There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara XC

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXXXIX Azoara XCI 

In n. etc. Ad te caeco veniente, discedens iratus es. Ille tamen forsan ad bonum converteretur, vel saltim quod sibi commodum esset, reminisceretur. Pecuniosis autem atque divitibus te vinciri atque favere quaeris, ut sic tibi munera faciant. Sed cur inde tractas, seu curas? A timente quidem mendicatum, et a te quippiam quaesitum veniente, diverteris. Haec quidem scire volentibus summe commemoranda sunt, librisque benedictis sunt adnotata scriptorum manibus. Homo quidem ob incredulitatem suam periit, quem de spermate plasmatum Deus integre formavit, eique deinceps vias suas patefecit, tandem eum ad mortem atque foveam duxit, omnes deinde voluntate sua potente resuscitaturus. Cur igitur mea praecepta non exequitur? Recordetur saltim homo, suum victum atque substantiam considerans. Nos enim aquam ad fructuum ortum misimus. Nos terram aperuimus, et in ea messes ac uvas, et bletes ac olivas, et herbas vobis bestiisque vestris, et poma, palmasque praebuimus. Illa quoque die contingente homo derelinquit fratrem suum, et utrumque parentem, et mulieres, atque filios. Omni namque tunc suum proprium peragere negotium satis erit, atque magnum. Quorundam autem facies illa die speciosae fient, et hilares, atque ridentes: Aliorum autem, videlicet incredulorum, malum suum videntium, pallentes erunt et cinericiae.