Anglica Historia/IV

This is the stable version, checked on 24 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber IV

 III V 

 

PROEMIUM LIBRI QUARTI

 

>EXPLICAVIMUS supra res Britannorum gestas usque ad Caesaris adventum in insulam, utcunque ad fidem scriptas. Reliqua vero summo studio indagata hactenus quam verissime prodidi, utpote quae de bonis autoribus acceperim. Atque ita scribendo perveni ad occasum regni Britannorum, quod ab exiguis inchoatum principiis postquam ad rerum fastigium evectum, ac armis, legibus, religione, consilio stabilitum fuerat, ad ultimum pariter cecidit atque Assyriorum, Medorum, Persarum, Macedonum et Romanorum olim ingentia regna interiere. Adeo, iuxta homines ac quam hominum sunt, morti debentur. Veruntamen rerum naturae vis, ut ne infesta nimis videatur, talis est quae quantum mortalibus uno loco adimit, tantum iis alibi soleat nonnunquam referre, pariaque paribus respondere, ac saepe amplius accumulare. Excidit enim Troia, postea Troiani profugi condidere Albam, ex Alba Roma est. Sic, victis Britannis, ne insula libertate et imperio careret, Anglorum principatus quasi recentior naturae partus in ea esse coepit, crevitque sensim summis opibus. Sed Anglorum principes insulam inter se ab initio partiti, ac paulo post suis finibus non contenti, dum pro se quisque late regnare curaret, in civile bellum inciderunt, id quod nomini Anglico nihil certe malo, sed maximo (mirum dictu) bono fuit, adeo ut facile crederes ipsos principes tot mutuis inter se cladibus diu dimicantes nil aliud prorsus tentasse nisi ut rempublicam suam certatim ex minima tantam facerent cuiusmodi postremo facta est. Nam ad unum denique summa imperii delata est, qui regnum Anglicum longe amplissimum reddidit, reliquitque posteris opibus multo munitissimum. De his potissimum rebus nunc nobis scribendum est, quod quam verissime poterimus naviter faciemus, si prius tamen exposuero particulatim de ipsa insulae inter principes Anglos divisione, deque septem regulis (tot enim quandoque fuerunt uno tempore) sibiipsis repugnantibus, quo legentes in re antiquissima primum omnium intelligant quos fines illorum regulorum regna aliquando habuerint, quamvis nunquam ex certis spatiis aut limitibus constiterint, quod varia bellorum eventa, prout infra apposite demonstrabitur, modo eos longissime produxerint, modo angustissime contraxerint.

 

 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER QUARTUS

 

RIMUM regnum Cantianum est. Hengistus enim, uti supra exposuimus, Cantium tenuit, eiusque terrae se regem dixit. Habuit id regnum ab oriente sole et meridie oceanum, a septentrione Thamesim flumen, ab occidente vero terminabatur finibus regni Australium Saxonum, ac denique toto eo terrae spatio continebatur, ex quo hodie Cantuariensis et Rocestrensis, quam Roffensem appellant, dioeceses constant. Hengistum secuti sunt reguli Osca et Otha eius filii, item Himericus et Ethelbertus quintus ab Hengisto, vir pari innocentia atque animo egregius, bellicaeque rei studiosissimus, quippe qui post partum foris otium, quietis minime patiens, primus omnium civile bellum adversus suae nationis regulos gessit, quo fines regni usque ad Humbrum amnem propagasse fertur. Neque enim illud contra quam ius belli vellet Ethelbertus fecisse visus est, quia regnum Britannis ereptum etiam tum occupantibus paterent, et quam quisque partem sibi acquireret, eam ipsam tam bono iure possidere iudicaretur quam qui optimo. Huic bono sane principi, cuius ea aetas paucos pares tulit, tantum verae religionis cognitio deerat, ut in eo summa gloria foret. Quare Dei nutu accidit ut primum habuerit uxorem genere Francam, nomine Bertham, et illam quidem Christianissimam, veneritque cum ea, inter alios, Lethardus episcopus, vir sanctus, qui postea ambo cum in regia suae religionis ritum quotidie servarent haud dubie principis animum in alta caligine haerentem sensim coelestis lucis radiis illustrare coeperunt, duxeruntque ad euangelicam disciplinam, quam ille libens demum recepit. Deinde divus Gregorius per id tempus miserit in Britanniam Augustinum et Miletum, monachos integerrimae vitae, cum nonnullis aliis. Qui in Cantium delati ab ipso Ethelberto, iam tum uxoris et Lethardi sanctis monitis ita bene instituto ut a Christiano nomine nequaquam abhorreret, perbenigne accepti sunt, quorum praedicatione et hortatu ille omnium primus, ac deinceps reliqui Angli, sicut deinde locis perappositis diceretur, religionis nostrae dogmata integre receperunt. Fuit hic annus a natali Christi DCIII.

  1. Appulsus autem est Augustinus ad insulam Cantii, quae Tanetos nominatur. Haec ad ortum spectat, patetque in longitudinem vix milliaria novem ac in latitudinem paulo minus, at paucis abhinc annis, excluso parvulo aquae meatu quo a continente dividebatur, nunc bona ex parte terrae coniuncta est. Altera praeterea insula ad ostium Thamesis sita est, non multo maior, quam Heppiam vocitant. Quod autem Angli opera in primis Gregorii Romani pontificis Christiani sunt facti causam fuisse tradunt quod ita usu venit ut manicipia aliqua Anglica egregiae formae Romam ducta publice venderentur, quae Gregorius, qui tum erat tantum Romanus sacerdos, conspicatus fertur valde demiratus esse indolem venustatemque quam prae se ferebant, Ac vir pietatis plenus vehementer illorum vicem doluisse, quod tam praeclarum hominum genus veri Dei esset ignorans. Quocirca ei posthac pontificatum adepto nihil antiquius fuit quam ut Angli omnino in reipublicae Christianiae societatem venirent. Ad hunc modum religio Christiana postremo in insula redintegrata est, quae posteaquam Lucius rex eam a principio receperat, partim a Romanis, partim ab Anglis pene extincta atque eversa, adhuc inter Britannos, hoc est Wallos, perdurabat, tametsi non nisi privatim et ob metum tyrannorum occulte colebatur. Ita Augustinus de religione bene meritus, utpote qui omnia pericula ac incommoda prae salute hominum levia ducebat, archiepiscopus crearetur, qui apud Gregorium ita egit ut sedes archiepiscopi, quae iam inde ab initio pietatis Christianae, Lucio rege, receptae, Londini fuerat, Doroverniam, haec hodie Cantuaria est, translata sit. Londinensis dioecesis post archiepiscopalem sedem inde alio delatam, Miletus Augustini socius episcopus est factus. At Augustinus confestim ut Doroverniae sedem posuit templum quod ibidem magnificum est a Romanis, ut fama est, olim suis diis conditum, Christo dedicavit, in eoque metropolis pontificis cathedram locavit. Augustinus item postquam inter Cantianos Christianae religionis fundamentum iecerat, Gregorium de constituendis legibus consuluit. Ille vero ita decrevit ut quae darentur in rem familiarem eorum una pars impartiretur episcopo, unde domum haberet hospitalem, altera caeteris sacerdotibus, tertia pauperibus, quarta ad sarta aedium sacrarum tecta tuenda; ut sacra fieret eo ritu, quo esset quam optimus, ut sacrilegus ita puniretur quo culpam agnosceret et, si fieri posset, restitueret quae abstulisset; ut in contrahendis matrimoniis liceret Anglis foeminas sibi quarto sive quinto, nam id certius traditur, cognationis gradu coniunctas uxores ducere; ut episcopi ab Augustino facti a tribus quatuorve episcopis consecrarentur; insuper ut ipse Augustinus nullum ius in episcopos Gallicanos haberet; et demum mulier praegnans quae non esset Chrstiana baptizaretur, et enixa more veteri post xxxiij aut xlvi dies quam peperisset purgaretur, sed si vellet antea in templum intraret. Post haec Gregorius scripsit literas multo humanissimas ad Ethelbertum regem, quibus eius pietatem maxime collaudavit quod Christianum dogma recepisset, hortatusque est ut in eo longe sanctissimo vitae instituto permaneret, quo merito posset a Deo praemium expectare. Ad prima redeo.
  2. Praeterea eiusdem Augustini rogatu rex Ethelbertus aedem divis apostolis Petro et Paulo posuit, donisque ornavit amplissimis, deinde ipsius Augustini ac regum Cantianorum sepulchris insignem. Postea apostolo Paulo speciatim templum Londini (eam urbem ipse in suam ditionem paulo ante redegerat) extruxit, et divo Andreae alterum Rocestriae, ac untrunque donariis ditavit. Absque iis alia id genus quotidie pietatis opera ab eo fiebant, cum Augustinus, qui ad rem divinam domi forisque augendam iampridem animum adiecerat, prospiciens ita brevi tempore futurum ut vita dissolveretur, et veritus ne oves quas divina ope in gregem Christi duxisset, pastore carentes, errando in letifera pascua non collaberentur, Laurentium socium, virum doctrina et moribus clarum, sibi successorem delegit, eique ipsas oves commendavit, sic fere locutus: "Laurenti, cunctis posthabitis rebus, quaeso ut orando et concionando, sicut bonum decet episcopum, saluti hominum tibi consulendum constituas." Haud multo post vir sanctissimus mortem obiit, post annum quam sedere coeperat quintum decimum. Sedere, ut lib. iiij cap. vj De Rerum Inventoribus demonstratum est, usu venit ut non inepte nec sine ratione ponatur pro praeese interesseque rebus sacris et administrare ecclesiam Dei, cum de pontifice fit sermo. Hoc admoneo, ut ne videamur barbare loqui. Corpus in aede apostolorum Petri et Pauli, etsi nondum perfecta, sepulturae datum est. Anima vero laborum suorum mercedem in coelo habitura ad Deum patrem nostrum laeta rediit, id quod satis omnibus re ipsa constare potest, quando per Augustinum Anglorum apostolum (sic enim Angli vocant) in dies singulos plura miracula extant. Ethelbertus vero anno post, quam factus est Christianus altero et vigesimo, et cum regnare coepit lvi de vita discessit, vir profecto ab omnibus, et praesertim ab optimo quoque omni tempore laudandus, cum ob receptam Christianam religionem et genti suae quasi per manus traditam, tum quod totus ex pietate pendebat, quippe solum de Christiana republica quovis pacto bene mereri usque ad extremum vitae diem semper studuit, a qua post mortem, non utique immerito, inter divos relatus est. Corpus ad aedem apostolorum delatum, ibidem humatur, quod hodie multis enitet miraculis.
  3. Postquam Ethelbertus maturam oppetivit mortem, Edbaldus eius filius ab Hengisto sextus rex creatur, admodum puer. Qui idcirco ubi pro suo iure vivere coepit, patris salutaria oblitus praecepta se dat ad exercendum in cunctis vitiis, ac primum omnium novercam in matrimonium ducit, deinde Christianam religionem ab se spretam repudiat, insectatur, ac tanquam pestem abhorret. Quo fiebat ut multi, partim metu regio, partim suapte insania optimum vitae institutum mutarent, quamvis Laurentius archiepiscopus non desisteret populum hortari ut in eo permaneret, cui ob id rex vehementer succensebat. At bonus antistes diu patienter iniurias tulit, sed extremum, cum animadverteret, odio tyranni in dies singulos in Christianos crescente, se tantum concionando beneque monendo operam ludere, statuit abire et sequi in Gallias Miletum et Iustum episcopos, quos alibi demonstrabimus a filiis Siberti regis Orientalium Saxonum expulsos eo traiecisse. Verum illum ad iter se expedientem divus Petrus per quietem reprehendisse flagellisque affecisse dicitur, quod immemor mandati Augustini vellet ob metum supplicii relinquere suum gregem lupis rapacibus iugulandum. Qua re territus, consilio repente mutato, ab incoepto destitit. Quod ubi Edbaldus rescivit, re divina permotus veniam a Laurentio petiit, repudiato protinus turpi connubio ad sanitatem rediit baptizatusque est, Miletum et Iustum revocavit, et denique ita vitam correxit ut iuventutis vitia illi bono fuisse perspectum sit. At Londinenses, qui adhuc idolis serviebant, Miletum recipere noluerunt. Qua de causa ille in Cantio permansit, qui haud multo post mortuo Laurentio archiepiscopus est creatus ab Augustino tertius Cantuariensis antistes. Is cum bene multa edidisset miracula, post quartum deinde annum quam sedere coeperat e vita in coelum migravit. Miletum Iustus vere iustus secutus est. In Londinensem episcopatum Mileto successit Ceddas, divi Ceddae frater, Ceddae Winas, Winae Erchenualdus pater sanctissimus. Is ut tandem sua bona ac fortunas omnes in religionis communionem conferret, duo aedificavit coenobia, alterum Benedictinorum monachorum ad Chertesseium pagum Surrae comitatus, alterum monacharum Barchyngii in pago ad ripam Thamesis sito, qui est ad orientem solem distatque a Londino passum millia circiter septem. Ad rem redeo. Interim Edbaldus cum iam bene agendo haud longe parente esset religione inferior, moritur post annum quam regnare coeperat quintum et vigesimum, quem nempe unusquisque ad caelum laudibus ferre iure potest ac debet. Quo enim euangelium tardius novit, hoc studiosius fovit, ita ut non facile iudices utrum pater, qui prior dogma Christianum receperat, an ipse qui illud iam ubique repudiatum instaurarat, plus de religione nostra bene meritus sit. Regnat deinde filius nomine Ercombertus, vir tum pietate in patriam tum religione erga Deum neutiquam patri longe impar, siquidem avum atque patrem insigniter aemulatus deorum sacella quae adhuc restabant confestim complanavit ut vana superstitio penitus tolleretur. Nam quandiu fana deorum falsis numinibus dicta extabant, haud facile hominum mentes atque studia a cultu idolorum averti poterant. His pietatis officiis factum est ut annos quinque et viginti regnum suum, quod legibus bene instituerat, pacatissime administraverit.
  4. Per idem tempus Iustus Cantuariensis antistes discessit a vita post multa passim opera ad amplificandam religionem ab eo facta, qui paulo ante crearat Paulinum Eboracensem episcopum qui eius socius cum Mileto missus a Gregorio diu antea in insulam venerat, deditque illi negotium docendi euangelii inter Northumbros, quod, ut alibi dicetur, diligenter beneque gessit. Sane creandorum episcoporum potestatem Bonifacius Romanus pontifex, ut Bedas testatur, Iusto paulo ante dederat. Et postea Honorius Romanus pontifex mittens pallium Honorio Cantuariensi antistiti illud ipsum confirmavit, concessitque ut quoties archiepiscopus Cantuariensis seu Eboracensis mortuus est et sedes alterutra quovis modo vacaret, alter superstes alterum in demortui locum surrogatum consecraret ne, si id muneris a Romano pontifice aut a Gallicanis archiepiscopis peteretur, religio in Anglis recens nata interea damnum faceret. Successit Iusto Honorius, Honorio Thodeatus, et Theodato Theodorus ab Augustino septimus. Is suo fungens officio primo quoque tempore conventum episcoporum aliorumque sacerdotum celebravit, in quo permulta decreta constitutaque sunt quae cuiusque ordinis hominibus ad bene beateque vivendum conducerent. Capita actarum rerum eiusmodi Bedas libro iiij capite v suae Historiae Ecclesiasticae ponit, ex quo non est quod ipse describam. Ercomberto demortuo, Egbertus eius filius successit. Hunc brevitas temporis quo regnum obtinuit nulla re memorabili nobilitavit. Sunt qui scribant operatione Egberti morte affectos fuisse Ethelbertum et Ethelbrittum eius patrueles, viros sanctissimos, quorum corpora iacent in coenobio Ramisiensi, et tanti facinoris quanque Egbertum poenituisse tradunt, attamen Lotharium eius filium poenas dedisse iuxta oraculum illud quod in Exodo est, cap. 34, visitans iniquitatem patrium in filios in tertiam et quartam generationem. Is, male regni administrandi facto initio, statim authore Edrico Ethelbritti filio, qui ad vindicandam patris necem ardebat, incidit in domesticum bellum, in quo, Cantianis in eum uno momento arma sumentibus, graviter vulneratus brevi inde inter curationem occidit. Lothario regnante, Theodorus archepiscopus alterum conventum multorum episcoporum egit, in quo status religionis et ordinis sacerdotalis quasi de integro fundatus ac collocatus est, siquidem tum primum Anglicana ecclesia illa quatuor sacrosancta concilia apud Graecos olim habita recepit, quibus multiiuges haereses ex agro Christiano avulsae sunt.
  5. Post Lotharium Edricus rex creatur, filius Ethelbritti, qui civili seditione, cuius ipse autor fuerat, oppressus, vix biennio peracto, et imperio et vita s suis civibus spoliatur. Qua re cognita, Cedovalla rex Occidentalis, qui semper Cantianis multo infestissimus fuerat, subito una cum Molone frater in agrum Cantianum invadit, nulloque resistente magnam fecit praedam, nihil non obvium corrumpit, incendit in cunctos mortales crudeliter incitatus. Cantiani tanto repente incommodo affecti ex necessitate, omnis periculi terror omisso, in hostem coacto agmine incurrunt. Non sustinere Occidentales impetum, qui, magna parte praedae dimissa, fugati Molonem inter hostes reliquerunt. Molo a suis destitutus in proximum gurgustium fugiens se abdidit, quem hostes insecuti iniecto in illud igne necarunt. Cantiani praesenti periculo liberati pro tempore, pro re, nullum capientes consilium, inter se de rege creando contendunt. Dum multi regnum affectabant, septimo deinde anno Vithredus alter Egberti filius, cum apud suos invidiam pressisset industria, ac finitimos hostes pecunia sibi reconciliasset, magna spe civium rex factus est, ordine regum ab Hengisto undecimus. Sub idem tempus Theodorus archiepiscopus e vita excessit, in cuius locum Brithoualdus ex Anglorum gente primus (antea omnes Itali fuerant) surrogatur, ordine antistitum octavus. Vithredus, vir spectatissimus ac pacis amantissimus, cum ab Ina Occidentalium rege conflari in se bellum accepisset, hominem statim grandi pecunia sibi reconciliandum curavit. Ita confecta pace, deinde ad pietatem animum adiiciens religionem sanctissime coluit, regnum salutaribus decretis instituit. Qui demum, ut nihil ad felicitatem deesset quam mortales et magnam esse ducunt et plurimi faciunt, tris sui non dissimiles suscepit filios, Edbertum, Ethelbertum, et Alricum, qui secundum eum faustissime deinceps regnarunt. Post hos reges, qui secuti sunt ita a maioribus suis degenerarunt, eisque socordia et impudentia cordi fuit, ut illud tantum memorabile dicere habeamus, illorum inertia Cantianos in Occidentalium potestatem venisse. Ii fuerunt Edbertus sive Edelbertus, qui maiora viribus temere in Mercios ausus, ab illis in vincula ductus, ac non multo post missus factus, a suis non est receptus, adeo nullo apud eos erat numero. Dubium est quem postea vitae exitum habuerit, biennium regnavit. Cuthredus, Badredus, et Etheluophus. Hic ordine regum decimus octavus et ultimus ab Egberto Occidentali rege captus, victori possessione magni regni cessit. Sunt tamen qui scribant eum fuga evasisse privatam deinde vitam visisse. Atque ita Cantianum regnum Occidentali adiunctum. Regnatum est in Cantio ab Hengisto usque ad amissam libertatem annos circiter ccclxiij.
  6. Alterum regnum Australium Saxonum, et id anno trigesimo altero adventus Anglorum in insulam initium ab Ella Saxone sumpsit. Is enim, dum Britanni vario bellorum motu defatigabantur, paulatim australem insulae partem occupavit, in eaque regnum obtinuit quod suis possidendum reliquit, qui inde cognomen traxerunt ut Australes dicerentur, ex eo quod ventus auster flat a meridie, quo eorum patria terra vergebat. Sed pauci admodum reguli ibi regnarunt: namque citissime dominatio coepit, tam non diutissime duravit, cum reguli isti civili bello superati omnium primi in ditionem nomenque Occidentalium Saxonum concesserint. Fines regni eos fuisse non nemo suspicatur quibus nostro tempore continentur Vintoniensis et Cicestrensis dioeceses. Post Ellam quatuor duntaxat reges fuerunt, Sisca, Ethelualchius, Berutius et Aldinius. Hunc Inas rex Occidentalium Saxonum vita pariter atque regno expulit, prout infra planius fiet.
  7. Tertium regnum Orientalium Anglorum, quod illi eam insulae partem occupassent quae ad orientem solem spectat, unde sibi cognomen illud invenerunt. Quod terrae spatium hodie dioeceses Norovicensis et Elyensis complectuntur, in tris divisum comitatus, Suthfolchiam, Northfolchiam, et Cantabrigiensem, sic vocant conventus, ut in primo docuimus libro. Huius primus regulus fuit Uffa, quem statim post secuti sunt Titullus et Redovaldus. Iste vir bello strenuus cum Ethelfredo Northumbriae rege feliciter singulare praelium fecit, ut alibi in vita ipsius Ethelfredi memorabitur. Restituitque regnum illud Eduino iuveni optimae indolis, et post gloriam militari arte partam, religionem Christianam recepit, ut Deo similiter atque hominibus charior haberetur. Verum haud diu in bono instituo permansit. Uxoris enim importunae iuxta atque impiae mulieris consilio corruptus ipsam religionem repudiavit, atque non multo post ad inferos descendit. Successit impio patri filius Carpualdus suapte natura bene institutus, qui a primo baptismi ad fontem admotus vitam sanctam degere incipiebat, cum subito hominum dolis necatus est. Obtinuit regnum Sigibertus Carpualdi ex matre frater, ab Uffa quintus. Is Christianum dogma quamprimum complexus est, illudque in regno suo mire amplificavit. Item princeps sapientissimus dicens nihil aeque esse hominibus ornamento ac literas, et eas quidem per id tempus in insula admodum raras, hortante Felice episcopo natione Burgundione, viro doctissimo, scholas passim in suo regno posuit, et in primis Cantabrigiae, ut pueri ab ineunte statim aetate erudirentur. Qua re brevi multi mortales doctissimi evaserunt, floruit deinde Cantabrigiae gymnasium bonarum omnium disciplinarum perpetuo. Quamobrem Anglia quod postea claros semper doctrina viros tulerit, haud dubie Sigiberto cum primis acceptum referere debet, utpote qui in ea literarum fundamentum primus iecerit. Fuit is annus salutis DCXXX. Sigibertus cum iam senecta esset aetate, secumque continenter meditaretur quam difficile esset quemadmodum bonum regem decet recte rempublicam regere, statuit in vita privata sibi in posterum acquiescendum. Itaque tradita regni administratione Egrico cognato, in coenobium se abdidit. Verum cum non multo post Penda Merciorum tyrannus saevissimus Egricum bello graviter premeret, Sigibertus causa iuvandi suos de coenobio egredi est compulsus. Qui ut ne religionis ac institutae vitae immemor haberetur, virgam loco sceptri gerens et gladio duntaxat armatus in praelium descendit, in quo una cum Egrico at toto fere exercitu interiit. Ita vir nempe optimus adversus inimicum Dei pugnans quasi per martyrium vitam profudit.
  8. Successit in regnum Annas rex ab Uffa septimus, quem Penda itidem ferro interemit. Hunc secutus est Ethelherius, deinde Ethelualdus, Adulphus, Eluoldus, Beornas, Ethelredus, et Ethelbertus, ordine regum ab Uffa quartus decimus. Iste ab ineunte aetate ita ab Ethelredo patre institutus educatusque fuit ut deinceps vitiorum omnium fugiens tantummodo in exercendo bonis in artibus ingenio haeserit. Argumento sunt permulta quae ab illo dicta factaque ferunt, principem extitisse talem ut nihil eo officiosius, nihil gratius, nihil humanius populariusve esset, qui in ore saepissime habuerit decere mortales quo maiores sunt, hoc summissiores se gerere, quia dominus detrahit potentes de sede et extollit humiles. Item sapientiae studium non verbis sed gravitate morum vitaeque continentia exercebat. His virtutibus brevi factum est ut amorem et benevolentiam omnium sibi conciliarit, et quoniam iam frenos animo imposuerat, constitutum etiam ei erat non labefactare corpus mulierum consuetudine, idcirco coniugium valde horrebat. Contra consiliarii maiorem in modum hortabantur ut posteritati consuleret uxoremque duceret. Ad ultimum, re ad consilium delata, unus a multis de sententia deducitur sic ut ei Alfreda Offae Merciorum regis filia pacta fuerit. Post haec longe humanissimus princeps, cui cum primis charitas erat gratuita erga omnes, cupidus maioris gratiae a socero ineundae, ille ipse ad puellam deducendam proficisci voluit, quem ita euntem prodigia multa terruisse ferunt, quippe quae infelicem illi vitae exitum portenderent. Porro cum primum in equum ascenderet, terra ei visa est tremere sub pedibus. Exin in itinere de medio die nebula derepente circundatus aliquandiu nihil vidit, et novissime visus est sibi in somnis videre fastigium regiae suae subito corruere. Iis portentis etsi terrebatur, terrebatur autem vehementer, attamen nihil fraudis suspicatus, ut qui suis aliorum metiebatur mores, ire perrexit. Accepit Offa adolescentem venientem humaniter, at eius uxor nomine Quendreda, mulier prudens caeterum impia, non amore movetur sed magnum ausa nefas viro persuadere conatur ut, Ethelberto interempto, regnum Orientalium Anglorum quamprimum occupet. Rex primum a tanto scelere abhorret increpatque uxorem graviter, deinde tamen mulieris importunitate ac protervitate flexus in id facinoris conspirat. Negotium maturandae caedis mandatum est cuidam prompti atque audacis animi, qui tempus et locum peragendae rei caperet. Ille cum nonnullis allis ad scelus edendum adiunctis, perinde quasi ab Offa missus, ad Ethelbertum arcessendum noctu accessit atque inopinantem iugulavit. Offa, extincto iuvene, eius regnum statim armis invasit occupavitque. At Alfreda virgo, cognita morte sponsi, parentes omnibus precibus detestata, subito divino instinctu concitata praedixit fore ut mater sceleris tanti poenas daret meritas, id quod brevi post tempore contigit. Ipsa vero, virginitate Deo dicta, ad locum cui nomen est Crolandia se contulit, ibique sanctissime vitam egit. Is locus admodum palustris inter Elym insulam et Nynam flumen olim circiter annum salutis DCXCV coepit esse celebris ob memoriam divi Guthlaci monachi, ubi ille diu habitavit et sepultus est. Quare postea mortales miraculis eodem loci visis adducti coenobium monachorum ordinis divi Benedicti ad ipsum Nynam posuerunt, quod vel hodie religione floret. Corpus Ethelberti martyris Herefordiae postremo sepultum est, ubi multis fulget miraculis.
  9. Regnum deinde Orientalium Anglorum modo a Merciis, modo ab Occidentalibus, aliquoties a Cantianis regulis possessum est donec illud Edmundus, vir sanctus ex gente Anglorum, ultimus tenuit. Is regnum adeptus dum suos pace fovet, pietatem ac liberalitatem in omnes exercet, barbarorum insidiis oppressus martyrio coronatur. Cuius rei causam eiusmodi fuisse tradunt. Lothebricus quidam natione Dacus, pater Agneri et Hubonis (de his alibi saepius fiet mentio) cum aucupio plurimum delectaretur fertur hyberno tempore, ascensa parvula navicula, dum studio insectandi aquatiles aves circa litus vagaretur, subita ventorum vi in altum raptus duas noctes atque huc atque illuc agitatus fuisse, ac tertio tandem die ad Orientalium Anglorum litus pervenisse et ob scientiam aucupandi ab Edmundo in familiam receptus. Non intercesserant multi dies cum hunc quidam servus accipitrum domitor, invidia motus quod ille in ea aucupandi arte peritior esset, per insidias interemit. Propter quod facinus, cum a rege venia negaretur, in Daciam aufugit, ibique Edmundo infensus quod impunitatem non concessisset, tale comminiscitur scelus. Indicat enim Agnero et Hubonii ob patris casum valde anxiis de Lothebrico, narratque Edmundi iussu illum necatum esse apud Orientales Anglos. Agnerus, cognita patris morte, ira et furore accensus dicitur, sumptis repente armis, cum bene magna armatorum manu in insulam properasse ad ulciscendam iniuriam. Et ut ad Orientales Anglos pervenit, unum ex suis exploratum mississe ubi terrarum Edmundus rex se teneret, mandasseque ut nomine suo regi tanquam iam victo imperaret pecuniam ac caetera usui necessaria, atque ediceret illum non amplius regnaturum nisi sese mature Dacis dederet. Interea ipse exploratorem hostilem in modum sequebatur, omnia caede et igne complens. Edmundus audito nuntio magnopere admiratus barbaricam temeritatem nonnihil timore afficitur, et aliquantum cunctando secum cogitat ecquid factu optimum sit in re tam subita. Tandem vir innocentissimus, memor documenti Christi qui perdidit animam suam inveniet eam, omni metu prorsus deposito, in hunc fere modum nuntio respondit: “Dicito duci tuo Edmundum regem Christianum nequaquam velle se serviliter subiicere populo Daco pietatem Christianam abhorrenti, nisi illam prius complectatur.” Vix ea fatus erat cum Agnerus repente adfuit, regiamque ingressus, multis mortalibus trucidatis, Edmundum cepit. Sunt qui scribant regem aufugisse et persequentibus Dacibus sponte occurrisse, atque interrogatum an sciret ubi loci rex esse respondisse sic: “Dum ego in regia fui, ibi etiam Edmundus quem quaeritis fuit. Ubi abivi, ille quoque abiit. Qui utrum manus vestras fugiturus sit necne, solus Deus noscit,” et Dacos ubi per interpretem audivissent Deum nominari, probe intelligentes illum esse regem, ilico cepisse, ac primo fustibus fere ad necem caesum sagittis transfixisse, deinde Christum invocantem obtruncasse. Sic pius rex martyrii palmam tulit. At barbari in demortuum adhuc grassantes eius caput inter densissimas vepres abdiderunt ne Christiani illud debitis colerent caerimoniis. Sed vana fuit adversus divinam pietatem humana impietas. Dum enim, reperto corpore, Christiani sanctissimi viri caput quaeritabant, ecce, vox subito audita est in parte sylvae, quo cuncti confestim concurrentes caput integrum invenerunt. Aderat ibi lupus, qui caput mirabiliter custodiebat, et animal tam vorax ne sanguinem quidem, qui adhuc iugiter manabat, degustavit. Atque hoc in miraculis divi Edmundi apud mortales celebre habere coepit. Caeterum contra non nemo tradit acre praelium commissum fuisse inter Edmundum et Dacos, multa utrinque caede facta, priusquam in potestatem hostium vir sanctus venisset. Fuit hic annus salutis humanae DCCCLXXI. Vixit Edmundus annos triginta novem, regnavit sex decem. Corpus hodie iacet in coenobio monachorum familiae divi Benedicti, ab Alsuino eius regionis longe sanctissimo episcopo condito eique dedicato, in oppido Suthfolchiae comitatus quam vocant Buriam.
  10. Haec sunt quae de causa martyrii Edmundi quidam autores prodiderunt, quorum opinionem veram esse non plane affirmaverim, quando satis constat Dacos non venisse id tempus ex Dacia causa vindicandae mortis patris Agneri et Hubonis, sed eos perdiu antea in insula fuisse, ac demum, devictis apud Eboracum Northumbris, uti in vita Aluredi regis Occidentalium explanabitur, invasisse Orientales Anglos, et, interfecto Edmundo, illis postea per annos aliquot imperasse. Quod verum esse attestatur cum primus Saxo Grammaticus Dacicarum rerum scriptor. Sane is scribit a principio Frothonem primum ac dein Amlethum reges subegisse Britannos et Scotos, atque demum Anglos qui ipsos Britannos deleverant, a Frothone tertio et Regnero ac Ivaro saepe devinctos, eisque ad extremum datum fuisse praefectum Agnerum hominem valentem, et eum gentem infidam sibi magnopere afflixisse. Hunc scriptores Anglici perinde Inguarem inepte vocitant, atque apud Saxonem nomina regum Anglorum neutiquam recte ponuntur, error, ut puto, librariorum. Caeterum ad rem redeamus. Daci, Orientalibus Anglis superatis, unum ex suis ducibus nomine Guthormum praeficiunt regemque appellant. Is homo ferox crudeliter dominabatur, nomenque ac genus Anglicum delere conabatur, sed morte praeventus incoeptum opus crudelitatis plenum perficere nequivit. Hunc secutus est Ericus natione quoque Dacus, quem statim ab initio regni Guthormi vestigiis inhaerentem ac insolenter dominantem Angli ad summam fere rerum omnium desperationem adducti interfecerunt. Sed nec illis ea res magno usui fuit, eatenus enim postea, tum ab ipsis Dacis ulciscendi caedem Erici cupidis, tum ab Occidentalibus regibus imperium amplificare affectantibus, vexati fuere quoad postremo coacti sunt sese, velut alibi dicetur, Eduardo cognomento Seniori ipsorum Occidentalium regi dedere. Sic Orientales Angli et regnum, quam diutius quam ullum aliud stetit et nomen ad ultimum amiserunt.
  11. Quartum sequitur Orientalium Saxonum regnum, si Bedae credimus, qui tradit alios esse Saxones atque Anglos. Hi igitur sibi regnum constituerunt, quod ab Erechenuino regulo ortum habuit. Eius regni caput fuit Londinum, qua urbe postea Ethelbertus Cantianus rex, uti supra ostendimus, potitus est. Claudebatur iisdem finibus ac memoria nostra Londinensis dioecesis. Caeterum scriptores alii, quibus et nos assentimus, autumant Orientalium Anglorum et Saxonum idem regnum fuisse, et a duobus regulis interdum administratum, quandoquidem coniuncta erant. Ac satis constat Londinum utriusque gentis caput et regiam sedem fuisse. Reges ab ipso regni initio Erchinuino successerunt Sladda et Sibertus. Hunc Miletus Londinensis episcopus baptismi unda salutari perfudit, cui assignant coenobium quod Westmonasterium vocant, quamvis autores aliquot, quibus facile assentior, Lucii regis opus esse malint. Genuit Sibertus tris filios, Serredium, Seuardum, et Sigibertum, in quibus nihl sancti, nullus Dei metus, nulla religio erat, abhorrentibus in primis a nomine Christiano. Nam eo insaniae venerunt ut eucharistiam contemptui habentes illotis, ut dicitur, manibus capere vellent. Quam cum Miletus episcopus negaret se posse illis dare, qui prius non essent sacro baptismate abluti, eum ex regno exire iusserunt. Miletus ita expulsus Cantuariam ad Laurentium archiepiscopum approperat. Hic cum aliquandiu boni antistites, ut ignari quod agerent, inter se cogitassent quo pacto religionem passim cadentem sublevarent, ad extremum deliberarunt effrenatae potius tyrannorum impietati cedere quam frustra tot incommoda capiundo nihil praestare quod e republica Christiana esset. Itaque Miletus cum Iusto Rocestrensi episcopo in Gallias quamprimum (author est Bedas) transivit. Interea Serredius cum Occidentalibus Saxonibus congressus una cum fratribus interficitur. Ita Deo placuit ut saevi tyranni meritas impietate suae poenas luerent. Serredio successit Sigibertus cognomento Parvus, Sevardi filius, qui aliter atque pater de Deo sentiens religionem Christianam libens amplexatus est. At, quoniam nusquam tuta fides, non multo post a suis domi clam necatur ex eo quod clemens iuvenis hostibus quando pepercisset, secutus Christi praeceptum, benefacite iis qui vos oderunt. Deinde Suthelinus, Sigerius, et Sigehardus regnant, quorum, excepto quod baptizati sunt, nullum habeo scribere facinus memorable. His brevi vita privatis successit Offa Sigerii filius ab Erchenuino ordine regum nonus, adolescens mirae indolis, qui pietate motus Romam petivit veniae causa, ubi animam Deo reddidit. Is haeredem fecit Colredum. Post hunc Sutthredus undecimus et ultimus Orientalium Saxonum, de quo plura infra dicemus cum de Egberto Occidentalium Saxonum rege meminerimus, qui una cum isto Orientalium Saxonum principatu Cantianorum quoque et Northumbrorum regna ad suam ditionem adiunxit.
  12. Quintum regnum Merciorum, id est, Mediterraneorum Saxonum, a Crida Saxone inchoatum, quod longe amplissimum opulentissimumque fuit, tum quod uberiorem insulae partem tenuit, tum quod felici hominum foetu floruit. De latitudine aut longitudine eius nihil certi traditur, attamen eos fines habuisse iudicant quibus hodie terminantur Lincolniensis, Coventrensis et Lichenfeldensis ac Vigorniensis dioeceses. Partem etiam Herefordensis dioecesis intra limites huius regni fuisse in annalibus patet, quippe quod in quinque parochias, quas dioeceses vocamus, postremo divisum fuisse tradunt annales vetustissimi, quemadmodum sunt qui scribant alios fuisse Mercios atque Mediterraneos, et hos cis Trenatam flumen, et illos magis ad occasum versus habuisse sedes, tametsi una gens erat. Crida vir copiis ac fama potens, cum Britannis bellicando paulatim in ea insulae parte principatum gnaviter obtinuit, quem ad ultimum per manus Vibbae filio tradidit. Vibbas nequaquam patre virtute inferior regnum non servavit modo sed adauxit, Britannis finitimis passim devictis. Deinde Caerlus regnum obtinuit, cui Penda Vibbae filius a Crida quartus successit. Sunt qui scribant hunc imperii Merciorum authorem fuisse, quod nos parum compertum habemus. Hic vir erat prudentia, consilio, ratione, item animi magnitudine et rei militaris scientia praestanti. Eas virtutes ingentia vitia aequabant, inaudita morum acerbitas naturaeque immanitas, inhumana crudelitas, perfidia summa, ac nominis Christiani odium importunissimum. Cum hac fiducia virtutum atque vitiorum, ex quo die rex est factus, velut tota insula ei deberetur, nulla belli occasione abstinendum ratus, tam foederatos quam hostes bello lacessere coepit sic ut partim vi, partim dolo Eduinum ac Osualdum Northumbrorum, item Sigibertum, Egricum, et Annam Orientalium Anglorum reges nobilissimos vicerit ferroque interemerit. Veruntamen brevi usu venit ut effrenata cupiditas ita diu in suos grassata tandem in meritum supplicium lapsa sit. Oswius enim rex Northumbrorum eum magis divina ope quam humana in fugam primum coniecit, fusumque deinde cum toto ferme exercitu occidit. Penda ita moriens septenos reliquit liberos ex Chynesuida uxore genitos, Pedam, Wilferum, Ethelredum, Wedam, Merualdum, et binos alios quorum nomina non extant. Merualdus ex Ermenburga uxore tris genuit filias, Milburgam, Mildredam, et Miluidam. Hae praestantissimae virgines, partim vitae sanctimonia, partim religionis culto in quo se continenter exercuerunt, dignae inventae sunt quas postea patres inter divos connumerarint. Item Chyneburgam et Chynesuidam, quas tradunt inter divos relatas.
  13. At Pendae successit filius Peda, bonae frugi iuvenis. Huic Oswius regnum Merciorum iure belli adeptus partem Merciae australem concessit, atque filiam Aluchefredam nomine ea conditione in matrimoniam collocavit ut Christianus efficeretur, quod paulo post, monitis praesertim Alfredi sive Egfredi filii regis ipsius Oswii, cui Cymburga eius soror locata est, mature executus est. Et is primus Merciorum regum Christianus fuit, cuius exemplum Mercii secuti intra biennium fere omnes baptizati sunt, quamvis sint qui istuc Wedae eius fratri falso assignent. Interea, Peda mortuo, Merciorum moesta et egens nobilium turba, quae victoris imperio tribus iam annis gravatissime paruerat, et se quocunque pacto in libertatem vindicare ardebat, ab Oswio deficit, ac Wilferum alium Pendae filium, Christianae pietatis virum, regem declarat. Res Mercica perbono coepit esse loco, quod Wilferus statim maxime omnium commodis civium serviens primum leges salutares edidit, deinde hortari cunctos ad religionem recipiendam nunquam cessavit donec universi baptizati fuerint. Unum gessit bellum adversum Cenoualchium regem Occidentalem, quem praelio victum mulctavit possessione insulae Vectis, quae id temporis illius ditionis erat, atque non multo post e vita excessit. Genuit ex Ermanilda uxore Chenredum et Vereburgam. Haec puella a matre ad Elyense coenobium monacharum ducta, et ibi Deo dicta, perpetuam virginitatem servavit, quae peracta tandem vita inter divos relata est. De fundamento autem huius Elyensis collegii infra apposite dicemus. Chenredus parente orbatus, cum nondum imperio maturus esset, placuit optimatibus ut usque eo illud, dum puer ad pubertatem perveniret, Ethelredus eius patruus nomine tutelae regeret. Ita Ethelredus a Crida septimus rex creatur, vir moderatus et qui merito probitate ac religione cum superioribus regibus conferatur. Vixit vitam honestam privatus iuxta, ac in maiore imperio, nulli acerbus, at cunctis benignus, qui iure militari defendere magis quam amplificare regnum studuit. Duo gessit bella, alterum cum Cantianis, sui militari arte exercendi studio, ne a finitimis ut iners probro haberetur, alterum cum Egfredo Northumbriae rege Merciae fines temere ingresso, quem primo impetu in fugam dedit, deinceps ab armis cessavit, sub Christo militaturus. Igitur regalem vitam aspernatus post annum trigesimum quam regnare coeperat, restituto regno nepoti Chenredo, monachus efficitur. Chenredus patrui virtutes naviter per omnia aemulatus demum anno quinto post Romam cum Offa rege Orientalium Saxonum proficiscitur, ubi monachus factus cum socio de vita decessit anno salutis DCCXI. De iis regibus Platina in vita Constantini pontificis meminit qui voti causa Romam ierant. Regnat deinde Celredus, quem secutus est Ethelbaldus. Is a principio vitae, at exitu non item, tranquilissimus fuit, qui nullis vexatus bellis perdiu pace gavisus est, quod ei malo fuit. Mercii enim cum iam longi otii (xl nanque regnavit annos) pertaesum esset, novarum rerum, uti vulgi est natura, avidi optimum regem, qui omnium opinione beatus esse putabatur, perfidiose occiderunt. Author caedis fuit Beruredus, qui regnum occupavit. Iste nihl memorable gessit, excepto quod devictus tandem ab Offa editi facinoris meritas luit poenas, crudeliter morte obita., Offa interfecto inimico, deinde regno potitur.
  14. Fuit in hoc homine in primo aetatis flore vitiorum virtutumque certamen. Laborabat siti inexhausta divitiarum imperiique amplificandi, qua de causa finitimis regulis modo bellum inferebat, modo insidias faciebat. Contra virtutem nullam non magnopere exercuit, militaris disciplinae studiosus, tantoque animo robore in rebus agendis fuit praeditus ut quisquis per id tempus magnus esset, attamen nihil ad eum. At vero in aetate iam matura, cum morum probitate atque modestia, tum vitae innocentia maxime floruit. Is igitur inito principatu et caede Beruredi respersus nihil non audebat. Divexavit enim bello Northumbros et Cantianos, quos maximis affecit incommodis, ac ingentem pugnam cum Cineuolpho rege Occidentali commisit, in qua diu dimicatum est pari conditione, ad ultimum ipse victor evasit. Quibus rebus praeclarissime gestis, plus nimio elatus nihil sibi ad extremam crudelitatem reliqui faciebat, quippe Ethelbertum Orientalium Anglorum regem, virum innocentissimum quem sibi generum delegerat, per insidias interficiendum curavit eiusque regnum occupavit, uti in vita Ethelberti supra fusius demonstravimus. Eo vel insolentiae actus, ut sedem archiepiscopalem ex Cantuaria Lichefeldiam transtulerit, quo suum regnum tam pontificia quam regali maiestate caetera regna antecedere gloriari posset. Nam Cantianis invidebat pontificatus principatum. Sed Cenulphus eius successor honorem perperam Cantianis ademptum postea restituit. Multa praeterea ad avaritiam excogitavit, quamobrem bona sacerdotum pariter atque reliquorum civium pro arbitrio raperet. Caeterum non diu in vitio versatus est. Primum enim sibi ab hominibus pertimescendum ratus, finitimos populos in amicitiam recepit, in societatem adscivit. Nam Egburgam filiam, quam domi nubilem habebat, Britrico regi Occidentalium collocavit. Carolum Magnum regem Galliarum missis legatis sibi amicum facere ac suorum simul benevolentiam reconciliare summopere studuit. Traditur unus legatorum fuisse Albinus seu Alchuinus, quo suasore Carolus duo gymnasia condidit, prout in vita Aluredi dicetur. Sed ad propositum redeamus. Dein de metu poenae, qua propter peccata afficiendus erat, Deum sibi placandum constituens decimam partem omnium bonorum sacerdotibus aliisque inopibus hominibus condonavit. Templum quod Herefordiae id temporis magnificum erat amplissimis donariis cumulavit. Reliquias corporis divi Albani magno studio perquisivit easque inventas ac in scrinium auro et gemmis ornatum coniectas locavit in coenobio quod ipse divo Albano posuerat, illudque magnis locupletavit possessionibus, ubi etiam loci statuit familiam monachorum divi Benedicti. Huius quoque regis opus esse ferunt coenobium monachorum eiusdem ordinis quod est Bathoniae. Offa tamen, quem vere suorum delictorum poenitebat, visus sibi nequaquam plena manu de commissis Deo satis fecisse, traiecto propere oceano Romam se contulit veniae consequendae causa, Romanoque pontifici Hadriano primo regnum suum vectigale fecit, imposito tributo, ex singulis nimis argenteis quos denarios vocant, domesticatim in annos singulos conferendis, qui fuit annus salutis humanae DCCLXXV. De isto vectigali plura commemorabo infra in vita Inae regis Occidentalis, qui per id fere tempus vel paulo ante primus eo muneris genere Romanum pontificem donavit. Offa ex urbe domum reversus, ingravescente iam senio, cum se per omnia satis bonum principem postremo praebuisset, regnum Egfredo filio per manus tradidit, brevique post animam efflavit.
  15. Egfredus, adolescens suapte natura recte institutus, coepit statim ab initio principatus patris benefacta aemulari, magnamque sui concitare expectationem. Sed genus Deo forsitan invisum perpetuari non potuit, id quod Alfredam virginem ipsius Offae filiam supra ostendi praedixisse. Porro, vix quarto regni mense circumacto, iuvenis morte immatura extinctus est. Fecit haeredem Cenulphum, qui ad Pendam genus suum referebat. Hic vir animi magnitudine, consilio et integritate vitae cum quovis optimo principe merito comparandus semel cum Cantianis acie conflixit Edelbertumque seu Edbertum eorum regem vivum cepit, sed deinde misericordia motus liberate donavit. Suis optimatibus honorem maximum semper habuit, omneque studium libens detulit. Item de nostra religione in primis bene meritus est. Aedificavit enim apud vicum quam vocant Vinchelcumbam templum egregium cum coenobio, idque habitandum dedit monachis ordinis divi Benedicti, ac bene multis praediis ditavit. Regnavit annos quatuor et viginti. Secutus est bonum patrem optimus filius nomine Chenelmus, admodum puer castissimis moribus. Is paucis post annis, plenus pietatis et ad res duntaxat divinas intentus, opera Quendredae sororis longe scelestissima mulieris in prima pueritia ab educatore suo iugulatur, et, ne facinus unquam proderetur neve forte quadam cognitum percussoribus fraudi esset, corpus pueri in loco devio terra humatum est. Sed iuxta illud nihil opertum est quod non revelabitur, adeo occultari non potuit quin repertum sit. Nam cum puer nusquam videretur, facile et caedis, et ad quem scelus pertineret, suspitio oriri potuit. Tamen quia miracula multis placent, ferunt non multo post quadam schedam literis aureis scriptam super princeps altare in aede principis apostolorum Romae incerto autore positam, et in ea de martyrio innocentissimi Chenelmi indicatum, declaratumque esse ubi loci corpus iaceret, ac ad hunc modum, cognitum divinitus de occisione viri sanctissimi. Corpus postea inventum multo cum honore et caerimoniis in coenobio Vinchelcumbensi sepultum est, ubi hodie ipse sanctissimus martyr religiosissime colitur, quippe multa eduntur ibidem miracula. At Quendreda, quae magnum domui suae atque patriae inussit malum, interfecto fratre, non ad curam regni administrandi, prout speraverat, admissa est, sed brevi Dei nutu oculis capta diversisque cruciatibus afflicta miserrime vitam ad exitum perduxit. Post divum Chenelmum Merciorum regnum omnino quassatum labefactatumque in ruinam manifeste inclinari coepit.
  16. Secuti sunt inde reges Cevolphus, Bernulphus, Ludicenus, et Uthlacus, homines nulla neque vitae integritate neque rerum gestarum gloria clari. Uthlacus vero ab Egberto rege Occidentalium victus sub iugum missus est. His successit Bertulphus, qui per aliquot annos rem domi recte rexit, etsi haud secundo praelio, semel ab initio, cum Egberto Occidentalium rege manum conseruit, ac ad ultimum a Dacis, qui per id tempus, Regnero rege, in insulam delati, praedae simul inhiantes et sedes in ea locandi cupientes, insulanos vexare non cessabant, acie victus regno exutus est, qui exin in Gallia profectus privatam vitam degit. At Daci, qui domo patriaque procul in diem rapto vivebant, ac propterea caede et cruore omnia foedantes nulla arma, nullam vim, nullas insidias magnopere timebant, postquam Merciis dominari coeperunt, dum nimium de propagando imperio soliciti universos insulanos aut vi aut dolis superare, et superatos in officio tenere conantur, Burthredus, homo valens minimeque laboris fugiens, cui iure haereditas Merciorum regni veniebat, intra fines Merciae derepente cum magno armatorum numero ingressus hostes ubique caedit, ac ob repentinum metum passim dissipatos fugat seque regem dicit. Fuit maiorem in modum gratum populo Mercio quod, excusso barbarorum iugo, regem ex suo genere accepisset. Regnavit Berthredus viginti annos, identidem ac fortiter bene multis praeliis cum ipso Daco factis. Sed postremo, magna accepta plaga ac patria pulsus, Romam voti gratia petiit, ibique privatus non multo post moritur. Daci regno Merciae rursus potiti inter se valde dubii erant quem Merciis praeficerent. Habebant enim illos suspectos, nec satis confidebant, aut utile fore ducebant si ex suo genere illis regem darent. Sed ad extremum, cum desperarent posse se et Merciam tenere et satis esse moli bellorum, quae in terra hostili alia super aliis continenter imminebant, quendam Cevolphum Burthredi servum regem crearunt, adactum prius iureiurando se regno abdicaturum quoties ipsi ita fieri iuberent. Fuit Cevolphus a Crida primo Merciorum rege xxij et regum ultimus, princeps nimirum sub quo ipsum regnum non potuit non cadere, quaemadmodum infelicissimus regni exitus par fuit regi genere sordidissimo, nullisque virtutibus claro. Hunc itaque Aluredus rex Occidentalis nullo negotio superavit ac Merciorum regno potitus est. Fuit ille annus salutis DCCCXX.
  17. Sextum regnum Northumbrorum sive Berniciorum, quod et in Deirorum regnum dividebatur, ab Ida primo illius provinciae possessore post adventum Anglorum initium sumpsit. Fuit ille annus lxxxviij cum Angli primum in insulam venerunt, et salutis humane DVIII. Principio, ut quibusdam placet, duces habuerunt Northumbriam, qui eius fines satis propagasse dicuntur, postremo vero comites tenuerunt. Huius regni latitudinem eam fuisse coniicere possumus in quam nunc dioeceses Eboracensis, Carliolensis et Dunelmensis patent. Dicta est Northumbria quod vergat ad septentrionem, quia north ab Anglis septentrio vocatur. Ac umbrosa fit propter altitudinem montium quos frequentes habet, et dividitur in duas partes, in Berniciam, quae ad Scotiam pertinet, et in Deiram. Hanc ferunt Allam sive Ellam primum occupasse, in eaque annis circiter xxx regnasse. Idas, vir acer et bellicosus, ut regio nomine merito ornatus haberetur et regnum suum rege dignum foret, ita armis egit quo brevi fines imperii a flumine Humbro usque ad fretum Scoticum propagarit, Lotho Pictorum ac Conrano Scotorum rege acie victo. Itaque tantum honoris duodecim annorum spatio quibus ille imperium obtinuit huic regno accessit ut facile finitimis populis admirationi similiter ac formidini esset. Post Idam regnat Addas eius filius, Clappas, Theodulphus, Freodulphus, Theodoricus, et Ethelricus per annos duos et triginta. Ethelricum filius eius nomine Ethelfredus sequitur. Cum Ethelfredo tradunt Ethelbertum Cantianum regem statim initio sui principatus egisse ut bellum faceret Britannis, qui in eam insulae partem quam dicimus Walliam se receperunt, et praesertim monachis Bangoriensibus, qui duo et amplius millia numero fuisse dicuntur, quoniam illi, tametsi iam inde regnante Lucio Christianum dogma receperant, attamen iniuriarum memores tantum aberat ut vellent Anglos Christianis instituere disciplinis, ut ipsum etiam Augustinum evangelium docentem iuvare negarint. Sane monachi cum eam gentem pro hostibus haberent, haud dubie arbitrabantur non licere dare sanctum canibus, ut in proverbio est. Veruntamen ego crediderim Ethelfredum partim dominandi cupiditate, partim odio iam diuturno irritatum, arma in Britannos tulisse. Tenebant per id tempus Britanni Urbem Legionum, quam rex oppugnare aggressus obsidione undique cingere nititur. At oppidani, qui omnia pati quam obsidionem malebant, satis suis freti viribus extemplo in hostem effuse erumpunt, quos insidiis exceptos Ethelfredus facile fudit, debacchatus in primis in monachos Bangorienses, qui pro salute suorum Deo supplicantes in eum locum frequentes convenerant. Fugavit et Scotos, qui res eius secundas bello turbare cupientes Britannis auxilium tulerant. His rebus feliciter gestis, cum iam foris hostem non haberet, ut sese domi quoque omni molestia liberaret coepit secum agitare quo pacto Eduinum filium Allae Deirae regis, quam pater fecerat haeredem, et ipse regno fraudarat, e medio tolleret. Videbat enim adolescentem singulari virtute praeditum in dies singulos magis metuendum quam metuentem, quippe ut scienter, ita fortiter equitabat, iaculabatur, cum aequalibus certabat, seque demum nullis vitiis neque luxui neque inertiae corrumpendum dabat quo se regno dignum redderet. Haec virtutum indoles regem territabat, optime scientem unumquenque praesertim fortissimum virum natura avidum esse imperii. Sed cum ad ultimum iudicaret nequaquam sibi tutum fore nisi talem iuvenem cunctis charissimum dolis opprimeret, simulato in eum crimine in exilium eiecit, ratus illum inopia adactum facilius in aliqua flagitia lapsurum. Sed secus evenit ac ille cogitarat. Eduinus ad Redovaldum regem Orientalium Anglorum confugit, a quo benigne acceptus plurimi fiebat, Nam, cognita virtute iuvenis, rex non poterat non illum paterna complecti charitate, quem pro sua parte consilio, authoritate, armis denique ita tegere suis statuit ut nulla posset eum attingere inimicorum iniuria.
  18. Haec ubi Ethelfredo nuntiata sunt, destinavit quoquomodo Eduinum perdere, seu potius se perditum ire. Itaque primo quoque die legatos ad Redovaldum misit, qui peterent ut Eduinum domum remitteret, et si illud se facturum negaret, ei bellum indicerent. Redovaldus, auditis legatis, abnuit velle se iura hospitii violare aut praestantissimum adolescentem infestissimo inimico tradere. Legati, accepto responso, bellum denuntiarunt atque domum abierunt. Non intercesserant multi deinde dies cum, accensis utrinque animis, reges ad manus venerunt. Post longum certamen Ethelfredus pugnando interficitur cum magno suorum numero. Redovaldus victoria potitus liberaliter Eduino regnum paternum restituit. Interim Osualdus, Oswius, Enfredus, Osricus, et Offa Ethelfredi filli, cognita morte patris, in Scotiam fuga se proripuerunt, quos Eugenius Quartus rex benigne accepit baptizandosque curavit, atque suo tempore, ope et auxilio iuvit, et praesertim Osualdum regem adversus eius hostes. Secuta est fratres in Scotiam Ebba virgo, et ad Fortheae ostium delata, a qua promontorium proximum nomen traxit, quod hodie Ebbam vocant. Eduinus statim ut est principatum adeptus fines regni longe lateque produxit. Insulas enim circumiacentes, quas Bedas, uti in primo huius operis libro docuimus, Mevanias appellat, alii Hebrides nominant, devicit, item Scotos Pictosque in officio manere coegit, Cadovallonem Britannorum regem, virum natura saevum ac viribus et animo fortem, praelio superavit. Quibus rebus foris praeclarissime gestis, domi par studio cuncta recte constituit, curavitque ut iustitia in regno suo domina rerum omnium esset sic ut nihil ad veram gloriam viro strenuo ac sapienti deesse videretur, nisi religionis Christianae cognitio, quam ut quoque complecteretur occasioni primum fuit oraculum, quo dum Ethelfredi furorem fugiebat, uti infra demonstrabitur, admonitus est bene sperare, deinde foedus et affinitas quam cum Edbaldo rege Cantiano iunxit et Paulini episcopi Eboracensis hortatio postremo salutaris. Paulinus enim, vitae sanctitate clarus, a Iusto Cantuariensi archiepiscopo anno salutis circiter DCXXV missus est cum Ethelberga sorore Edbaldi, quae ad Eduinum virum adhuc religionis expertem deducebatur ut Northumbros evangelium doceret remque divinam coram puella faceret. Existimavit enim Iustus ita brevi usu venturum ut per haec et rex et populus minus a nomine Christiano abhorreret, id quod est secutum. Porro Eduinus libens annuit ut uxor ritu Christiano apud se viveret, sponteque pollicitus est se in Christianum collegium venturum, si Christianum dogma a suis examinatum sanctius caeteris reperiretur. Invidit interea praesentem felictatem Eduino Ceoloulphus rex Occidentalium Saxonum quintus. Is enim hominem certum manu promptum ad Eduinum misit qui eum interficeret. Ubi sicarius ad regem pervenit, propius accessit quasi aliquid magni renuntiaturus, strictoque pugione eum petiit. Rex fraudem suspicatus tam celeriter retro abiit ut familiaris quidam sese inter eum et percutientem iniecerit, qui ilico confossus est. Ictus tamen tam vehemens fuit ut, traiecto familiaris corpore, Eduinum quoque laeserit, etsi admodum parum, at sicarius in vestigio dilaniatus est. Eo ipso die Ethelberga filiam nomine Ethanfredam peperit, quocirca Eduinus pro utroque munere diis suis gratias egit. Quem Paulinus admonuit ut Christo non variis diis eiusmodi beneficia accepta referret. Audivit libenter rex pontificem recte monentem, promisitque rursus se religionem quamprimum amplexurum si, bene iuvante Christo, iniurias ab Occidentali rege acceptas ex animi sententia manu ulcisci potest, et ut spem certam servandi promissi faceret, filiam nuper datam Deo consecrandam Paulino tradidit, qui eam confestim primam omnium ex gente Northumbrorum baptismi fonte abluit. Paulinus tamen regem rursus admonuit ut ne Christum rogaret vindictam, qui exemplo docuisset parcendum esse inimicis, eosque atque adeo diligendos. Eduinus post haec, curato iam vulnere, exercitum parat ac in Ceoloulphum hostem vadit et vincit, victum dat crudeliter morti. Quo confecto feliciter negotio, Paulinus, qui studiosissime curabat regem ad pietatem Christianam trahere, nactus eam opportunitatem praesto adest, narratque Eduino Deum audivisse eius preces, rogatque ne religionem negligat neve causas procrastinandi innectat, sed illico Christianus fiat. Rex, qui nihil non prudenter agebat seque rudem in causa esse dicebat, doctissimos quosque accersiri iubet qui de religione Christiana cum Paulino disputent, quo probe tandem aliquando intelligat utrum illa sit sua idolatria praestantior necne.
  19. Dum haec opera Paulini geruntur, ecce rex literas accepit ab Honorio Romano pontifice quibus multis argumentis ab eo incitabatur ad pietatem Christianam capessendam. Verum animus regis in sua secta haerendo, in qua ab ineunte aetate fuerat, nihl fere inclinabatur ad novam religionem. Quod equidem divinitus factum dixerim. Voluit enim Deus forte hunc regem, qui id temporis sapientissimus habebatur, recte prius suam religionem haesitando perpendere quemadmodum apostolus Thomas olim in exordio crescentis evangelii fecerat, quam illam reciperet, quo scilicet alii nihil postea suspicantes quin vera essent multo cupidissime animos suos eadem perfunderent. Inter haec, dum viri docti disputando tempus fere terebant, Eduino identidem oraculi in mentem veniebat, quo demum in animum induxit ut crederet. Fuit illud oraculum eiusmodi. Cum ille patria ablegatus apud Redovaldum ageret et ab Ethelfredo per legatos ad mortem peteretur, coepit de salute multum laborare, veritus si maneret ne non inimico praedae foret; sin aliquo terrarum clam iret, ne non perfidia notaretur quod tam grato hospiti minime confisus esset. Ita angebatur cum ecce tibi, subito nocte intempesta quidam vultus habitusque incogniti cum eo congressus petiit ecquid muneris daret, si rem nuntiaret quae eius animum omni penitus moerore liberaret. Ad ea Eduinus, quanque parum fidei verbis hominis habebat quem prorsus ignorabat, respondit quicquid esset quod iure desideraret, in ipsiusque manu foret, se ulto daturum. Tum ille praedixit fore ut primum ex insidiis inimici evaderet, deinde regnum avitum recuperaret, illudque, victis hostibus, longe lateque amplificaret. Mox, super verticem capitis manu imposita, inquit, quoties quispiam simul atque rerum potitus fueris, Eduine, ad te adiverit, capitique tuo manum itidem admoverit, sis tunc demum fidei servandae memor. His dictis ipse divinus omnino vates e conspectu repente evanuit, ut intelligeretur non mortalem hominem, cuius mens futurae sortis nescia est, sed Dei nuntium talia esse vaticinatum. Oblectatus mirandum in modum adolescens eo oraculo rem tacitus secum diu animo revolvens nulli patefacere est ausus. Cum igitur post haec Eduinus de industria negotium extraheret, nulliusque monitus flecteretur, Paulinus, qui diu rogando nihil profecerat, interim superne, uti credere par est, de oraculo doctus ad eum, qui Eboraci morabatur, accessit, capitique sanctissimam manum admovens petiit tum recordaretur quid illud portenderet. Tum Eduinus miro oraculi successu territus sine ulla mora ad pedes antisti iacuit, ac coelum suspiciens ita verba fecisse dicitur, tandem te hodierno die, omnipotens Deus, opera Christi filii tui agnosco. Quare impietatis tam diuturnae veniam oro, qua hactenus transverse actus nullas tibi beneficiorum gratias egi. Deinde ad Paulinum conversus ait, et te, optime pontifex, magnopere rogo ut, dato adhuc brevi spatio usque dum de hoc summo religionis negotio rursus cum meis deliberem, quamprimum mox ad Christianorum numerum me adiungere velis. Et quia Eboraci in urbe idolorum plena locus non erat appositus in quo res divina commodum fieret sacraeque caerimoniae celebrarentur, idcirco rex ad tempus e ligno templum extruere necesse habuit, quod divo Petro apostolo consecratum voluit. In hoc itaque templo ad ultimum Eduinus post longam de religione Christiana disceptationem, et annum cum regnare coepit undecimum, ac adventus Anglorum clxxx, qui fuit salutis DCXXVII, cum multis suorum sacra baptismatis aqua a Paulino perfunditur. Qui postquam e baptisterio sublatus est, iactis fundamentis, aedem ipsam lapide quadrato aedificare coepit, sed morte immatura obita, inchoatum opus Osualdo successori perficiendum reliquit. In hoc templo Paulinus archiepiscopalem sedem locavit. Est hodie templum egregium et cum quibusvis sacris aedibus operis magnificentia comparandum.
  20. Eduino civitate Dei donato, confestim tali exemplo Paulinique opera, Carpeualdus rex Orientalium Angorum ductus cum tota ea gente in rempublicam Christianam refertur. Quibus rebus cognitis, Honorius pontifex Romanus valde delectatus protinus Paulino dono misit pallium, quod est archiepiscopi insigne, scripsitque ad ipsum et Edwinum literas humanitatis et gratiae plenas, quibus potissimum probitatem, studium, pietatem episcopi bene de religione meriti collaudavit. Regem miris item laudibus ad coelum extulit, quod evangelicum dogma complexus esset et aliis ut idem facerent exemplo fuisset. Quem paterna pietate hortatus est ut strenue ac fideliter illud patientia vel morte defenderet, cum futurum esset ut dignum factis praemium a Deo consequeretur. His rebus fiebat ut regnum Northumbrorum maxime floreret, operaque principis pax ubique parta foret, cum eam subito Cadovallonis defectio turbavit. Ita enim usu venit ut nihil sit humanis viribus confectum quod non ab humanis aeque viribus destrui possit. Penda enim Merciorum rex, tyrannus crudelissimus, plus aequo dolens res Eduini prospere succedere, Cadovallonem gravatissime dominationem Northumbrorum ferentem ad deficiendum adegit, simulque ambo opibus iunctis in Northumbros sese magno impetu contulerunt. Audito hostium adventu, cum modico equitatu rex ferox urbe egreditur, ut magis numerum hostium ineat ac quae eorum sint consilia ex proximo cognoscat quam ut manum conserat. Attamen cum hostes haud procul forent et numero pauciores multo quam essent viderentur, nihil suorum exiguitate retardatus eos invasit. Pugnatur utrinque acriter, nec Eduini miles quod subito ad primum congressum cognoverit inimicorum copias esse auctas deterrebatur a certamine, quin potius pro se quisque fortissimi ducis exemplo accensus multaque vi connixus multitudini undique irrumpenti fortiter instabat, iamque victoriam certam in conspectu cernebat cum Eduinus, dum fortiter praeliatur, ictus concidit. Interpellavit ducis interitus nobilissimam victoriam, fuitque pugna illa Northumbrorum rebus multum luctuosa simulque calamitosa. Milites caede ducis percussi passim funduntur trucidanturque. Offredus item regis filius illo temporis momento in illo praelio cecidit. Edfredus alter filius vitae servandae causa sese Pendae dedidit, quem ille violato iureiurando postea iugulavit. Ethelberga uxor, regis ita rebus tam male candentibus animo consternata mortem viri miserabiliter moerens, cum Paulino et duabus filiis Enfreda et Etheloreda ad Edbaldum fratrem regem Cantianum confugit. Atque Northumbrorum opes sic uno puncto temporis infirmae factae sunt. Fuit is annus salutis humanae DCXXXIII. Vixit Eduinus annos lxviij.
  21. Paulinus Cantuariam profectus humaniter ab Honorio archiepiscopo accipitur, atque Rocestrensi dioecesi in locum Romani episcopi paulo ante mortui praeficitur, ubi vitam castissime traduxit. Hinc profecto cernere licet aut nullas olim episcopos olim habuisse divitias, sacerdotali ordini ut non valde utiles, aut non curasse, cum Paulinus, omisso archiepiscopatu Eboracensi, Rocestrensem obtinuerit minus locupletum. Dioecesis autem Eboracensis deinde per aliquot annos inter tyrannorum persecutiones a Lindesfarnensibus episcopis administratae postremo Ceddas sanctus antistes curam suscepit. Hunc secutus est Wilfredus qui, multa passus incommoda, bis intra spatium xlv annorum quibus sedit ob regum insolentiam archiepiscopatu pulsus est. Is itaque et Ceddas bene de religione meriti et ambo poutroquemst vitam pure actam ad divorum numerum adscripti sunt. Huius divi Wilfredi opus est templum ad pagum quem dicunt Riponem, ubi collegium instituit sacerdotum, eo loci hodie eius corpus religiose servatur. Successit Bosas et Bosae Ioannes a Paulino quintus.
  22. Post Eduinum in pugna interfectum, Northumbrorum regnum inter Osricum et Enfredum divisum constat, huic Bernicia, illi Deira obvenit. Ii etsi Christiani erant, eo tamen a vitiis, quorum multis notatissimi erant maculis, brevi tempore tracti sunt ut religionem ipsam repudiarint. Sed non tulit istuc diu nefas Deus, nanque vix annus intercesserat cum Cadovallo Britannorum rex ambos ferro perdidit. Quare sunt qui eos tum propter turpem vitam, tum propter brevitatem temporis, minus in numero Northumbrorum regnum ponant. Osualdus deinde tertius Ethelfredi filius, ab Ida decimus, Northumbriae rex creatur. Is post interitum patris apud Scotos diu exulavit, ubi Christianus factus florem iuventutis per bonas artes inter bonos studiose exercuit, ac in primis per laboris usum militiam didicit, quam perinde ut religionem colebat sic ut bellum nemini nisi provocatus faceret. Quo fiebat ut Cadovallo rex Britannus eum pene contemptui haberet, siquidem is, interemptis paulo ante duobus regibus, omnia audacius crudeliusque devastabat, et quia nullus ita furenter irruenti sese opponebat, idcirco animo elatus prae se Anglos omnes contemnebat, negligebat, vituperabat, quod imbelles, quod lenti, quod inertes essent, ita ut palam praedicaret se ad perniciem illorum esse natum. Atque eo insolentia animus ferox agitatus nihil periculi formidabat. Ita Britannus superbus Osualdum bello petiit, neutiquam secum cogitans quantum hostis valeret armis. Anglus nihil cunctatus in planum campum copias duxit, ubi Aetiani milites olim ad arcendos Pictorum incursus murum construxerant, et licet ad certamen eo ipso die quo illuc accesserat provocatus esset ab hoste, attamen se castris continuit ac interim dominicam crucem per castra circunferri et armatos eam venerari divinumque auxilium ad rem bene gerendam implorare iussit. Quo facto, crux ibidem tanquam trophaeum futurae victoriae locata est. Fuit postea loco nomen Caelestis Campus. Altero die ubi illuxit, sacris rite peractis, in hostem pugnam efflagitantem eduxit, editoque signo in certamen ferociter descendit. Committitur utrinque ingens praelium, in quo aequis viribus usque eo pugnatur dum vis Britannorum sese paulatim remisit. Quo cognito, Osualdus redintegrato certamine ferocissimum hostem primum in fugam se dare coegit, deinde fugientem consecutus cum omnibus fere copiis interemit. Hunc exitum vitae habuit Cadovallo, Anglici nominis hostis crudelissimus. Fuit is natura et vultu multo terribilior, qua de causa ferunt Britannos illi postea statuam posuisse ut hostibus eam intuentibus formidini esset. Successit patri Cadovalladius, qui, fatis Britannicas res ad exitum trahentibus, relicto regno, ut supra dictum est, Romam petiit ibique mortem obiit. Hoc bello prospere confecto, Osualdo regi pietati insigni, ut Deo pro victoria caeterisque acceptis beneficiis gratias ageret nihil potius fuit quam cultui divino augendo, religioni in suo regno propagandae operam impensissime dare. Quocirca Aidanum episcopum rebus omnibus ornatum, cuius sanctissimis monitis dum in Scotia exularat animum suum recte instituerat, per legatos oravit ut ad se veniret, et illum aliquanto post perlibenter in Northumbriam venientem amanter et benigne accepit. At bonus episcopus statim ut eo pervenit nihil prius sibi curandum statuit quam ut inter Northumbros religionis perpetuo duraturae fundamenta iaceret, quare a rege petiit locum appositum in quo sedem episcopalem locaret. Et cum alii alium locum tanto divino operi construendo aptum iudicarent, visa est ei Lindefarnis insula in primis commoda ubi ea sedes poneretur, quia illa procul ab omni celebritate erat, in qua tanquam in solitudine facilius liceret divinis rebus vacare. Itaque hoc Aidanus eam sedem posuit, riteque omnia quae ad pontificiam pertinerent dignitatem instituit providitque. Fuit is annus salutis humanae DCXL.
  23. Est locus iste circum limitem Angliae et Scotiae ad orientem, in dextro insulae litore, quibus in die incitante se aestu, quod toties accidit, semper horarum duodecim spatio, aequis circuncirca cingitur adeo ut plane insula fiat, idemque recedentibus pari temporis intervallo undis, remaneat reliquae terrae coniunctus atque siccus. Circuitus est trium circiter millium passuum. Hodie Angli hunc locum vocant Holy Ilond, id est, Sanctam Insulam, quod ibi Aidani, Cuthberti, et aliorum divorum corpora sepulturae data fuissent. Servat etiam nunc locus naturam suam, quo fit ut errent qui credant Lindifarnem eam esse insulam quam nunc Farnem vocant, distantem circiter milliaria septem, de qua infra plura memorabimus. In ea igitur insula locata episcopali sede, Aidanus vir sanctus non cessabat erudire populum evangelio. Saepius in ea concione res spectaculo digna contingebat. Cum enim Aidanus, qui nondum Anglicam linguam scienter callebat, quae ut rudis et plane Saxonica, ac nondum eius elocutione emendata, parum affinitatis per id tempus cum Scotica habebat, suo sermone Christianum dogma doceret, et rex, qui Scoticae lingae probe sciens erat, ex ore sanctissimi viri verba excipiens populo mira claritate explanaret. Inde fiebat ut episcopus et rex uno tempore evangelium praedicarent, et populus partim sacerdotali, partim regia maiestate adductus diligentius illud attenderet imbiberetque. Crescebat hoc pacto in dies magis magisque religio inter Northumbros, passimque sacrae extruebatur aedes, et in primis in Campo Caelesti templum magnifico opere conditum est. Hic enim statim ut pius rex dominicam crucem erexerat, locus coepit multis crebro editis miraculis longe celeberrimus esse, quippe in tota Berniciorum regione ante illam crucem ab Osualdo erectam nullum templum, nullum rei sacrae monimentum fuerat. Nec minus interea res Northumbricae imperio augebantur. Osualdus sola ingentis animo pietate, qua cunctos aeque comiter complectebatur, sine fere caede atque sanguine, Britannos, Pictos, Scotos et Anglos diversarum linguarum nationes partim in amicitiam, partim in ditionem accepit. Sic Deus bonum principem augebat opibus, sic per viam rectam ad coelestia praemia tendentem ducebat. Caeterum nunquam imperii aut opum magnitudo sapientissimi hominis animum ab humanitate alienavit. Mira fuit in homine sanctitas, mirum pietatis studium, nulli unquam malum pro malo reddidit, sed Christi regis summi exemplum imitatus iis etiam bene precabatur beneque volebat a quibus accepisset iniurias. Quid quod non immemor illius veteris ac divini verbi, a fructibus eorum cognoscetis eos, de omnibus iuxta bene mereri cupiens identidem aegrotantium cubilia circuire,  morbo affectos verbis et muneribus levare, nexos solvere aut custodia liberare alieno aere creditoribus soluto, pupillos viduasque circumscriptorum fraude pressos ab iniuria tueri alereque paterna charitate, ac circumscriptores punire solebat? Inter haec pietatis opera unum cum primis ferunt memoria dignum. Ille eo ipso die quo Iesus Christus a morte vitam resumpsit dum prandebat, discumbente forte cum eo Aidano, a ministris intellexit frequentes pro foribus domus circunstare pauperes cibum petentes. Tum pius princeps charitate motus lancem argentam cum cibariis, quae ad manus prima aderat, pauperibus minutatim dividendam dedit. Aidanus ob huiusmodi praeclarum liberalitatis facinus, ad regem conversus et eius dexteram praehendens inquit,  “nunquam putrescat ista manus.” Quod, ut credere par est, vir utique sanctus, divino afflatus spiritu, cecinit. Equidem illa manus, consumpto posthac corpore, integra semper mansit, quae capsula decenti condita in urbe regia, in divi Petri templo, multa cum veneratione diu servata est. Ubi loci regia urbs fuerit infra demonstrabitur. Osualdus postremo, reconciliatis in gratiam Deirorum et Berniciorum animis (nam antea inter se controversias habebant), pro Christiana religione, de qua hactenus bene erat meritus, bellum adversum illius hostes sumendum constituit. Iam enim ei supremus obrepebat vitae dies. Invadebat Penda Merciorum rex, vir longe truculentissimus id temporis in homines Christianos, spoliabat aedes sacras donariis, nomen ipsum pietatis delere tam affectabat quam conabatur. In hunc itaque tyrannum sic furentem Osualdus arma tulit, qui inito praelio, insidiis undique barbarorum circumventus, inter impios praelians morte occubuit. Regis interitu perculsa Northumbrorum acies terga statim vertit. Regnavit Osualdus annos novem, vixit octo et triginta. Hunc postea, quia vitam sine labe egisset, quia Deum semper sanctissime coluisset, quia denique pro religione mortem oppetiisset, non immerito inter divos patres retulerunt, cuius memoria bene multis etiam nunc apud mortales celebratur miraculis. Urbs regia olim Debba seu Bebba, utrunque scriptum reperio, a nomine cuiusdam reginae dicta est, autor Bedas. Postea cum in ea Northumbrorum reges sedem haberent, regiam appellarunt. Erat sita in dextera insulae ora quae ad orientem spectat contra Fernem insulam distantem circiter duo millia passum ab ea. Hodea nulla extant urbis vestigia, solum sita est eo in loco arx quae an id temporis condita fuerit vel postea, est omnino incertum. Hanc Angli nunc Bamburgum vocant. Insula vero Farna sive Farnis semper marinis circundatur aquis, cuius circuitus vix mille continet passus. Igitur cum Lindisfarnis bis in die, recedentibus marinis undis, adiri pedibus possit, uti supra expositum est, alia omnino insula est a Farne, tametsi nominis similitudo eandem esse indicare videtur. Quae res etiamnunc trahit multos in errorem, ut credant Farnem esse quam olim Lindisfarnem dicebant. Ab initio tamen utrique insulae Farnis nomen fuit, verum postea haec a Lindo amne, qui ad eum locum per subterraneos meatus ita in oceanum erumpit ut non videatur nisi cum mare decreverit, Lindifarnis dicta est, et illi vetus vocabulum remansit. Est tertia in eo tractu maris insula, distans a Farne circiter milliaria decem, quam nuncupant Cochettam.
  24. Secundum hanc acceptam plagam, diviso iterum Northumbriae regno, Osuius Osualdi frater, ab Ida undecimus, Bereniciam obtinuit, et Osuino filio Osrici, quem supra diximus a Cadovallone fuisse interfectum, Deira obvenit. Ii initio principatus mira animorum concordia consilia communicare, arma adversus hostes sociare coeperunt, quos haud multo post cupiditas imperii ad domesticum bellum impulit. Quare, coactis utrinque copiis, confligere simul statuerunt. Verum ubi rabies contracti inter utrunque odii, quod mortalium animos plerunque obcaecare solet, paululum refrixit, et quisque maturius praesentis periculi molem agitare animo coepit, consulto certaminis diem extrahere placuit. Osuinus, longe viribus impar, arbitrans sibi tutius fore in praesentia cedere quam dimicare, clam ab exercitu, uno comitatus servo, de nocte fugit domum cuiuspiam quem sibi amicum putarat. Is homo perfidiosus egregium iuvenem Oswio necandum prodidit. Per hunc modum Oswius integrum regnum adeptus, maiora inde tentanda ratus, in primis Pendam Merciorum regem, qui Eduinum et Osualdum eius fratrem, uti supra memoravi, occiderat, armis quam primum invadere constituit, si ferum hostem, quem cuncti aeque mortales pertimescendum censebant, non posset prius placare muneribus. Quod cum frustra tentarit, tum sibi demum armis utendum putavit. Quod quidem bellum, quamvis plenum periculi esset, divina tamen ope fretus, minoribus multo quam pro tanto negotio opus foret copiis hostem adoriri nihil contentus, primo impetu fugavit. Tum ab equitibus fugientium magna facta est strages, inter quos et Penda cecidit. Oswuius vero Mercios confestim in deditionem accepit, atque ita suum decus suorumque mortes insigniter ultus est. Haec victoria insuper res Northumbricas restituit, iuvitque plurimum Christianam religionem, quae Osualdo morte tantum damni fecerat, ut parum abfuerit quin sit ab ipso Penda saevo hoste exterminata. Oswius deinceps satis praesenti rerum successu contentus arma deposuit, ac tollendae infamiae, qua propter caedem Osuini paulo ante factam flagrabat, purgandique sceleris causa coepit Deum religiosissime colere, veniam delictorum precari multis cum lachrymis, inopibus dona largiri, ac denique de cunctis enixissime bene mereri. Quibus officiis brevi factum est ut Deo, sicut credere decet, et hominibus charissimus effectus sit. Nanque praeter caetera pietatis opera, autor fuit ut Mercii, deposita tandem animorum feritate, in rempublicam Christianam venerint. Sane, devicto Penda, confestim atque regno Mercio est potitus, gnaviter curavit ut populus ille Christianis moribus institueretur, collocavit in matrimonium Aulchefredam filiam Pedae Pendae filio, adolescenti egregio, ac dotis nomine partem Merciae australem dedit, uti supra expositum est, sub ea conditione ut religionem amplecteretur, quod iuvenis hortatione praesertim regis mature fecit. Idem fecerunt et Mercii eius exemplum secuti. Imperavit Oswius Merciis tris duntaxat annos. Nam illi libertatis cupidi repentino defecerunt. Item optimus rex condidit coenobium quod est as Wittbypagum, ibique monacharum collegium instituit, cui praefect Conglidam, sanctissimam mulierem, eique in disciplinam dedit filiam nomine Edelfredam, quae monacha facta est. Verum longo post tempore coenobium istud a barbaris dirutum monachi Benedictini instaurarunt habueruntque. Ex eo postea loco extiterunt monachi praestantissimi qui deinde coenobium illud magnificum divae virgini Mariae dicatum proxima moenia Eboraci posuerunt, quamvis sint qui opus assignent Alano Richemondiae comiti, sed illud haud scio quam vere. At nos ad rem.
  25. Post hac, dum bonus princeps id tantum studeret quod in rem Christianam esset, in valetudinem incidit qua brevi consumptus est anno salutis DCC. Vixit annos quinquaginta septem, regnavit xxviij. Sustulit filios ex Enfreda Edovini filia mares duos, Egredum et Aluinum, filias tris, Ositham, Aluchefredam, et Ethelfredam. Fecit haeredem Egfredum filium sui pariter regni atque virtutis. Is regnum adeptus per omnia se bonum principem et reipublicae utilem praebuit. Cum primis egit ut Cuthebertus, vir sanctitate vite et doctrina clarus, Lindisfarnensis episcopus crearetur. Postea Etheldredam Annae Orientalium Anglorum regis filiam, puellam longe formosissimam ac multo optimam, in matrimonium duxit. Haec una de multis memorabile omni aevo pudicitiae exemplum edidit. Bis enim nupsit et corpus tamen virilis complexus omnino expers servavit, sed cum priore viro, qui statim post factas nuptias mortem obiit, illud facile factu fuit. Cum Egfredo vero, iuvene aetate florente, cum duodecim vixisset annos et nunquam cum eo corpus ipsa suum commiscuisset. Id adeo dignum admiratione est ut prope nescias utrum magis foeminae constantia aut viri amore flagrantis patientia laudanda sit, atqui utrunque par gloria comitatur. Sane quotusquisque est qui ita titillanti carni modum imponere sciat? Res ad extremum extra tamen vim in certamen adducta est. Etenim Egfredus suscipiendae prolis desiderio agitatus modo blandientis, modo minitantis similis uxorem stimulabat quo vellet una secum, velut ius matrimonii posceret, liberis procreandis operam dare. Etheldreda contra, quae Deo virginitatem suam dedicarat, nullius voluptatis seu verborum illecebris a proposito avertebatur. Rex, qui suapte natura placido erat ingenio, licet quo magis uxor negabat, hoc maiore amore (sic enim negata avidius cupimus) flagraret, manus tamen a violentia abstinebat. Qui ut nihil intentatum relinquerent, eam de sententia deducendi negotium dedit Wilfredo Eboracensi archiepiscopo, cui virgo multum confidebat. Veruntamen ille etiam nihil profecit, adeo mens illius immota manebat. Etheldreda interim assiduis precibus virum fatigare non cessabat quo sibi per eius voluntatem coniugali vinculo solutae liceret privatam et coelibem degere vitam, idque tandem impetravit. Nam prudens princeps non potuit non amare in uxore virginitatem, quam certo sciebat Christo dedicatam esse. Virgo libertatem nacta contulit se ad monacham Ebbam, Egfredi viri sui amitam, quae id temporis sanctitate vitae florebat, eratque abbatissa, quam dicunt, monacharum coenobii quod erat ad id loci, ubi memoria nostra est pagus in finibus Scotiae quem vocant Coldingham, ibique monacha facta est. Post haec pia virgo augendae religionis cupida ad suos Orientales Anglos rediit, ac quamprimum in insula quam Elym nominant coenobium instauravit, atque in eo monacharum collegium instituit cui ipsa praefuit, et demum mortua in divorum numerum adscripta est. Coenobium enim istud ab initio, autore divo Augustino archiepiscopi sumptibus Ethelberti regis Cantiani conditum, ac divae virgini Mariae dedicatum tradunt, ibique collocatum monachorum ordinis divi Benedicti collegium circiter annum salutis humanae DC. Verum deinde cum Penda Merciorum tyrannus in Orientalibus Anglis vastas solitudines fecisset, coenobium quoque illud eversum est, quod, ut diximus, Etheldreda instauravit. At postea circiter annum salutis DCCCLXX, Dacis duce Agnero in Anglos Orientales debacchantibus, et aras omnes et templa funestantibus, coenobium rursus complanatur, quod paucis post annis nonnulli boni patres presbyteri refecere, sacerdotumque collegium in eo instituerunt. Hos postremo circiter annum salutis humanae DCCCCLXX, Etheluodus monachus Vintoniensis episcopus, cum apud Edgarum regem, tum apud Ioannem XIII Romanum pontificem, inde digravatissime atque suos monachos introducendos curavit, qui etiam nunc locum habent.
  26. Elys autem insula, aquis dulcibus circunfusa, ad austrum intra fines Cantabrigiensis comitatus sita est, quae ad septentrionem attingit Northfolchiam, spectatque ad orientem solem, unde eius longitudo in occasum versus patet passuum millia circiter sex et viginti, latitudo vero quatuordecim. Ita insula omnis in circuitu est octuaginta milliaria, quae cum paludibus hyberno praesertim tempore redundet, ex quo Elym nominatam existimant, quod ἕλος Graecis palus dicitur. Sunt in ea aliquot pagi celebres, et inprimis ille qui eodem nomine Elys nuncupatur, ubi civitas Elyensis ac episcopalis sedes locata est, quemadmodum alibi demonstrabitur. Egfredus postea, toto triennio quo vixit bello implicitus, cum Merciis primum male pugnavit, deinde nulla lacessitus iniuria in Hyberniam exercitum misit qui insulanos imprudentes crudeliter afflixit. Postea Eugenium Quintum Scotorum regem, suis principibus summe orantibus ne amicos laederet, bello vexavit. Postremo daturus delictorum poenas in Brudeum Pictorum regem arma movit, etiamsi Cuthbertus antistes dehortatus est id facere. Qui insidiis exceptus cum bona copiarum parte periit. Regnavit Egfredus annos xv, vixit quadraginta. Alfredus ex concubina, ut ferunt, Oswii filius fit inde rex ab Ida nonus. Is regnante Egfredo fratre exul ingenii facultate assiduaque opera in literis haerendo doctissimus evasit. Adeptus ergo regnum hostium iniuriis devastatum, bonis artibus instaurandum, fovendum, atque tuendum miro studio curavit, et contentus finibus quos post cladem fratris a Pictis victoria hostiliter cupideque usis recipere sine certamine potuerat, paci ac honesto otio pariter studuit, atque ab externis armis per decem et novem annos quibus regnavit quievit.
  27. Per haec tempora Ioannes Eboracensis antistes divinarum literarum studiis clarus maxime floruit, qui taedio publicae vitae affectus, demisso archiepiscopatu, se Beverlacum contulit, ubi loci aedem aedificavit, presbyterorum collegium instituit, ac quatuor annos deinde procul a curis castissime vixit. Hodie eodem loci bene multis fulgens miraculis religiosissime colitur, quippe qui iampridem inter divos relatus est. Sedit annos triginta tres. Beverlacum autem est oppidum in ora ad ortum solis aestivum versa, ut in plano loco satis munitum. Successit Ioanni Wilfredus secundus eius discipulus, quem post annum decimumquintum quam sedere coeperat ad exitum vitae vocatum secutus est Egbertus a Paulino septimus. Huic trigesimosecundo post anno ex humanis rebus adempto successit Albertus, deinde Embaldus, Embaldus secundus, Wilfius, Wimundus, et Wilferus a Paulino tertiusdecimus. Praefuerunt ecclesiae Eboracensi isti archiepiscopi circiter annos centum et viginti. Postea secuti sunt Adelbaldus, Lodevardus, et Vulstanus a Paulino ordine antistitum Eboracensium sextusdecimus, de cuius sanctitate loco magis apposito dicemus in vita Adelstani regis. Post Alfredum reges fuerunt Osredus, Chenredus, Osrichus, et Ceoloulphus ab Ida decimusseptimus. Huic Bedas inscripsit opus Ecclesiasticae Historiae Gentis Anglorum, qui eodem tempore vitam cum morte commutavit. Scripsit praeterea in Acta Apostolorum, in Evangelium Marci, De Temporibus libellum, et Homiliae quarum hodie frequens est usus, in primus apud Anglos; item in VII Epistulas Canonicas, in Apocalypsim, in Genesim, in Ezram, in Libros Regum, et multa alia quae desiderantur. Ceolouphus post octavum quae regnare coeperat annum, dato imperio Egberto patrueli, monasticam deinde secutus est vitam. Iste itidem post alterum et vigesimum annum quam regnare coeperat, relicto regno, fit monachus. Ex illo res Northumbricae ad exitum inclinatae sunt, populo per factiones in partes diviso. Successit Osuolphus, qui brevi domestico odio oppressus periit. Hunc secutus est Altredus, qui decimo post anno discordia itidem civili fatigatus imperio cedere est compulsus. In cuius locum Ethelbertus substituitur, quem brevi tempore regno deturbatum Asualdus secutus est. Et is malo omine principatum inivit, nam xj post anno populi seditione opprimitur. Cuius exemplo territus Osredus, qui ei successit, vix imperii anno circumacto se ad privatam vitam recepit. Postremo Ethelbertus seu Edelredus ab Ida vigesimus quartus et ultimus curam regni tot antea regulis exitialem suscipere est ausus, qui tamen fatum superiorum effugere nequivit. Post quartum enim annum quam illud occuparat a suis quoque occisus est. Vacavit regnum aliquandiu, nullo amplius id sibi petere audente, utpote quod velut equum Seianum, ut aiunt, universi formidabant. Res sane mirabilis: porro nullum tam pernitiosum imperium existit quin mortales quamplurimi cupiditate acti illud ipsum sibi non optent. Sic Northumbria, exitio domestico agitata, deinceps triginta et amplius annis tam finitimorum populorum quam barbarorum iniuriis exposita fuit. Nanque eam Daci sedibus patriis egressi et in insulam delati interea etiam tenuerunt, quibus ad ultimum devictis, Egbertus Occidentalium Saxonum rex regnum ita seditionibus domesticis barbaricaque feritate devastatum per deditionem a Northumbris factam, uti infra apposite dicetur, suum adiecit imperium. Ad huc modum desitum est a Northumbrorum gente regnare anno salutis DCCCXXVII. Postea Aluredus rex, ut in eius vita demonstrabitur, praefecit Northumbris Gormonem Dacum. Ita Northumbria rursus in barbarorum potestatem venit, quam postremo Adelstanus ab eorum manibus eripuit ad suamque ditionem adiunxit.
  28. Septimum regnum Occidentalium Saxonum, quod anno adventus Anglorum circiter altero et septuagesimo, salutis humanae DXXI exordium a Cerdicio primo rege sumpsit. Fines huius regni ob initio non omnino angusti fuerunt, quippe qui, sicut coniectura assequi possumus, in eandem longitudinem et latitudinem patebant atque tempestate nostra Bathoniensis et Wellensis, item Sarisberiensis ac Exoniensis dioeceses patent. Verum postea maiora rerum incrementa consecuta sunt. Nam eiusmodi Occidentales reges, non contenti ea insulae parte quam principio adepti fuerant, sibi totam postremo vindicarunt quam Britanni antea possederant. Cerdicius ultimus omnium cum nonnullis copiis ex Germania suis auxilio in Britanniam venit, qui primo appulsu ab insulanis bello exceptus multitudinem effuse invadente nullo fere negotio repressit in fugamque coniecit. Qui belli successus illi quietem peperit. Porro post illum diem Britanni alias victi minus in eum arma movere ausi sunt. Sic Cerdicius paulatim occupavit insulae partem quae ad occidentem vergit, ibique regnare coepit, ex quo dictus est cognomento rex occidentalis, qui regnum sibi ac posteris longe pulcherrimum comparavit, reliquitque ab se in dies singulos maioribus auctum opibus. Deinde Cenricus, a patre accepto imperio, regnat. Post Cenricum, Ceaulinus. Ceaulino successerunt Celricus et Ceoloulphus sive Quichelmus, utrinque scriptum invenio apud autores quos sequimur, tametsi super eiusmodi regulorum nominibus parum inter se convenientes. Ii dicuntur, diviso aequa lance regno, concordissime vixisse, et ut ambo iusti, pari voluntate ac studio, suis mite imperasse. Quod equidem tam visu quam auditu rarum est, factuque non utique facile. Et huic integritati divina fertur accessisse gratia, quod uterque Christiani facti sint, ac ad ultimum, ut simul coeperant, ita regnare desinerent, per idem fere tempus mortem oppetivisse. Atqui Ceoloulphus, ut aliis placet quorum haud me poenitet sententiae esse, aliter vitam instituit, vivendique finem longe alium habuit. Nam a principio cum insidias fecisset Eduino Northumbrorum regi, quemadmodum in eius vita prodidimus, postea cum eo praelio congressus interimitur. Inde Cynigillus secutus est, quo regnante populus occidentalis opera Berini episcopi, quem Honorius Romanus pontifex in insulam ad praedicandum evangelium id temporis miserat, Christianum dogma recepit. Fuit Berinus homo Italus, et post hominum memoriam sanctissimus, qui Dorcestriae, quod oppidum ad Oxonio aberat millia passuum septem, sedem episcopalem primum posuit, quae quadringentis et sexaginta post annis, rege Guilielmo Rufo, Lincolniam translata est. Sed caetera prosequamur.
  29. Post Cynigillum Cenovalchius regnat a Cerdicio septimus. Is initio principatus cum pessimis, postremo cum optimis principibus comparari potuit. Statim enim potestatem nactus institutum vitae longe turpissimum ordiri coepit, et ut ille cui nihil satis placebat, haudquaquam patiens quietis, acie conflixit cum Wilfero rege Merciorum, a quo victus Vectem insulam amisit, neglexit religionem, divortium fecit perperam cum uxore Pendae Merciorum regis sorore, quae res calamitati similiter atque saluti ei fuit. Nam Penda ob iniuriam sorori factam eum bello confestim petiit regnoque privavit. Cenovalchius ea affectus clade ad Annam Orientalium Anglorum regem confugit. Annas iuvenem primo benigne hospitio accepit, deinde acriter increpavit quod religionem sprevisset, quod uxorem ablegasset, quod denique se ita turpiter vitiis dedisset. Tum ille poenitens praeteritae vitae, incredibile dictu est quam subito ex malo bonus monitis Annae evaserit. Magis enim in rebus adversis quam in secundis peccata nostra agnoscimus. Recepit quamprimum evangelicum dogma, recepit uxorem, et ob eam rem Deo gratior effectus haud multo post regnum totum recuperavit. Qui memor accepti beneficii velut amantissimus cultor religionis condidit templum opere magnificum Vintoniae, in quo sedes episcopalis locata fuit. Sed postea illa divisa est, et inde episcopatus Sarisberiae institutus. Rex ita totus pietati deditus post annum trigesimum quam regnare coeperat mortem obiit. Uxor nomine Sexburga inde anno vix integro regnat, cui satis erat animi ad obeunda regni munia, sed morte sublata virtutem ostentare nequivit. Secuti sunt reges Elcuinus et Centuinus, ambo adolescentes virtute et armis insignes, siquidem ille Mercios, hic Britannos clade effecit. Sed brevitas vitae diuturniorem eis felicitatem invidit, qui vix novem regnarant annos cum e vita migrarunt. Invenio apud quosdam communi imperio hos regnasse, quibus cum Bedas non consentit, qui ait illos inter se divisisse regnum. Deinde Cedovalla imperium obtinet, ordine regum a Cerdicio decimus, qui ab initio praeclarissimorum facinorum famam quaerens finitimos bello vexandos existimavit. Itaque primo quoque tempore Australes Saxones armis petiit, attrivitque plurimum. Cantianos, abacta ex eorum agris praeda, vehementer oppressit, quamvis in eo bello fratrem nomine Molonem amiserit. Vectem insulam hostiliter ingressus parum abfuit quin protinus deleverit. Postea ad humanitatem liberalitatemque conversus de omnibus iuxta mortalibus bene meritus est, adeo ut nihil fere plus officii et gratiae in homine desiderari posset qui nostra nondum religione perfusus esset. Verum haud multo post in Christianorum collegium venire cupiens Romam se contulit, ubi a Sergio pontifice baptizatur atque Petrus est appellatus, ac brevi post mortuus in aede divi Petri apostolorum principis humatur. Placet quibusdam ut, a Sergio non baptizatus sed antea Christianus factus, chrismate perunctus, uti est moris, fuerit, nomenque inde mutarit, quod procul a vero esse plures alii sentiunt.
  30. Post hunc Inas, a Cerdicio undecimus, vir consilii magni et virtutis, rex creatur. Is inito principatu, ut strenuus ad militaris disciplinae summam laudem sibi aspirandum constituens, in Cantianos, indicto bello, magnum exercitum duxit. Sed tantum abfuit ut hostes subita belli mole territi ad manus venerint ut pacem grandi auri pondere redimere maluerint quam belli fortunam tentare. Re ita cum Cantianis feliciter composita, deinde bellum vertit in Aldinium Australium Saxonum regem nominis Occidentalis hostem, quem facile vincit ac regni Australium Saxonum potitus est. Postremo, domi forisque clarus, bonis artibus duntaxat vacans, ac iusti aequique per omnia amans, cum animadverteret per administrationem publicarum rerum non licere sibi esse quietum, regio honore spreto, haud multo post secundum Christi praeceptum crucem suam suscepit ac Christum ipsum secutus est. Caeterum antequam id faceret, voluit religionem suis fortunis iuvare, quippe vir sapientissimus ducebat vilissimum stultissimumque esse in alterius fidem permittere opes in varios usus erogandas, quas ille qui acquisivisset posset ipse largiri. Itaque Welliae aedem aedificavit magnifico apparatu eamque divo Andreae apostolo dedicavit, in qua sedem episcopalem collocandam curavit et eam postea multis locupletavit possessionibus. Floret ibidem memoria nostra collegium sacerdotum percelebre, in quo continenter viri sunt bonis moribus et doctrina clari. Quare mihi neutiquam modico honori duco quod abhinc annos quatuordecim archidiaconus Wellensis factus sim eius collegii unus, habeamque in ipsa Wellensi dioecesi iurisdictionem quae nos interdum meliores reddit. Sane cum mihi laborandum sit ut alii bene vivant, necesse habeo eam mihi cum primis legem praescribere qua rectoris vita alii suam rectius metiri queant. At Wellia urbs in ea insulae parte quae ad occidentem solem spectat sita est, ad radices montis quem Mendepium vocant, qui instar perpetui muri a septentrione imminet, admodum nutriendo pecori utilis. Sed unde aberravimus iam revertamur.
  31. Extruxit idem princeps et templum Glasconiense cum coenobio monachorum familiae divi Benedicti, idemque praediis ditavit amplissimis. At ipsum coenobium cum singulari hospitalitate, tum monasticae vitae observatione, facile cunctis praestat. Eo loci memoravimus secundo huius operis volumine famam esse Ioseph Arimathiensem, cui Christum sepeliverat, parvulum sacellum condidisse. Quare arbitror Inam ob eius rei celebritatem illud ibidem coenobium posuisse. Officia autem eius regis pietatis plena infinita produntur, et illud in primis, quod regnum suum Romano pontifici vectigale fecerit, singulis argenteis numis, quos denarios vocant, in singulas domos impositis. Fecit idem eius exemplo, ut opinor, ductus Offa Merciorum rex, qui non multo post id tempus regnavit. Fuit is annis salutis circiter DCCXL. Hoc vectigal, prout quidam scribunt, auxit posthac Etheluolphus seu Athulphus rex, qui, ut proximo libro demonstrabitur, totius fere insulae imperium obtinuit. Omnis Anglia hoc tempore istuc vectigal pietatis et religionis causa Romano pontifici pendit domesticatim collatum, et numi illi argentei vocantur vulgo denarii divi Petri, quis pontificius quaestor, quem non inscienter collectorem nuncupant, exigit. Nos hanc olim quaesturam aliquot per annos gessimus, eiusque muneris obeundi causa primum in Angliam venimus. Inas postremo regni statum melius collocando percupidus, ut suos ad bene beateque vivendum institueret sanctissimas leges condidit, quas improba posteritas paulatim antiquavit. Novissime, hortante Ethelburga uxore, muliere prudentissima, rerum humanarum molestia taedioque affectus, regnum tradidit Ethellardo consanguineo suo, viro probo, quem antea fecerat heredem. Quo facto, Romam se contulit ibique, ut quidam perhibent, monachus effectus brevi inde occidit. Ethelburga itidem regina inter monachas in coenobio quod positum est ad ripam Thamesis fluminis in pago quem dicunt Berchyngium moritur. De Ethellardo nihil habeo dicere memoria dignum. Successit illi Cuthredus, vir animo ferox. Is, multis initio principatus affectus iniuriis a Merciis, bellum illis intulit fortiterque vicit, deinde a curis externis quievit, bono semper usus otio. Per idem tempus extitit virgo Oxoniensis Fridesuida, ducis cuisdam, cui nomen fuit Didanus, filia. Hanc regulus nomine Algarus amabat, eique stuprum offerebat, cui et neganti manus intentare conatus est. Sed Deus sceleris ultor adfuit. Sane cum puellam fugientem regulus persequeretur, illa se protinus in oppidum recipiente, ei porta clauditur, lumenque oculorum eodem momento adimitur. Verum mox virgo suis precibus Deum Algaro placavit, qui rursus videre coepit. Hinc fama est innatam postea regibus religionem ut formidarint in urbem Oxonium introire. Adeo facile mens humana ad superstitionem rapitur. Atqui scrupulum hunc memoria nostra Henricus Octavus de hominum animis exemit, qui bona armatus conscientia Oxonium sine ullo suo incommodo, ac totius populi magno cum gaudio, ingressus est. Extat hodie Oxonii coenobium canonicorum regularium quos dicunt, Fridesuidae dedicatum. Sed unde aberravit oratio redeat.
  32. Sigibertus regnum deinde obtinet, homo domi crudelis et saevus, foris vecors ac ignavus, qui cum suos non libenter audiret consiliarios, unum praeter alios, nomine Cumbranum, vehementius ex animo bene admonentem interfecit. Qua re indignati reliqui, facta coniuratione, eum primo imperii anno regno deturbarunt. Tum Sigibertus, ut erat natura timidus, peiora timens, sese in loca sylvestria abdidit, sed malam fortunam persequentem ne eo quidem pacto avertere potuit. Ibi enim a vilissimo Cumbrani servo, qui porcos pascebat, trucidatus est. In eius locum principes substituerunt Cinevolphum, egregium adolescentem et regia stirpe natum, a Cerdicio decimumquintum. Is enim commisit praelium cum Offa Merciorum rege in quo inferior fuit, non utique magno accepto incommodo. Dum deinde in otio erat, eiecit in exilium fratrem Sigiberti nomine Cineardum, iuvenem manu promptum, quem suspectum habebat. Ille, iniuriae memor cupidusque ulciscendi, non multo post cum non mediocri perditorum hominum manu clam in patriam rediit, regem in aedibus cuiusdam nobilis mulieris cuius consuetudinem habebat inventum de improviso circunsedit. Cinevolphus ancipiti discrimine permotus primum fores domus claudi iussit, sperans aut blandis verbis inimicos delinere aut maiestate deterrere. Sed cum neutrum procedere, et nihil esse quod confideret se sine certamine evasurum animadverteret, ira deinde percitus, passis repente foribus, in Cineardum, qui in primis instabat, prosiluit, parumque abfuit quin illum interfecerit. Hic dum mortem omnino futuram prope ultus erat, fortiter pugnans mortem occubuit. Cognito facinore, eius cohors, quae in proximo erat, in percussores confestim erumpit, renovatoque certamine caedem principis vindicare conatur. Dimicatum aliquandu est, his pro vita, illis pro gloria, summe ope nitentibus. Tandem Cineardus, qui iam iam victoriam manu tenebat, praeliando cecidit, cuius casu reliqui perculsi ad unum contrucidantur. Britrichus inde rex factus est, ordine regum a Cerdicio sextusdecimus, vir quietus atque modestus, pacisque quam belli studiosior, cui propterea Egberti virtus, qui illi postea successit, valde formidolosa erat. Nam regium genus quod a Cerdicio primum coeperat ita id temporis confusum erat ut fortissimus quisque Occidentalium regnum sibi vindicandum iudicaret, et cum primus Egbertus, qui regio tamen sanguine ortus erat. Igitur rex, ut securius degeret, hunc adolescentem in Gallias in exilium ire iussit, id quod ille patienter tulit perinde quasi certo sciens illud ipsum sibi bono, sicut postea contigit, fore. Sic Britrichius otium trahebat, cum praedones aliquot Daci in insulam delati ad Humbri ostium descenderunt ac oram maritimam primo, loca deinde interiora vastare atque in illis praedari coeperunt. Verum cum rex ad primum nuntium misisset bene magnam armatorum manu quae Dacos reditu ad naves prohiberet, illi ubi in se undique insulanos concurrentes conspicati sunt, relicta praeda ad portum raptim pedem retulerunt, ascensisque navigiis eo unde venerant remigrarunt. Sed ea res initium fuit venturi deinde mali. Daci etenim, cognita soli ubertate, haud multo post in insulam rediere ac usque eo cum Anglis bellarunt quoad bonam partem occuparunt, prout alius edocebit locus. Britrichius exin anno cum regnare coepit sextodecimo et salutis humanae DCCC a vita decessit. Cuius morte audita, Egbertus ex Gallia propere in patriam reversus omnium consensu rex creatur.
  33. Caeterum antequam reliqua prosequamur, de statu rerum Scoticarum, qui id temporis erat, exponere libet. Ambercletum regem, de quo in extremo libro tertio meminimus, in bello Pictico interfectum secuti sunt Eugenius Septimus eius frater, Mordacus Ambercleti filius, Etfinus, viri semper domi militiaeque pacis authores, in rebusque gerendis valde spectati. Item Eugenius Octavus, Fergusius Tertius, homines in vitiis versati, sed ambo tandem digno mactati supplicio, hic a suis domesticis, illa a civibus. Postea Solvatius et Achaius Etfini filius. Is princeps omni laude cumulatus Saxonum opes, quae maiorem in modum in dies singulos crescebant, pertimescens, primo quoque tempore cum Magno Carolo foedus icit iis conditionibus, ut se mutuo iuvarent. Non sine Dei numine id factum praedicant, quando etiam nunc amicitia inter Scotum et Gallum inviolata manet, ita ut alter cum altero in perpetuum consentiat, id quod etiam ferunt assignandum odio inter vicinos suis semper finibus timentes orto, et idcirco illud utrisque in Anglum, et Anglo vicissim in utrosque commune esse. Ille item ad Carolum, qui novas conditurus academias ad se usque ab extremis orbis partibus eruditos viros advocabat, Clementem et Ioannem homines doctissimos misit, per quos Carolus postea et Lutetiae et Ticini bonas artes cunctos mortales docendos curavit. Secutus est Convallus Secundus, Dungallus, et Alpinus. Is bellum a Dungallo in Pictos susceptum fortiter gessit, sed ad ultimum infeliciter cum illis congressus capitur, nulloque regiae maiestatis habito honore ilico securi percutitur. Cuius rei indignitate Chennethus Secundus eius filius permotus bellum protinus renovavit, nec prius ab incoepto negotio destitit quam Druschenum hostium regem ceperit parique supplicio affecerit. Qui ita victoria usus post paulum omne fere Pictorum genus delevit. Atque per hunc modum Scoti regnum in Britannia quale nunc est iampridem obtinuere. Fuit ille annus salutis humanae DCCCXL, et Pictorum regni in Britannia dccliij. Quod si quibusdam Anglicis annalibus credimus, nunc hunc res Pictica exitum habuit. In illis enim traditur Pictos non armis sed dolis victos, eorum principibus specie humanitatis ad coenam vocatis a Scotis ac subito interfectis. Quod multi fabulae persimile ducunt, cum una omnino coena non facile potuisset tot absorbere principes ac universum populum. Chennetho successit Donaldus frater, quod Ethus eius filius per aetatem non esset utilis ad rempublicam gerendam. Is homo quamvis dissolutis, et ob id post sextum annum quam regnare coeperat usus sua manu interierit, tamen a suis fortiter adiutus in reliquos Pictos arma iam parantes bellum movit funditusque sustulit. Deinde sunt reges Constantinus et Ethus. Hunc Gregorius vita pariter atque regno expulit, sed facinoris infamiam officio delendam iudicans opes Scoticas mirum in modum adauxit, redacta in potestatem Hybernia insula. Gregorio successit Donaldus Secundus, et Donaldo Constantinus Tertius filius Ethi, de quo plura in vita Edouardi regis Angli dicemus. Sed iam libri finem faciamus.

 

Perge ad Librum V