Azoara LXXXVIII | Azoara XC |
In n. etc. Animas malorum, vi coactasque, bonorum autem leniter et sponte extrahunt angeli, praeceptaque divina citius omnibus aliis descendendo prophetis afferunt. Die vero bimembris sonitu buccinae, corda fient contemptu plena, oculique tenebris eorum, videlicet qui se velut prius ad foveas redire plurimum optabunt. Nonne vides, qualiter Pharaonem confessum se Deum esse maximum, indeque semper contradicentem Moysi, quem Deus affatus in loco benedicto iussit eum adire Pharaonem, ut ipsum pro posse suo virtutes gerendo converteret, viamque rectam patefaceret, Deus in hoc mundo pessundedit suum ob stultiloquium, saeculoque futuro fortius supplicium inferens. Haec quidem divina vindicta timentibus Deum est memoranda. An estis vos illo potentiores, qui coelos creans et ornans, sursum extulit, et terram extendens ipsam vobis animabusque caeteris stabilem montibus velut anchoris firmavit, et aquas ac herbas in ea produxit, noctemque tenebrosam, diemque splendidam fecit. Die quidem gravissima contingente, quisque suorum recordabitur operum, et ignis ingrediendus ab omnibus contradictoribus, huiusque mundi dilectoribus, propalabitur visuris. Timens autem stationem coram divina praesentia, animamque suam reprimens ab huius mundi voluptatibus et amoribus, paradisum possidebit.
¶ Quaerentibus adventum illius horae, responde, Illum soli Deo patere, teque nullos nisi timentes illam castigare: Qua visa, optabunt se non duxisse vitam huius mundi, nisi per unius horae diei seu noctis spacium.