Anglica Historia/V

This is the stable version, checked on 24 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber V

 IV VI 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER QUINTUS

 

DE principio septem regnorum atque de fine qui exin consecutus est, sex eorundum, id est Cantiani, Meridianorum Saxonum, Orientalium Anglorum, Orientalium Saxonum, Merciorum, et Northumbrorum, item de bellis inter regulos gestis deque eorum seditionibus, superiore libro diximus. Nunc autem de incremento Occidentali regni, et quando ad illud caetera regna adiuncta fuerint, exponendum est, quo tandem et regum et rerum series simul ubique quadret. Egbertus, vir eximia spe, summae virtutis, rex Occidentalis a Cerdicio decimusseptimus ab omnibus, uti supra demonstratum est, consalutatus, potestate adepta auspicatissime uti coepit, sane peritissimus pugnandi, quippe qui apud Gallos dum exulavit militarem artem studiose didicerat, bellica facinora in primis sibi obeunda statuit. Itaque Britannos, hoc est Wallos, statim initio principatus domuit, qui adhuc liberatis cupidi minimam nacti occasionem ab Anglis crebro deficiebant, in eosque quotidie insultabant, ut qui victis modis omnibus vinci nolebant. Hoc prospere et celeriter confecto negotio, iam ob famam rei gestae summa authoritate atque nomine valebat, territabatque finitimos regulos, utpote qui videbant eum talem esse in militari arte ut iam iam suis fortunis imminere animo cernerent. Ea res in primis pupugit animum Bertulphi Merciorum regis, viri fortissimi. Is enim, quamvis probe sciret periculosum esse cum viro forti et perito bellandi acie confligere, attamen ex altera parta non ignorans facinus multo gloriosius fore si bene caderet, statuit cum Egberto contendere. Itaque, parato mature exercitu, illi bellum indixit. Non abnuit Occidentalis rex certamen, qui impigre circunductis brevi spatio copiis hostem aggreditur, commissaque pugna dimicatur utrinque acriter ac ancipiti praelio. Ad extremum Mercii itinere et longo certamine fessi fugere sensim coeperunt. Quod Occidentales sentientes maiore vi iam repulsos hostes insecuti ingentem effecerunt caedem. Hanc victoriam Egbertus adeptus in eam spem venit ut iam sibi persuaderet posse se facile finitimos populos superare, quippe quorum res manifeste ad casum inclinatas cernebat, et ante alios decrevit armis invadere Ethelvolphum Cantianum regem, hominem in Cantianis parvi utique nominis minimaeque existimationis. Itaque cum omni exercitu Cantianum ingressus agrum, diu nemine qui fere resisteret invento, regionem quaquaversum depopulatur, vicosque omnes incendendos deripiendosque militibus tradit. Ethelvolphus, qui parum suis viribus confidebat, subitae rei motu territus, tantum abfuit, sicut nonnulli tradunt, ut pugnare sit ausus ut etiam sese fugae dederit, vitamque inde in exilio egerit. Veruntamen alii, cum quibus ego consentio, scribunt eium, collecta quam celerrime potuit militum manu, fortissime praelium cum hoste commisisse, atque insigniter dimicantem captum fuisse. Verum utcunque res gesta sit, talem eventum habuit ut Egbertus vicerit, Cantianoque regno sit potitus. Crescebant hoc pacto mirandum in modum Occidentalium opes, et finitimis formidolosiores fiebant, quamobrem facilius omnes Egberto parebant. Is igitur ut Merciorum quoque vires infringeret, Orientales Anglos, quorum amicitiam et societatem renovate foedere paulo ante sibi adiunxerat, hortatus est ut, parato exercitu, in Merciam irrumperent. Quod ill partim ut regi satisfacerent, partim quo ulciscerentur iniurias ab ipsis Merciis acceptas, quippe qui eorum fines paucis ante diebus devasterant incursionibus, neutiquam gravate fecerunt. In ea pugna, etsi tumultuaria, Bernulphus rex Mercius primo congressu cecidit. Dein, ira et odio stimulante, iterum congressi, et in certamine Ludicenus, qui Bernulpho successit, interemptus est. Ita, Merciorum rebus debilitatis, Egbertus iam aperto Marte Uthlacum, qui Ludiceno successerat, adortus cepit, captumque sub iugum misit. Tali rerum successu Northumbri exterriti de gradu, ut aiunt, subito deiiciuntur, quippe qui maluerunt sese dedere quam hostilia arma pati aut experiri. Porro ii, eiectis interfectisque regibus suis ac Dacorum iugo excusso, domesticis seditionibus barbarorumque depopulationibus afflicti ad Egbertum legatos de deditione misere, qui oppida, cives, agros, omniumque oppidanorum fortunas publicas et privatas illius fidei traderent, ut se deditos tueretur. Accepit libenter eam deditionem rex Egbertus, ac deditos bene sperare iussit, pollicitus fore ut nunquam amplius barbarorum iniuriis afficerentur.

  1. Sic Northumbrorum nobile regnum ab Occidentalibus Saxonibus ad extremum occupatum est. Sunt tamen qui aliter tradant de eiusmodi regni exitu, perhibentes regem Occidentalem bello petiisse Ethelbertum sive Adelredum ultimum Northumbrorum regem, eumque devictum una cum regno in hostis potestatem venisse, quod nequaquam multum a vero alienum ducerem si ratio temporis pateretur. Nam, ut superiore libro prodidimus, constat post eiectos reges triginta et amplius annos intercessisse cum Egbertus rebus Northumbricis est potitus. Per idem quoque tempus Egbertus Sutthredum Orientalium Saxonum regem, parvo omnino negotio victum, regno spoliavit. Creverunt per hunc modum ita ad eum diem res Occidentalium, adiectis eorum imperio tribus opulentissimis regnis, ut illud totam quod ad occupandam omnem insulam, semper Scotiam excipimus, supererat, id est, regna Merciorum et Orientalium Anglorum, pro nihilo haberetur, utpote quod iam viribus vacuum brevi casurum esset, sicut postea contigit, in Occidentalium potestatem, non secus ac Egbertus sperabat aut fore arbitrabatur, qui perinde summa iam rerum quasi potitus, partim ut deleto Britannico nomine sui generis memoria in insula perpetuaretur, partim ut eodem iure eodemque nomine omnis populus censeretur, primus Britanniam Angliam, et universam gentem Anglos appellavit, idque edicto sanxit perpetuo mansurum. Post haec sapiens princeps tanto rerum successu, id quod facile solet mortalium animos fatigare, nihil elatus, eadem adversus omnes humanitate, gratia, munificentia, pacis ac quietis suorum studio maxime erat, cum ecce Daci otium honestum patriae (sic sunt humanae res sexcentis casibus quocunque temporis puncto obnoxiae) perturbarunt. Hi, parata classe, per mare praedatorum more et ad litus Germanici oceani appulsi in terram descendunt, praedamque facere incipiunt. Qua re statim nuntiata, rex, paucis se cum sumptis militibus prout in repentina fortuna fieri solet, it hostibus obviam, eosque nullis ordinibus firmatos prorsus incaute adoritur. Fuit ab initio pugna Anglis adversa, urgebat tamen rex militem suum cum fortiter praeliando, tum commemorando quam turpissime foret eos milites a piratis et latronibus demum superari, qui reges plures vicissent. Interea Daci ubi cognoverunt aegre resisti et haud dubiam hostium lassitudinem esse, tum sese magis concitant, multisque passim caesis Egbertum circunsistunt. Iam nox adventabat cum rex, desperata salute, vix aegreque cum paucis fugiens elabitur. Dacus vero tametsi superiorem se esse sciebat, trepidus tamen ne in terra hostili insidiis circumveniretur, a persequendo destitit. Occidentalis rex ea nocte, cuius praesidio ex periculo mortis evaserat, nequaquam accepto incommodo fractus, cum diversi ex suis integri intactique de certamine abiissent, reliquias exercitus dissipati magno studio colligit reficitque. Interea etiam orto rumore adversae pugnae, multi ad regem captis continuo armis proficiscebantur. Parato itaque satis idoneo exercitu, omnes copias in hostes educit, commissoque iterum praelio eos externo certamine defatigatos sine labore ullo fudit. Pars Dacorum ibi caesa, pars ad naves elapsa vento confestim se dedit. Post hanc victoriam Egbertus, quem virtutis gloria cum summa laude ad coelum extulerat, quippe qui regnum quod parvum admodum acceperat industria sua amplissimum reddidisset, senio iam confectus, vita excessit anno cum regnare coeperat xxxvij, salutis humanae DCCCXXXVII. Reliquit filium Ethelvolphum iuvenem, qui ei successit. Hunc pater, cum non ignoraret regem qui laudem mereri vellet oportere esse fortem, iustum, severum, gravem, magnanimum, liberalem, et beneficium, a puero ita instituit, ut ea ipsa regia laude omni tempore dignus fuerit. Qui praeterea a principio religione obligatus est, subdiaconus ordine initiatus. Sed mox Leonis Romani pontificis autoritate eo solutus vinculo Osburgam electissimam puellam uxorem duxit.
  2. De quo antequam plura scribamus, commodum de origine Dacorum, qui a veteribus etiam Davi vocati sunt, dicendum duxi. Ii enim sedibus egressi usque eo Anglos aliquando latronum ritu eorum agros ac domos diripiendo, alias iure iusti belli dimicando divexarunt, dum in insula regno potiti sunt. Sed haec post loco perapposito dicentur, nunc de ipsa origine tam ferae quondam gentis disseramus. Gothi Germanicum sivi Scythicum (non enim de ea re scriptores inter se consentiunt), genus hominum ferocissimum, modo Getae, modo Daci a priscis autoribus nuncupati sunt. Ex quibus Strabo libro Geographiae septimo autor est Getas discretis sedibus diversos a Dacis habitasse, ut Daci mediterranea loca tenerent, Germaniam versus et Istri fontibus viciniores, qui olim Davi vocati sunt, Getae Pontum versus propius orientem essent. Igitur Getae et Daci videntur gens una fuisse, atque tantum sedibus separata, quando eodem teste utrisque eadem erat lingua. Iis ab Augusto pax data et, vetitique sunt Danubii limitem transcendere A quibus, haud multo post violatis finibus, duo Romani duces, primum Oppius Sabinus, deinde, Domitiano principe, Cornelius Fuscius ad eam iniuriam vindicandam missi cum omnibus copiis caesi sunt. Exegit deinde Traianus princeps eam gentem Romanis finibus atque in suas sedes compulsam vehementer afflixit. Postea Antoninus, cui Caracallae cognomen fit, cum duceret adversus Parthos exercitum, Dacos, quod parum quieturi viderentur, ex improviso adortus domuit. Et inde Gordianus Minor illos res novas molientes facile compescuit. Maiores deinde eius gentis motus secuti sunt. Enimvero Philippo principe, qui primus Romanorum imperatorum Christianus effectus est, plerique immansuetarum gentium populi Romani imperii finibus tumultuose violatis, Thraciam Lysiamque maxime vexarunt. Quo quidem tempore aut non multo post, quando iam fata Romani nominis gloriam ad exitum trahebant, euismodi faeces hominum in omnes orbis partes coacto agmine eruperunt. Nam Gothi in Asiam invaserunt, Bithynia prius vastata, cum Macadoniae et bona Thraciae parte. Hanc demum barbarorum colluviem ita vagantem Claudius Secundus Romanorum princeps in Mysia propemodum ad internecionem delevit, ccc millibus hostium caesis aut captis. Nec multum uspiam quieverunt, sed postea arma moventes ab Aureliano trans Danubium uno praelio victi sunt. Atque ita demum Gothi tot cladibus aliis ex aliis affecti diu armis abstinuerint, donec postremo, obtinente orientis imperium Valente, ab Hunnis quoque victi fugatique sunt. Ii, etsi Gothi in primis fuisse dicuntur, tamen, quia nunc a veteribus, ut dictum est, Getae, nunc Daci nominati sunt, et satis omnino constat inter illos feros populos qui Gothorum ductu Romani imperii fines Philippo principe ingressi sunt, Getas et Dacos potissimum fuisse. Igitur hos Dacos seu Getas, tot cladibus affectos, finibus suos pulsos, novas sedes quaeritando ad ultimum in aquilonalem Germaniae partem sese contulisse, atque Daciam ex se dixisse ferunt. Haec pars in oceanum instar brachii humani extenta cherronesi formam habet. At ne Geticum aut Dacicum nomen a Gothico disiungeretur, insulam quoque in oceano haud longe a Dacia in arcton protensam, quam forte aut tunc aut postremo occuparunt, Gothiam appellasse traduntur. Et haec simuli cum ipsa cherroneso ab eadem gente possidetur, quae, obliterato prorsus antiquae patriae nomine, ut dictum est, ex eius dominatu Dacia nuncupatur. Sane hanc quondam terram Cimbri, quos C. Marius vicit, tenuere, quam nunquam fere una gens coluit. Quo factum puto ut priscum nomen interierit. Atqui Dacia antiqua Pannoniis vicina hodie Valachia nuncupatur ex eo quod, Dacis inde expulsis et alias sedes quaeritantibus, Romana colonia illuc missa est. Nam Valach lingua eorum Italicum significat. Valachorum deinde duae factiones fuere, Dragulae et Dani. Sed Dragulae Danis impares nostrorum patrum memoria Turcas in eam terram induxerunt, qui Danos pene delevere, quos Ioannes Hunyades Matthiae regis Pannoniorum pater, restituit atque Turcis ereptos sibi nominique Christiano vindicavit. Hinc ergo cognoscamus licet qui in praesentia Daci aut Dani sunt, ut ne eos Danos appellamus qui cherronesum Cimbricam habent, cum illi etiam nunc in qua Valachia sint, sed Dacos, qui patriis sedibus eiecti in eam peninsulam se ad extremum contulerunt. Quod verum esse vel illud declarat, quod eius regionis dominus non se Danorum sed Dacorum regem vocitat, uti ex illius diplomatibus liquido constat. Quare scriptores illi dubio procul errant qui in suis historiis eiusmodi oceani accolas Danos pro Dacis ponunt. In hac haeresi cum primis est Saxo Grammaticus eius gentis recens rerum gestarum scriptor, si codex formis excusus non est mendosus. Quocirca ne nos in eadem erroris nave versaremur, non libuit tales in hac parte sequi authores. Sed ad inceptum redeamus. Haec itaque gens ferox, quae Germanicum nunc oceanum accolit, quaque trans Istrum olim sedes habuit, cum domi in dies magis magisque multitudine suorum premeretur, tandiu Anglos (haud enim Dacia longo oceani maris intervallo ab Anglia abest) armis divexavit donec subegerit. Haec summatim de Dacorum origine.
  3. Caeterum ad Ethelvolphum redeo. Huic viro, rebus omnibus apprime ornato, qui merito potest cum patre conferri, quem haud dubie ad humanitatem et iustitiam natura genuerat, nihil potius fuit quam de suo populo continenter optime mereri, ac aequissimos quosque rebus agendis semper praeficere. Cuius rei authores cum primis erant divus Suitinus et Adelstanus, id temporis vitae sanctimonia et prudentia celebres, quos rex in intimis habebat. Quare pax et iustitia ubique florebat, cum manus ingens Dacorum ex patriis sedibus profecta ac praedandi studio iterum per insulam vagata multis incommodis insulanos affecit, quorum iniurias rex, sumptis necessario armis a quibus libens suapte natura manus abstinebat, satis ferociter est saepius persecutus. Impia tamen gens atque huc atque illuc more ferarum cursitando ac crudeliter in omnes saevitiam exercendo diversa loca regni, et praesertim Cantium, maxime vastavit. Sed iam ingenti praeda onustam insulani postremo toto regno expulerunt. Rex ea molestia liberatus haud multo post Romam voti causa petivit, ubi a Leone Quarto pontifice benigne acceptus fecit Romano pontifici eam quoque insulae partem quam Egbertus pater ad regnum adiunxerat vectigalem, imitatus Inam, id quod supra memoravimus. Legeque sancivit ut qui ex suis possessionibus triginta denariorum vectigal in singulos annos caperent aut plures domos haberent, pro iis quas habitarent singuli singulos denarios quotannis Romano pontifici, ad diem festum apostolorum Petri et Pauli, vel summum ad vincula Petri solverent, quam legem quidam, licet falso, Aluredo eius filio assignant. Fuit is annus salutis humanae DCCXLVII. Idem fertur instaurasse Romae scholam quandam primo ab Offa Merciorum rege conditam, et paulo ante eius adventum in urbem incendio fere consumptam. Ipsam autem scholam, ubi Romae Angli duntaxat manebant bonisque artibus operam dabant, eo loci fuisse opinor quo postea hospitalis domus divo Thomae dedicata posita est, ad quam Angli homines receptum habent. Rex Ethelvolphus moratus est Romae maiorem anni partem. Postea domum reversus non modo se clementem principem sed optimum parentem omnibus suis praebuit, ut qui cunta ad honesti cultum modestiamque referebat. Genuit ex Osburga uxore filios Ethelbaldum, Ethelbertum, Ethelredum, et Alfredum sive Aluredum, egregiae indolis et formae iuvenes, quos bonis artibus imbuendos summopere curavit. Sed nihil aeque elaboravit quam ut liberales et largi evaderent. Sciebat enim sapientissimus pater nullum ferme vitium perniciosius avaritia omnibus criminibus implicata posse in principem cadere, quippe qui cum multis imperet, per multorum fortunas id malum pervadat necesse est. Illi igitur ita a patre bonis moribus instituti non immerito post eius mortem singuli deinceps regnarunt. Cum Ethelvolphus in hac morum vitaeque modestia ageret, levi repente morbo tentatus animam efflavit anno cum regnare coeperat vigesimo. Eius corpus Vintoniam delatum ibi honorifice sepelitur. Per idem tempus florebant sanctitate vitae virgines Modevena apud Hybernos, Achea et Ositha apud Anglos. Ac ista a Dacis morte afficitur, illae vero nullis fortunae telis petuntur. Ita Ositha martyr et Modevena atque Achea virgines in divorum numerum posthac adscribuntur. Ethelbaldus fit deinde rex a Cerdicio decimusnonus, qui tantum mensibus quinque regnum obtinuit. Nam subito in febrem incidit, ex eaque mortem obiit. Quem ita immatura morte extinctum Ethelbertus secutus est, vir aevo, patre, maioribus suis multo dignissimus. Statim initio eius principatus manus ingens Dacorum in insulam irrupit, quae per agros Cantianos vagata multis incommodis incolas effecit. Quibus haud multo post rex impigre obviam factus non prius a persequendo destitit quam, multa facta caede, eos omnes ex insula exegerit. Dum postea princeps, hac re bene gesta, maiora in dies singulos ad augendum tranquilli regni statum animo agitat, vix quinto anno quam regnare coeperat completo moritur. Ethelredus deinde Ethelberti frater a Cerdicio vigesimus alter rex creatur, vir domi placidus atque humanus, qui fama et gratia quadam omnes ad amicitiam benevolentiamque alliciebat, foris vero non item. Nam militaris disciplinae sciens nihil non severius agebat, atque ita tam pace quam bello clarus fuit, licet ei negatum fuerit aut diu in vita manere aut in otio esse. Vixit enim sex duntaxat annos et toto fere eo temporis spatio continuis bellorum fluctibus agitatus est.
  4. Quippe Daci qui, insulae ubertate iampridem cognita, saepius ingentem praedam inde exportarant, modo insidiis, modo aperte Marte adnitebantur vires Anglorum ita infirmare ut tandem aliquando imperium in insula obtinerent, quare quotidie factis passim praeliis insulae statum turbabant. Cum istis Ethelredus collatis signis saepe conflixit, varia licet fortuna. Quapropter Daci, victoriam animo concipientes, cum viderent nihil esse quod amplius tumultuantium more rem tentarent, dein instructa acie insulam invadendam statuerunt. Itaque non multo post Ivarus eorum rex cum ingenti classe adfuit, delatus in Humbri ostium. Qui de summa rerum certare affectans hostiliter agrum ingressus est. Interea rex nihilo segnius eo quo hostem advenisse audierat adproperavit, ac ubi in conspectum venerat suos in aciem eduxit, quos ad hunc modum instruxit. In sinistro cornu partem equitum cum omnibus auxiliariis, quibus Aluredum minorem natu fratrem, virum singulari virtuti, praefecit, cuius ad nutum centuriones singulos paratos voluit. In dextro vero cornu alteram partem equitum cum bene magno sagittariorum numero et peditum flore locavit, ubi ipse erat. Dum ita Anglicus exercitus ad pugnam se expedit, Daci, in quibus non minus animi atque rei gerendae studii inerat, iam paratis antea ordinibus appropinquant, ac, signo ad unum temporis punctum utrinque dato, concurritur acriter varieque pugnatur. Sed Angli cum vidissent hostes infestis pilis quanta maxime potuissent vi procurrisse, et animadvertissent non occurri posse a se aequa conditione, tum ut usu periti ac superioribus pugnis exercitati sensim se represserunt et ad medium fere spatium constiterunt, ut non consumptis viribus appropinquarent, et interea hosticus ille furor aliquantulum refrigeret. Ita, parvo intermisso temporis spatio ac rursus revocato cursu, celeriter in hostes pergunt. Neque Daci huic rei defuerunt, qui et impetum Anglorum tulerunt et ordines conservaverunt, ac universi strictis gladiis procurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Quorum vim Anglus non tulit, sed paulum loco motus cessit, iamque fugam meditari coepit. Id ubi rex animadvertit, equites omnes ad excipiendum illum conatum convertit. Daci nihil loco excedentes cursum aliquantulum represserunt. Hoc idem, iam adventante nocte, Angli fecerunt, quod utrisque gratissimum fuit, nam a mane ad vesperum pugnatum erat, et nox praelium iam in sinistro cornu, quo se multo labore fatigati contulerant, dirimere coeperat, atque corpora interfectorum ubique iacentia pugnam utrobique maxime impediebant. Igitur facile ab utraque parte receptui signum datum est, et illud Anglis peropportunum, qui adeo aegre resistebant ut iamiam fama esset eos esse victos, ita ut nihil propius factu fuerit quam ut Northumbri, hortantibus Merciis, deficerent. Ea nocte Daci admodum soliciti, nimirum quibus satis cognitum erat oportere in terra hostili aut mori aut vincere, corpora cibo curant, congestisque in unum demortuorum cadaveribus ac vulneratis simul curatis, sese vicissim quieti dant. Angli vero, qui eo die pene superati fuerant, nova subsidia parant, concurrentibus continenter undique multis mortalibus ad auxilium ferendum suis. Et ita postridie, iam albescente coelo, cum recentes atque integri multi defessis successissent, magnis animis sese ad pugnam expediunt, quam hostes, tametsi externo praelio fatigati nullisque suorum viribus aucti, haudquaquam retardarunt. Certamine itaque iterum renovato, parum admodum aequa conditione pugnatum est. Nam Ivari interitus, qui inter primos praeliantes statim confossus cecidit, ita Dacorum animos terruit ut evestigio se in fugam contulerint. Ex quibus, antequam in tutum se receperunt, bene multi trucidati sunt. Postquam autem locum castris idoneum ceperunt, protinus Agnerum et Hubonem fratres, quorum supra mentionem fecimus, sibi duces constituerunt, qui miro statim studio exercitum reparare nituntur. Cum his non consentiunt quae a Saxone Grammatico produntur, qui scribit Ivarum, ubi vidisset leonis pellem non pervenire quo volebat, vulpinam assuisse, hoc est, viribus suis non satis fidentem, fraude petiisse hostem. Porro, ut idem ait, Ivarus, conciliata cum Anglo pace, tantum arvi ab eo impetravit quantum equino posset circundare tergo, et illo in minutissimas corrigias secto amplum urbi condendae locum occupavit, qui deinde, renovato bello, rerum hoc pacto potitus est. Sed biennio post, relicto Agnero insulae praesidio, domum ob rerum novarum motus redire necesse habuit. Non ponit Saxo nomen urbis ab Ivaro subdito aedificatae. Ast ab isto artificio videtur traxisse nomen oppidum quod Dongcasrum vocatur, nam thong anglice corrigia dicitur, et the pro d Angli utuntur, ut inde Dongastrum sit nomen compositum, sic auguremur licet. Sed ad rem revertamur. At Ethelredus, tametsi magna potitus victoria, nihil tamen hostium vires aspernatus reliqui negotii gerendi nullam demittebat facultatem, quod intelligeret ingentem hominum multitudinem in insulam continenter accurrere suis subsidio, quae haud inde multo post adfuit. Daci decimoquinto die post acceptam cladem, refecto exercitu, cum Anglis congressi haud dubia spe ita illos fuderunt fugaruntque ut parum abfuerit quin ille ultimus iis dies conferendi signa cum Dacis fuisset. Victor deinde exercitus ad praedam faciendam conversus late omnia vastare coepit. Qui cum libere nimis percurreret hostium agros, necopinans incidit in insidias quas Ethelredus illi sic furenti, coactis in unum ex cursu suis, fecerat. Ibi non mediocris ab Anglis Dacorum fugientium strages et edita, haudquaquam tamen incruento milite, inter quos et ipse Ethelredus vulnus accepit cuius cruciatu intolerabili afflictus brevi post occidit. Fuit ille annus cum regnare coepit Ethelredus sextus, qui rerum gestarum fama adeo nomen suum celebravit ut immatura morte nihil damni fecisse visus sit, cum praesertim Aluredo fratri, virtutis splendore pari, negotium suscipiendae curae regni moriens mandarit, quem iampridem haeredem fecerat.
  5. Aluredus rerum potitus primo quoque tempore voti causa Romam prosecutus est, ubi regiae coronae honore ab Hadriano Secundo Romano pontifice rursus honestatur, qui fuit annus salutis DCCCLXXII. Quocirca quadrare non potest ut a Leone Quarto id decoris susceperit, sicut quidam rationi temporis alte indormientes falso prodiderunt. Non quieverunt interim Daci, qui primum Merciam ingressi Bertulphum regem imperio spoliarunt. Sed non multo post a Buthredo inde expulsi fuere, quem etiam parvo post tempore regno deiecerunt et, Mercia potiti, Ceovolphum, prout superiore libro abunde memoravi, eius regionis regem fecerunt. Deinde Northumbros adorti intra Eboracum metu inclusos superarunt, urbemque captam diripuerunt. Quibus rebus prospere gestis, elati Orientales postremo Anglos vicerunt, interfecto Edmundo illorum rege, viro sanctissimo. Ac iis ita superatis, Guthurmum unum ex suis ducibus regem constituerunt, cui postea successit Ericus etiam Dacus, quem crudeliter dominantem ipsi Angli ad ultimum occiderunt. Sic Daci per id tempus Merciam tenebant, simulque Anglis Orientalibus imperabant, totis viribus intenti quomodo Occidentales opprimerent, quorum opes ita crescere magnopere dolebant. Erat Aluredus tam rebus externis laudandus quam domesticis institutis admirandus, item summo ingenio summaque prudentia, cui ab initio principatus omnia difficilima fuerunt, deinceps vero omnia plena laboris, caeterum felicissima. Tot virtutes optimo principi inviderunt cum primis Daci, conatique sunt eum quamprimum opprimere. Cum enim ille aliquando esset in villa quam in Londinensi agro habebat, ibique animi gratia interdum in venatione foret, Daci qui Londini morabantur, certiores facti datam esse occasionem perdendi inimici, subito illuc cum bene magna armatorum manu advolant, ac de improviso regem villae parietibus intercludunt. Re subita perterriti milites Angli, qui admodum pauci erant, persuadere regi conantur ut dum ipsi erumpunt fuga sibi consulat. Ille autem, existimans illud ut indecorum minimeque dignum maiestate regia, sibi crimini datum iri, occurrendum periculo deliberat, atque factus irruentibus obviam fortiter pugnat. Sed ubi videt se ac suos a multitudine hostium circumveniri, tum demum, etsi invitus, necessario sese in fugam confert, non tamen latebras quaerit, verum ut bonus imperator, in praesentia hostili rabie a tergo omissa, excercitum quam celerrime potest undecunque conflat, fitque Dacis obviam, qui, nuntiato hostium concursu, non ausi in medium procedere sese Londinum receperunt, regisque vires maxime formidantes per legatos de pace agere coeperunt. Pacis autem conditiones erant ut res Occidentales nullo unquam tempore posthac infestas excursionibus latrociniisve redderent, ac pacti servandi causa obsides darent. Sunt qui scribant pacis leges in primis fuisse ut Daci de insula exirent, nunquam amplius redituri, id quod tam a vero est alienum quam a facto fuit, quia illi iam late dominantes, nisi extrema vi adacti, quae nondum existebat, illud prorsus facturi non erant. Has conditiones rex minime respuit, quippe qui prae bono otio iam bellum oderat, quo ubi ab armis esset cessatum posset patriam literis, quae per id tempus adhuc rarae erant, decorare, legibusque firmare. Igitur, acceptis obsidibus, foedus cum hostibus ferire voluit non invitus, tametsi brevi tempore duraturum. Nam Daci, qui religionem et fidem prae suo commodo postponendam ducebant, statim post Londino se moventes maximis itineribus Exoniam proficiscuntur, urbemque per vim capiunt. Est autem Exonia urbs Devoniae comitatus, loco praecelso ad occidentem versus posita, abluiturque flumine Exi, a quo nomen habet, distatque a mari circiter millia passuum tria. At ubi Aluredus scelus rescivit, subito pro violato foedere, obsidibus merita poena affectis, in hostes vadit.
  6. Non expectavit Dacus dum rex accederet, qui sive ut eum post sequentem defatigaret, sive re vera timore perculsus, relicta Exonia, Londinum versus propere regressus ad Chipenhanum, qui est pagus proximus Bristollium ad decem et septem passum millia, castra posuit, ibique circunducto vallo se munivit. Bristollium enim oppidum ab Sabrinae aestuaria in occidentem versus positum. Alluitur Havino fluvio, per quem minora navigia ad illud commeant. Qua re cognita, rex de via haud multo post divertit, castrisque propter hostem factis eum ad certamen provocare convitiis probrisque nititur. Daci, quibus satis constabat aut pugnandum aut moriendum esse, neutiquam cunctati ad pugnam se expediunt. Clamatum utrinque ad arma, ut arma quisque caperet. Sine signo in praelium ruere Angli, etsi inordinati paucioresque numero erant, ac tanto animorum impetu in hostem primum irruperunt ut ipsa audacia maiorem illum in modum terrerent, deinde rari in confertos illati, cum paucitas parum tuta eset, respicere alii alios, et undique pulsi coire in orbem coeperunt. Quod quamvis optimum fuerit consilium, tamen, urgentibus undique Dacis, adeo in arctum compulsi sunt ut vix movendis armis satis spatii esset. Ita tamen in globum coacti multos ex Dacis trucidarunt. In iis Hubo Agneri frater ac plerique alii nobiles duces fuerunt. Postremo Angli, qui corona hostium cincti ad multum diei ex omni parte caedebantur, eruptione facta in castra se retulerunt. Fuit eo praelio ita aequo Marte pugnatum ut neutra pars cognorit qui victi aut victores evaserint. Postea curarunt vulneratos caesosque sepulturae dederunt. Daci in primis corpus Hubonis magna pompa humarunt. Quo facto, inceptum iter ire pergentes Abyndoniam, qui pagus est ad Thamesim situs et a Londino distat circiter milliaria xlv, pervenerunt ibique castra fecerunt. Quo etiam Angli brevi post adfuerunt, castraque prope hostes metati sunt. Interim fama quaquaversum divulgarat Aluredum esse a Dacis profligatum propterea quod dimisso sensim praelio suos in castra reduxisset. Quae res illi bono fuit. Nam multi mortales opem ferentes ad regem suum concurrerunt. Aluredus postridie illius die quam eo pervenerat copias suas satis auctas in aciem eduxit, nec hostes extraxerunt pugnam quam acriter coeptam viriliter tolerarunt, coactoque simul exercitu nunquam alias tantis fere copiis, tantis animis dimicarunt, quippe tanto irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela. Gladiis pugna coepit, et acerrime commissa, quae adeo anceps fuit, ut non cum Dacis saepe antea fusis, fugatis, atque etiam victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse. Nihil ab ulla parte parabatur fugae, adeo ad ultimum laboris et periculi ventum est ut equites, utrinque emissis equis, pedestrem inter se pugnam pugnarent. Iam cruor ubique exundabat, corpore cadentium passim strata aequo semper praelio pugnantes impediebant, cum nox eos oppressit, quae demum gloriosius nunquam post homines natos certamen diremit. In quam vero partem se victoria inclinarit penitus incertum est, ita pari conditione est certatum. Pari deinde periculi gloriaeque eventu  septies eo ipso anno inter Anglos et Danos armis dimicatum tradunt, et ad extremum, cum vires utrinque satis debilitatae forent, facile ad pactionem ventum esse, et inter eos pacem convenisse his conditionibus, ut Daci manus ab armis abstinerent, nullum Anglis bellum inferrent aut insidias tenderent, neve novos milites ex Dacia in insulam advocarent. Sunt qui scribant Dacos ex eo foedere cunctos in patriam remigrasse, quod, sicuti parum fideliter ab illis proditum, ita ab istis minime factum est. Fuit is annus quintus cum Aluredus regnare coepit, quo quidem anno ipse Daci, ut saepe solebant, Londini hybernarunt.
  7. Nunc autem de adventu Rollonis in Angliam, et inde in Galliam, a quo duces Normanorum originem habuerunt, qui et ipsam Angliam tenuerunt, dicendum est, ut historia suo ordine procedat. Rollo itaque, homo Dacus, anno salutis humanae circiter DCCCLXXXVII cum multitudine iuvenum novas sedes quaerentium in Angliam venit, ut sese ad suos adiungeret, iunctisque copiis genus nomenque Anglicum deleret. Verum cum suos Dacos iam longo bello fessos in foedere esse cum Anglis accepisset, illud iniquo animo tulit. Qui tamen nequaquam ab armis abstinendum ratus ad lacessendum hostem praelio erupit in agros, omnia ferro igneque devastans. Incidet ex ea re nonnihil terroris atque molestiae regi Aluredo, qui iam paulisper ab armis cessare sperabat, sed existimans in novi hostis adventu nullam rem celeritate tutiorem, confestim ire obviam illius coeptis atque obsistere parat. Itaque, commissa pugna, multi utrinque mortales desiderati sunt, sed maior omnino Dacis iactura fuit. Post haec, cum Rollo forte somno raperetur, veluti accidere solet corporibus fessis, ferunt eum visum esse sibi videre examen apium supra se atque exercitum suum volitare, magnoque clamore transmittere mare et continentem petere, ibique congregatas varios arborum flores depascere atque inde litus Gallici oceani peragrare, collectosque flores in unum congerere locum, ac ipsum statim experrectum coepisse huiusmodi rem secum saepe reputare locoque praesagii habere, quasi certo scientem sibi futuram felicitatem requietemque laborum in Gallia portendi. Imo sunt qui rem aliter narrent, tradentes eum somniasse se elephantiasi subito correptum et fonte cuiusdam montis lautum fuisse sanatum, ascendisseque postea incolumem in eius montis verticem. Quod sane somnium ita quidem coniector interpretatus dicitur ut elephantiasis esset vana deorum religio qua ille tenebatur, et fons baptismatis aqua in qua ablutus optati denique compos fieret, atque sic ad montis verticem, hoc est ad summam gloriam, postremo aspiraret. Hinc igitur Rollo bonae plenus spei, et minus inimico in Christianos homines animo, quod somnium in rem suam maxime fore sperabat, velis in altum datis, in Galliam transmisit, in eaque primo Celticae partem populando occupavit quae ad litus oceani Gallici citra Sequanam flumen pertinet. Deinde, nactus Sequanae commoditatem, usque Rothomagum adverso flumine pervenit, urbemque oppugnare aggressus est, quam cives ad extremum, cum auxilia frustra diu expectassent, sibi rebusque suis timentes, ultro tradiderunt. Hanc urbem, teste Caesare, olim Aulerci tenuerunt. Potitus ea urbe Rollo ad finitima loca occupanda animum intendit, ratus huic rei maturandae maxime conducere, quod tres fluvii navigabiles, Sequana, Ligeris, et Garumna, sibi usui esse possent. Itaque, comparato quam maximo potuit exercitu instructaque classe, pars per Ligerim amnem, pars itinere terrestri profecti, omnem Galliam ingenti terrore ac caede complent. Rollo ad vexandos hoc pacto hostes maiore in dies singulos coacto numero ex finitimis, qui ad ipsum confugiebant, quacunque armatos dimittit. Omnes vici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur, praedaque ex omnibus locis abigebatur, cum Carolus Galliae rex, cognomento Simplex, vir certe integritate vitae, non item militaris disciplinae gloriae praestans, ratus se posse ferum hostis animum potius bonis monitis quam armis mitigare, misit legatos a Rollone trium mensium inducias petitum. Quae res quoniam Daco itidem peropportuna erat, quippe qui militem suum a tantis laboribus reficere cupiebat, neutiquam negata. Itaque pactae sunt in tres menses induciae cum Gallo, quae statim ut exiverunt Rollo, copiis in aciem eductis, Carnutes armis invadit, ad eorumque oppidum oppugnandum aggreditur. Quod ubi obsidione cinxit, Richardus Burgundionum (ii quondam Sequani appellati sunt) dux cum magna militum manu obsessis auxilio venit, ilicoque hostes adoritur. Qua re ab oppidanis cognita, collectis animorum viribus omnes, praecedente loco signiferi antistite, et ferente tunicam interiorem quam ferunt virginis Mariae fuisse, atque divinam opem implorante, in hostes erumpunt. Non sustinuit irrumpentium impetum Dacus, qui non sine magna suorum strage fugatus ad locum haud procul confugit, ibique ira et furore accensus suos quam celerrime potuit cursu dissipatos coegit, ac mox in omnes partes erumpens militibus imperavit <ut> omnia hostium loca divexarent. Illi partim spe praedae, partim odio exagitati, rapiendo caedendoque truculentissime miseros Gallos lacerabant, neque aetati neque sexui parcentes, quin deorum templa privatasque domos crudelissime inflammabant.
  8. Hoc pacto barbari divina humanaque foedabant. Contra interim Franci regem suum vituperabant quod tardus et iners esset, atque vim vi repellendam minime omnium curaret, cum ipse Carolus, qui longe magis Dei optimi maximi auxilio quam armis confidebat, quippe videbat plus nimio hostium vires crevisse quam ut tuto iis resistere posset, vehementer studens feram et moribus et natura gentem ad perceptionem veritatis trahere ac ad suam amicitiam adiungere, legatos iterum ad Rollonem misit qui eum ad Christianam pietatem hortarentur, dicerentque, si fide integra eam amplecteretur, se esse illi filiam nomine Aegidiam, forma similiter ac moribus ornatam, cum grandi dote in matrimonium daturum. Fuit princeps legationis Francio Rothomagensis episcopus, homo Rolloni notus atque acceptus. Quocirca ille, qui iam continuis bellorum motibus defatigari et Gallorum consuetudine mitioris ingenii esse coeperat, libentius legatos audivit, ab eisque proposita cum suis communicavit. Placuit omnibus non aspernari conditiones pacis, sed legatis non aliud datum reponsum nisi Rollonem cupere cum rege Carolo colloqui. Legati propere ad regem reversi legationem renuntiant. Quare, habito mature concilio, Carolus demum cum Rollone congressus ei filiam locavit, simulque dedit filiae dotis nomine eam Celticae partem quae id temporis Neustria fuit ad citerioremque Britanniam pertinebat. Hanc terram Rollo receptam Northmaniam dixit, quod eam homines a septentrione profecti occupassent. Pro north Dacorum lingua septentrio est, man vero homo. Sed ita usu postea venit ut , ommissa t litera cum h aspiratione soni dulcioris gratia, Normania vocitata sit. Haec ex Normanicis scriptoribus, quam accurate sed nescio quam vere, quia cum iis non consentiunt reliqui historici magis ad fidem scribentes, quando satis constat Normanos ante Rollonis in Gallias accessum, Gotthofredo et Sigifredo regibus, in eam regionem una cum Dacis penetrasse et, postremo facta pace, a Carolo Crasso Neustriae partem incolendam accepisse. Quare tradunt Rollonem se cum suis Normanis iunxisse ac sedes ibidem firmasse, Carolo Simplice Francis imperante, at neque Aegidiam filiam Simplicis fuisse, sed Lotharii regis, quam ipse Crassus Gotthofredo Normanorum regi collocavit. Quae nempe res errorem praebuit, ut scriptores illi suspicati sint eam nupsisse Rolloni, quem palam est duxisse in matrimonium Opem Berengarii Bellovacorum comitis filiam. Ista admonenda duxi ut meo uterer instituto, qui pollicitus sum historiam multo syncerissimam texere, et idcirco libuit scriptorum opiniones apposite repetere, ut legentes in rebus quamvis obscuris minus ambigerent. Sed revertamus rursus eodem.
  9. Rollo ita in hostili terra rerum potitus iam minus mortalibus infestus erat. Quid, quod tam humanus brevi quam pius effectus, ut religionis nequaquam abhorrens, ultro a Francione episcopo Rothomagensium sit baptizatus ac Robertus appellatus, a Roberto Pictorum comite, quem recepti ab se sacri testem adhibuerat? Sunt qui scribant Normanos iussos esse annuum vectigal pendere Francorum regibus, ut Neustriae dominis, ne terra bello quaesita diceretur, sed Caroli concessu adepta. Is igitur Rollo primus fuit Normanorum dux, a quo alii duces Normanni originem habuerunt, unde postremo Gulielmus nothus dux ortus est, qui, ut appositus deinceps demonstrabit locus, regnum Angliae obtinuit. Rollonem postea senio confectum vitaque privatum Gulielmus filius ex Ope genitus secutus est, de quo alibi commodum dicemus. Ad Aluredum redeo.
  10. Erant in foedere Daci, ut dictum est, cum Anglis, cum violata fide Aluredi equites qui circa fines regni stativa habebant subito adorti imprudentes ad unum interfecerunt. Rex rei indignatione motus hostem usque Exoniam persecutus est, sed quia ille primo impetu urbem ingressus se ad resistendum parabat, incoepto negotio supersedendum ratus, iterum hosti acceptis obsidibus pacem dedit, ut magis adversae fortunae hoc pacto tantisper resisteret donec respiraret, quam quod illius cognitae perfidiae fidem haberet. Sed Dacus ne ad punctum quidem temporis post ictum foedus, ut pacis hostis, quievit. Tum rex continuis bellorum motibus male acceptus, cum arcere hostem nequiret, novos militum delectus passim haberi iussit, ipse interim animo fracto afflictoque sese in palustria loca Somerseti comitatus cum paucis suorum recepit. Hic magnis solicitudinum scrupulis pressus, dum opem Deum poscebat, ac quid consilii capiendum foret sedulo agitabat, aliquot dies per dubitationem consumpserat, cum, ecce tibi, obvium habuit hominem admodum inopem, sicut prae se ferebat, qui frustrum panis suppliciter petiit, cui rex libens dedit. At postero die quam id muneris dederat per quietem vidit divum Cuthebertum attestantem se pauperem illum esse cui panem dedisset, ac iubentem ut bono animo esset. His auditis, Aluredus valde recreatus confestim ad suos milites redit, ac multis magnisque praesidiis undique concurrentibus satis munitus de integro bellum suscepit. Sic pius princeps tot miseriis paulo ante coopertus, quibus haud dubie brevi corrumpendus erat, velut ex alto in portum delatus repente est in pristinum statum restitutus. Itaque magno studio exercitum cogit, civitates quae defecerant aut formidine aut ostentando praemia recuperat. Communit oppida. Arma, tela, aliaque quae ad bellum gerendum necessaria videbantur parat. Classem reficit, et opportunis locis locat, cum ad arcendam Dacorum multitudinem in insulam continuato cursu venientem, tum ad prohibendum eos reditu qui iam venissent. At interim praesenti magnoque animo, famulari veste in hostium castra se immittit, tempus ad invadendum idoneum explorat, postea illos palantes magna vi aggreditur. Daci primo tanquam vagantes nonnullo incommodo afficiuntur, sed paulatim deinde sese colligentes tantum aberat ut hostem formidarent, ut etiam pugnam ubivis locorum minime defugerent. Est ita terra marique varia saepius inter eos fortuna belligeratum, cum demum, Rocestria, Londino et Cestria Dacorum obsidione levatis, Anglus tum terrestri tum navali certamine ita hostes afflixit ut ex illis qui ex caede evolarunt, alii unde venerant remigrarint, alii vitandae mortis causa Christiani facti sint. In iis fuit Gormo eorum rex, quem Aluredus loco filii amore complexus Northumbris praefecit. Sunt qui scribant eum etiam a rege donatum fuisse provincia Orientalium Anglorum, sed illi haud dubie errore ducti, propterea quod Ericus natione Dacus id temporis Orientalibus Anglis imperabat, quem postea Eduardus regno expulit, id falso prodiderunt. Is Gormo patria feritate insignis duodecim annos crudeliter Northumbros rexit, quem inde filius nomine Sithricus et nepotes secuti sunt, quos Adelstanus, ut paulo post dicetur, dominatu privavit.
  11. At Aluredus per idem tempus, devicto Cevolpho rege, Merciorum regni potitus est, qui ita maximis demum bellis atque laboribus perfunctus primum de Christiania religione, deinde de liberalium omnium artium disciplinis, postremo de republica bonisque hominum moribus bene mereri maxime studuit. Enimvero memor divini oraculi sibi, qui omni bona spe lapsus iam desperabat, a divo Cutheberto editi, sicut supra memoravi, multis donariis tempum quod Cestriae erat, ubi reliquiae ipsius Cutheberti asservabantur, ornavit, auxitque loci episcopum possessionibus, cui dedit comitatum Dunelmensem, qui inter Tinam et Thesin flumina interest, ut eum regio obtineret, possideret, administraret imperio iureque. Siquidem id temporis circiter annum salutis DCCCLXXXIII, Lindifarne insula a barbaris devastata, in hoc oppidum quod proximum Dunelmo est ad sex passum millia sedes episcopalis translata est, atque inde quadragesimosecundo post anno Dunelmum una cum corpore Cutheberti postremo traducitur, qui fuit annus cclxxxv cum eam sedem Aidanus Lindifarne primum posuerat. Dunelmum autem urbs est maritima, spectatque ad aquilonem, quam Werus fluvius attingit. Is amnis mille circiter passus ab ipsa urbe loco praecipiti alveum habet admodum saxosum, sic ut saxa utrinque ingentia extent quae non teguntur aqua nisi cum ex imbribus flumen redundarit. Sed eodem loco, mirum dictu, accidit ut si aqua imponatur super ea saxa parumque misceatur, statim fiat salsa quae antea dulcissima fuerat, id quod alibi toto fluminis alveo non accidit. Caeterum illud fieri videtur aut quod talis sit eorum lapidum natura, vel crusta sole ventove adusta, salis saporem gignat. Nunc ad rem redeo. Aluredus praeterea condidit tria coenobia apparatu magnifico, unum Vintoniae, quod novum monasterium nuncupatur; alterum in pago quem dicunt Shaftisburiam, dioecesis Sarisberiensis, et illud voluit monacharum esse quibus praefecit filiam nomine Ethelgeram sive Elginam; tertium vero eo loci quo variis anxius curis a divo Cutheberto bene sperare iussus fuerat, et coenobium illud monachis familiae divi Benedicti donavit, atque una cum aliis duobus ditavit magnis possessionibus. Est locus iste paululum editus ad formam insulae intra magnam paludem, quae aestate siccatur, situs, et ad orientem solem. Alluitur fluvio nomine Tano, qui marinum aestum crescente mari accipiens usque ad locum salsas habet aquas. Olim dicta est insula Ethelingea, nunc vocatur Athelnea, abestque a Tantonia oppido circiter millia passuum quinque. Est autem Tantonia celebre oppidum ad occidentem in extrema parte comitatus Somerseti situm, quod Tanus fluvius, qui fontem habet ultra ad duodecim milliaria, alluit, a quo Tantonia ipsa videtur nomen invenisse. Fuit is annus cum Aluredus haec pia fecit opera post alterum et vigesimum quam regnare coeperat, et humanae salutis DCCCXCIII.
  12. Dedit Aluredus iam viginti natus annos operam literis, atque ita doctus evasit brevi, ut divi Gregorii dialogos, opus Boetii De Consolatione Philosophiae, et psalmos David ex Latino in patrium sermonem verteret, quo a cunctis facile intelligerentur. Licet dialogos et Boetii opus quidam tradant eius rogatu Verefredum antistitem Vigorniensem transtulisse, quibus minus consentio cum ipse sic eruditus esset ut par sit credere eius fuisse opera. At psalmos morte intercedente non omnes omnino interpretatus est. Studebat rex optime animatus per id tempus, quo literae apud Occidentales longe rarissimae erant, suos quovis modo bene vivendi rationem docere, mortaliumque animos ad bonas artes discendas generatim inflammare. Quare summe favebat ingeniis, fovebat hominum dignitatem, amplectebatur nobiles, et omnes denique diligebat in quibus virtus inesset. Memoriae quoque proditum est Aluredum haud facile pati consuesse quempiam in sacerdotum collegium venire nisi vir probus atque homo literis institutus esset, utpote qui probe sciret sacerdotes secundum vetus verbum spectaculum factos esse mundo, ac propterea alios mortales vivendi modum facile ab illis mutuari, et quoniam perpaucos admodum tales apud se esse cernebat, idcirco undecunque viros vitae sanctitate et doctrina claros arcessebat qui regale sacerdotium, uti apostolorum princeps appellat, obirent. Atque Neotum in primis monasticae professionis virum sanctissimum ob eximiam eruditionem mire amore complexus est, quo hortante Oxonii gymnasium instituit, proposita mercede omnibus qui publice bonas artes profiterentur, quo multi doctrina clari confluxerunt docendi gratia. Equidem ab eo tempore quo Sigibertus Orientalium Anglorum rex scholas in suo regno collocarat, de qua re libro quarto meminimus, deinceps fuere viri semper in insula eruditissimi, qui tanquam doctrinarum rivuli ab illo fonte perpetuo decurrentes non modo Angliam sed Galliam quoque mellifluo disciplinarum nectare irrigarunt. Nam Carolus Magnus Albinum eu Alchuinum ab Offa Merceriorum rege, uti alibi est expositum, in Galliam missum conciliandae amicitiae causa, cum videret in homine plurimas esse literas, quamobrem merito ei honor esset habendus, ex legato hospitem fecit suum, ex hospite praeceptorem, vetus Atheniensium, credo, imitatus exemplum, qui Gorgiam a Leontinis publice ad se missum, legationis munere defunctum, Athenis detinuerunt, eius capti eloquentia. Alchuinus itaque homo Anglus in Gallia deinde moratus Lutetiae Parisiorum bonas literas profiteri coepit, eoque authore non multo post ipse Carolus in ea urbe primus gymnasium collocavit, et in Italia Ticini, quae nunc Papia nuncupatur, alterum. Fuit is annus salutis nostrae circiter DCCXCII cum duos ferunt monachos ex Hybernia sive ex Scotia, ut quibusdam placet, in Galliam delatos, se sapientiam venalem habere, magna voce testantes mercedis loco cibaria et vestiaria duntaxat petiisse, et istorum alterum qui Clemens nominabatur, a Carolo Lutetiae retentum eique ex omni ordine civitatis traditos iuvenes in disciplinam; alterum vero in Italiam transisse ac Ticini docuisse. Non nemo id assignat quatuor Bedae discipulis, Rabano, Alchuino, Claudio et Ioanni Scoto. Sed utcunque res habeat, satis liquet Anglos primos Lutetiae bonos artes publice docuisse, quandoquidem Alchuinus et Ioannes cognomento Scotus in primis inter Anglos doctissimi fuerunt. Caeterum ad academiam Oxoniensem revertor. Haec statim a principio, tum divinarum humanarumque studiis, tum mira hominum in doctrinas incumbentium frequentia multo celeberrima esse coepit, deincepsque usque eo floruit ut iam facile cum quovis alio totius orbis gymnasio de nominis gloria certare posset. In qua discipuli ipsi, ut cuiusdam religionis observatione a primo imbuti, neutiquam minus animos bonis moribus quam literis excolunt. Habent enim coenobia magnifico apparatu constructa, multorumque cum episcoporum tum regum hominumque nobilium ac foeminarum probatissimarum muneribus opulentissima, quae collegia vocitant, quod eorum collegia ibi collocata sint. Quorum magistri sunt viri doctrina in primis probati et honesti. Igitur domi, cum abunde suppeditentur facultates, communiter vivunt ac quotidie bene mane aut rem divinam faciunt aut sacris intersunt, quam ad rem literarium aggrediantur. Atque ita Deum cum primis venerantes sese in castissimo simul vivendi genere et doctrinarum omnium studiis exercent, unde iugiter singulari pietate et eruditione viri, velut ex quodam totius orbis amplissimo disciplinarum theatro, existunt, qui tam pie quam utiliter nunc docendo, nunc scribendo, mirum in modum rem Christianam iuvant, celebrant, tuentur. Quemadmodum ex nonnullis paucis quidem nihil floret qui omne vitae curriculum ibidem sese molliter curando transigunt, qui malis exemplis iuventuti plurimum interdum nocent. Quae sane morum labes minime fieret, si illi qui etiam nunc nova in dies singulos instituunt collegia tandem aliquando certos darent discipulis annos ut aut docti suo de more domum redirent, aut veluti asini ad lyram, ut dicitur, loca aliis relinquerent, qui valde multum possent in literis proficere. Certat nominis celebritate cum hoc Oxoniensi gymnasio academia quae Cantabrigiae apprime floret, quae tametsi discipulorum numero ac coenobiorum magnificentia minus vincit, bonarum tamen artium ubertate nequaquam impar est. Quid quod, ut vera integritatis mater, gloriatur se nunquam alumnos habuisse qui de religione male sensissent? At vero antiquitate longe praestat. Ab hac enim academia Cantabrigiae posita usque ad initium gymnasii Oxoniensis interfuere anni cclxv. Nam hoc Oxonii Aluredus post annum quam regnare coeperat circiter vigesimumtertium qui fuit humanae salutis DCCXCV, illam vero Sigebertus Cantabrigiae circiter annum eiusdem salutis DCXXX collocavit. Verum, si commentariis credimus autoris incerti, antiquior est tam oppidi quam gymnasii origo. Ferunt enim positum fuisse olim oppidum nomine Chergrantium ad radices vicini monticuli quem vocant Wythyll, eoque docendi causa, rege Gurguntio Bellini filio, Bartholomaeum quendam hominem Cantabrum pervenisse, et illum deinde duxisse uxorem Chembrigiam regis filiam, condidisseque oppidum ex uxoris nomine Cantabrigiam dictum, atque in eo primum docuisse.
  13. Sed ad historiam redeo. Caeterum Aluredus postquam in regno suo literarum fundamenta iecerat, ad bonos mores augendos intentus, tulit sanctissimas leges, quas in antiquissimo codice conscriptas reperi. Sed cum apud Anglos in oblivionem iampridem ierint, nihil esse putavi quod eas subiicerem. Nullo praeterea non virtutis genere claruit. Omnibus enim hominibus, praesertim indigentibus, de re familiari sua libens impartitus, ac iustitiam in primis servavit, quippe qui, ut nocentes merita poena semper affecit, ita innocentes mira charitate fovit. Clarissimus item omnium regum bellicis artibus, cum haud quisquam eorum unus plurium bellorum victor fuerit. Suscepit ex Ethelwuitha uxore filios mares Eduardum cognomento Seniorem et Adelvoldum, foeminas tris, Elfredam, Ethelgera su Elginam, Etheluitham. Elfreda locata fuit cuidam Ethelredo inter Mercios principi viro, accepta Merciae parte dotis nomine. Haec venereae voluptatis spernendae valde memorabile edidit exemplum. A viro enim gravidata cum pariendo vehementer laborasset, postea eius rei memor perpetuo viri complexum abhorruit, dictitans stultissimum esse eiusmodi voluptati indulgere aut operam dare quae tantum doloris factura est. Aluredus, provecta iam aetate, levi morbo tentatus testamentum fecit, quo Edouardum filium instituit haeredem et, ut plures sui memores redderet, varia munera suis militibus, familiaribus, servis, discipulis Oxoniensibus, atque sacris aedibus cum reparandis tum aedificandis distribuit. Post haec, aggravata valetudine et iam supremo adventante die, Vintoniae mortem obiit. Corpus in novo coenobio, quod ipse extruxerat, sepelitur. Regnavit annos duodetriginta. In eo posita coenobio secularium, quos vocant, sacerdotum collegium institutum fuit, et rursus inde monarchorum, sicut alibi demonstrabimus.

 

Perge ad Librum VI