caelo nobis pluvias, frugiferaque dando tempora, explendo cibis ac laetitia nostros animos. 18. Haec dicentes aegre vulgus compescuerunt, quo minus eis sacrificaret. 19. Supervenerunt interea ab Antiochia et Iconio Judaei, qui vulgo persuaserunt, ut Paulum lapidarent, ac extra urbem traherent, mortuum esse rati. 20. Ille circumfusus discipulis surrexit, et in urbem ingressus est. Postridie Derbam cum Barnaba profectus est: 21. Eaque civitate evangelio instituta, et compluribus factis discipulis, Lystram, et Iconium, et Antiochiam repetierunt. 22. Confirmantes discipulorum animos, et, ut in fide permanerent, cohortantes; per multas enim miserias oportere nos in divinum regnum intrare. 23. Ac postquam cum suffragiis eis seniores in singulas ecclesias crearunt, factis supplicationibus, cum jejuniis, eos Domino, in quem crediderant, commendarunt: 24. Et peragrata Pisidia, in Pamphyliam venerunt: 25. Ac Pergae doctrinam locuti, Attaliam descenderunt. 26. Inde Antiochiam navigarunt, unde fuerant divinae gratiae commendati, ad opus, quod absolverunt. 27. Eo postquam venerunt, coacta concione, renuntiarunt, quae secum fecisset Deus, utque gentibus externis aperuisset portam fidei. 28. Commorati sunt autem illic non parum diu, una cum discipulis.

Caput XV

recensere

Antiochenis quidam jugum legis obtrudere conantur. Consultant de hac re apostoli, et quid facto opus est, per litteras indicant. Inter Paulum et Barnabam acris contentio oboritur.

1. Quidam autem ex Judaea degressi, docebant fratres, nisi mosaico ritu circumciderentur, non posse salvos fieri. 2. Itaque quum Paulo et Barnabae ortum esset adversus illos non mediocre certamen atque contentio: statuerunt Paulo et Barnabae, et aliis quibusdam ex suis, adscendendum esse Hierosolymam ad apostolos et seniores, ob eam questionem. 3. Igitur illi ab ecclesia deducti, Phoenicem et Samariam obibant, extraneorum conversionem exponentes, omnesque fratres, ingenti adficiebant laetitia. 4. Ubi Hierosolymam perventum est, accepti sunt ab ecclesia et apostlis ac senioribus, et, quae secum Deus fecisset, retulerunt. 5. Exstiterunt autem quidam ex eorum, qui crediderant, pharisaeorum secta, qui eos circumcidendos dicerent, indicendumque, ut Mosis legem servarent. 6. Hujus rei dispiciendae gratia, apostoli et seniores convenerunt: 7. Et magna contentione exorta, surrexit Petrus, et ad eos hujusmodi orationem habuit: viri fratres, vos scitis, ut Deus jampridem me ex vobis elegerit, cujus ex ore extranei doctrinam evangelicam audirent ac crederent. 8. Ac animorum cognitor Deus eis testimonium dedit, impertitus eis Spiritum sanctum, ut et nobis: 9. Nec ullum inter nos et eos discrimen fecit, quum eorum animos fide purgasset. 10. Quocirca quid Deum tentatis, discipulorum cervicibus jugum imponendo, quod neque majores nostri, neque nos ferre potuimus? 11. Sed nos per Domini nostri Jesu Christi gratiam servari credimus, quemadmodum et illi. 12. Siluit universa multitudo, et Barnabam Paulumque audiebant narrantes, quae Deus ostenta ac miracula apud exteras nationes per eos designasset. 13. Deinde, postquam illi conticuerunt, Jacobus in hunc modum verba fecit: viri fratres, audite me. 14. Narravit Simon, quo pacto primum Deus curaverit adsciscendum ex gentibus externis populum suo nomine; 15. Atque huic consonant dicta vatum, quemadmodum scriptum est: 16. Postea revertar,et collapsum Davidis tabernaculum reficiam, ejusque diruta instaurabo, et id erigam: 17. Ut hominum reliqui, et omnes a me denominatae gentes Dominum exquirant, inquit horum omnium auctor. 18. Nota sunt ab omni aeternitate Deo omnia ejus opera. 19. Quare ego judico, non esse molestia adficiendos eos, qui ex gentibus externis ad Deum se convertunt: 20. Sed eis scribendum, ut a simulacrorum foeditatibus abstineant, et a stupro, et suffocatis, et sanguine. 21. Moses enim jam inde a priscis saeculis per urbes, qui se praedicent, habet, dum per synagogas omnibus sabbatis recitatur. 22. Tun visum est apostolis et senioribus, una cum tota ecclesia, delectos ex se viros Antiochiam cum Paulo et Barnaba mittere, Judam cognomine Barsabam, et Silam, viros fratrum primarios, 23. Qui has litteras ferrent: Apostoli et seniores, et fratres, de gentibus Antiochiae et in Syria ac Cilicia fratribus, iis, qui externarium sunt gentium, salutem. 24. Quandoquidem audivimus, ut quidam a nobis profecti, vos sermonibus turbaverint, labefactantes vestros animos, dicendo, circumcidendos esse, legique parendum, quum id nos eis non mandaverimus: 25. Visum est nobis eodem congressis, electos viros ad vos mittere, una cum carissimis nostris, Barnaba et Paulo; 26. Qui homines suam vitam exposuerunt pro Domini nostri Jesu Christi nomine. 27. Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi verbis eadem referant. 28. Visum est enim sancto Spiritui, et nobis, nihil amplius vobis oneris imponere, quam haec necessario: 29. Abstinendunm a deastrorum victimis, et sanguine, et suffocato, et stupro: a quibus si vos continebitis, recte facietis. 30. Illi igitur dimissi, venerunt Antiochiam: et coacta multitudine, tradiderunt epistolam. 31. Qua lecta, illi cohortatione gavisi sunt: 32. Et Judas et Silas, qui et ipsi vates, erant, multis verbis fratres cohortati sunt, atque confirmarunt. 33. Deinde illic aliquamdiu commorati, a fratribus amice ad apostolos dimissi sunt. 34. Silae autem ibi remanere visum est. 35. Paulus et Barnabas Antiochiae morati sunt, docentes, et Domini doctrinam cum aliis multis explicantes. 36. Post aliquot dies monuit Paulus Barnabam, ut fratres suos per omnes urbes, in quibus Domini doctrinam explanassent, reviseret, quomodo se haberent. 37. Barnabas vero volebat Joannem adsumere, nomine Marcum. 38. At Paulus censebat, eum, qui ab eis in Pamphylia defecisset, nec una ad negotium profectus esset, non esse adsumendum. 39. Hinc natum jurgium est, ita ut a se inter se dirempti sint; et Barnabas, adsumpto Marco, navigarit in Cyprum. 40. Paulus, electo Sila, profectus est, divinae gratiae commendatus a fratribus: 41. Syriamque et Ciliciam obivit, confirmans ecclesias.

Caput XVI

recensere

Paulus, circumciso Timotheo, Philippis agens, Lydiam in fide instituit. Pythonis spiritum expellit, propterea virgis caesi in carcerem conjiciuntur. Terrae motu carceris januae aperiuntur, et ejusdem custos Christi fidem recipit.

1. Pervenit autem Derbam et Lystram, et erat ibi discipulus quidam, nomine Timotheus, feminae cujusdam Judaeae fidentis filius, patre Graeco. 2. Hunc Timotheum, testimonio commendatum lystrensium, iconiensiumque fratrum, 3. Voluit Paulus secum proficisci: eumque cepit, et circumcidit propter eos, qui erant in iis locis, Judaeos. Sciebant enim omnes, ejus patrem esse Graecum. 4. Obeundis autem urbibus, tradebant eis servanda placita, quae ab apostolis et senioribus, qui erant Hierosolymae, decreta fuerant. 5. Ita fiebat, ut ecclesiae fide confirmarentur, et numero crescerent quotidie. 6. Peragrata autem phrygia et galatica regione, prohibiti a sancto Spiritu verba facere in Asia, in Mysiam profecti, 7. Conabantur per Bithyniam iter facere: sed non sivit eos spiritus. 8. Itaque Mysiam praetergressi, devenerunt in Troadem: 9. Et hujusmodi visum noctu Paulo occurrit. Vir quidam aderat Macedo, qui eum his verbis hortabatur: proficiscere in Macedoniam, ad succurrendum nobis. 10. Id visum simulac ille vidit, in Macedoniam contendere cupivimus, adfirmantes, a Domino nos advocari, ad illos in evangelio instituendos. 11. Ergo soluimus a Troade, et recto cursu venimus in Samothraciam; postridie Neapolim. 12. Inde Philippos, quae urbs est primae partis Macedoniae colonia. Eramus autem in ea urbe dies aliquot agentes: 13. Et die sabbato exiimus extra urbem ad fluvium, ubi solebat fieri supplicatio: et ibi sedentes, adloquebamur feminas, quae convenerant. 14. Ac femina quaedam, Lydia nomine, purpurae venditrix, civitatis Thyatirarum, Dei cultrix, audivit: cujus animum Deus aperuit, ut Pauli orationem attenderet. 15. Ea, postquam cum sua familia baptizata est, rogavit, ut, si se Domino fidelem esse judicaremus, in suas aedes diverteremur: coegitque nos. 16. Accidit autem, ut, nobis ad preces euntibus, ancilla quaedam Pythonis praedita spiritu occurreret, quae suis dominis magnum quaestum conciliabat divinando. 17. Ea Paulum et nos subsecuta, sic clamabat: hi homines summi Dei cultores sunt, qui nobis viam salutis nuntiant. 18. Hoc illa per dies complures faciente, Paulus id aegre ferens, se convertit, et spiritui dixit: edico tibi per Jesu Christi nomen, ut ex ista migres: atque ille e vestigio migravit. 19. Tum ejus domini, videntes sui spem quaestus periisse, Paulum et Silam comprehenderunt, et in forum traxerunt ad magistratus: 20. Ac eis ad praetores perductis, ita dixerunt: homines hi urbem nostram obturbant, quum sint Judaei, 21. Moresque doceant, quos nobis admittere aut tenere nefas, qui simus Romani. 22. Hic quum adversus illos vulgus instaret, praetores, dilaceratis corum vestimentis, jusserunt eos verberari: 23. Multisque caesos ictibus conjecerunt in carcerem, et custodi carceris, ut eos diligenter servaret, mandarunt. 24. Is, accepto eo mandato, eos in penitissimum carcerem conjecit, et eorum pedes in numellam compegit. 25. Media nocte Paulus et Silas supplicantes collaudabant Deum, audientibus eos vinctis. 26. Tantusque repente motus exstitit, ut carceris fundamenta concuterentur, et, apertis subito portis omnibus, omnium vincula relaxarentur. 27. Tum expergefactus custos carceris, et apertas conspicatus portas omnes custodiae, stricto ense seipsum interficere volebat, vinctos effugisse putans. 28. Sed Paulus magna voce clamavit: noli in te gravius consulere, omnes enim hic sumus. 29. Tum ille, petito lumine, intro insiliit, et tremebundus Paulum et Silam accidit, 30. Eisque foras productis dixit: Domine, quid mihi faciendum est, ut salvus sim? 31. Et illi dixerunt: fidem habe Domino Jesu, et salvus eris tu, tuaque familia. 32. Eique Domini doctrinam elocuti sunt, et omnibus, qui erant in ejus aedibus. 33. Atque ille eos eodem noctis vestigio capit, et a plagis abluit: estque ipse continuo cum suis omnibus baptizatus. 34. Et eis, domum suam ductis, mensam apposuit, ac laetatus est, postquam cum omni familia crediderat Deo. 35. Ubi diluxit, praetores miserunt lictores, qui juberent, ut homines illos dimitteret. 36. Eam rem custos carceris Paulo renuntiavit: significarunt praetores, inquit, ut dimittamini. Quamobrem exite, et salvi discedite. 37. At Paulus: caesos nos (inquit eis) publice indemnatos, homines Romanos, dederunt in custodiam, et nunc clam emittunt? Non ita: quin veniant ipsi, et educant. 38. Haec verba lictores praetoribus retulerunt, et illi timuerunt, dum Romanos esse audiunt: juveruntque eos oratum, et eductos, ut ex urbe exirent, rogarunt. 39. Illi ex custodia egressi, ad Lydiam diverterunt, et, visis fratribus, eos consolati sunt, ac discesserunt.

Caput XVII

recensere

Paulus Thessalonicae Christum annuntians, a Jasone acceptus Berrhoeam emittitur: inde Athenas profectus, in Areopago Deum illis ignotum annuntiat, nonnullis ad Christum conversis.

1. Peragrata autem Amphipoli et Apollonia, Thessalonicam venerunt, ubi erat Judaeorum synagoga. 2. Et Paulus more suo ad eos ingressus est, et per tria sabbata disserebat eis ex scriptis, 3. Aperiens ac exponens, ut Christum supplicio adfici, ac ex mortuis resurgere oportuerit: utque is esset Christus Jesus, quem ipse eis nuntiaret. 4. Itaque persuasum est eorum nonullis, iique se ad Paulum et Silam adgregarunt, nec non religiosorum Graecorum ingens multitudo, et feminarum primariarum non paucae. 5. At Judaei, quibus persuasum non erat, per aemulationem adsumptis circumforaneis quibusdam hominibus nequam, urbem excitato tumultu perturbare: et Jasonis domum adgressi, eos in publicum producere conari: 6. Eisque non inventis, Jasonem et quosdam fratres ad rectores civitatis trahere, clamantes, illos orbis perturbatores etiam hic adesse, et ab Jasone acceptos esse: 7. Et quidem eos omnes contra Caesaris decreta facere, regem dicentes alium esse Jesum. 8. Ita plebem et civitatis rectores iis dicendis turbarunt. 9. Atque illi, accepta Jasonis et reliquorum satisfactione, eos absolverunt. 10. Fratres vero noctu statim Paulum et Silam Berrhoeam dimiserunt pervenerunt, in Judaeorum se synagogam receperunt. 11. Erant autem hi Thessalonicensibus generosiores, quippe qui summa cum aviditate doctrinam admiserint, quotidie litteras examinantes, an ea sic se haberent. 12. Itaque eorum multi crediderunt, nec non graecarum mulierum honestarum, et virorum non pauci. 13. Ut autem cognoverunt thessalonicenses Judaei, etiam Berrhoeae explicatum esse a Paulo divinam doctrinam, venerunt etiam illuc, plebem concitaturi. 14. Tum fratres Paulum confestim emiserunt, ut ad mare se conferret: et ibi Silas et Timotheus remanserunt. 15. Qui vero Paulum deducebant, eum Athenas usque duxerunt: et accepto ad Silam et Timotheum mandato, ut quamprimum ad illum venirent, digressi sunt. 16. Eos dum Athenis Paulus opperitur, ipse secum animo exstimulabatur, deastris deditam urbem videns. 17. Disputabat igitur in synagoga cum Judaeis et religiosis, itemque in foro quotidie, ut quisque occurrerat. 18. Contulerunt autem cum eo Epicureorum Stoicorumque philosophorum quidam. Nonnulli, quid vellet is nugator dicere, quaerebant. Alii peregrinorum nuntiatorem divorum videri dicebant, quod Jesum et resurrectionem eis nuntiabat: 19. Eumque prehensum, et in vicum Martium ductum, sic adloquuntur: possumusne scire, quae sit nova ista, quam tu loqueris, doctrina? 20. Nam peregrina quaedam nostris auribus adfers: itaque velimus cognoscere, quid ista sibi velint. 21. Erant autem Athenienses omnes, tum illic peregrinantes hospites, ad nihil aliud idonei, quam ut novi aliquid vel dicerent vel audirent. 22. Paulus vero stans in medio vico Martio, sic verba fecit: viri Athenienses, video vos omnino paullo superstitiosiores. 23. Quum enim praeteriens vestra spectarem numina, inveni etiam aram, in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quem igitur vos ignorantes veneramini, eum ego vobis nuntio. 24. Deus, qui mundum, et, quae in eo sunt, omnia fecit, quum sit caeli terraeque Dominus, non in manufactis templis habitat; 25. Nec hominum manibus colitur, quasi ullius egenus: quum ipse omnia denique conferat: 26. Quumque creaverit ex unius sanguine universum genus hominum, ut in omni terrae solo habitarent, praefinitis eorum statis temporibus, et inhabitandi terminis: 27. Ut Dominum quaererent, si forte eum contrectarent ac invenirent; quamquam non procul ab unoquoque nostrum remotum, 28. Quum in eo vivamus, et moveamus, et simus, ut quidam etiam vestratium poetarum dixerunt: nam genus illius sumus. 29. Quod si genus sumus Dei, non debemus existimare, auro atque argento, aut lapidi, arte et industria humana caelato, divinitatem esse similem. 30. Igitur, praetermissis ignorantiae temporibus, Deus nunc omnibus ubique hominibus denuntiat, ut ad frugem redeant. 31. Statuit enim diem, in quo orbem ex aequo judicaturus est per virum, per quem decrevit: quem dum ex mortuis in vitam revocavit, fidem exhibuit omnibus. 32. Hic illi, audita mortuorum resurrectione, partim deridere; partim dicere, se rursus ex eo ea de re audituros. 33. Ita Paulus ex eorum medio discessit. 34. Haeserunt autem ei homines nonnulli, ac crediderunt, in quibus fuit Dionysius Areopagita, et mulier, nomine Damaris, et praeter eos alii.

Caput XVIII

recensere

Paulum Corinthi gentes docentem, solatur Dominus: coram Gallione accusatur, sed frustra. Hinc in Syriam, deinde Ephesum profectus, Galatiae et Phrygiae ecclesias confirmat. Apollos ab Aquila exquisitius institutus. Christum magno cum fructu praedicat.

1. Postea digressus Athenis Paulus, Corinthum venit: 2. Et quemdam nactus Judaeum, nomine Aquilam, genere Ponticum, qui recens venerat ab Italia una cum uxore sua Priscilla, quod imperaverat Claudius, ut Judaei omnes Roma emigrarent, 3. Convenit eos: et quia ejusdem artis erat, mansit apud eos, et operabatur: erant enim arte tentorium opifices. 4. Disputabat autem in synagoga omnibus sabbatis et Judaeis ac Graecis persuadebat. 5. Ut autem descenderunt ex Macedonia Silas et Timotheus, Paulus divino instinctu adflatus, Christum Jesum Judaeis testificabatur. 6. Quumque illi resisterent ac maledicerent, ille excussis vestimentis, sic eis dixit: vos vestram perniciem capite luetis: purus ego deinceps ad exteros me conferam. 7. Ita illinc profectus, venit in aedes cujusdam nomine Justi, hominis religiosi, cujus aedes erant contiguae synagogae. 8. Crispus autem, synagogae magister, Domino credidit, una cum tota sua familia: nec non Corinthiorum multi, postquam audiverant, credebant, et baptizabantur. 9. Dixit autem Dominus per nocturnum visum Paulo: ne metue, sed loquere, neve taceto: 10. Nam ego tibi adsum, neque te quisquam invadet laedendi gratia: est enim mihi multus in urbe ista populus. 11. Egit autem illic annum unum, et sex menses, divinam disciplinam eos docens. 12. Tum Judaei, Gallione Achaiae proconsule, Paulum universi adorti ad tribunal produxerunt; 13. Et eum hominibus persuadere, ut Deum contra legem colant, dixerunt. 14. Hic quum Paulus verba facturus esset, dixit Gallio Judaeis: si quidem injuria aliqua aut facinus atrox esset, Judaei, merito vos ferrem: 15. Sed si de sermone, et nominibus, et lege vestra quaestio est: ipsi videritis: nam istorum judex ego esse nolo. 16. Ita eos abegit a tribunali. 17. Graeci vero omnes comprehensum synagogae magistrum, Sosthenem, caedebant ante tribunal, ea nihil curante Gallione. 18. Paulus autem transactis illis adhuc diebus aliquam multis, vale dicto fratribus, navigavit in Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, quum caput totondisset in Cenchreis: id enim voverat. 19. Pervenit autem Ephesum, et, eis ibi relictis, in synagogam ingressus, disputavit cum Judaeis. 20. Ac eis, ut apud se diutius maneret, rogantibus non concessit: 21. Sed valedixit cum hujusmodi verbis: mihi omnino Hierosolymae agendum est proximum festum: sed ad vos revertar, volente Deo. 22. Ita solvit ab Epheso. Et, facto ad Caesaream exscensu, ac salutata ecclesia, conscendit, ad degressus est Antiochiam; 23. Et ibi commoratus aliquamdiu, profectus est, omnem deinceps perlustrans galaticum agrum, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24. Judaeus autem quidam, Apollos nomine, natu Alexandrinus, vir eloquens, pervenit Ephesum litteris pollens. 25. Is erat Domini institutione initiatus, et animo fervens loquebatur, ac diligenter de Domino docebat, solum Joannis baptismum intelligens. 26. Hic cum in synagoga libere loqui coepisset, eo audito, Aquila et Priscilla eum adsciverunt, eique exactius Domini institutum exposuerunt. 27. Ac volente eo in Achaiam proficisci, fratres ad discipulos scripserunt, hortantes, ut eum acciperent. Quo ubi pervenit, multum iis, qui crediderant, contulit, qua praeditus erat gratia. 28. Vehementer enim Judaeos convincebat, publice demonstrans per litteras, Christum esse Jesum.

Caput XIX

recensere

Discipuli quidam Ephesi Joannis doctrina imbuti, ignorantes Spiritus sancti visibiles illas gratias, quibus Deus regnum filii sui ornaverat, baptizantur in nomine Jesu. Exorcistae Judaei a diabolo caeduntur. Libri exuruntur magici. Demetrius magnam in Paulo seditionem concitat.

1. Interea dum Apollos Corinthi est, Paulus, peragratis superioribus tractibus, venit Ephesum; 2. Et quosdam nactus discipulos, sic adlocutus est: an sanctum Spiritum adepti estis, quum credidistis? Cui illi: nos vero ne quidem, an Spiritus sanctus sit, audivimus. 3. Qua igitur ratione baptizati estis? Joannis baptismo, inquiunt. 4. Et Paulus: Joannes quidem corrigendae vitae baptismo lavit, vulgo monens, ut venienti post se fidem haberent, hoc est, Christo Jesu. 5. Hoc audito, illi in Domini Jesu nomen baptizati sunt. 6. Quumque manus eis Paulus imposuisset, invasit eos sanctus Spiritus, linguisque loquebantur, ac vaticinabantur. 7. Erant autem in summa viri circiter duodecim. 8. Ille ingressus in synagogam, libere per tres menses loquebatur, disputans, et regni divini res persuadens. 9. Sed quoniam nonnulli occallebant, nec solum sibi non patiebantur persuaderi, verum etiam ei institutioni apud multitudinem maledicebant: ille digressus ab eis, discipulos separavit, et quotidie in cujusdam tyranni ludo disputabat. 10. Id autem factum est per annos duos, ita ut omnes Asiae incolae Domini Jesu doctrinam audiverint, tum Judaei, tum Graeci. 11. Ac prodigia non vulgaria faciebat Deus, opera Pauli; 12. Adeo, ut in aegrotantes adferrentur ex ejus corpore sudaria, aut semicinctia, atque illi morbis liberarentur, et ex eis immundi spiritus exirent. 13. Tentarunt autem quidam ex ambulatoribus Judaeis obtestatoribus, nominare in praeditos malis spiritibus nomen Domini Jesu, dicentes: obtestamur vos per Jesum, quem Paulus praedicat. 14. Erant autem quidam Scevae Judaei pontificis filii septem, qui id faciebant. 15. Sed malus spiritus ita respondit: Jesum ego cognosco, et Paulum novi: sed vos quinam estis? 16. Tum insiliit in eos homo, in quo malus erat spiritus, eosque ita subegit ac vicit, ut nudi ac vulnerati ex aedibus illis effugerent. 17. Quod ubi tum Judaeis, tum Graecis omnibus, Ephesi incolis, innotuit, omnes metu perculsi sunt, Dominique Jesu nomen magni fiebat. 18. Ac eorum, qui crediderant, multi sua facta confessum ac declaratum veniebant. 19. Itemque eorum, qui illicita tractaverant, satis multi congestos libros in omnium praesentia cremabant: quorum pretio computato, comperta sunt nummorum quinquaginta millia: 20. Adeo penitus crescens invalescebat doctrina domini. 21. His peractis, statuit cum animo suo Paulus, perlustrata Macedonia et Achaia, Hierosolymam proficisci, dicens, postquam illuc pervenisset, Romam quoque sibi esse visendam. 22. Missis autem in Macedoniam duobus eorum, qui ei ministrabant, Timotheo et Erasto, ipse aliquamdiu remansit in Asia. 23. Exstitit eo tempore tumultus non exiguus, ob eam institutionem. 24. Quidam enim, nomine Demetrius, faber argentarius, qui argentea Dianae delubra faciebat, collectis artificibus (quibus non mediocrem quaestum praestabat) 25. Et aliis ejuscemodi rerum opificibus, hujumodi oratione usus est: viri, scitis, ex hoc opificio nostras esse facultates.: 26. Et videtis ac auditis, ut Paulus iste non solum Ephesi, sed totius fere Asiae bonam partem verbis averterit, negans esse Deos, qui manibus fiant. 27. Neque vero solum, ne haec nobis pars confutetur, periculum est, verum etiam ne magnae deae Dianae fanum pro nihilo habeatur: vel potius ne ejus, quam tota Asia et orbis colit, magnitudo tollatur. 28. Hoc illi audito, furoris pleni, sic clamare: magna est Diana Ephesiorum. 29. Ita urbe repleta confusione, universi in theatrum impetum fecerunt, correpto Gaio et Aristarcho Macedonis, Pauli peregrinationis comitibus. 30. Paulum autem volentem ad populum intrare, non siverunt discipuli. 31. Quidam etiam gubernatorum Asiae, qui ei erant amici, miserunt, qui eum monerent, ne se daret in theatrum. 32. Igitur aliis aliud clamantibus (erat enim confusa concio, et plerique, qua de causa convenissent, nesciebant) 33. Protractus est ex turba Alexander, producentibus eum Judaeis. 34. Sed quum Alexander manu significasset, et vellet ad populum caussam dicere, ubi Judaeum esse cognitum est, exstitit omnium vox una per duas fere horas clamantium: magna est Diana Ephesiorum. 35. Tum scriba, sedata turba, sic verba fecit: viri Ephesii, quis vero est homo, qui nesciat, Ephesiorum urbem cultricem esse magnae deae Dianae, et a Jove dilapsi simulacri? 36. His quum contradici non possit, decet vos sedatos esse, et nihil temere facere. 37. Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos, neque in vestram deam maledicos. 38. Quod si Demetrius, et ejus socii, artifices, caussam habent adversus aliquem, forum agitur, et adsunt proconsules: accusent inter se. 39. Si aliud quid quaeritis, id legitima concione absolvetur. 40. Nam periculum est, ne seditionis accusemur ob hodiernum diem, quum nulla sit caussa, qua concursus hujus rationem reddere possimus. His ille dicendis concionem dimisit.

Caput XX

recensere

Paulus iter in Macedoniam instituit. Troade in mediam noctem sermonem protendens, Eutychum per fenestram delapsum resuscitat. Miletum vocatis Ephesinis presbyteris, quid se et illos maneat exponit.

1. Post compositum tumultum Paulus, advocatis ac salutatis discipulis, in Macedoniam ire contendit. 2. Deinde peragratis illis partibus, eos multis verbis cohortatus, venit in Graeciam. 3. Ubi postquam tres menses egit, et ei factae sunt a Judaeis insidiae in Syriam navigaturo, sententia fuit per Macedoniam reverti. 4. Comitatus est eum usque in Asiam Sopater Berrhoeensis, Thessalonicensium Aristarchus, et Secundus, et Gaius Derbaeus, et Timotheus: Asiani vero, Tychicus et Trophimus. 5. Hi praegressi manserunt nos in Troade. 6. Nos navigavimus post azymorum dies a Philippis, et ad eos in Troadem quinque diebus pervenimus, ubi septem dies commorati sumus. 7. Prima autem post sabbatum die, congregatis ad frangendum panem discipulis, Paulus disserebat, profectus postridie. 8. Quumque sermonem ad mediam noctem produxisset, et essent crebra in coenaculo, quo convenerant, funalia: 9. Quidam juvenis, Eutychus nomine, in fenestra sedens, oppressus alto somno, diutius disserente Paulo, somno deturbatus decidit de tertia contignatione, et sublatus est mortuus. 10. At Paulus degressus incubuit ei, eumque complexus, inquit: nolite multuari: nam vita praeditus est. 11. Deinde adscendit, et fracto gustatoque pane, ac multum usque ad diluculum collocutus, ita demum profectus est. 12. Atque illi puerum viventem, non mediocriter recreati, abduxerunt. 13. Nos ad navem progressi, Assum navigavimus, illinc Paulum recepturi. Sic enim mandaverat, ipse pedibus iter facturus. 14. Postquam nobis ad Assum congressus est, nos, eo recepto, Mitylenem venimus. 15. Inde navigantes, postridie venimus contra Chium. Sequenti die in Samum appulimus: et Trogyllii morati, postero die venimus in Miletum. 16. Statuerat enim Paulus, Ephesum praeternavigare, ne sibi mora facienda esset in Asia: properabat enim, si fieri posset, ad quinquagesimae diem Hierosolymam venire. 17. Ex Mileto autem curavit arcessendos Epheso seniores ecclesiae: 18. Et eos, ubi ad se venerunt, sic adlocutus est: vos scitis, ex quo primum die in Asiam ingressus sum, quomodo apud vos perpetuo versatus sim, 19. Domino serviens cum omni modestia, multisque cum lacrimis ac periculis, quae mihi per Judaeorum insidias contigerunt: 20. Ut nihil, quod utile esset, detrectaverim, quo minus vos instituerem ac docerem, tum publice, tum intra parietes: 21. Et Judaeos et Graecos commonefaciens, ut, correctis moribus, ad Deum se converterent, et Domino Jesu nostro fidem haberent. 22. Et nunc ego divino constrictus adflatu, Hierosolymam proficiscor, quid illic mihi sic eventurum, ignorans: 23. Nisi quod Spiritus sanctus oppidatim monet, vincula me et calamitates manere. 24. Sed nihil pensi habeo, neque tanti vitam meam facio, dum cursum meum cum laetitia, et adsignatum mihi a Domino Jesu munus absolvam: hoc est, divinae gratiae evangelium testificer. 25. Et nunc hoc quidem scio, nemo me vestrum, quos inter divinum regnum praedicans versatus sum, praesentem posthac videbit. 26. Itaque contestor vos hodierno die, me ab omnium pernicie insontem esse. 27. Nihil enim parsi, omne vobis Dei declarare consilium. 28. Quamobrem cavete et vobis, et toti ovili, cui vos sanctus Spiritus praeposuit custodes, ut Dei pascatis ecclesiam, quam ipse suo sanguine comparavit. 29. Nam ego hoc compertum habeo, fore, ut vos post discessum meum truces invadant lupi, qui gregi non parcant: 30. Utque ex vobis ipsis exsistant homines, qui perverse loquantur, quo discipulos ad se sequendos abducant. 31. Quare vigilate, recordantes, me per triennium noctes et dies unumquemque cum lacrimis admonere non intermisisse. 32. In praesentia commendo vos, fratres, Deo et sermonis ejus gratiae, qui vos exaedificare, et inter sanctificatos omnes hereditate donare potest. 33. Nullius argentum, aut aurum, aut vestem concupivi: 34. Quin ipsi vos scitis, et meis, et meorum usibus has ministrasse manus. 35. Omnia vobis ostendi, quod ita laborantes oporteat infirmis subvenire: et Domini Jesu verba meminisse, qui dare, quam accipere, dixit esse beatius. 36. Haec locutus, positis genibus cum illis omnibus supplicavit. 37. Magnus autem fletus exortus est omnium, inque Pauli collum illapsi, eum deosculabantur. 38. Eo maxime dolentes, quod se posthac praesentem visuros negavisset. Deduxerunt autem eum ad navem.

Caput XXI

recensere

Paulus Hierosolymam tendens, Caesareae Philippum evangelistam convenit, cujus etiam vincula praedicit Agabus. Hierosolymam quum advenisset, templum ingressus comprehenditur a Judaeis. Per Lysiam tribunum iisdem eripitur.

1. Nos postea quam ab eis avulsi solvimus, recto cursu venimus in Coum. Sequenti die in Rhodum, et inde Patara: 2. Navemque nacti, quae in Phoenicem traiiceret, conscendimus ac solvimus. 3. Et detecta Cypro, eaque ad laevam relicta, navigavimus in Syriam, et Tyrum appulsi sumus, (ibi enim navis expositura erat onus.) 4. Ac discipulos nacti, illic septem mansimus dies: qui quidem divinitus adflati, Paulum monebant, ne Hierosolymam adscenderet. 5. Postquam dies illos transegimus, profecti sumus, deducentibus nos omnibus una cum feminis ac liberis, donec urbem egressi, positis genibus in litore supplicavimus. 6. Ac postquam inter nos consultavimus, nos navem conscendimus: illi domum reversi sunt. 7. Nos expedita a Tyro navigatione, Ptolemaidem pervenimus: et salutatis fratribus, apud eos mansimus unum diem. 8. Postridie Paulus cum suis profectus, venit Caesaream, et ingressi domum Philippi Evangelistae, qui erat ex septem, mansimus apud eum. 9. Huic erant filiae virgines quatuor, quae vaticinabantur. 10. Commorantibus autem nobis complures dies, descendit quidam ex Judaea vates, nomine Agabus: 11. Qui nos adgressus, captoque Pauli cingulo, et colligatis suis manibus ac pedibus, dixit: haec dicit Spiritus sanctus: virum, cujus est hoc cingulum, sic colligabunt Hierosolymis Judaei, et in extraneorum manus tradent. 12. His auditis, nos et incolae hortabamur, ne Hierosolymam adscenderet. 13. Sed Paulus ita respondit: quorsum ploratis, et animum meum angitis: ego vero non solum colligari, sed etiam mori Hierosolymae paratus sum pro nomine Domini Jesu. 14. Nos igitur, illo non obtemperante, destitimus, et, fiat Domini voluntas, diximus. 15. Post eos dies, adornata profectione, Hierosolymam adscendere contendimus, 16. Comitibus discipulorum quibusdam a Caesarea, qui ducebant, apud quem diversaremur, Mnasonem quemdam Cyprium, veterem discipulum. 17. Postquam Hierosolymam pervenimus, libenter nos excepere fratres. 18. Postridie ingressus est Paulus una nobiscum ad Jacobum, adfueruntque seniores omnes: 19. Quibus ille salutatis narravit singulatim, quae fecisset Deus apud exteras nationes suo ministerio. 20. Quibus auditis, illi, actis Domino gratiis, Paulum sic adloquuntur: vides, frater, quam multa Judaeorum millia sint, qui crediderunt, et omnes legis studiosi sunt. 21. De te autem auditione acceperunt, te, a Mose deficiendum esse, docere omnes apud externas nationes Judaeos, negantem, eis esse circumcidendos liberos, nec moribus vivendum. 22. Quid ergo est? Omnino oportet, ut conveniat multitudo: audient enim, venisse te. 23. Hoc igitur facito, quod nos tibi dicemus. Sunt nobis homines quatuor, voto obstricti. 24. Hos adsume, et cum eis lustrare, et apud eos sumptum facito, ut caput tondeant, intelligantque omnes, eorum, quae de te audierunt nihil esse, sed te quoque sic te gerere, ut legi pareas. 25. Quod ad extraneos, qui crediderunt, attinet, nos scripto ad eos decrevimus, nihil tale servandum eis esse, nisi ut deastris immmolata, et sanguinem, et suffocata, et stuprum vitent. 26. Tum Paulus, adsumptis illis hominibus, sequenti die cum eis lustratus, intravit in fanum: et completos lustrationis dies nuntiavit, donec oblatum est pro eorum unoquque fertum. 27. Sed jam propemodum absolutis septem diebus, asiatici Judaei eum in fano conspicati, vulgus omne confundere, et injectis ei manibus clamare: 28. Viri Israelitae, succurrite. Hic est homo ille, qui contra populum, et legem, et hunc locum, omnes ubique docet. Quin etiam Graecos in fanum introduxit, et hunc locum profanavit. 29. Viderant enim Trophimum Ephesium in urbe cum eo, quem in fanum a Paulo introductum esse arbitrabantur. 30. Ita commota urbe tota, et facto populi concursu, capitur Paulus, et extra fanum trahitur, ac statim clauduntur fores. 31. Conantibus autem eum interficere, adscendit ad cohortis tribunum fama, totam Hierosolymam esse confusam; 32. Qui confestim, adscitis militibus ac centurionibus in eos decurrit. Illi, viso tribuno ac militibus, Paulum pulsare desierunt. 33. Tribunus accessit, eumque comprehendit, ac duabus constringi catenis imperavit, et, quisnam esset, quidue commisisset, sciscitatus est. 34. Sed quum aliis aliud in turba clamantibus, certum scire propter tumultum nequiret, jussit eum in castra duci. 35. Ut ventum est ad gradus, accidit, ut a militibus gestaretur Paulus: tanta erat turbae violentia. 36. Sequebatur enim populi multitudo, clamans: tolle eum. 37. Et Paulus jam in castra introducendus, sic tribunum adloquitur: licetne mihi tecum loqui? Et ille: scisne graece? inquit. 38. Tune es Aegyptius ille, qui superioribus diebus, concitata seditione, eduxit in solitudinem illa sicariorum quatuor millia? 39. At Paulus: ego homo sum Judaeus Tarsensis, civis non obscurae Ciliciae civitatis. Sed oro te, permitte mihi ad populum loqui. 40. Quumque ille permisisset, Paulus stans in gradibus, populo manu significavit: factoque alto silentio, hebraico sermone orationem habuit his verbis:

Caput XXII

recensere

Paulum rationem fidei suae reddentem, aliquamdiu Judaei audiunt. Illis vero clamantibus, virgis examinari jussus, romanum civem se esse declarat.

1. Homines, fratres et patres, audite meam hanc ad vos defensionem. 2. Hic illi eum hebraea lingua verba facientem audientes, majus silentium praestiterunt. 3. Et ille: ego, inquit, homo Judaeus sum, Tarsi in Cilicia natus, in hac urbe educatus ad pedes Gamalielis, patria lege accurate institutus, Dei cupidus, quemadmodum vos omnes estis hodie: 4. Qui hanc institutionem sum capitaliter insectatus, viros simul et mulieres constringendo, et in carcerem condendo. 5. Testis est mihi pontifex, et senatus universus, a quibus etiam epistolas ad fratres acceperam et Damascum ibam, ut eos quoque, qui illic essent, vinctos Hierosolymam adducerem ad supplicium. 6. Sed accidit, ut euntem me, et Damasco propinquantem, circa meridiem multa repente lux de caelo circumfulserit: 7. Et collapsus ad terram, vocem audiverim, dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? 8. Ego respondi: quis es, Domine? Atque ille: ego sum Jesus nazarenus, inquit, quem tu persequeris. 9. Qui autem mecum aderant, lucem adspexerunt illi quidem, et territi sunt: sed vocem non audiverunt adloquentis me. 10. Tum ego: quid agam, Domine? Et Dominus: surge, inquit, et proficiscere Damascum: illic tibi dicentur omnia, quae tibi facienda esse statutum est. 11. Ego quum prae lucis illius splendore non viderem, manu ductus a meis comitibus, veni Damascum. 12. Ananias autem quidam, vir secundum legem pius, omnibus incolis Judaeis probatus, venit ad me, 13. Et adstans mihi: Saule, frater, inquit, adspice. Et ego eodem temporis vestigio eum adspexi. 14. Atque ille: Deus majorum nostrorum, inquit, te ad voluntatem suam cognoscendam destinavit, et ad justum videndum, vocemque ex ejus ore audiendam; 15. Quoniam ei testis futurus es apud omnes homines eorum, quae et videris et audieris. 16. Quocirca quid cunctaris? age dum, baptizare, et tua peccata elue, invocato nomine Domini. 17. Reverso autem mihi Hierosolymam, et in fano supplicanti, accidit, ut extra me ipsum raptus, 18. Viderem eum mihi dicentem: propera et Hierosolyma celeriter exi: non enim admittent tuum de me testimonium. 19. Et ego: Domine, inquam, sciunt ipsi, ut ego solitus sim in custodiam dare, et per synagogas verberare eos, qui tibi fidem haberent: 20. Utque, quum tui testis Stephani sanguis effunderetur, ego adessem, et in ejus necem consentirent, vestimenta custodiens eorum, qui eum interficiebant. 21. At ille: vade, inquit: nam ego te ad longinquas gentes legabo. 22. Ad haec usque, verba eum illi audiverunt, et hic clamorem sustulerunt: tolle istum ex terris, inquiunt, non enim convenit, eum vivere. 23. Ita vociferantibus illis, et vestimenta jactantibus ac pulverem in aerem jacientibus, 24. Jussit eum tribunus in castra duci, et de eo loris quaestionem haberi imperavit, ut cognosceret, quam ob caussam illi sic ei occlamarent. 25. Sed dum ille loris eum constringit, Paulus eum, qui aderat, centurionem sic adloquitur: an hominem romanum, eumque indemnatum, licet vobis verberare? 26. Hoc auditum centurio tribuno nuntiatum ivit: vide, inquit, quid sis acturus: nam hic homo Romanus est. 27. Tum eum adgressus tribunus: dic mihi, inquit, esne Romanus? Etiam, inquit ille. 28. Et tribunus: ego magno pretio istius civitatis jus redemi. Cui Paulus: at ego natus sum. 29. Hic statim eum omiserunt, qui erant de eo questionem habituri: tribunus quoque territus est, quum Romanum esse intelligeret, et eum colligasset. 30. Postero die volens certo scire, qua de re a Judaeis accusaretur, solvit eum vinculis: et pontificibus una cum toto eorum concilio venire jussis, Paulum deduxit, et apud eos statuit.

Caput XXIII

recensere

Paulum caussam dicentem Ananias percuti jubet. Dissensio inter ipsos accusatores oritur. Consolatur Deus Paulum. De Judaeorum insidiis tribunus certior factus, Paulum Felici praefidi mittendum curat.

1. Et Paulus in concilium intuens: viri fratres, inquit, ego me ad hunc diem sic erga Deum gessi, ut optime mihi conscius sim. 2. At pontifex Ananias eis, qui ei adstabant, imperavit, ut ejus os percuterent. 3. Tum Paulus: percussurus est te Deus, inquit ei, paries incrustate. Ergo tu sedes, ut de me ex lege judices, et contra legem pulsari me jubes? 4. Hic adsistentes dixerunt: pontifici divino conviciaris? 5. Et Paulus: nesciebam, fratres, inquit, esse pontificem: scriptum est enim: Principi populi tui ne maledicito. 6. Intelligens autem Paulus, unam partem esse Sadducaeorum, alteram Pharisaeorum, vociferatus est in concilio: viri fratres, ego pharisaeus sum, pharisaei filius: speratae resurrectionis mortuorum sum reus. 7. Hoc eo locuto, orta est pharisaeorum et sadducaeorum contentio, divisaque multitudo est: 8. Sadducaei enim resurrecitonem, aut angelum, aut spiritum esse negant: at pharisaei utrumque confitentur. 9. Hic exorto ingenti clamore, surrexerunt scribae, qui erant pharisaicarum partium, et pugnantes dixerunt: nullum in hoc homine malum invenimus. Quod si eum spiritus est aut angelus adlocutus, ne pugnemus cum Deo. 10. Ita magna exorta contentione, veritus tribunus, ne Paulus ab illis discerperetur, jussit exercitum descendere, eumque e medio illorum abreptum in castra ducere. 11. Proxima nocte adstans ei Dominus dixit: bono animo es, Paule: ut enim de me Hierosolymae testificatus es, sic tibi Romae quoque testificandum est. 12. Deinde orta die, conspirarunt Judaei quidam, et sese devoverunt, si vel cibum vel potionem caperent, quin Paulum interfecissent. 13. Erant autem plus quadraginta, qui hanc conjurationem fecerant. 14. Qui pontifices et senatores hujusmodi oratione convenerunt: diris nos ipsos egimus, si quid gustaremus, quin Paulum occiderimus. 15. Quamobrem vos tribuno et concilio significate, ut cras eum ad vos deducant, ut de eo cognituros exactius. Nos vero, antequam sistatur, parati sumus eum perimere. 16. Has insidias sororis Pauli filius audivit, et venit in castra, ac eo ingressus, rem Paulo retulit. 17. Et Paulus, advocato uno centurione, sic ei dixit: hunc adolescentem ad tribunum deducito: habet enim, quod ei referat. 18. Ille igitur, eo adsumpto, et ad tribunum ducto, sic tribuno dixit: Paulus is, qui est in vinculis, evocatum me rogavit, ut hunc adolescentem ad te abducerem, habentem aliquid, tibi quod dicat. 19. Et tribunus, eo manu prehenso, ac in secretum ducto, percontatus est, quid esset, quod sibi nuntiandum haberet. 20. Cui ille sic retulit: constituerunt Judaei rogare te, ut cras in concilium deducas Paulum, quasi aliquid diligentius de eo interrogaturi. 21. Tu vero eis obsequi noli: nam insidiantur ei ex eis homines supra quadraginta: qui sese devoverunt, si vel comederent, vel biberent, quin eum intermissent. Et nunc parati, tuum mandatum exspectant. 22. Igitur tribunus adolescentem dimisit, cum mandato, ne cui ea se tribuno declarasse diceret. 23. Deinde evocatos duos quosdam centuriones adloquitur: parate milites ducentos, qui Caesaream proficiscantur; item equites septuaginta, et hastatos ducentos, ad noctis horam tertiam: 24. Adhibitis etiam jumentis, ut eo impositum Paulum ad Felicem praetorem perducant. 25. Scripsit autem epistolam, cujus exemplum est hoc: 26. Claudius Lysias praestantissimo praetori Felici salutem. 27. Hunc virum quum Judaei comprehendissent, et interfecturi essent, ego cum exercitu superveni, et eum eripui, ac Romanum esse didici. 28. Volens autem scire, quam ob caussam illi eum accusarent, deduxi eum in eorum concilium; 29. Et de quaestionibus legis eorum accusari comperi, nec ullius criminis insimulari, quod morte sit aut vinculis dignum. 30. Quum autem esset indicatum mihi, fore, ut Judaeorum appeteretur insidiis, ad te continuo misi, et simul accusatoribus, ut contra eum apud te dicerent, praecepi. Vale. 31. Igitur milites, ut eis mandatum fuerat, adsumptum noctu duxerunt Antipatridem. 32. Postridie siverunt equites cum eo proficisci, ipsi in castra reversi sunt. 33. Equites Caesaream ingressi, epistola praetori tradita, Paulum quoque ei stiterunt. 34. Praetor, ea lecta, sciscitatus, ex qua esset provincia? ubi ex Cilicia audivit: 35. Ita dixit: audiam te, ubi tui quoque accusatores venerint: eumque in Herodis praetorio jussit adversari.

Caput XXIV

recensere

Tertullo accusante Paulus pro se caussam dicit. Praefidi, et ejus uxori Christum adnuntiat. Speratam pecuniam cum frustra Felix exspectasset provincia decedens, vinctum Paulum relinquit.

1. Post quinque dies descendit pontifex Ananias cum senatoribus, et oratore Tertullo quodam, qui apud praetorem contra Paulum comparaverunt. 2. Quo vocato, Tertullus sic accusare orsus est: 3. Quod multa pace per te fruimus, quodque tua providentia haec natio recte administratur, id et semper et ubique approbamus, praestantissime Felix, et maximas agimus gratias. 4. Sed ne diutius, obtundam, quaeso, ut nos pro tua aequitate paucis audias. 5. Nos hominem hunc nacti pestilentem, et seditiones omnibus toto orbe Judaeis moventem, ac sectae Nazaraeorum principem, 6. Eo usque, ut etiam fanum profanare conatus sit, comprehendimus, et ex lege nostra judicare voluimus: 7. Sed intervenit Lysias tribunus, qui eum magna vi ex manibus nostris abduxit, 8. Jussitque, ut ejus accusatores apud te adessent: ex quo poteris, si quaeres, certior fieri de omnibus his, quibus nos eum accusamus. 9. Ad haec adsenserunt etiam Judaei, haec sic se habere dicentes. 10. Tum Paulus, quum ei praetor adnuisset, ut diceret, respondit in hanc sententiam: quod te multos jam annos huic genti jus dicere scio, equidem eo confidentius pro me dico, 11. Quod tu intelligere possis, me non plures duodecim complevisse dies, ex quo Hierosolymam ad Deum adorandum adscendi. 12. Neque vero me in fano deprehenderunt cum aliquo colloquentem, aut vulgi seditionem facientem: nec in synagogis, nec per oppida: 13. Nec me eorum possunt convincere, de quibus accusant. 14. Illud autem apud te confiteor, me, ut fert institutio, quam sectam dicunt, sic Deum colere patrium, et omnia credere, quae in lege et vatibus scripta sunt, 15. Ac in Deo spem habere (id quod isti ipsi quoque exspectant) resurrectionem fore mortuorum, tum justorum, tum injustorum. 16. Atque equidem in eo me exerceo, ut intemerata conscientia, et apud Deum semper, et apud homines sim praeditus. 17. Veneram autem post annos complures, ut popularium meorum egestatem muneribus adlevarem, et ferta obmoverem: 18. Quum me in fano lustratum offenderunt, nulla cum turba aut tumultu, quidam ex Asia Judaei. 19. Ii sunt, quos apud te praesto esse, accusareque decebat, si quid haberent contra me. 20. Aut etiam isti ipsi dicant, si quod deprehenderunt in me crimen, dum adsto in concilio: 21. Nisi forte criminosa est haec una vox, qua sic inter eos adstans vociferatus sum: 22. De mortuorum resurrectione ego a vobis hodie reus agor. 23. His auditis, Felix amplius pronuntiavit, eam institutionem satis perspectam habens: quum descenderit Lysias tribunus, inquit, cognoscam de vestra caussa: 24. Praecepitque centurioni, ut adservaretur Paulus, remissius haberetur, neque quisquam suorum ei ministrare aut audire prohiberetur. 25. Post aliquot dies advenit Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, et arcessitum Paulum audivit de fide in Christum. 26. Ac eo de justitia, et continentia, et futuro judicio disserente, territus Felix, dixit: in praesentia abi: ego, tempus nactus, evocabo te. 27. Accedebat eo, quod pecuniam sibi a Paulo datum iri sperabat, ut eum solveret. Ideoque eum saepius arcessens, cum eo confabulabatur. 28. Peracto autem biennio, accepi successorem Felix Portium Festum. Itaque volens gratum facere Judaeis, Paulum vinctum reliquit.

Caput XXV

recensere

Festus succedens, jubet Paulum adduci. Paulus Caesarem appellat. Festus Agrippae regi negotium Pauli exponit, eundemque illi sistis, ut caussam cognoscat.

1. Festus provinciam ingressus, post triduum Caesarea Hierosolymam adscendit: 2. Seque apud eum stiterunt pontifex, et Judaeorum primi, contra Paulum. 3. Contra quem a Festo beneficii loco postulabant, ut eum Hierosolymam arcesseret: in animo habentes, eum in via per insidias occidere. 4. Festus respondit, Paulum Caesareae adservari, se vero brevi profecturum. 5. Quapropter qui vestrum possunt, inquit, simul descendant: et si quid in hoc nomine criminis est, accusent. 6. Deinde postquam apud eos supra decem dies egit, Caesaream descendit: et postridie pro tribunali sedens, Paulum jussit adduci. 7. Qui postquam advenit, circumsteterunt, qui Hierosolymis descenderant, Judaei, multa et atrocia Paulo crimina impingentes, quae demonstrare non poterant: 8. Illo se nec in Judaeorum legem, nec in fanum, nec in Caesarem quidquam pecasse, defendente. 9. Festus autem volens Judaeis gratificare, dixit Paulo: vis Hierosolymam adscendere, et ibi de his caussam apud me dicere? 10. At Paulus: ad Caesaris tribunal, inquit, adsto, ubi me caussam dicere decet. Judaeis nullam feci injuriam, ut tute pulchre scis. 11. Nam si sum nocens, et aliquid morte dignum commisi, quo minus moriar, non recuso. Sin nihil eorum est, de quibus hi me accusant, nemo me eis condonare potest. Caesarem appello. 12. Tum Festus, cum concilio collocutus, respondit: Caesarem appellasti, ad Caesarem ibis. 13. Deinde praeteritis aliquot diebus, Agrippa Rex et Berenice, Caesaream venerunt, salutaturi Festum. 14. Qui dum ibi complures morantur dies, Festus regi negotium Pauli exposuit. Est vir quidam, inquit, a Felice relictus in vinculis: 15. De quo me, postquam Hierosolymam veni, compellarunt pontifices senatoresque Judaeorum, eum poscentes ad supplicium. 16. Quibus ego respondi, non esse Romanis morem, hominem ullum ad necem condonare, priusquam reus praesentes habuerit accusatores, et locum sui contra criminationem defendendi obtinuerit. 17. Quum igitur illi huc convenissent, ego nulla interposita mora, postridie pro tribunali sedi, et hominem adduci imperavi. 18. Cui quum praesto essent accusatores, nullum crimen inferebant, cujusmodi ego opinatus eram: 19. Sed quaestiones quaedam de superstitione sua contra eum habebant, et de quodam Jesu mortuo, quem Paulus vivere dicebat. 20. Ego de hujusmodi quaestione dubitans, quaesivi, an Hierosolymam proficisci vellet, et illic de his caussam dicere. 21. Sed Paulus, ut ad Augusti cognitionem servaretur, appellavit. Et ego jussi, ut adservaretur, donec eum mittam ad Caesarem. 22. Tum Agrippa ita Festo dixit: vellem ego quoque hominem audire. Et ille: cras, inquit, audies eum. 23. Igitur postridie Agrippa et Berenice multo cum apparatu veniunt, et in auditorium intrant una cum tribunis et excellentibus in civitate viris. Et Festus, adducto jussu ejus Paulo, sic locutus est: 24. Agrippa Rex, et omnes viri, qui apud nos adestis, videtis hunc, de quo me omnis Judaeorum multitudo, et Hierosolymis, et hic interpellavit, vociferans, eum vivere amplius non debere. 25. Ego, quum eum nihil capitale admisisse comperissem, et ipse ad Augustum provocasset, statui mittere. 26. Tametsi, quid certum de eo scribam ad dominum, non habeo. Ea de caussa produxi eum ad vos, et maxime ad te, Rex Agrippa, ut re disquisita, habeam, quod scribam. 27. Absurdum enim mihi videtur, mittere vinctum, nec quae ei crimina imponantur, significare.

Caput XXVI

recensere

Paulus coram Agrippa, vitam actam a juventute, vocationemque suam, tanta auctoritate exponit, ut etiam regis animum nonnihil flecteret, sed re infecta discedunt proceres.

1. Hic Paulum sic adloquitur Agrippa: liberum est tibi, pro te ipso dicere. Tum Paulus porrecta manu seipsum defendit: 2. Quod omnia, de quibus a Judaeis postulor, hodie sum apud te, Rex Agrippa, defensurus, 3. Qui sis omnium judaicarum consuetudinum ac controversiarum vel inprimis peritus, equidem beatum me duco. Quamobrem oro te, ut me aequo animo audias. 4. Ac meam quidem ab ineunte aetate vitam, quae ab initio Hierosolymis inter meos populares acta est, norunt omnes Judaei, 5. Jam diu scientes (modo velint fateri) me exactissima religionis nostrae secta vixisse pharisaeum. 6. Et nunc sto reus speratae repraesentationis eorum, quae majoribus nostris a Deo promissa sunt. 7. Quo quidem se perventuras duodecim tribus nostrae, Deum noctes diesque adsidue colendo, sperant. De hac spe accusor, Rex Agrippa, a Judaeis. 8. Itane vero incredibile apud vos judicatur, mortuos a Deo excitari? 9. Equidem statueram, multa mihi contra Jesu Nazareni nomen esse facienda. 10. Itaque feci Hierosolymis, multosque sanctorum ego in custodias inclusi, accepta a pontificibus potestate, et interficiendos mea sententia damnavi. 11. Quin eos per omnes synagogas tormentis saepe cogebam impie loqui: jamque immodice in eos furens, persequebar etiam ad exteras urbes. 12. Ac aliquando proficiscens Damascum, cum potestate mihi a pontificibus praemissa, 13. Die medio, Rex, in itinere vidi de caelo solis splendore majus lumen, quod me meosque comites circumfulsit. 14. Ac nobis omnibus ad terram collapsis, vocem audivi affantem me, et hebraeo sermone dicentem, Saule, Saule, quid me persequeris durum? tibi fuerit contra stimulos calcitrare. 15. Tum ego: quis es, inquam, Domine? Et ille: ego sum Jesus, quem tu persequeris: 16. Verum surge, et consiste in pedes. Nam eo tibi apparui, ut te et ministrum et testem constituam eorum, quaeque videris, quaeque tibi demonstrabo. 17. Vindicabo te a populo et gentibus, ad quas nunc te mitto, 18. Ad eorum oculos aperiendos, ut ex tenebris in lucem, et ex satanae potestate ad Deum se convertant, et ita peccatorum veniam, et eamdem cum eis sortem consequantur, qui fide mihi habenda sancti facti fuerint. 19. Nec ego, Rex Agrippa, caelesti visioni non fui dicto audiens: 20. Quin primum eis, qui Damasci erant, et Hierosolymis, perque omnem Judaeae agrum, nec non ipsis extraneis denuntiarem, ut vitam corrigerent, et ad Deum se converterent, ac vitae correctione digna facerent. 21. His de caussis Judaei me in fano comprehensum conabantur interficere. 22. Sed divino praesidio ad hunc usque diem steti, infimos juxta ac summos commonefaciens, neque quidquam extra ea dicens, quae tum ceteri vates, tum Moses, futura ante denuntiarunt. 23. Videlicet supplicio adficiendum Christum, primumque ex mortuis in vitam revocatum, lucem populo et gentibus nuntiaturum. 24. Haec eo defendente, Festus magna voce dixit: insanis, Paule: nimiae te litterae ad insaniam redigunt. 25. At ille: non insanio, inquit, praestantissime Feste, sed vera et sana verba profero. 26. Scit haec rex, ad quem eo confidentius loquor, quod eum nihil horum latere persuasum habeo. Nec enim hoc in angulo gestum est. 27. Credis, Rex Agrippa, vatibus? Credis, scio. 28. Et Agrippa Paulo: propemodum mihi persuades, ut Christianus fiam. 29. Et Paulus: Deum precor, inquit, ut et propemodum et plane, non solum tu, sed etiam omnes, qui me audiunt, hodie tales fiant, qualis ego sum, exceptis his vinculis. 30. Haec eo locuto, surrexit rex, et praetor, et Berenice, et eorum adsessores: 31. Et digressi loquebantur inter sese, eum hominem nihil morte aut vinculis dignum facere. 32. Agrippa vero Festo dixit, eum hominem absolvi posse, nisi Caesarem appellasset.

Caput XXVII

recensere

Paulo periculosam navigationem praemonenti non creditur, diu ventis undique jactati naufragium faciunt: omnes tamen salvi in terram evadunt.

1. Ut autem nos in Italiam navigare decretum est, traditus est Paulus, et alii quidam vincti, centurioni, nomine Julio, cohortis augustae. 2. Et conscensa navi adramitina, secundum Asiae loca navigaturi solvimus, comitante nos Aristarcho Macedone Thessalonicensi. 3. Postridie ad Sidonem appulsi sumus: et Julius Paulo humane usus, permisit ei, amicos adire, qui ejus curam gererent. 4. Inde postquam solvimus, subter Cyprum navigavimus, quod erant venti contrarii. 5. Ac navigato Cilico, Pamphylioque pelago, Lyciae Myram appulimus: 6. Et ibi nactus centurio navem alexandrinam, quae in Italiam navigaret, eo nos imposuit. 7. Postquam autem compluribus diebus tarde navigantes, aegre in eum locum, qui est secundum Cnidum, venissemus, obstante nobis vento, subter Cretam secundum Salmonam navigavimus: 8. Eamque aegre praeterlati, venimus in quemdam locum, nomine Pulchros portus, prope quem urbs erat Lasaea. 9. Jam vero satis multo tempore transacto, quum esset jam periculosa navigatio, quod tranquillitas praeteriisset, monebat Paulus eos hujusmodi verbis: 10. Viri, video cum detrimento, gravique non solum oneris et navigii, verum etiam nostrae vitae jactura fore navigationem. 11. At centurio magis gubernatori et naviculario, quam Pauli dictis obtemperabat. 12. Ac quod erat portus ad hiberna parum accommodatus, plerique consilium ceperunt, illinc quoque solvere, si forte possent in Phoenicen appulsi hibernare, qui portus est Cretae, spectans ad Africum et ad Corum. 13. Itaque adspirante Austro, arbitrati se propositum adsecutos, Assum praetervecti Cretam praeterferebantur. 14. Verum haud multo post in eam verticosus ventus impegit, qui euro aquilo vocatur. 15. Ita quum correptum navigium contra ventum tendere non posset, cessimus: atque ita ferebamur. 16. Quumque subter parvam quamdam insulam, nomine Claudam, cursum tenuissemus, vix scapham tenere potuimus: 17. Qua subducta, adjumentis utebantur, succingentes navem: ac ne in Syrtim inciderent, metuentes, demissa scapha sic ferebantur. 18. Sed quia vehementi tempestate jactabamur, altero die jactura facta est: 19. Tertio die nos nostris manibus armamenta navis ejecimus. 20. Verum neque sole, neque stellis complures jam dies apparentibus, et tempestate non mediocri incumbente, cetero spes omnis salutis nostrae sublata erat. 21. Quum autem multa esset inedia, Paulus in eorum medio adstans, sic locutus est: decebat quidem, o viri, obtemperantes mihi, a Creta non solvere, et hoc detrimentum damnumque lucrari. 22. Nunc tamen moneo vos, ut bono sitis animo: nam nullius nostrum vitae jactura fiet, sed tantum navigii. 23. Adstitit enim mihi nac nocte Dei, cujus sum, quemque colo, angelus, 24. Et ita dixit: ne metue, Paule, ad Caesarem te sisti oportet: ac scito, tibi Deum omnes tecum navigantes condonasse. 25. Quamobrem bono este animo, viri: confido enim Deo, ita fore, quomodo mihi promissum est. 26. Oportet autem nos in aliquam insulam ejici. 27. Deinde ubi quarta decima nox venit, quum in Adria agitaremur, sub noctem mediam nautae, quod sibi ad aliquam terram accedere videbantur, demisso perpendiculo nautico, invenerunt ulnas viginti. 28. Deinde paullulum progressi, et iterum contati, invenerunt ulnas quindecim: 29. Ac ne in aspera loca inciderent, veriti, jactis de puppi quatuor ancoris, optabant oriri diem. 30. Sed quum nautae ex navi effugere conarentur, et scapham in mare demisissent, quasi qui ex prora ancoras extensuri essent. 31. Paulus centurioni et militibus dixit: nisi hi manserint in navi, vos evadere non potestis. 32. Tum milites scaphae funes absciderunt, eamque delabi siverunt. 33. Interea dum dies appetit, Paulus omnes, ut cibum caperent, cohortabatur: hic decimus quartus dies agitur, inquit, quum exspectantes jejuni permanetis, nihilque sumpsistis. 34. Itaque vos, ut cibum capiatis, exhortor: hoc enim ad vestram salutem pertinet. Nam nullius vestrum vel pilus ex capite cadet. 35. His dictis sumptum panem, actis in omnium conspectu Deo gratiis, fregit, ac comedere coepit. 36. Tum omnes alacres redditi, ipsi quoque cibum ceperunt. 37. Eramus autem in navi capita in summa ducenta septuaginta sex. 38. Deinde cibo satiati, navem exonerarunt, jacto in mare frumento. 39. Orta die terram non agnoscebant, sed sinum quemdam animadverterbant, qui litus habebat, in quod cogitabant, si fieri posset, navem appellere. 40. Itaque detractas ancoras permiserunt in mare: simulque laxatis gubernaculorum scalmis, et sublato ad flatum velo, tendebant ad litus. 41. Sed in locum bimarem delati navem illiserunt, ita ut adfixa prora maneret immobilis, puppis undarum vi solveretur. 42. Militum autem consilium fuit, ut vinctos occiderent, ne quis enatando effugeret. 43. Sed cneturio Paulum servare volens, eos illo consilio prohibuit, jussitque, ut, qui nare possent, primi se jacerent, et ad terram evaderent: 44. Ceteri partim in tabulis, partim in quavis re ex navi. Atque ita factum est, ut omnes in terram evaderent incolumes.

Caput XXVIII

recensere

Barbarorum humanitas erga naufragos. Paulus viperam manu tollit illaesus. Publium et alios sanat. Melita solventes Romam perveniunt. Paulus Judaeis caussam suam exponit: Jesum docet biennio.

1. Elapsi autem tum demum intellexerunt, insulam Melitam vocari. 2. Barbari vero non vulgari humanitate erga nos usi sunt: nam accenso igne, nos omnes juverunt propter instantem pluviam, et propter frigus. 3. Quum Paulus autem multum sarmentorum collegisset, ac igni imposuisset, vipera, propter calorem egressa ejus manum invasit. 4. Et Barbari, ut pendentem de ejus manu bestiam viderunt, dicebant inter sese, omnino homicida est hic homo, quem ex mari servatum, fas vivere non sinit. 5. At ille, excussa in ignem bestia, nihil mali passus est, 6. Illis futurum exspectantibus, ut arderet, aut subito mortuus concideret: sed postquam diutius exspectantes, nihil incommodi ei vident accidere, mutati dicebant esse Deum. 7. Erant autem iis in locis praedia primo insulae, nomine Publio, qui nos acceptos triduum benigne tractavit hospitio. 8. Accidit autem, ut Publii pater, febribus et torminibus laborans, decumberet: ad quem ingressus Paulus, ac comprecatus, impositis illi manibus, eum sanavit. 9. Quo facto, ceteri quoque, qui morbis in insula tenebantur, accedebant, ac curabantur: 10. Qui nos etiam multis honoribus prosecuti sunt, et solventibus necessaria subministrarunt. 11. Post tres menses solvimus in navi alexandrina, quae in ea insula hiemaverat, insignita Castoribus: 12. Et Syracusas appulsi, illic mansimus triduum. 13. Inde circuitu pervenimus Regium: et post unum diem, orto austro, altero die venimus Puteolos: 14. Ubi fratres nacti, exorati sumus, ut apud eos maneremus septem dies, et ita Romam contendimus. 15. Unde fratres, quum de nobis audivissent, nobis obviam prodierunt usque ad Appium forum et Tres tabernas. Quibus visis, Paulus, actis Deo gratiis, sumpsit fiduciam. 16. Postquam Romam venimus, centurio vinctos praefecto castrorum tradidit. Paulo autem permissum est, ut solus cum custode suo milite maneret. 17. Post triduum convocavit Paulus Judaeorum primos, eosque, postquam convenerunt, sic adlocutus est: viri fratres, ego, quamvis nihil contra populum, patriosve mores fecissem, vinctus Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum. 18. Qui me examinatum volebant absolvere, quod nullum in me foret capitale crimen: 19. Sed contradicentibus Judaeis, coactus sum appellare Caesarem, non ut qui aliquid haberem, quod populares meos accusarem. 20. Hanc igitur ob caussam vos advocavi, ut viderem et adloquerer. Nam caussa spei Israelitarum hac catena circumdatus sum. 21. Et illi: nos quidem, inquiunt, neque litteras de te accepimus ex Judaea, neque fratrum quisquam advenit, qui aliquid sinistrum de te nuntiaverit, aut dixerit. 22. Ceterum vellemus ex te audire, quae sentias. Nam de ista quidem secta notum est nobis, ei ubique contradici. 23. Ac dicto ei die, venerunt ad eum in hospitium complures: quibus ille disserebat, divinum regnum testificans, et eis de Jesu ex Mosis lege et vatibus a mane ad vesperam persuadere conans. 24. Et aliis quidem oratione persuadebatur, alii non credebant: 25. Quumque inter sese discordes essent, discedebant, Paulo unum verbum locuto, videlicet: recte adlocutus est Spiritus sanctus per Esaiam vatme majores nostros, 26. Dum ait: adi populum istum, et dicito: audietis quidem; sed non intelligetis: et adispicetis; sed non perspicietis. 27. Torpet enim animus illius populi, et auribus obtuse audiunt, et occlusos habent oculos, ne oculis videant, et auribus audiant, et animo intelligant, ac mutentur, atque ita eos ego sanem. 28. Quapropter hoc vobis notum esto, missam extraneis esse divinam salutem, qui etiam audient. 29. His ab eo dictis, abierunt Judaei, multam habentes inter sese contentionem. 30. Mansit autem Paulus totum biennium inconducto privatim, atque omnes admittebat, qui eum adibant, divinum regnum publicans, 31. Et de Domino Jesu Christo summa cum liberatte, sine impedimento, docens.