V | VII |
OLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER SEXTUS
UIBUS bellorum motibus ac eorum eventibus imperium Anglorum in Britannia, quae hodie Anglia est, ortum fuerit, et paulatim ad aetatem pervenerit, ut ita dicam, virilem, duobus superioribus libris tradidimus. Nam ut homo primum vitam vivere incipit, deinde adolescit, deinde in iuventutis florem se induit, et postremo senescit, ita regna incipiunt, crescunt, florent, atque ad ultimum cadunt. Coepit prima regni aetas, id est infantia, rege Hengisto, salutis nostrae anno circiter CCCCL. Inde secuta est ab Hengisto adolescentia sub septem, et aliquando octo, put perappositus ostendit supra locus, regibus, usque ad Egbertum Occidentalem regem decimumseptimum. Is Cantiano, Northumbrico, atque Orientalium Saxonum regnis potitus, primus Britanniam Angliam et Anglos omnem gentem, ut alibi dictum est, nominavit. Duravit ea aetas, suum sensim incrementum capiens, circiter cccl annos, quae nempe tum viris, tum armis florentissima fuit. Exin ab Egberto virilis coepit aetas quando tandem tristis advenit senectus quae, ut solet in mortali corpore, variis morborum generibus laborare, sic in humanis rebus solicitata hominum inertia, multa secum incommoda affert. Porro id temporis Daci primum, deinde Normani Anglicum regnum occuparunt. Sed et haec ad extremum aetis in iuventutem, praeter spem omnium, transivit. Nam Normanicum nomen paulatim in Anglicum versum, ut infra planius fiet, et populus generatim dictus est Anglus. Nunc igitur quae ipsi Angli in ea virili atque senecta aetate domi militiaeque gesserint, tam hoc quam proximo volumine prosequemur.
- Successit Aluredo Edouardus filius, ordine regum vigesimustertius ab Athelredo Cantuariensi archiepiscopo more maiorum corona redimitus anno a natali Christi DCCCCI. Diximus supra libro huius operis quarto Brithovaldum ab Augustino ordine antistitum Cantuariensem octavum, primum Anglorum in Theodori demortui locum, archiepiscopum Cantuariensem surrogatum fuisse. Quem deinde spatio circiter cxx annorum usque ad Athelredum secuti sunt archiepiscopi numero novem: Taduinus, qui sedet annos tres; Notelinus quinque; Cuthebertus, Herefordensis antea episcopus, duodeviginti; Brethuinus tres; Lambertus, abbas divi Augustini, vigintiseptem; Adelardus, tresdecim. Wilfredus, is Romae a Leone Quarto pontifice Romano creatus fuit, et sedit annos trigintaocto; Theologildus sive Pleogildus, tres; Celnotus seu Chelutus, decem, cui Atheldredus ab Augustino decimusoctavus Vintoniensis episcopus, vir et virtute et authoritate summus, successit. Sed ad incoeptum redeundem. Edouardus inito principatu, cuncta sibi e republica a primo facienda existimans, loca omnia praesidiis munire, urbes quas hostibus adversum se opportunissimas fore ducit singulas obire, suorum atque hostium res pariter attendere, barbarorum insidias antevenire, magno studio maturat, ut hoc pacto suos bellis continuis assuetos partim in officio at fide teneat, partim ne iidem, remoto metu, latius licentiusque effusi ab hostibus de improviso opprimantur, atque ita ipsis Dacis in primis novitatis avidis, qui id temporis Northumbris et Orientalibus Anglis dominabantur, occasio movendi belli usquequaque admiretur. Veruntamen huic studio bellum Scoticum subito praevertendum fuit, quod Constantinus rex continenter Anglicos fines vexabat. Itaque Edouardus primo quoque tempore bellum ei intulit, quod multa utrinque caede gestum est. Sed Scotus maioribus affectus incommodis non invitus ab armis discessit, pace ab Anglo impetrata. Edouardus post haec Wallos vacillantes ad sanitatem reduxit, totamque Merciam, ut infra dicetur, post obitum Elfredae sororis suae recepit. Nec eo tamen pacto hostium insidias retardare in otiove esse potuit. Enimvero Daci qui tum in Northumbria erant, permoleste ferentes res Anglicas in dies singulos crescere, subito discordias inter fratres moliuntur, ut alienis armis odium expleant. Qui ad Adeluoldum iuvenem Eduoardi fratrem, suapte natura regnandi avidum, clam adeunt, solicitantque admonentes tempus idoneum esse quo facile possit, si modo velit, regnum expulso fratre obtinere, cum in praesentia ipse Edouardus iam suis omnibus atque finitimis aeque infestissimus essent, quod contra iac ius fasque foret, res suas producere, et alienas contrahere plus nimio studeret. Et ad id maturandum negotium ultro auxilium pollicentur atque omne periculum damnumque inde futurum liberaliter praestare paratos se dicunt.
- His monitis atque pollicitationibus eo adolescentem perpulerunt ut continuo animum intenderit in regnum fratris, ac confestim, comparato exercitu, hostiliter illud invaserit. Sed rex, cum nihilo segnius iniuriae obviam ivisset, tum inops consilii, ut qui omnia temere fecerat metuque perculis, in fugam se dedit ac ad Dacos in Northumbriam se recipere contendit, ut ab illis adiutus manum consereret. Quod ubi rex novit, tanta celeritate est insecutus ut iuvenis omittere incoeptum iter ac ad mare tendere, indeque transmarinas partes petere coactus sit, ubi vix annum moratus inde ad Northumbros belli innovandi causa rediit. Hunc Daci, qui Edouardum metuebant, perbenigne acceperunt ducemque belli sibi constituere. Adeluoldus, accepto imperio, plenus irarum adversus fratrem ingenti vi armorum eius regni fines ingreditur, cuncta ferro igneque vastantibus Dacis, et in Merciam conversus pariter dat omnia praedae. Post haec, alioversum contendens, Thamesim transit et usque ad pagum quem vocant Basyngstochum crudeliter omnem regionem populatur. Rex contra instructa acie fit hosti ita furenti obviam, quem soluto agmine venientem magno impetu adoritur. Certatum est summis utriusque partis viribus, fuit atrox pugna ac diu anceps, multis utrinque caedentibus. Adeluoldus in primis inter hostes fortiter praelians occubuit, cuius ob interitum nihil tamen praelium a Dacis est intermissum, quippe qui suos habebant duces, quorum virtutibus freti Adeluoldo summam imperii tradidere, quo Anglus suis ipsius armis conficeretur. Dum sic aliquandiu acriter pugnatur, postremo regii milites victi terga vertunt. Daci vero longo fessi certamine non modo a persequendo facile desistunt, sed praeter spem eo praelio superiores bello, deinceps abstinendum ducentes, pacem a rege petunt. Quibus Edouardus, ut maiori sit terrori, non pacem sed inducias cum eis fieri voluit. Interea frumentum propter siccitatem angustius provenerat, id quod in causa fuit cur ne statim induciae a Daco violatae sint, qui tamen interim quietis minime patiens incitabat finitimos ad bellum faciendum, cum iis secreta consilia continenter conferendo. Cui futuro periculo Edouardus obviam eundum ratus, protinus in Northumbros properavit, populatoque agro tot damna intulit ut inde illi ultro in officio permanserint. Imminebat praeter ex altera parte bellum ab illis qui Orientalibus Anglis praeerant, quorum rex erat Ericus. Is Anglico nomini infestissimus alios Dacos in societatem belli adducere secreto studebat, quo iunctis armis simul Anglorum opes uno tempore tererent. Caeterum cum omnia ab eo temere fierent, interim non fugit Edouardum euis studium, qui insidias praeveniens in fines regni invadit agrumque multo crudelissime devastat. Dacus, qui iam suos in armis habebat, ira pariter atque ulciscendi cupiditate ardens praeceps in hostem fertur. Ita pugnam ferociter commititur, quae, ut a Daco temere coepta, ita exitu calamitosa fuit. Post tetram suorum caedem Ericus nullo fere negotio victus fugatusque est, quem deinde ob eam odiosam funestamque plagam acceptam crudelius solito imperantem ipsi Orientales Angli saevo dominatu irritati interfecerunt. Nec perinde illis hoc factum bono fuit, ut fore putarant, quando brevi post tempore viribus debilitate in Edouardi potestatem venire compulsi sunt. Atque talis fuit Anglorum Orientalium regni praepotentis occasus.
- Edouardus Orientalium Anglorum regno potitus Merciam deinde omnem in suam potestatem redegit. Mortui enim Ethelredo, qui Merciis praefuerat, sine liberis, Elfreda eius uxor non minus iuste quam prudenter aliquot annos Merciam rexit. Qua mortua, Edouardus Merciam reliquam recepit. Per hunc demum modum is rex fines regni ita propagavit ut iam, praeter Scotiam, totius insulae imperium obtineret, licet penes Dacos in Northumbria aliquid adhuc ditionis esset. Sunt tamen qui scribant Edouardum, devictis Dacis, etiam Northumbria potitum esse, qui ut parum in scribendo diligentes, sibiipsis alibi repugnant, tradentes huiusce regis filiam nomine Editham haud multo post patris obitum nupsisse cuidam Sithrico Daco, qui per id tempus Northumbros regebat, quem satis constat rege Adelstano mortem obiisse. Igitur cum Northumbria a Sithrico gubernaretur, dum etiam Edouardus in vita erat, palam est nequaquam illi eam tunc paruisse, quod infra in vita Adelstani longe planissimum faciemus. Eduardus ad extremum, pacato iam regno, legibus condendis maxime studuit, quae, etsi salutares erant, apud posteros tamen facile antiquatae sunt. Construxit arcem ad Bedfordiam, olim oppidum, nunc pagi celebris instar, opere et loci natura munitissima, cuius hodie ne vestigium quidem fere ullum extat. Genuit ex Edgina puella forma eleganti filium nomine Adelstanum, qui eius successor fuit. Est operaepretium, si satis vulgo facere volumus, qui prodigiis delectatur, apposite subiicere praesagitionem qua Edgina puella spem conceperat gignendi filium, qui quandoque esset regnaturus. Somniavit enim ex utero suo lunam exortam quae totam Angliam pleno lumine illustraret. Id quod cum cuidam matronae narrasset, illa non aspernata somnium, quod postea eventu mirabile extitit, puellae obscuris natae parentibus, boni educandae moribus curam suscepit. Hanc itque iam viro maturam Eduardus, cum forte villam quandam animi causa peteret, conspicatus est, repenteque forma captus cum ea paulo post concubuit, ex qua, ut dictum est, Adelstanum creavit. Item ex Elfreda uxore posthac liberos suscepit, Etheluardum et Eduinum, qui statim post eius obitum e vita excesserunt; Elfredam, Edginam sive Elginam, Edburgam, Ethildam, Ethidam, et Elgidam. Elfreda et Edburga virginitate florentes monachae factae sunt. Edgina seu Elgina locata est Carolo Simplici Francorum regi, et Editha Sithrico Northumbrorum regulo. Sustulit Edouardus ex altera uxore nomine Edgina filios duos, Edmundum et Eldredum, qui deinceps post Adelstanum regnarunt. Per idem temporis Christiana pietas multum apud Occidentales Anglos frigescebat, quia nullis in ea regione erat episcopus qui populum doceret, eiusque rei culpa in rege residebat, quod per eum, qui magis bello quam rei divinae inserviret, non liceret sacerdotibus suo officio fungi. Quare Ioannes Decimus pontifex Romanus valde commotus per literas Edouardum vehementer castigavit, minatusque est se illum una cum populo religionis hostem denuntiaturum nisi mature accersiret episcopos qui pristinam religionis disciplinam servandam curarent. Quod ubi rex intellexit, negligentiam resarcire studens ita egit cum Pleimondo Cantuariensi archiepiscopo, qui Athelredo, post annum quam sedere coeperat decimumoctavo demortuo, paulo ante successerat, ut ille protinus conventum fecerit, in quo plures episcopi creati sunt qui dioeceses regerent. Postea Pleimundus, vir doctrina et vitae integritate clarus, sui purgandi causa Romam profectus pontificem placuit. Fuit Edouardus forma exima, ac per omnes aetatis gradus decentissima, cuius dignitas, etsi nonnihil deflorescere coepit in senectute vi morborum, quibus frequenter afflictus, ad ultimum consumptus est post annum quam regnare coeperat vigesimumquartum, qui fuit salutis humanae DCCCCXXV. Corpus Vintoniam delatum, ubi sepulturae datur.
- Eisdem fere temporibus Rollo seu Robertus (id enim ei postquam Christianus est factus nomen fuit) dux Normaniae occidit, vir profecto bello clarissimus, quippe haud quisquam omnium alius secundum in terra hostili sibi atque posteris maiore virtute principatum paravit, qui ita exiguis inchoatus initiis, uti deinde dicetur, crevit ut caeteris quibuscunque maximis regnis par viribus fuerit. Reliquit Rollo Gulielmum filium nequaquam vel prudentia vel virtute bellica se inferiorem, cuius authoritas apud Gallos in primis summa fuit, quod ut perspicue demonstremus, altius repetendum est. Carolus Simplex rex Francorum duxit in matrimonium, velut dictum est, Edginam sive Elginam Eduardi regis filiam, ex qua suscepit filium nomine Ludovicum. Is postquam cum Rollone foedus fecerat, ingens sibi apud suos odium conflavit, adeo ut bona pars principum ab eo defecerit. Et postea inter utrosque usque eo varie belligeratum dum ad extremum principes, peiora reipublicae suae timentes, regi reconciliati sunt, qui tunc simul iuncti adversus Robertum Aquitaniae ducem contra Carolum bellum moventem arma tulerunt, commissoque praelio, ducem cum omnibus copiis deleverunt. Quod Robertus Viromanduorum comes iniquo animo ferens vicemque amici ulciscendi cupidus, perinde quasi gratulandi causa est victori Carolo redeunti obviam factus, ac primo congressu homo vafer, vultu et fronte quibus simulatio sustentatur eam gratulationem clariorem faciendo, tot precibus regem orando defatigavit ut Peronam in oppidum suum duxerit, atque eo loci in vincula coniecerit. Qua re cognita, Edgina Caroli uxor cum Ludovico filio ad Adelstanum fratrem regem Angliae confugit. Interea Galli, ne carerent qui summam rei administraret, Rodophum Ricardi Burgundiae ducis filium regem dicunt. Quo post duodecimum quam regnare coeperat annum mortuo, ac Carolo per idem fere tempus in carcere vita privato, Gulielmus Normaniae dux author fuit ut Franci principes Lodovicum Caroli filium ex Anglia domum per legatos revocarint ac venientem regem consalutarint. At quintus vix annus intercesserat cum omnes fere optimates regni a Ludovico desciverunt, qui ita suorum auxiliis destitutus miro studio curavit cum Henrico seu Othone eius filio, ut quidem malunt, Germaniae rege gratiam inire, quod opera atque consilo Gulielmi ducis duntaxat consecutus est. Haec postquam heroes intellexere, ultro sui principis benevolentiam poposcerunt. Sic Gulielmi nomen ob eius virtutis famam apud omnes multo celeberrimum erat, quippe qui tanquam ad bonitatem tantum natus, negotiis amicorum operam non vulgarem enavare, miseros opibus iuvare, iniuria affectis opitulari, praesidio denique cunctis sine discrimine esse magnopere studebat. Quibus rebus factum est ut postremo Herlovinus homo nobilis ex Monasterioli castri ab Arnulpho Flandrensi principe possessione deiectus ad Gulielmum tanquam communem iniuriarum vindicem confugerit, cum eoque questus fuerit. Gulielmus, cognita causa, ita egit ut confestim castrum iuveni restitutum sit, prohibuitque eum ab iniuria, id quod ei, etsi suo immerito cum primis malo fuit. Nam eam rem Arnulphus aegre ferens duci insidias facere apud se statuit, quem haud multo negotio charitatis nomine fefellit. Porro ita brevi usu venit ut Arnulphus traxerit ducem in colloquium ad Pincaniacum, ubi de re propter quam convenerant multis sermonibus egerunt. Mox ut digressi sunt cum Gulielmus naviculam ingressus (in insula enim quam Sequana ad eum locum efficit id colloquii habuerunt) ut flumen transiret, a satellitibus Arnulphi simulantibus se perinde quasi aliquid dicturos quod a perfido principe foret omissum, repente ad ripam revocatur, ibique crudeliter trucidatur. Normani autem ad alteram ripam fluminis vociferantes alvei altitudine impediti suo principi opem ferre nequiverunt, qui postea cadaver Rhotomagum delatum honorifice sepelierunt. Erat Gulielmo filius Ricardus admodum puer, cuius ac totius Normaniae tutelam Rodophus et Barnardus, Normanis omnibus authoritate et nomine praestantes, susceperunt. Sed de his infra commodum dicemus. Iam redeundum unde digressi sumus.
- Adelstanus ad Cerdicio vigesimusquartus ex concubina Edourdi filius rex a populo consalutatur, cui ad Kyngstonum oppidum ad Thamesim situm, longe a Londino circiter millia passuum decem (est hodie pagus omnino celebris) more maiorum corona regalis insignis imponitur ab Athelmo archiepiscopo Cantuariensi. Is ordine praesidum Cantuariensium vigesimus Pleimundo successit, qui fuit annus salutis DCCCCXXVI. Adelstano cum initio eius regni fama esset Constantinum Scotorum regem in armis esse et per agros congregare armatos, atque Wallos ad defectionem spectare, nihil prius fuit quam ut periculo quod iamiam supra caput erat obviam iret. Itaque magni vi in utrosque raptim proficiscitur, quos pari fortuna compescuit, vicit, in potestatemque redegit. Sed Constantinum ita victum in verba iurare iussit, id quod ille fecit, quo sibi per eum liceret in posterum tempus vita atque regno uti, frui. Idem aliquod deinde Scotorum reges fecisse traduntur, quod recentiores eorum scriptores multis argumentis disputant. Nos vero tale quid agere nostri muneris minime esse ducimus, cum historia rerum gestarum narratio, non item contentio sit, qui proinde ea quae annales Anglicani antiquissimi loquuntur, nobis scribenda constituimus, quo sine ulla cuiuspiam populi offensio inchoatum opus perficiamus. Ita a principio praefari libet ut non sit deinceps quisquam omnium qui ab historico de quavis re praeteritis seculis gesta officium iudicis requirat, flagitet, desideret. Ad rem redeo. Interea Sithricus rex Northumbrorum e vita migravit, quae res occasioni fuit Adelstano Northumbriae potiundae. Nam Analaphus et Gotthofredus Sithrici filii, ut iuvenes imperandi plus aequo avidi, coeperunt statim nova Anglo faciundarum insidiarum inire consilia, finitimorum animos ad id clam pertentare ac literas passim atque huc atque illuc mittere. Sed quas literas scripserant, eae ad ultimum interceptae perspicuum facinus fecerunt. Igitur, cognito hostium consilio, Northumbriam infesto animo petiit, quem adolescentes ut in consultando leves, ita in proposito minus constantes, nequaquam venientem expectarunt, sed alter in Hybernam, alter in Scotiam fuga lapsus est. Quos Anglus frustra insecutus Northumbriam principe orbatam omnique praesidio destitutam facile ad deditionem compulit. Ita Adelstanus rebus suis consulens necesse habuit nepotes ex Editha sorore privare principatu.
- Dum haec alibi geruntur, Gotthofredus apud Scotos nonnihil virium comparavit, quibus fretus Dunelmum ex improviso circunsedit quam maxima vi potuit, oppidanos ad defectionem trahere conatus. Qui, tametsi principem suum ultro recipere avebant, videntes tamen eum longe esse infirmiorem quam ut se aut urbem posset tueri, ut ne sibi defectio fraudi esset, in officio permanserunt, quamvis eos pavor ac trepidatio pervaserit. Fecit ea res Adelstanum non mediocriter Constantino Scotorum regi iratum, quod suo inimico opem tulisset. Sed, purgato crimine, brevi Scotus cum eo in gratiam rediit. Analaphus alter frater constituens indignitatem amissi regni aliquo audaci facinore vindicandam, paucis suorum comitatus mutato vestitu in castra Anglia introivit causa explorandi quo pacto hostem incautum opprimeret, idque tam caute fecit ut nihil fuerit propius quam ut regem interficeret. Noctu enim in tabernaculum regium incurrit, tanto tamen impetu ut Adelstanum de somno excitarit. Qui ubi cognovit sibi manus intentari, custodibus ad arma vocatis, gladium e vagina arripere conatus quo, ut in metu accidit qui mente consilium mortalibus eripit, forte non reperto, aliquantisper animi dubius, ut se humana ope destitutum sentit, divinam ilico implorat, eodemque momento iterum ad vaginam manum admovet, inventoque ense hostem aggreditur, ac, facta strage, in fugam coniicit. Quidam ferunt in eo tumultu Constantinum Scotorum regem fuisse ac interiisse, qui ut parum fideliter illud scribunt, ita parum vere tradunt Analaphum Hyberniae regem fuisse, haud dubie errore ducti proptera quod is fugiendo antea in Hyberniam se recepisset, sicuti supra est demonstratum. Ille vero gladius tanquam testis maximi Dei beneficii diu inter regia instrumenta servatus est.
- At Adelstanus per haec, devictis passim hostibus, permagnum obtinuit imperium. Ista fuit regni matura atque virilis aetas, quae viris ac virtutibus maxime floruit. Ea enim tempestate fuerunt viri doctrina et sanctitate clari, Firthestanus Vintoniensis episcopus, cui successit Birstanus; item Wilfemus seu Vilselmus Wellenis episcopus ac Vulstanus Eboracensis archiepiscopus, quem rex Adelstanus ob singularem eius animi virtutem vitaeque splendorem unice amavit, eiusque causa Eboracensem episcopatum plurimum locupletavit. Sed longe plures militari arte floruerunt, quorum nomina scriptorum incuria minime eduntur. Athelmus Cantuariensis antistes per idem tempus moritur, cui successit Wilfemus Wellensis episcopus, et in Wilfemi post decem quam sedere coeperat annos mortui locum Odo antistitum ordine vigesimussecundus surrogatus est, homo valde consideratus. Postremo Adelstanus, magno imperio potitus, omne studium ad religionem colendam ac pacem fovendam, suorumque commodum augendum contulit, quippe duo aedificavit coenobia monachorum ordinis divi Benedicti, alterum apud Meltoniam pagum Sarisburiensis dioceseos, alterum ad Micelneum vicum Somerseti comitatus, loco palustri, ut ne monachi forte hyeme praesertim vagarentur contra atque lex ordinis iubet, quando ipse locus eo tempore adiri vix potest nisi navicula, possessionibusque utrunque locupletavit. Item leges nonnullas antiquas nimis severas correxit, novasque plurimas apprime utiles tulit, quae ex reipublicae commodo maxime essent. Quod fuit eius humanorum operum ultimum. Nam statim post sine liberis, post sextum decimum annum quam regnare coeperat, a vita discessit. Edmundus eius frater regum ordine quintus et vigesimus successit, qui sex duntaxat regnavit annos, quem a summis laudibus vitae brevitas abduxit, quibus posteri in coelum tulissent. Sed quicquid ille sui expectationis fecerat, Edgarus eius filius suis postmodum accumulatissime reddidit. Sunt qui falso tradant Edmundum domuisse Northumbros vicisseque Scotos, quod nos, secuti authores nequaquam poenitendos, supra Adelstano assignavimus. Tulit Edmundus leges nonnullas regno utique commodissimas, quae cum aliis in oblivionem sensim ierunt. De morte regis varie tradunt. Aliis placet ut cum servo strictis gladiis ab inimicis petito opem repente ferret, in eo tumultu sit interfectus. Secundum alios, ille forte conspicatus ante se hominem latrocinio insignem et ob id diu sibi antea invisum, subito invasit ac in terram stravit, quem cum ita iacentem caederet, ab eo tum immemore futuri periculi, ut praesens evaderet, est cultro confossus, latro vero in vestigio dilaniatur. Genuit ex Elgida uxore Eduinum et Edgarum, qui cum aetate pueri essent, post Eldredum deinde regnarunt. Edmundum secutus est Eldredus frater a Cerdicio vigesimussextus, quem anno salutis DCCCCXLVI Odo Cantuariensis praesul ad Kyngstonum consecravit. Is rex factus continuo omnium studium habuit. Erat enim innocentiae fautor, omnisque noxiorum hominum generis longe inimicissimus, item militaris disciplinae apud cunctos peritissimus cum primis habitus, unde facile sine armis Scotos, iam ante id tempus ab Adelstano fratre in fidem receptos, in officio continuit.
- Poscit locus ut de statum rerum Scoticarum commodum dicamus. Constantino, quem supra ostendimus iurasse in verba Adelstani regis, successit Malcolmus. Malcolmum secuti sunt reges Indulphus, Duffus, Culenus, Chennethus Tertius, et Constantinus Calvus. Is per vim regnum est adeptus, unde populus causam arripuit ad factiones, quae postea haud facile extingui potuere. Constantino per seditionem interfecto, Grimus successit, homo eiusdem factionis. Hunc Malcolmus Secundus singulari certamine victum ac peremptum sequitur. Deinde successit Duncanus et Maccabaeus, homo scelere et audacia singulari, qui per vim est regno potitus. Sed oratio quae tantulum de una deflexerat, iam ad propositum redeat. Eldredus, pacatis ubique locorum rebus, in augenda religione se exercens, ut Deo in primis gratum faceret et sibi beneficio aliquo devinceret Etheluoldum sanctissimum monachum ordinis divi Benedicti, Edginae matris rogatu instauravit coenobium Abyndonense, olim ab Ina rege conditum, sed tum dirutum. Qui ita bene agendo post novem annos quam regnare coeperat decessit. Datur illi vitio quod levi de causa eiecerit in exilium Ulstanum Eboracensem archiepiscopum, qui tamen anno post revocatus est in patriam, ac biennio vix inde exacto moritur. Cui successit Oscitellus, Oscitello Adelualdus, et Adelualdo Osualdus ordine antistitum decimusnonus, vir sanctissimus, de quo plura alibi dicemus. Demortuum Eldredum secutus est Eduinus alter Edmundi filius maior natu, ordine regum septimus et vigesimus, qui fuit annus salutis DCCCLV. Hunc Odo inter rem divinam faciendam ad Kyngstonum, more maiorum sacravit, cuius vitam, tametsi brevem, priusquam perscribamus ad Richardum Normannorum ducem nobis redeundum est, ut duces Normanicos ordine ponamus.
- Erat Ricardus puer, ut paulo supra memoratum est, in tutela Rodolphi et Barnardi, qui inter Normanos primi habebantur, cum Lodovico Francorum regi libido incessit, amicitiae specie, puero principatus eripiendi. Sane ille, accepto Gulielmi caedis nuntio, aliquam causam sibi quaerendam statuens quamobrem meditatum negotium mature conficeret, confestim Rothomagum proficiscitur, simulatque amici mortem velle ulcisci, cum tamen aliud animo secum agitaret. Admirati sunt tutores pueri ante omnes regis pietatem, quare perbenigne atque humaniter eum venientem acceperunt. Ad Ludovicus ubi fraudem Normanis latere sensit, haud mora in spem optati potiundi venit, atque protinus petit Ricardum tanquam in regia aula educandum sibi tradi. Sed id postremo cum minaciter faceret (difficilimum est enim non fraudem uno vel altero modo prodere), leviter in suspicionem apud populum cecidit, qui iam palam murmurare incipiebat eum venisse non iuvandi Ricardo sed atque adeo Normaniae, prout re ipsa erat, ad suas opes adiungendae causa. Ex qua re est ingens pariter populi tumultus exortus atque insidiae regi tenduntur, quippe cives antea arma paraverant ulturi suae libertatis iura, si quis ea imminuere conaretur. Ille huic periculo obviam eundum ratus, ad sedandam in praesentia populi iram Ricardum puerum in medium duci iubet, atque ipsi populo prope furenti ostendit, dictitans eum esse illorum ducem, nullamque aliam ob causam se cupere pueri curam habere atque apud se esse nisi ut bonis moribus instituatur. Sustulit rex hoc pacto vulgi opinionem, qui nihilo tamen segnius quod excogitarat sibi modis omnibus efficiendum iudicans ita egit, singulos principes nominatim appellando, ut per eos sibi licuerit Ricardum in Franciam secum ducere, et quia acceptam a Normanis iniuriam cum primis vindicandam destinaverat, tempus observat idoneum, ac ne consilium diluceret, puerum interim regio cultu educabat. Hoc nonnihil terruit Arnulphum Flandrensem principem, qui Ricardi patrem paulo ante insidiis oppresserat et magnopere verebatur ut id facinus sibi aliquando fraudi essent. Quare ad Ludovicum confestim sui purgandi causa properavit, de eoque, qui omnia artificio agebat, ingenti auri pondere veniam criminis redemit, vel redimere simulavit. Postea rex, haud belle cogitans, modo clam, modo palam Ricardum iugiter male verbis accipiebat ut assidua castigatione partim conceptum odium evomeret, partim illum tanquam suapte natura pravum omnibus invisum redderet, quo eius postea casu aliquo extincti minus apud Normannos desiderium relinqueretur, qui usque eo fervere coepit ut puerum propalam nothum appellarit, minatusque sit se eum fortunis honoribusque privaturum. Ita demum res ad vim spectare incipiebat, cum Osmundus Ricardi praeceptor, importunam regis saevitiam omnibus precibus detestatus, puerum ab se ante bene doctum sine mora palustrium herbarum fasce involvendum ac clam Lauduno exportandum curavit, deinde rem gestem Barnardo Sylvanecti comiti, qui adolescentem Ricardum miro amore complectebatur, ordine patefecit. Is, adiuncto ad societatem belli magno Hugone Parisiorum comite, coactisque extemplo nonnullis armatorum copiis, Ricardum Sylvanectum perduxit. Intera Lodovicus, audiens Ricardum sibi ereptum ese, Hugoni imperat ut puerum restituat. Qui cum per literas significasset id in sua non esse manu, inde a rege Compendium accersitur. Ubi postquam multa sunt collocuti, rex pollicetur se Hugoni nonnulla oppida Normaniae dono daturum si velit secum stare. Quibus promissis Hugo illectus Ludovici partem sequitur, et ambo, iunctis armis, Normaniam petunt. Iis non vi sed artificio Barnardus Sylvanectensis resistendum egit, ita cum Barnardo Daco, qui Normaniae praefectus erat, quamprimum egit ut ille legatos ad Ludovocium miserit qui totius populi nomine dicerent Normaniam, populum, fortunas, et denique omnia regis esse, ac propterea se orare ut sine armis ad suos veniret, qui morum gesturi essent. Delectavit ea res, ut quae extra spem acciderat, mirandum in modum regis animum, adeo ut confestim Rothomagum contenderit ibique ex sententia, sicuti arbitrabatur, rebus compositis Laudunum profectus sit.
- At Barnardus Dacus, ut dum rex aberat Normaniam in officio erga Ricardum teneret, Haraldum Quintum Dacorum regem, qui a Suenone filio paulo ante regno pulsus in Normaniam cum bona nobilitatis parte venerat, ac tunc circa Constantiensium fines morabatur, per literas docuit tempus esse quo tuto posset regium praesidium pelli, et propterea rogabat ut vellet aut auxilium continuo ferre aut militem ad se mittere, quoniam eo pacto omnino futurum esset ut Lodovicus eum eo ad colloquendum congrederetur. Nihil spes fefellit. Haraldus enim cum exercitu praesto adfuit, et Lodovicus, de repentino eius adventu certior factus, illi subito obviam fuit atque circa Sequanae ripam congressi. Dum hic reges de caede Gulielmi loquuntur et cuncti manus abstinent, usu ita venit ut Dacus quidam conspicatus de improviso Herlovinum, cuius negotii causa Gulielmus occubuerat, interemerit. Quo factum est ut atrox certamen eodem momento ortum sit, in quo Galli fusi fugatique sunt, ingenti passim caede effecta. Ludovicus in primis captus, quem Normani postremo, accepto Lothario filio obside, Gallis reddiderunt. Ricardum vero iam imperio maturum ducem suum declararunt. Nec illud omiserim, quosdam historicos falso appellare hunc regem Dacorum qui auxilio fuit Normanis Aigroldum seu Aigrotum, cum nemo homo cui tale fuerit nomen apud Dacos sivi Danos, quos vocant, regnarit, id quod ex historia Saxonis colligere licet, qui plane ostendit id temporis Haraldum, sicut diximus, Quintum a Suenone filio expulsum regno fuisse, quod vel illi auctores affirmant, tametsi Saxo non meminit de hoc bello adversus Francos ab ipso Haraldo gesto. Non quievit postea Ludovicus ulciscendi avidus, adversus Normanos multa saepius, favente Othone Germaniae rege, frustra moliri. Nam cum Rothomagum ambo infesto agmine petissent, civitatemque multis incommodis affecissent, ad extremum tamen ab incoepto non sine nota atque suorum caede destiterunt. Fuis is annus a nati Christi DCCCCLVI, cum primis nobile morte Lodovici, cui Lotharius filius successit. Is authore Theobaldo Carnutum comite coepit ingentes inimicitias cum Ricardo duce gerere, tum quod pater semper duci infestus fuisset, tum etiam quod ille ita praepollens effectus erat ut iam finitimis populis merito formidolosus esset. Itaque primum insidias Normano fecit, quae cum minus ex animi sententia processissent, deinde bellum intulit, in quo varia fortuna inter eos saepenumero dimicatum est. Postremo, nonnullis heroibus ad amicitiam utrinque principem hortantibus, pax convenit. At Ricardus deinceps, gestarum rerum gloria pariter ac virtutis fama praeclarus, de religione Christiana itidem bene mereri maxime studuit, quippe qui nonnulla condidit templa opere egregia multisque donariis ea exornavit. Fuerunt illi filii tantum duo, quod sciam, Ricardus et Emma, haec Ethenlredo nupsit. Obiit mortem anno salutis humanae DCCCCXCVI, cui Ricardus filius successit, de quo alibi perapposite memorabimus. Sed ad Eduinum veniamus.
- De hoc rege aliquid scribere, et brevitas temporis quo regnavit et eius vitae turpitudo penitus vetaret, nisi id ordo posceret. Eo enim die quo rex dictus est consanguineam suam, uxorem cuiusdam nobilis viri, invitam stupravit, idque ferme propalam mutorum animalium more fecit sic ut fama sceleris brevi per omnem Angiam pervaserit. Quapropter cum Dunstanus, qui paucis ante diebus factus fuerat abbas Glasconiensis, eum bonis verbis reprehenderit, admonueritque ut a tanto flagitio manus deinceps abstineret, tantum abfuit ut homo nempe nequam sanctis monitis paruerit ut etiam scelus scelere cumulando protinus optimum patrem ablegaverit, quod ipsi cum primis malo fuit. Nam Northumbri et Mercii regis vitia horrentes defecerunt, Edgarumque eius fratrem regem renuntiarunt, faustis omnibus acclamationibus prosequentes. Ea res tantum Eduino inussit doloris ut cito deinde perierit, post annum quartum quam regnare coeperat. Ita regnum Edgarus adeptus est, vir et animi virtute et corporis robore longe princeps. Hunc Odo archiepiscopus Bathoniae seu, ut quibusdam placet, Kyngstoni consecravit circiter annum salutis DCCCCLIX. Inito principatu omnia humana studia prae pace, cuius nomen sciebat dulce esse et rem ipsam salutarem, spernere coeperit, quae deinde parta ut ne ab externis turbari posset, ingentem classem paravit eamque tripartito circa oram maritimam locavit, quae barbaros continenter infestam reddentes ab ingressu insulae arceret. Item Scotos et Wallos in officio retinuit. Reperio in annalibus Wallos, qui semper inviti Anglorum imperio paruerant, ex sua tandem gente sibi principem constituisse et rege Edgaro habuisse regulum nomine Ludovallum, et illum pependisse tributum ipsi regi Anglo, atque deinceps aliquot annos principes tales fuisse. Sed quo tempore Walli id beneficii ab Anglorum regibus consecuti fuerint non omnino constat, nec traditur, quod sciam, a quopiam autore gravi. Edgarus imperavit Ludovallo Wallorum regulo vectigalis nomine in annos singulos tricenos lupos, quo genus tam malefici animalis et gregibus ovium valde perniciosi, quod tunc in ea insulae parte plurimum abundabat, prorsum deleretur. Si vero lupi defecissent, tum loco illorum nescio quam pecunia summulam conferret. Sic rex finitimos populos sibi adversantes in officio atque fide tenendos putavit, ut sibi per id, nullo tempore excluso, iam liceret ostendere se ad bonitatem natum esse. Itaque confestim Dunstanum ab exilio revocavit, eumque Vigorniensem episcopum creandum curavit. Cui etiam cum id temporis homines deessent qui merito aliis praeessent, Londinensis episcopatus administratio data est, quam ille haudquaquam suis, sed populi commodis serviendi causa, suscepit. Nam id temporis episcopi non plus opum at plus doctrinae, plus sanctitatis, plus prudentiae quam alii habebant.
- Interim Elfrida regina moritur, ex qua rex Eduardum filium susceperat, cuius interitus causa fuit quamobrem ille in se importunissimum flagitium admiserit. Nempe per idem temporis fama pervaserat Horgerium ducem Cornubiae filiam habere nomine Alfredam, forma longe elegantissima, quam Edgarus in matrimonium sibi ducendam constituens primo quoque tempore dedit negotium Etheluoldo familiari suo puellae visendae, suis verbis et nomine a duce eius connubii petendi, si modo pulchritudo famae responderet. Proficiscitur Etheluoldus in Cornubiam ad ducem. Qui ubi puellam viderat, coepit insano actutum ardere amore, adeo ut, immemor mandati regii, eam sibi nuptum dari magnopere petiverit, quod et impetravit. Post haec ad regem reversus ait puellam non eam esse quam deceat nubere regi, ac non multo post, ubi sensit principis animum hoc pacto ab amore alienatum, incipit paulatim apud eum agere ut sibi eius voluntate liceat puellam in matrimonio habere, id quod rex, qui illius iam formam aspernatus erat, ultro concessit. Etheluoldus ita Alfredae nuptias exitium ipsi parituras consecutus est. Crebrescebat deinde indies magis Alfredae pulchritudinis rumor, ut quae iam nupta in conspectu hominum frequentius versabatur, cum rex cupidus videndi de industria venandi gratia ad villam Etheluoldi accessit, ubi statim atque Alfredae oculum adiecit, mirabile dictu est quam cito eam deperire coeperit, ita ut brevi post tempore Etheluoldo mortem machinatus sit, atque Alfredam in matrimonium duxerit. Mulier faces incendit, quibus rex flagravit ad cupiditatem huius modo sceleris edendi. Nam ubi vir regem adventare intellexit, fertur rem omnem uxori aperuisse, orasseque uti communis salutis causa se negligentius solito comptam iuveni furenti ostenderet. At foemina, immemor coniugalis amoris ac filii pignoris benevolentiae ab Etheluodo suscepti, et sui semper similis, ut levis, avara, superba, quam elegantissime potuit regi venienti obviam facta ultroque castum resolvit pudorem. Dedecoravit ea res plurimum regis nomen apud omnes, quare saepius a Dunstano reprehensus est. Quem licet facti puderet poeniteretque, amori tamen non indulgere nequivit. Ipsam autem Alfredam ferunt non modo criminis non poenituisse, sed valde succensuisse Dunstano quod bene admonuisset regem. Genuit ex Alfreda Edgarus Edmundum, qui paucos vixit dies, et Ethelredum. Is dum baptizabatur, cum subito in sacrum fontem confecti cibi reliquias ex alvo emisisset traditur Dunstanus praedixisse ita futurum ut ille quandoque ingens patriae incommodum dedecusque afferret. Dilexit item Edgarus Wilfredam monacham, seu ob metum stupri, ut quibusdam placet, nullis initiatam sacris inter monachas servatam, ex qua Editham filiam suscepit, quam aiunt ob vitae sanctimoniam in catalogum divorum adscriptam. Haec sunt Edgari iuventae vitia, quae postea summis cum corporis tum animi virtutibus superavit. Fuit enim armorum similiter atque equitandi peritissimus, ac laborum supra fidem patiens, qui suos semper in officio continuit, et barbaros qui solebant crebris insulam incursionibus divexare ita ab initio terruit ut nunquam sint ausi sedibus patriis egredi. Item delictorum inquisitor et punitor acerrimus, quod tamen sine ira et saevitia faciebat, quippe quandoque ad crimina leviora non gravate connivebat, ut salubrem magis quam ambitiosum principem se praeberet. Absque his virtutibus, pietatem praecipue coluit, quando prae religione Christiana nihil magnopere augendum putabat, quippe qui viros magnae doctrinae, sanctitatis, integritatis, atque prudentiae cum primis in suum domesticum consilium delegit, illosque populo Christiano praepositos tantum voluit. Itaque secundum Dunstanum miro amore complexus est Ethelvoldum, virum ingenio et eruditione singulare, qui eius opera, Abyndoniensis prius abbas, deinde Vintoniensis episcopus factus est. Item eiusdem beneficio Osualdus Floriacensis monachus creatur Vigorniensis episcopus, ac deinde Eboracensis archiepiscopus, cui in Vigorniensem episcopatum Dunstanus successit. Tantum is princeps tribuit istorum in primis trium antistitum doctrinae ac vitae sanctitati quam illi prae se ferebant, quemadmodum monachi tale quid interdum miro artificio facere sciunt, ut partim eorum rogatu adductus, partim commotus, quod primarii sacerdotes adhuc suas retinerent uxores, contra atque patres paulo ante decrevissent, bene multis fatigaverit precibus Ioannem Tertiumdecimum Romanum pontificem quo bonis de causis quas monachi ex usu suo investigarant vellet concedere ut ipsis liceret apostolica authoritate eiicere ex Vintoniensi et Vigorniensi collegio presbyteros quos seculares vocant canonicos, atque in eorum locum suos inducere monachos, quod et impetravit. Item et, Etheluoldo atque Dunstano authoribus, in alterum Vintoniense collegium novum seu coenobium quod Aluredus, ut supra ostendimus, extruxerat, in illud quod Shyreburiae in pago Sarisberiensis dioecesios institutum erat, eiectis quoque presbyteris, monachi sunt introducti, et illud coenobium de Hida et hoc Shyreburniense appellarunt. Nam ibi Occidentalium Saxonum princeps episcopalis sedes locata erat, cuius dioecesis episcopus cum primis fuit divus Aldelmus.
- Atque ita per idem tempus monachi in alia alibi sacerdotum collegia venerunt, ac deinde velut iure suo ubique gentium opes immodicas sibi comparare coeperunt, quod posteris damno fuit. Dum enim monachi divinis duntaxat rebus vacantes hominum coetum fugiebant ac solitudines, unde sibi nomen vindicant, quaerebant, tum profecto monasticae vitae institutum rite servabant. Contra, ubi omissa solitudine celebritatem colere, ubi divitias recipere libuit, incredibile dictu est quantum a maioribus suis degeneraverint, quippe quos etiam invitos humanarum simul rerum curam suscipere oportuit, quae bonam hominis partem semper occupat. Quid, quod eadem divitiarum pestis sic reliquos pariter sacerdotes pervasit, ut magna pars a prisca pietate patrum ad tyrannidem exercendam versa sit, cum perpauci sciant illud cavere quod vetat propheta, divitiae si affluant, nolite cor apponere? Illi enim partim sanctitate vitae, partim suo sanguine sacerdotii decus auxerunt, isti auctum licenter vivendo non satis bene servant. Illi honores oblatos cunctanter et verecunde acceperunt, eosque aliis optimis quibusque detulerunt, isti malis saepe artibus ambiunt eosdem, ac mox acquisitos insolenter exercent, et, ut in illis multum liberalitatis et innocentiae fuit, ita in istis multum aliquando avaritiae ac improbitatis. Illi denique paucis contenti temperanter vixerunt, at isti opibus, ut ita dicam, oppressi pro suo iure vitam degere nequeunt dum in alios hospitales esse coguntur. Quae sane humanitas (ita enim vulgo vocant) tantum abest ut humanitas sit, ut per hoc servitus potius et quidem longe pestilentissima habenda, quando eius rei causa saepe sacerdotes peccant. Quotus enim quisque est cuius sensus non titillentur postquam multam biberit, seseque variis ciborum generibus fartim saturaverit? Id quod velint nolint interdum illi sacerdotes, qui domos valde hospitales habere humanis coguntur legibus, faciunt, dum alios laute pascunt. Iam ad propositum redeo.
- Eodem tempore moritur Odo archiepiscopus Cantuariensis, post annum quam sedere coeperat decimumnonum seu, ut alii sentiunt, tertiumdecimum. In cuius locum Dunstanus ab Augustino ordine Cantuariensium archiepiscoporum vigesimustertius successit, qui, uti non nemo tradit, una cum Osualdo Eboracensi archiepiscopo Edgarum multis caerimoniis sacravit, id quod falso incuria scriptorum Dunstano attribuitur, qui, quemadmodum supra ostendi, exulabat quando Edgarus rex est factus, a quo postea fuit in patriam revocatus. Edgarus, rebus regni ita pacatis, ac tantum pietatis operibus intentus, plura coenobia aut de integro condidit aut instauravit, vel amplissimis donis locupletavit. Et in iis coenobium monacharum ordinis divi Benedicti quod Wiltoniae in pago proximo Sarisberiam urbem locavit. In eo coenobio Editha ipsius Edgari filia virgo monacha, postquam aliquot per annos familiae ibidem praefuerat (talem abbatissam dicunt), extremum vitae diem morte confecit. Sarisberia enim in ora quae ad austrum spectat loco plano posita est, quae intus multis irrigatur rivulis, alluiturque flumine Naddero, qui Vuylo et Havino hic Werminstrum pagum praeterlabitur auctus, in Oceanum in austrum versus fertur. Postremo Edgarus ut suos ad bene beateque vivendum institueret leges apprime utiles tulit quas vetustas in oblivionem ferme adduxit, quo demum anno aetatis trigesimoseptimum et cum regnare coepit sextodecimo naturae concessit. Successit bono patri Eduardus Secundus, filius patre dignus, ordine regum undetrigesimus. Fuit is annus salutis humanae DCCCCLXXV, cum Dunstanus Cantuariensis antistes sacerdotum conventum egit ad res religionis recte constituendas, melioremque earum statum collocandum. Dum haec geruntur, iuvenes quidam honorum cupidi quos quieta republica desperabant, perturbata se consequi posse arbitrabantur, turbas faciunt quas in primis adaugebat ira eorum presbyterorum, qui a monachis, supra ostendi, ex suis collegiis exacti de repetundis agendum sibi constituerant. Quamobrem causa iudicibus delata est, qui cum Vintoniae, in monachorum conclavi, de ea re in frequent consessu agerent, et iam maior pars decerneret presbyteros esse restituendos ad pristinos honores, ecce subito vox audita est, non bene sentiunt qui presbyteris favent, perinde quasi ius magis faceret cum monachis, qui aliena raperent, quam cum presbyteris qui sua repeterent. Verum quia imago Christi de cruce pendentis, quae ibidem prostabat, visa est eam reddidisse vocem, ita fides habita est oraculo ut presbyteri causa ceciderint, et turba omnis sedata sit. Atque sic monachi ope divina, vel humana potius (nam etiam tum non defuerunt qui id oraculum Phoebi magis quam Dei fuisse, hoc est, hominum fraude, non Dei nutu, editum putarint), utcunque parta retinuerunt. Edouardus, invita Alfreda noverca, rex dicta est, qui sane adolescens summae sanctitatis et frugi, ea modestia regnare coepit ut omnibus charissimus esset, quippe qui paternas virtutes naviter imitabatur. Quae res Alfredae animum maxime angebat, quae dominationem expectabat, ac Etheldredum filium, Eduourdo extincto, regnare cupiebat, et quia desperabat se id posse consequi, ut iniusta noverca necem privigno machinari constituit. Quod ut tandem maturaret, casus huiusmodi occasionem dedit. Rex venatum ierat in eum saltum quem vulgo vocant Novam Forestam, et, rumpentibus undique feris, ubi pro se quisque, sicut fieri solet, ferarum canumque simul cursum insecutus est, forte a suis destitutus ad aedes Alfredae, quae in proximo erant, bibendi seu Etheldredi fratris visendi causa accessit. Est eo loci hodie arx quam appellant Corphim. Hunc ubi saeva mulier venientem conspicata est, iussit servo ut imprudentem interficeret. At interim, ne iuveni quicquam suspicionis incideret, ei obviam facta est petentique potum mite ac reverenter bibere dedit, quem ita dum equo insidebat scyphum haurientem servus percussit. Rex accepto vulnere equum in cursum evestigio vertit, ad suos se recipiendi causa, sed, dolore urgente, equo lapsis statim interiit. Impia noverca postea corpus innocentissimi viri, ut ne facinus pateret, intro auferri atque humari iussit. Ubi deinde eius memoria coli coepit. Nam fama est non sine Dei nutu haud ita multo post venisse in mentem cuidam mulieri, quae oculis capta erat, ad eum ipsum locum excubare et precare martyrem, ut eius beneficio sublevaretur, ac eam simul atque oraverit subito lumen recepisse. Multa deinde miracula extiterunt, quamobrem Edouardus non immerito inter divos relatus sit. Fuit posthac eius corpus ex vili illo loco ad Glasconiense coenobium deportatum ibique sepulturae honeste datum. Poenituit interea Alfredam commissorum, quae et ieiunio et verberibus corpus suum afficiens omne patrimonium aut indigentibus hominibus partiendo, aut sacras aedes aedificando sarciendoque effudit. Quam ferunt duo condidisse monacharum coenobia, unum Amisberiae in pago Sarisberiensis dioeceseos, ordinis Cluniacensis, et alterum ordinis divi Benedicti ad Vuherwellum vicum, Vintoniensis dioecesis, et in hoc illam vitam egisse. Fuit is anno quo Eduoardus interfectus est tertius cum regnare coepit, licet quidam his tribus annis mensis sex adiiciant. Huius optimi principis exitum, interitus virilis aetatis regni secutus est. Nam quemadmodum ille in flore iuventutis, viribus corporis integris, repente decidit, ita omne regni robur debilitari sic coepit, ut postea rege Etheldredo, aetate iam senecta ineunte, summa eiusdem infirmitas accesserit, de qua libro proximo commode exponemus.