Anglica Historia/III

This is the stable version, checked on 24 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber III

 II IV 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER TERTIUS

 

CONSTANTINUS princeps cum e Britannia in Galliam proficisceretur, uti superiore libro dictum est, reliquit praefectos et in iis Maximum, virum fortem, qui insulae praeessent. Duxit secum bonam Britannicae pubis partem, duxit principes, in quorum virtute, fide, constantia spes suas plurimum sitas habebat, utpote quibus stipatus in Gallias traiecit, Italiam petiit, adversariosque ubique gentium vicit. Interea Britannia tandem aliquando visa sibi libertatem consecuta, quod Constantinum hominem Britannum regem haberet totius orbis principem, honore, dignitate, autoritate longe beatissima erat, in eoque statum non invita acquiescebat, etsi quo in Romanos olim odio flagraverit, iam illud commutarat, quod Dei pari nutu atque tantis regis beneficio pace frueretur et initium summi honoris factum esset, qui ad posteros manaret. Quanquam postea haud perdiu in Constantini domo imperium mansit, ita cito humanae opes cadunt. Tamen decus ipsius imperii non potuit cadere, cum etiamnunc reges Angliae more maiorum diademate imperiali utantur, ut munere ab imperatore Constantino in suos posteros collato. Ita Britannia quiescebat, quemadmodum Eutropius testatur, cum Constantinus moriens tres reliquit filios in imperium successores, Constantium, Constantem, et Constantinum. Huic forte evenit Britannia cum Gallia, Hispania et Orchadibus, sed non multo post orta discordia, cum Constantio in Italia apud Aquileiam manus conseruit interfectusque est. Tum res Britannica cum reliquis provinciis in Constantii potestatem venit, quam ille qui ultimus fratrum e vita migravit amplius annos xx pro suo iure gubernavit. Postea provincia paulo minus annis xxiiij ab officio non discessit, qui fuit annus quintus cum imperare coeperunt Gratianus et Valentinianus fratres, qui fuit salutis humane CCCLXXXVII. Per idem tempus Maximus, de quo supra meminimus, in Britannia imperator militari favore, licet quidam id in Hispania factum tradant, creatus est. Is imperii augendi cupiditate ductus continuo iuvenum, quibus ad bellum gerendum satis roboris inesse cernebat, delectum habuit, conscriptoque bene magno militum numero in Gallias transiit. Ad hunc motum comprimendum Gratianus imperator ex urbe occursurus cum exercitum duceret in Galliam praeferretque Halanorum (hi Scythicae populi origine erant) manum, quam ad se auro pellexerat, veterano militi adeo acerbam ex ea re in offensionem eius cecidit ut non multo post sit ab exercitu destitutus, Romano milite ad Maximum deficiente. Gratianus subita suorum alienatione exterritus cum in Italiam transire conaretur dolis circumventis Lugduni interficitur. Valentinianus Gratiani frater hostili metu profugus Byzantium ad Theodosium, qui orientis imperium a Gratiano tuendum acceperat, se contulit. Is Theodosius, velut divus testatur Hieronymus, filius erat Theodosii, qui in Africa Valentis iussu interfectus est, quem Gratianus ex Hispania accersitum, cum res imperii undique turbarentur, consortem fecit. Theodosius igitur beneficiorum haud immemor Valentinianum paterna pietate accepit, negotiumque ulciscendae caedis Gratiani rebus omnibus antevertendum statuens bellum Maximo intulit, qui tum in Italia erat. Verum tam celeriter res gesta est ut pene prius quam Theodosius Byzantio se movisse diceretur Alpes superarit. At Maximus nesciens tum maxime adversam esse fortunam formidandam, cum se nobis secundam maxime praebet, tunc Aquileia incautus se tenebat, ubi derepente obsessus captus capite mulctatur. Ita ad punctum temporis res mortalium stant atque cadunt. Sunt qui scribant Maximum ad tertium inde lapidem a Theodosio et Valentiniano superatum vivum venisse in hostium potestatem, ibique a victoribus ultimo supplicio affectum anno post Gratiani interitum vix finito. Martinus Turonensis episcopus, vir sanctitatis eximiae, Maximo praedixisse fertur cum in Britannia adhuc esset infelicissimum eius vitae exitum.

  1. Item Victor Maximi filius in Gallia interficitur. Sic omnes Maximi conatus male ceciderunt. Deinde insulae status in dies peiore loco esse coepit. Nam brevi tempore, ut alibi explicabimus, Britanni libertatem cum imperio amiserunt. Praeterea fertur Maximus cum Gratianum fugientem persequeretur, dum in Celtica esset, Conanum, hominem Britannum, summum ducem maritimis civitatibus ad oceanum pertinentibus, quae Armoricae dicuntur, praefecisse. Conanus autem, postquam cum suorum Britannorum ingenti manu in ea terra moratus regnum obtinuerat, ut suum genus perpetuo propagaret, eiectis ubique Gallis, Britannos duntaxat locorum incolas passim locavit; quinetiam Gallorum aspernatus connubia uxores ex Britannia suis petivit. Quo factum tradunt ut frequens virginum numerus ex insula illuc migrarit, atque undecim millia utriusque sexus uno tempore partim naufragio, partim supplicio (nam barbari ad litus captos iugulabant) interierint, et in iis fuisse dicitur diva Ursula filia Dionoti Cornubiae reguli, quae Conano desponsa esset. Cognito in Britannia Maximi interitu, Gratianus, homo in insula natus, tyrannidem momento occupat. Hoc brevi sublato, Romani milites, qui praesidii causa in insula adhuc erant. Constantinum surrogant, hominem nullo numero habitum, non genere, non militia clarum, et in quo nihil praeter nomen secuti visi sint. Transmisit Constantinus ex insula in Galliam cum exercitu, moratusque est apud Venetos et Cenomanos aliosque oceani accolas, et conatus est Galliam pacatam reddere, inducias, si pacem coagmentare non posset, a Vandalis, Suevis ac Halanis paciscendi cupidus. Sed neutrum obtinuit, id quod rempublicam maxime laesit. Verum haud multo post Constantius, vir consilii magni et virtutis, missus ab Honorio cum exercitu in Gallias ut imperii maiestate restitueret ac tueretur, ipsum Constantinum tyrannum circa Arelatem obsidione fatigatum atque in potestatem redactum occidit. At Constans, quem Constantinus pater ex monacho Caesarem dixerat, cum adversus Dindimum et Severianum, qui Constantinum et eos barbaros qui illum sequebantur, ab ingressu Hispaniarum arcere nitebantur, arma movisse nulloque fere negotio peremisset, brevi post Viennam perrexit, ubi loci a Gerontio suo comite occisus est. Ita Constantinus pater et Constans filius per idem tempus periere, et Honorius cura ac diligentia Constantii inclyti belli ducis insulam una cum Britannico exercitu recepit. Autor Paulus Diaconus et Bedas, qui in primis res istas aeque bene ut accurate scripsit. Eo ipso anno quo Constantinus a Romanis militibus renuntiatus est imperator, Arcadio Constantinopoli mortuo, Romani imperii maiestas aperte inclinata est. Inde Constantini interitum statim filii caedes, ut diximus secuta est. Tum Honorius, Britannico exercitu recepto, confestim insulam multis cladibus per tyrannos labefactatam ad imperium retraxit. At pauci deinde intercessere anni cum post Honorium mortuum et a Theodosio Arcadii filio Valentinianum amitae suae Placidiae filium Caesarem dictum atque Augustum appellatum, ingens barbarorum multitudo Romanum imperium afflictare coepit, cum qua duces Romani saepenumero hostiliter dimicarunt.
  2. Britannia interea, omni militum robore partim tyrannorum saevitia caeso, partim ab illis frequenter alio terrarum nova bella gerenda ex patria ducto, continuo vicinis exposita ad praedandum visa est. Semper enim ex incommodo incommodum oriri solet. Quo cognito, Scoti, sive spe praedae ducti sive novarum rerum percupidi, ex Hybernia, uti Gildas perhibet, quamprimum in insulam advolarunt. Qui, haud mora, cum Pictis foedus faciunt, ac, collectis undique perditis hominibus, insulanorum res latrocinio rapere, hominum pecudumque praedas facere, ac insulam ipsam occupare acriter adnituntur. Augebatur in dies singulos id malum, ac ultra quam tutum esset in posterum tempus resistere duarum gentium audacia crescebat sic ut nemo non suspicaretur brevi totam insulam perditum iri, nisi eiusmodi conatibus mature iretur obviam, opponeretur praesidium, remedium adhiberetur. Erat tum, sicut ostendimus, Britannia sine praesidio. Id imbellis atque intermis multitudo verita, quippe quae longe infirmior erat quam ut eam labem avertere posset, legatos misit qui auxilium peterent ab Aetio, quem iam antea Honorius Constantii loco, virum patritii generis ex Dorostana Moesiae oriundum, copiarum imperio praefecerat. Aetius fatigatus commotusque precibus Britannorum, qui adhuc in fide erant, legionem unam illis ex Gallia auxilio misit. Sunt Picti et Scoti variis inde cladibus ab Aetianis affecti, resque Britannica perbono coepit esse loco. Et ne deinceps ea quies ab hostibus turbaretur, visum est ducibus legionariis peropportunum ut murus, de quo superiore libro mentionem fecimus, construeretur inter Romanam provinciam et Pictorum fines, id quod, teste Gilda, factum est. Verum cum caespitibus magis quam lapidibus esset aedificatus, haud satis firmus postea ab hostium impetu fuit. Atque tum ille demum murus confectus est ab Aetianis ducibus, non ab Hadriano neque a Severo imperatore, sicut nonnulli falso memoriae prodiderunt, si Gildae autori Britanno credimus. Quiescebat Britannia unius legionis praesidio, cum, Burgundionibus Galliam vexantibus, Aetius suos ex insula necessario revocavit ac legione una Parisiis et Aurelianensibus praesidio relicta, et Taraconensibus in hybernis altera, cum caetero copiarum robore in ipsos Burgundiones contendit. Scoti post legionariorum militum discessum cum Pictis confestim in res Britannicis invadunt, greges armentorum ac reliqui pecoris abducunt, agros ferro et igne populantur. Exarsisset per hoc novum bellum in insulanos nisi Valentiniani iussu, qui bello nihil praevertendum duxit, legio quae in Parisiis erat, insulanis auxilium rogantibus, praesto adfuisset. Rursus id temporis murus munitur, fitque ex lapidibus quo validior sit ad arcendam vim hostium sic ut minus nocere iam tum coeperint Scotorum Pictorumque latrocinia. Verum illi paulo post, iam Romani imperii viribus passim fractis propeque repente cadentibus (tales enim sunt nostrae opes ut non tam facile crescant quam a suo statu discedant), insulam multo ferocius quam unquam antea invaserunt. Tum Aetius nulla misit insulanis praesidia, Romani imperii opem pariter atque fidem implorantibus. Dubium est an noluerit, qui parum amico esset erga Valentinianum animo, an maioribus belli curis vexatus non potuerit. Sed quicquid fuerit, illud certe Romano imperio similiter ac Britanniae magnum inussit malum, tametsi apud eum Britanni casum suum miserabiliter lamentati sunt, quippe qui, teste Gilda, sic scripserunt: Gemitus Britannorum Aetio ter consuli. Auxilium tuum Romanae provinciae, patriae, liberis, coniugibus oramus, hoc temporis puncto, quo in extremo versamur periculo. Pellunt enim nos barbari ad mare, repellit mare ad barbaros. Inter ac oriuntur duo genera funerum, aut iugulamur aut mergimur, nec adversus eiusmodi mala quicquam praesidii aut subsidii nobis est. Tu igitur pro tua animi clementia opem tuis feras omnibus rogamus precibus. Hinc nimirum scire licet Britannos non nisi invitos a Romanis postremo descivisse, quippe qui iam sueti imperio illos observabant a quibus, quemadmodum Cornelius Tacitus testatur, iampridem ingenuos imbiberant mores, siquidem principum filii generatim liberalibus artibus erudiebantur, ingenia simul florebant, quae tam Romanam linguam non tam horrebant quam eloquentiam concupiscebant. Inde etiam Romani vestitus honor et frequens toga esse coepit. Ad haec, vel militarem artem, ut tradit Gildas, ab ipsis didicere Romanis. Atque ita Britannia a Romanis amissa est post quingentos ferme annos quam a C. Iulio Caesare adita est, quae sic momento prope eodem libertatem adepta ac in bellum longe crudelissimum ingressa est, per quod et nomen et imperium amisit, sicunt infra demonstrabitur. Fuit is annus decimus sextus cum Theodosius princeps cum Valentiniano Augusto amitae suae filio imperare coepit, salutis vero humanae CCCLXIII.
  3. Interea dum Britanni per legatos auxilia quaerendo tempus terunt, Scoti extremam occupant insulae partem, quae a Grampio monte ad septentrionem spectat, quam hodie habent, ac ex se Scotiam nominant. Et haec est tertia gens quae secundum Pictos, primum ex Scythia, ut supra diximus, in Hyberniam, deinde ex Hybernia in Britanniam profecta, sedes in insula collocarit. Huius autem Scotorum manus dux, velut autor est Bedas, fuit Reuda. At Scotici annales tradunt multo ante Reudam Fergusium in Britanniam venisse, dedisseque agmini signa rubrum leonum quibus nunc reges utuntur, et ob res feliciter gestas primum omnium a sua gente regem esse dictum. Ac illi postea Reutherem nepotem, quem Bedas Reudam vocat, successisse, regnique fines late propagasse. Caeterum fortasse aliquando erunt qui ista stomachabuntur. Nuper enim Gavinus Douglas Doucheldensis episcopus, homo Scotus virque summa nobilitate et virtute, nescio ob quam causam in Angliam profectus, ubi audivit dedisse me iampridem ad historiam scribendam nos convenit. Amicitiam fecimus. Postea summe rogavit ut ne historiam paulo ante a quodam suo Scoto divulgatam sequerer in rebus Scoticis explicandis, pollicitusque ist se intra paucos dies missurum commentariolum de his neutiquam negligendum, id quod et fecit. Primum in eo erat origo gentis pervetusta eiusmodi. Gathelus Neoli Atheniensium regis filius durum patris imperium fugiens in Aegyptum se contulit, auxilioque fuit Pharaoni illi regi adversus Aethiopes, ad quem Moses a Deo legatus fuerat. Quo beneficio motus Aegyptus rex Gathelo filiam nomine Scotam in matrimonium dedit. Ille mox novas quaerens sedes in Hispaniam pervenit, eamque oram tenuit quae postea ab eo Portugallia dicta est, quasi Gatheli portus, ac suos iam tum ex nomine uxoris Scotae nobilis foeminae Scotos appellavit. Ita propagato genere trecentis post annis Scoti rege Simone Brecho in Hyberniam delati novi regni initium fecerunt, ac ad extremum ante Christi adventum in Albionem se receperunt. Deinde  Pictos haud multo post in Albionem quoque accessisse ex Scythia profectos, hasce duas gentes externas in ea insulae parte quae nunc Scotia est propagasse genus et regnum, ac iam inde a principio bellasse cum Britannis, cum Romanis, et in primis cum Iulio Caesare, et Scotos ut invictos nunquam de gradu suo deiectos. Postremo  solum interea Reutherem Scotorum regem, re male domi gesta cum Britannis, cessisse semel patria in Hyberniamque confugisse, et eundem paulo post Hybernorum viribus auctum ad pristinas sedes revertisse, ac in ea re Bedam minus animadvertisse, qui hunc Scotorum in Albionem reditum appellasset adventum. Ac omnia haec ante Christi adventum gesta.
  4. Ego statim ut ista legi visus sum videre ursam parientem, quemadmodum in proverbio est. Posthaec, ut solebamus, cum animi gratia una essemus, Gavinus sententiam meam rogavit. Respondi me de origine nihil contendere, quando plerique omnes populi solerent aut a diis aut ab heroibus origines petere, ut qui deinde vellent tanquam minus creduli eas requirere, cum difficile fuerit certi aliquid investigare, cogerentur potius credere quam amplius frustra laborare. Sed ad summam, unum illud nullo pacto quadrare, ut Scoti et Picti duo potentissimi populi iampridem in insula regnarit, tot bella gesserint, toties cum Britannos tum Romanos presserunt, vexarint, acieque vicerint, et tamen non esse quempiam veterem gravemque autorem qui de illis meminerit, cum praesertim Caesar, Tacitus, Ptolemaeus, et Plinius, ut de caeteris taceamus, passim in suis historiis aliorum Britanniae populorum, id est Trinobantum, Cenimagnorum,  Segontiacorum, Bibrocorum, Brigantum, Silurum, Icenorum, Ordolucarum, Vicomagorum, Elgovarum, et reliquorum mentionem fecerint, at Scotorum Pictorumve non item, quod scilicet ea nomina nondum in Britannia nata forent, et propterea utriusque gentis etiam recentiores scriptores tardissime meminisse. Quare aeque amice ac vere dixi mihi de Scotis seu Pictis ante eorum in Britanniam adventum, quem Bedas et suo tempore et recte posuerat, scribere non licere per legem historico datam, qui talis est: ne quid falsi dicere audeat, ne quid veri non audeat, ne quod suspicio gratiae sit, ne qua simultatis. Ab hac sententia Gavinus, vir sane honestus, tam minime abhorruit, quam ratio ipsa ei visa est cum veritate maxime consentire, adeo facile vera a fictis semper internoscuntur. Verum non licuit diu uti, frui amico, qui eo ipso anno, qui fuit salutis humanae MDXXI, Londini pestilentia absumptus est.
  5. Secuti sunt reges apud Scotos, Eugenius Primus et Fergusius Secundus. Eugenius, comisso cum Pictis, qui id temporis in Romanorum fide erant, praelio, interficitur. Quare Scoti, desperata iam salute, aliquo terrarum concessuri, protinus alii alio ex insula fugerunt. Post annos tris et quadraginta, Scoti exules a Pictis, quibus Romana potentia iam formidolosa erat, partim ex Hybernia, partim ex Noruegia, ad pristinas sedes evocati duce Fergusio rediere. Fergusio successit Eugenius filius. Is, facto cum Pictis foedere, ita Britannos premere coepit, ut illi coacti sint primo quoque tempore, sicut supra docuimus, a Romanis opem implorare. Sed Eugenius non diu fuit superstes, quem Dongardus frater secutus est. Nunc ad rem redeo. Scoti re bene gesta elati licentiosius in insulanos excurrunt, populandi magis quam iusti more belli, contumelioseque hostem ad pugnam provocant, lacessunt. Britanni ab Aetio destituti, etsi omnia tutiora fore ducebant quam praelio dimicare, memores tamen pristinae virtutis ac probe scientes in tanto rerum fluctu dandum aut hauriendum esse sanguinem, animo se non dimittunt, sed velut classico excitati furoreve acti vadunt in hostem lascivius solito vagantem, quasi pro certo habentem nihil esse quod pertimescendum foret. Pellunt loco primos obviam factos, deinde in medium agmen prorumpunt caedemque passim faciunt. Fuit res Britannica superior eo praelio, viceruntque egregie qui vinci consueverant. Caeterum hostes nihilo segnius fortunam tentantes impetus rursum facere, praedari, sese modo in unum, modo in alterum locum recipere, agros vastare, incendere obvios sine alicuius aetatis discrimine interficere, atque id genus iniurias facere, perinde quasi nihil infirmi. Ea formidine multi mortales perculsi ultro quae usui hostibus essent affatim praebebant. Quae res tanti momenti visa est ut multo magis quam praelium terreret. Britanni his malis adacti ex necessitate, quod optimum ad arcendum hostem videbatur consilium capiunt ac instaurant, quam celerrime possunt, murum quem antea Aetianos milites diximus extruxisse, illumque spatio amplificant. Compressit aliquando hoc opus Scotorum rabiem, quae deinde collecto sensim maiore furore erupit. Nam illi non multo post murum oppugnatum veniunt, quibus dum aegre Britannus ac minus prudenter resistit, murum ipsum complanant, hostem partim in fugam coniiciunt, partim ferro caedunt. Sed nec Scotis incruenta victoria fuit. Dongardus enim eorum rex in ea pugna cecidit, cui Constantinus successit. Ad hoc malum repente cum agri omnes propter continua bella diu ante vacassent, magna frumenti inopia accessit, ex quo multi mortales fame suffocati sunt. Quae res causa fuit cur post mutuas clades brevi refrixerit untrinque bellandi cupiditas, et inde, cultis diligentius arvis, ingens frugum secuta sit copia. Hoc divinum munus Britannis damno fuit, quemadmodum Gildas scribit, quod illi statim exultare et pro abstinentia, pro pudore, voluptates et vitia exercere coeperunt. Quo factum est ut ne diutius a metu atque periculis gens, quae peccaret continenter, vacaret, nutu iusti iudicis Dei, pestilentia ingens orta sit, qua incredibilem hominum multitudinem absumptam idem tradit. Cui morbo alius paulo post comes fuit. Subito enim barbarorum impetu miseri Britanni rursus opprimuntur, atque eo calamitatis adducti ut, urgente fato, coacti sint ad perniciem suam accersere in insulam Saxones Anglos, homines quidem maxime omnium valentes, caeterum parum fideles, id quod illi postea malo suo magno experti sunt.
  6. Porro Britanni principes, cum viderent tantam tempestatem a Scotis aeque ut a Pictis hostibus multo ferocissimis crudelissimisque impendere, veriti ne dum foris bellum esset domi de potentia contentio oriretur, cum omnibus prope mortalibus etiam infimis quibusque natura sit innatum sitire honores et principatus, statuerunt sibi aliquem unum regem optandum. Itaque, habito confestim concilio, plures iudicabant id decus deferendum Vortigerio, quod esset vir inter viros autoritate, nobilitate, virtute summus. Haec a reliquis probata sententia, Vortigerius rex creatur. Cui non ignaro quid esset quam ob rem ad regnum tempore longe difficilimo vocatus fuisset, nihil potius fuit quam de republica cogitationem et curam suscipere ac providere, prospicere, curare quomodo fatum patriae, quod iam pene venerat, averteretur. Sed ut ne sibi tantum assumere videretur, noluit quicquam nisi de consilii sententia deliberare, itaque primo quoque die quid facto opus sit suum domesticum senatum, suos generatim principes consuluit, cui eis suas pariter ac hostium vires metitur. Pro temporis conditione quid remedii adhibendum sit diligenter agitat, tractat, exquirit. Ad extremum bonae principum parti suis opibus diffisae in mentem venit, et regi cum primis, Saxones Anglos fama rei militaris illustres arcessere. Atque ita missi sunt in Germaniam quamprimum qui illos ad opem ferendam pecuniis, donis, promissis tentarent, hortarentur, allicerent, ac demum auxilio venire non negantes in Britanniam dicerent. Saxones post acceptum nuntium, ut qui stipendii faciundi avidi erant, delecta fortissimorum iuvenum manu in navesque imposita, Hengisto et Horso (ii fratres erant) ducibus, insulam confestim cursu petiverunt. Fuit is annus salutis humanae CCCCXLIX. Hos rex benigne accepit, sedesque in Cantio ad habitandum assignavit, ac statim inde in Pictos et Scotos agrum late vastantes duxit. Dimicatur utrinque acriter aliquandiu, at Angis ubi in memoriam rediit eum esse diem qui sibi ad Britannos aut nomen virtutis aeternum aut ignominiam cum repulsa pareret, tanta vi pugnam coeptam pugnare coeperunt ut hostes impetum minime tolerantes fusi passimque caesi sint. Rex victoria potitus novam gentem cuius virtute inimicos superasset digno praemio remuneratur. Sunt qui scribant Saxones non accitos a rege, sed fortuito in insulam pervenisse, causamque transeundi eiusmodi fuisse. Sane apud Anglos Saxones regionis Germaniae gentem bellicosissimam mos erat ut cum multitudo hominum eousque crevisset ut non facile eam patria alere posset, iussu principum optimos quosque ad bellum gerendum iuvenes sorte eligerent, qui novas sedes quaerendi militandique causa finibus educerentur. Sic igitur contigit ut in Britanniam venerint, seque stipendia sub rege facturos promiserint.
  7. Hengistus, vir summo ingenio summaque prudentia, cognita regis mente, qui iam totus in Anglorum virtute acquiescebat, ac patriae ubertate perspecta, protinus secum cogitare coepit quibus dolis aut artibus regnum sibique atque suis in insula sensim pararet. Itaque primo locum genti suae ad habitandum datum munire furtim, eius fines dilatare, praesidio vincere studet. Deinde nititur regi persuadere maiorem militum manum ex Germania esse ducendam, ut eo praesidio insula munita hosti terrorem, suis quietem praebeat. Rex futurae sortis nescius insidiosum nequaquam aspernatur consilium. Igitur continuo ingens hominum multitudo in Britanniam commigravit, simulque, prout tradunt, adducta est filia Hengisti, nomine Ronix, forma eleganti, ad pertentandum Vortigerii animum, quia quo ille vitio laboraret satis Anglus iam odorabatur. Bedas autor est Saxones, Vitas et Anglos, tres Germaniae populos ferocissimos una venisse, et ex Vitis ortos Cantuarienses atque eos qui hodie Vectam insulam incolunt ac contra ipsam sunt. At ex Saxonibus eos Saxones profectos qui Orientales, Meridiani et Occidentales nuncupantur. Ab Anglis vero a loco, vel ab eorum regina ita nominatis, originem traxisse Anglos Orientales, mediterraneos, et qui Northumbriam, colunt, et horum Hengistum et Horsum fratres fuisse duces. Meminit Anglorum cum primis Cornelius Tacitus in eo libello quem de situ Germaniae scripsit, quos tamen Anglios appellat, ut vox sit trisyllaba et i penultima. Sed ad prima revertamur. Hengistus cum suos cerneret iam regi esse acceptos, coepit arte tractare principem ut corruptum illius animum amore incenderet. Haec in primis res est quae obcaecat, infatuat, ac aliquoties perdit homines, sed ita lenibus venenis ut sine dolore intereant. Hengistus in coena regem accepit opipare, iucunde, apparate. Factum est ut cum iam vino cuncti iuxta calerent, filia Hengisti praesto adfuerit ac Vortigerio amantis similis quam decentissime potuit, more patrio, bibere dederit. Rex ut puellae oculos adiecit subito amore capitur, delectatus tum forma, tum spectata virtute Ronicis, adeo ut recta minus sapiens facto divortio non multo post cum priore uxore, eam exemplo post homines natos pessimo, in matrimonium duxerit. Eiusmodi regis facinus maxime principes offendit, patriaeque exitium maturavit. Nam Saxones, cognita cum rege sui generis affinitate, facto agmine, tot certatim in insulam advolarunt ut incredibile dictu sit quam brevi tempore coaluerint, qui cum propter multitudinem, tum propter bellicam virtutem, ipsis indiginis qui eos a principio advocaverant formidini facile esse coeperunt.
  8. Eo nunc, ut saepe alias, scribendo perveni ubi nonnulla in dubio ab autoribus tum Italicis tum Britannicis relicta reperio. Quare ne errantibus similes incerta sequamur particulatim cuiusque scriptoris, quam duxerimus non longe a vero abesse sententiam in medium adductam relinquemus, quo historicam fidem utcunque incolumem hoc pacto servemus. Gildas de Saxonum evocatione ita scribit:  Tum omnes consiliarii una cum superbo tyranno caecantur, advenientes tale praesidium, imo exitium patriae, ut ferocissimi illi et nefandi nominis Saxones, Deo hominibusque invisi, quasi in caulas lupi in insulam ad retundendas aquilonales gentes intromitterentur. Qui utique nihil ei unquam perniciosius nihilque amarius factum est. Atque deinde ait illos perinde quasi pro patria pugnaturos, sed certius impugnaturos, venisse, quippe qui rupto societatis foedere in ipsos Britannos arma verterint. Sed haec fere eadem Bedas fusius prodit, qui auctor est Saxones, posteaquam sese aliis terrori esse animadvertissent, subito ad tempus icto foedere cum Pictis, quibus cum etiam tum bellum erat, in Britannos hospites suos arma vertisse, eisque manus iamiam intentantes superbissime imperasse frumentum, quo illa importuna barbarorum multitudo vivere in insula posset. Quod cum Britanni minus praestitisse, tum per agros certatim effusos omnis sexus et aetatis obvios sine discrimine obtruncasse, tecta passim inflammasse, in sacerdotes, ut gentem idolorum cultricem truculenter saevitiam adhibuisse, ac ita demum Britannos partim metu consternatos, partim vitandae caedis studio, alios alio amentium similes discurrisse, in devia loca sese abdidisse, aut servitutis iugum subiisse. Sed haud multo post, tam Gilda quam Beda et Paulo Diacono testibus, Aurelius sive Aurelianus (utrunque enim scriptum reperio) Ambrosius, qui solus fore ex Romano genere reliquus fuerat, sumpta purpura et imperator appellatus cum Saxonibus bellare coepit. Hic animadvertere licet nihil a nonnullius longius abesse quam verum dicere, qui affirmant Aurelium Ambrosium hominem Britannum fuisse, cum iam liquido liqueat illum Romano sanguine ortum. Verum domum repetemus. Postquam affinitas Saxonibus Anglis cum rege intercesserat, Ronix eius uxor suos in summa gratia apud virum ponere, illis in primis honores deferendos curare, Britannos principes ex domestico senatu excludere enixe studebat. Quapropter Vortigerius iam ob omnibus male audiebat, cadebatque in summam vituperationem apud vicinas gentes quod a principio unius mali vitandi studio Anglos Saxones, gentem ferocem, crudelem, irritabilem, in insulam accersisset, evocasset, duxisset, et nunc alterius multo maioris causa foret, cum omnino aleret homines contra se, quibus postea authoritate, nomine, opibus auctis resistere sero conaretur.
  9. At Vortigerius, beneficii memor, futuri periculi immemor, non poterat non amare Anglos, quorum virtute Scotorum iuxta ac Pictorum furorem restinxisset, per quos antea ei non licuerat in pace esse, qui ita pro iure suo aliquot annos deinde vixit. Vulgus etiam nunc praedicat Vortigerium in suis intimis habuisse quendam hominem fatidicum nomine Merlinum, et eum in rebus agendis ut vatem consuluisse, eo quod ille scisset futura. Successit Vortigerio filius Vortimerius, iuvenus natus ad laudem, si longior vita data fuisset. Mortuo Vortigerio, Angli, quorum bene magnus in insula numerus erat, nam formicarum ritu continuo cursu eo commeabant, gens inops et vehemens, ac non modo Cantium sed bonam insulae partem quae ad Scotiam pertinet ad occidentemque solem spectat iam occuparant, rati tempus esse cum tentanda esset belli fortuna primum cum Scotis et Pictis foedus faciunt, deinde ad unum pene temporis punctum in Britannos perfidiosa arma vertunt, perindeque iniuriis vexant ac si maleficium, non utique beneficium ab eis accepissent. Britanni, tametsi inimico antea imbecillo resistendum putarant, tamen tanta mole belli uno tempore pressi non potuere non terreri, quam cum Hengisto magnitudine animi summa duce, cum Scotis, cum Pictis depugnandum esset aut serviendum. Sed metus servitutis postremo virtutem excitavit. Nam sese subito collegerunt animoque confidentes ubique resistere coeperunt. Qui ut omnino infirmi, fusi, caesi, profligatique sunt, et in praesentia omni desperata armorum ope, velut pecudes dispersae alii alios duces secuti se in loca devia, in sylvas, in paludes abdiderunt. Quid quod et urbes et oppida minus munita, ut Gildas ait, simul reliquerunt? Tum Saxones perinde quasi rerum iam potiti speciatim in principes debacchantur, ut illis domitis perditisque facilus in totius insulae possessionem venirent, quod solum avebant. Caeterum miseris Britannis non defuit divinus favor. Ecce enim tibi, Aurelius Ambrosius adfuit, sicut supra demonstravimus, qui ubi bellicum cani tuba iussit. Pro se quisque ad eum convenit, orat, rogat ut se tueatur, velitque secum in hostes primo quoque die movere arma. Ita facto exercitu, Ambrosius in eos vadit, fortiter adoritur. Ter paucis diebus magno utrinque irarum viriumque certamine dimicatum est, postremo Saxones fugavit, Horso Hengisti fratre cum magna suorum parte interfecto. Veruntamen tantum abfuit ut rabies hostium refrixerit ut paucis post diebus, accepta nova suorum manu ex Germania, multa spe in Britannum eruperint. Aurelius Ambrosius, ut intellexit hostem cum exercitu satis firmo contra venire, nihil cunctatus se in viam dat, iturus Eboracum, unde illa procella impendebat. Sed in itinere certior factus Hengistum ad xxvij milliarium ab Eboraco consedisse ad ripam fluminis, quod flumen Dunum hodie vocant ubi est Dancastrum, de recta via eo contendit, ac postridie hostem adoritur atque vincit, Hengisto primo impetu occiso cum ingenti Germanorum numero. Fama eius victoriae etiam nunc in memoria eius loci incolarum est, quae Saxonum vires mirandum in modum debilitavit, adeo ut iam inciperent sibi magis turpe pace quam misere bello utendum existimare. Hengistus duos reliquit filios, Osca et Otham. Ii, utpote quibus ea plaga nuper accepta magnum fecerat dolorem, paratis paucis copiis in eam insulae partem quae in occidentem spectat se commovent, quod id praestare iudicarant quam redire in Cantium ubi praesidium erat quod ad resistendum non videbatur infirmum. Hic agros vastant, vicos urunt, a nullo crudelitatis genere manus abstinent. Quibus rebus cognitis, Ambrosius ut ne inimici in ea parte etiam valerent eo contendit, commissoque praelio rursus fudit, sed ipse vulnus accepit quo interiit paucis post diebus. Angli secundum haec non inviti quievere, sexcentis intra paucos menses affecti incommodis, Britanno praesertim nihil moliente, et ob mortem sui ducis minus in malis parato, qui interea duci suo Ambrosio de republica bene merito magnificum posuit sepulchrum, factum ad formam coronae, ex magnis quadratis lapidibus eo loci ubi pugnando ceciderat, ut tanti ducis virtus ne oblivione eorum qui tunc erant aut reticentia posterorum insepulta esset. Extat etiam nunc id monimentum in dioecesi Sarisberiensi prope pagum quam Amisberiam vocant. Decessit interea Vortimerius, cui successit Utherius cognomento Pendraco, qui nihil potius sibi statim a principio faciundum statuit quam patriam a barbarorum metu vacuam reddere, quid ei per civium discordias minime facere licuit.
  10. Per idem tempus omnes fere continentis civitates vicem miserae Britanniae dolebant, quod et domesticis et externis laboraret hostibus. Sed ante alios ea calamitas pupugit Gallos episcopos, qui ad cumulum miseriae accedere audierant quod in dies singulos non mediocris fieret religionis labes apud insulanos. Siquidem anno xvij ante Anglorum Saxonum adventum Pelagiana haeresis, dira sane pestis, per insulam pervaserat, quae Romanorum imperatorum saevitia in Christianos corroborata impie Christianum dogma iam labefactarat. Pelagius enim, homo Britannus, natus in Britannia citeriore, persuasum habuit hominem per se salutem consequi suaque sponte ad iustitiam contendere, ac sine originali peccato nasci, et propterea nihil esse quod baptizaretur, atque homo nefarius tam belle baptisma tollere conabatur. Igitur Britanni episcopi, armis et hostibus septi, cum omnia obire non possent, et odorarentur vicinos sacerdotes paratos esse ad iuvandum, Gallos antistes per literas et certos nuntios rogarunt ut in tempore rei Christianae difficilimo sibi opem ferrent. Illi mature, acto episcoporum conventu, Germanum Altisiodorensem et Lupum Tracensum episcopos summa integritate, doctrina, innocentia in Britanniam de consilii sententia miserunt, qui operam darent ut insulani in officio continerentur. Ii, traiecto statim oceano, partim sanctitate vitae, partim miraculis facile errantes in viam rectam reduxerunt. Iuvit istud negotium pro suo parte et Caelestinus Romanus pontifex, qui paulo ante miserat in Scotiam, iam dogma Christianum recte amplectentem, Palladium episcopum, qui ad extremum in ea sacerdotalem ordinem rite instituit, fecitque Servanum, virum singulari bonitate ac modestia praeditum, episcopum, quem postea in Orchades misit, qui insulanos Christianae religionis cultum doceret, quod ille studiose fecit. At Palladius, homo bonus, gratus, pius, et plenus officii, dum apud Scotos erat, omnibus precibus dehortatus est Constantinum regem ut ne vellet Anglos Saxones gentem impiam armis iuvare contra Britannos homines Christianos, quando posset certo scire eorum calamitatem cum sua aliquando fore coniunctam, cum satis constaret illos non Scotorum, non Pictorum amicitiam, sed totius insulae imperium quaerere, neve alienorum nomine se atque suos toties opponere periculo belli, cuius exitu nihil incertius esset. Ea admonitio ita Constantinum movit ut iam tum pollicitus sit se nunquam amplius cum Anglis staturum, quod et fecit. Nam nonnulla postea auxilia Britannis subministravit. Quae res plurimum vires Britannicas sustentavit ad tempus, ut ne repente conciderent.
  11. Interea Angli Saxones, renovato foedere cum Pictis, iam enim exaudierant Scotos ab se disiunctos esse, maiores copias contrahunt, in fortunas Britannorum rursus imminent, in loca mediterranea se eiiciunt. Cantiique petendi causa Londinum versus iter conferunt. Qui ubi ad Trentam flumen, prout coniectura auguramur, pervenerunt, ad alteram ripam locum castris legunt, quaquaversum equites dimittunt speculatum si ulla uspiam hostium manus in agris sit. Britanni interim, cognito hostium motu, milites veteranos convocant, de obviam itione agitant. Non deficiebat voluntas, sed spes bene rei gerendae, quod nullus exercitus, nullus delectus antea confectus habitusque foret. Attamen ne sibi desint nomina dant, exercitum magis collectitium quam veteranum faciunt. Instabat pascha, quod omnibus cordi fuit prius solenni caerimonia celebrare quam iretur in hostem, etsi iam supra caput esse videbatur, perinde quasi plus auxilio divino quam suis confiderent opibus. Atqui bonis mentibus non defuit consilium. Dum enim rebus sacris vacant, ecce Germanus episcopus, vir longe sanctissimus, non armis sed fide, pietate, innocentia munitus, sese agminis ducem profitetur. Mirum dictu quantum Britannus eo nuntio creverit cum animo tum viribus. Itaque, peracto die festo, in Saxones contendit castraque quam proxime ponit. Postridie Germanus dux exercitus rem divinam multo mane facit, poscit a Deo victoriam. Idem etiam cunctis orantibus, mox signum pugnae dat, ter magna voce alleluia canens. Eandem vocem toties exercitus repetit, tantumque clamoris edit ut hostes ubi vident in se iri, repente metu corruant, abiectisque armis in pedes se perinde dent, ac si longo certamine victi, desperata iam salute, aliud non sit remedium fuga opportunius. Ita divina ope parta victoria, nulla caedes, nullus captivus. Hostium tamen nonnulli, teste Beda, in transeundo flumine desiderati sunt, qui eo miraculo territi sponte aliquantum quievere. Idem Britanni fecerunt, adeo ut quasi induciis pactis manentibus sit utrinque ab armis cessatum, cum apud Britannos civilis orta est discordia, quae causa fuit cur tandem libertate privarentur. At Saxones ad spoliandos modis omnibus Britannos possessione insulae partis quam tenebant excitati, cum urbes et oppida deserta, uti Gildas testificatur, pro derelicto haberent, non multo post montem quendam editissimum in ea insulae ora quae contra Germaniam est occupant, quem id temporis Badonicum appellabant, quemadmodum idem Gildas ait. Hunc ego putarim esse qui vulgo vocatur Blachemora et pertinet ad Athesim flumen, quod Eboracensem agrum a Dunelmensi dividit et ostium habet, quo commodum ex Germania venientes suas naves appellunt, id quod Saxones Angli in dies singulos expectabant, nam quotidie auxilia ex patria arcessebant. Haec ubi Britannis nuntiata est eo concurrunt, montem circumsident, loca maritima praesidiis vinciunt, ut aditus venientibus ne pateat ad descendendum in terram. Saxones per aliquot dies se illis arduis locis tenuerant, sed deinde, commeatus inopia urgente, necessario cum instructis copiis in proximam planitiem descenderunt, factaque pugnandi potestate ad manus venerunt. A mane ad multum diem dimicatum, tanta facta caede ut passim terra cruore manaret. Sed longe maiorem plagam Saxones acceperunt, amissis ducibus Osca et Otha, ita ut a Britannorum cervicibus depulsi viderentur. Caeterum omen averti non potuit, ut infra demonstrabitur. Huius singulari pugnae Gildas cum primis meminit, quo eo illo anno, ut ipse affirmat, natus est, qui fuit ab adventu Anglorum lxiiij, et salutis humane CCCCXCII.
  12. Utherius per idem tempus e vita migravit, cui successit filius Arthurus, vir profecto talis qui, si diutius vixisset, rem prope perditam suis omnino Britannis tandem aliquando restituisset. De hoc propter ingentes pariter corporis vires atque animi virtutes posteritas ea ferme praedicavit quae de Rolando Caroli Magni ex sorore nepote memoria nostra apud Italos decantatur, tametsi ille in flore iuventutis periit. Quippe etiam nunc vulgus mirandis fert ad coelum laudibus Arthurum, quod tres bello superasset Saxonum duces, quod Scotiam cum vicinis insulis in suam potestatem redegisset, quod Romanos in agro Parisiorum cum quodam Lucio eorum duce delevisset, Galliamque devastasset, ac demum gigantes homines valentes pugnando occidisset. Hic ad extremum tot bellorum victor fertur, dum vellet urbem Romam bello petere, domesticis seditionibus ab incoepto itinere revocatus, Morderedum nepotem, qui regnum per tyrannidem in eius absentia occupaverat, interfecisse, et in eo certamine ipse vulneratus cecidisse. Abhinc item paucos annos positum fuit Arthuro in Glasconiensi coenobia sepulchrum opere magnificum, quo posteri intelligerent illum omnibus ornamentis dignum fuisse, quando Arthuri tempore coenobium illud nondum erat conditum.
  13. Post Arthurum regnat Constantinus, homo dissolutus, quem Gildas, vir sanctissimus qui per idem temporis floruit, perfecto odio oderat, hoc est, eius impuros mores non potuit non improbare, ut qui hominem diligeret. Quare tam amantissime eum de salute admonuit quam acerrime in vitiis reprehendit. Constantinus enim, qui vel uxorem contra atque lex iubebat turpiter ab se reiecerat palamque peieraverat, sexcenta in dies singulos scelera edebat, quibus suos Britannos maxime omnium depravabat. Illud Gildas reprehendebat, illud accusabat, illud periniquo animo ferebat, qui idcirco ex thesauro sacrarum literarum multis erutis testimoniis quibus doceret Deum reddere unicuique iuxta illius facta, illos ad bonam frugem nunc hortando, nunc minitando more soliciti patris, avocare conatus est. Constantinum secutus est Aurelius Conanus, Vortiporius, Maglocunus, Carentius, Caduanus, et Caedovallo. Ii aliquot per annos quibus regnarunt satis habuerunt imminentem patriae casum saepe armis cum Saxonibus pugnando, bene agendo consulendoque retardare. Quid a Cadovallone in primis est factum. Is enim ubi sensit fatum urgere, in Urbem Legionum, quae ad occidentis oram posita est, se recepit, unde in hostes crebro deinde impetus faciens res Anglicas ita attrivit ut videretur eas brevi tempore esse deleturus nisi interim ab Osualdo Northumbrorum rege, uti infra explicabitur, praelio victus cecidisset. Secundum hos reges Cadovalladrus Cadovallonis filius regnum passim incendiis ac caedibus vastatum obtinet. Hic initio sui principatus, bonis artibus, consilio atque armis patriam in casum iam pronam ab hostium iniuria aliquandiu defendit tutatusque est. Verum haud multo post (quod enim ad nihilum casurum est, cadat tandem aliquando necesse est) incidit in adversam valetudinem, Quam cum graviter urgeretur, principes Britanni de eius salute desperantes inter se de principatu contendere coeperunt, quod gentis interitus causa fuit. Nam gliscente discordia omnis fere ager, ita ut fit pace expulsa, vacare coepit, multitudine hominum temere ad arma ac seditiones intenta. Quo factum est ut brevi ingens fames pervaserit. Cui incommodo inde aliud perniciosius accessit, pestilentia enim, semper cognata famis, quam vehementissima secuta est sic ut vivi mortuos sepelire nequirent. Quapropter corpora passim mortuorum iacebant in conspectu hominum similem quoque mortem quotidie expectantium, adeo ut mortui aegros, aegri integros tum metu tum tabe inficeret. Igitur rex Cadovalladrus posteaquam se confirmaverat eiusmodi difficultatibus pressus cum bene magno suorum numero in Brittanniam continentis traiecit, ubi statim post, conflato non mediocri exercitu, ac certior factus pestilentiam de insula iam abiisse, ad reditum se parabat, cum ecce tibi, imago quaedam prae se ferens vultum praeter mortalem per quietem ita ei fata esse dicitur: Tibi dico, rex, desine arma movere, quippe quibus ne quidem potes fato resistere. Casura est prorsus patria in hostis potestem, quam tua longo post tempore progenies recuperabit. Mirum est quantum fidei iis vocibus Cadovalladrus habuerit, qui videns iam argentum, ut aiunt, versum esse in scoriam, abiectis confestim armis, iussit Britannos quos in Gallias duxerat domum redire. Ipse autem Romam profectus est, ubi sanctissime vivendi finem habuit. Fuit ille annus cum Cadovalladrus regnare coeperat xij, salutis vero humanae DC.
  14. Tum demum Angli Saxones totius insulae praeter Scotiam et loca quae Picti habebant imperio potiti eam inter se, sicut infra ostendetur, partiti sunt, et illud quidem non communi consilio aut certa ratione factum est, sed prout fortissimus quisque sibi partem aliquam terrae vindicare potuerat, in ea suum principatum instituit. Britannis vero qui ex patriae excidio evaserant portio insulae data est quae ad occidentem solem spectat. Hanc deinde Angli Walliam et Britannos eius incolas Wallos dixerunt, quia Germani, quemadmodum in primo huius operis volumine exposuimus, omnes externos qui aliam habeant linguam sermone patrio vocant wualsmen, id est peregrinos hominos, pro quibus insulae dominatum iam adepti habebant eos Britannos, qui suae superfuissent progeniei. Sed nec illud tacitum reliquam, David Menevensem episcopum paulo ante eiusmodi Britannici regni occasum ob sanctitatem vitae tam vivum quam mortuum miraculis claruisse, atque etiam num continenter clarere. Id temporis Constantinus Scotorum rex, quem supra ostendimus rem Britannicam postremo iuvisse, sine liberis decessit, qui Congallus ex fratre nepos successit. Secuti sunt reges Goranus vir fortis, Eugenius Tertius, Convallus, Amtillus, Aidanus, Chennethus, Eugenius Quartus, Ferquartus, Donualdus, Malduinus, Eugenius Quintus, Eugenius Sextus, et Ambercletus. Iis nihil potius fuit quam Pictis continenter bellum facere, et illud cum primis Ambercletus studuit, quiin eo demum bello interiit. Credo illos prospexisse animi aliquando futurum, ut alteri alteros delerent, uti demum accidit.

 

Perge ad Librum IV